initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

<34.3> Item alius prologus in eumdem*

prol.|   {t. 3   : Erfurt, f. 122ra   ; facsim., p. 99a} [Rusch, f. 122ra   ] Ioachim filius Iosie, cuius tertio decimo anno prophetare orsus est Ieremias, sub quo et Olda mulier prophetavit, ipse est qui alio nomine appellatur Eliachim {t. 3   : Erfurt, f. 122rb   ; facsim., p. 99b} [Rusch, f. 122rb   ] et regnavit super tribum Iuda et Hierusalem annis undecim. Cui successit in regnum filius Ioachin cognomento Iechonias, qui tertio mense regni eius, die decima, captus a ducibus Nabuchodonosor ductusque est in Babylonem, et in loco eius constitutus est Sedechias filius Iosie patruus eius, cuius anno undecimo Hierusalem capta atque subversa est. Nemo igitur putet eumdem in Danielis principio Ioachim qui in Ezechielis exordio Ioachaim scribitur. Iste extremam syllabam 'chim' habet, ille 'chin' - et ob hanc causam in evangelio secundum Mattheum una videtur deesse generatio, quia secunda tesseriscedecas* in Ioachim desinit filium Iosie et tertia incipit a Ioachin10  filio Ioachim. Quod ignorans Porphyrius, calumniam instruit11  Ecclesie, suam ostendens imperitiam, dum evangelistam Mattheum12  arguere nititur falsitatis13  - ; quodque traditum14  scribitur ‘Ioachim’, monstrat non adversariorum fortitudinis fuisse victoriam sed Domini voluntatis.15 

a Ez. 1, 2.
b Fontes : Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1 (CPL 0588), CCSL 75A ; cf.   De Bruyne , Préfaces, X : Prophetae maiores, n° 2.2 [non contuli]. Cf.   Parall. : Glossa ordinaria   (2Par. 36, 4) marg   .

1 et] etiam CCSL75A | 2 Eliachim] scrips., Eliachin Rusch | 3 filius] + eius CCSL75A | 4 Ioachin Rusch ] Ioiachin CCSL75A | 5 eius] sui