initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

<33.1> Prologus beati Hieronymi in Isaiam prophetam incipit

marg.|   {t. 3   : Erfurt, f. 73ra   ; facsim., p. 1a} [Rusch, f. 73ra   ] Hieronymus HIERONYMUS. Non sicut ait Montanus prophete in extasi nescientes locuti sunt nec quid dicerent ignoraverunt qui salios docuerunt. Sapiens enim intelligit que profert de ore suo. De Moyse enim dicitur quod eruditus omni sapientia loquebatur ad Dominum etc. et de Daniele ad principem Tyri dicitur numquid sapientior est Daniele ? David quoque de se ait : « Incerta et occulta sapientie tue » etc. Quomodo autem sapientes erant si tamquam bruta animalia quid dicerent nesciebant ? Intelligebant ergo que dicebant verba ergo eorum sapientia et ratione plena eant. Nec aer voce percussus ad aures eorum veniebat. Sec in animo eorum Deus ipse loquebatur unde : angelus qui loquebatur in me et illud : « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus ». Post historie ergo veritatem spiritaliter intelligenda sunt omnia. Iudea et Hierusalem Babylon et Philistiim Moab et Damascus etc. Et in his omnibus sapiens architectus iaciat fundamentum id est Christum.

a Ps. 50, 8.
b Ps. 84, 9.

1 Codd. : Val502, f. 57v -58r § 5 ( non contuli ) ; Rusch
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Isaias vir nobilis et urbane eloquentie nihil in eloquio rusticitatis habens non tam propheta dicendus est quam evangelista. Ita enim liquide Christi et Ecclesie mysteria prosequitur ut de preteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et in Iuda nondum decem tribubus captivatis et de utroque regno nunc mixtim nunc separatim texuit oraculum. Et cum interdum ad presentem respicit historiam et post Babylonicam captivitatem reditu populi significet in Iudeam ad vocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam.

Codd. : Val502, f. 57v § 4 ( non contuli ) ; Rusch
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sic Isaiam exponam ut non solum prophetam sed evangelistam et apostolam doceam de se enim et de ceteris evangelistis ait :"quam speciosi pedes evangelisantium {t. 3 : Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 1b} pacem" etc. Ad ipsum vero quasi ad apostolum loquitur Deus dicens : « Quem mittam ? Et quis ibit ex vobis ? » etc. Et ille : « Ecce ego mitte me ».

Codd. : Val502, f. 57v § 3 ( non contuli ) ; Rusch
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Nemo putet me Isaiam breviter posse exponere cum universa Domini sacramenta contineat predicans de virgine natum Emmanuel et signa eius ac mirabilia mortuum quoque et sepultum resurgentem ab inferis et salvatorem omnium annuntiat. Quid loquar de physica ethyca et theologia ? Quicquid sanctarum est scripturarum quidquid potest humana lingua proferre et mortalium sensus percipere continetur in libro Isaie prophete. Unde et ipse ait : erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem nesciens litteras id est gentilis legere non potest. Neque sciens litteras id est Iudeus qui scientiam litterarum iactat quomodo ei signatus est qui non recipit eum quem signavit Pater qui aperit et nemo claudit etc.

Codd. : Val502, f. 57 $ 1( non contuli ) ; Rusch
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Magni laboris est totum Isaiam disserere in quo nostrorum maiorum magna ingenia desudaverunt id est grecorum apud latinos autem grande est silentium. Martyr tamen Victorinus imperitus sermone non scientia scripsit in eum iuxta quattuor editiones usque ad visiones quadrupedum in deserto. Origenes autem triginta homelias et quedam excerpta. Eusebius Pamphili historiam explanando quindecim edidit volumina. Didimus ab hoc loco : « Consolamini popule meus » usque ad finem voluminis decem et octo thomos. Appollinaris more suo compendiose grandis vie spatia pretervolat. Advertende ergo quante difficultatis sit Isaias ut nostrorum fastidiose aures ad intelligendas scripturas nauseantes ignoscant mihi prolixius loquenti.

Is. 40, 1.

Codd. : Val502, f. 57 § 2 ( non contuli ) ; Rusch
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Puto Septuaginta interpretes tam aperta fidei sacramenta perspicue ethnicis noluisse prodere ne sanctum canibus etporcis margaritas darent et ideo in Isaie interpretatione multa occultasse.

Codd. : Val502, f. 58r § 6 ( non contuli ) ; Rusch
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sicubi pretermissis Septuaginta de hebraico disputavi. Ideo feci quia {t. 3 : Erfurt, f. 73va ; facsim., p. 2a} aut eadem aut similia sunt pleraque cum ceteris et duplici exponendo editione nolui libros expanationis extendere

Codd. : Val502, f. 58r § 7 ( non contuli ) ; Rusch
Numérotation du verset Is. Prol.1,1 
prol.|   {t. 3   : Erfurt, f. 73ra   ; facsim., p. 1a} [Rusch, f. 73ra   ] Nemo cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos estimet apud Hebreos ligari et aliquid simile habere de psalmis et
interl.|  vel

Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
et] vel Weber
prol.|  vel operibus Salomonis. Sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et comata,
interl.|  id est divisiones10 

10  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus.
interl.|  quia immediata fuit hec translatio ab hebreo in latinum11 
interl.|  quia nullus adeo bene distinxit12 

11  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
12  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbane
interl.|  id est facete13 

13  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  elegantie nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Et inde14 
interl.|  unde15 

15  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
14  Et inde] Unde Weber
prol.|  accidit ut pre ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare.
interl.|  id est dulcedinem et iocunditatem eloquentie ipsius non potui servare in translatione16 

16  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  Deinde etiam hoc adiiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam evangelista. Ita enim universa Christi Ecclesieque mysteria ad liquidum
interl.|  id est expresse17 

17  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere.
interl.|  Unde18 

18  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
Et in19 

19  Et in] Unde Weber
prol.|  conicio20 
interl.|  id est scio et cognosco21 

21  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
20  conicio Weber ] coniicio Rusch
prol.|  noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei sue sacramenta ethnicis perspicue22  prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent. Que, cum hanc editionem legeritis, ab illis
interl.|  Septuaginta <interpretibus>23 

Cf. Mt. 7, 6.

23  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
22  ethnicis perspicue] inv. Weber
prol.|  animadvertetis abscondita.
Numérotation du verset Is. Prol.1,2 
prol.|  Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi {t. 3   : Erfurt, f. 73rb   ; facsim., p. 1b} [Rusch, f. 73rb   ] intellexerit antequam24 
interl.|  alias : ante que 25 

25  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
24  antequam] ante que Weber
prol.|  legerit, nos quoque26  patere morsibus plurimorum,
interl.|  scilicet emulorum27 

27  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
26  quoque] que Weber
prol.|  qui stimulante invidia quod consequi
interl.|  id est scire28 

28  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus
interl.|  id est superbis29 

29  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
prol.|  precor, ut quomodo Greci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrine sue, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare.
Numérotation du verset Is. Prol.1,3 
prol.|  Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iuda30  , necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum.
interl.|  prophetiam31 

31  Codd. : Rusch ; om. Val502 , f. 57-58.
30  Iuda] Iudea Weber
prol.|  Et cum interdum ad presentem respiciat historiam et post Babylonie32  captivitatem reditum populi significet in Iudeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est.
32  Babylonie] Babyloniam Weber
prol.|  Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione presenti, qua me indesinenter emuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro33  , qui scit me ob hoc in peregrine lingue eruditione sudasse, ne Iudei de falsitate Scripturarum Ecclesiis eius diutius insultarent.34   

Hieronymus, Prologus in Isaia propheta (CPL 0591 K (A)), Edminor., p. 1096.
33  futuro] futurum Weber 34  insultarent] + Explicit prologus Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_Prol.1)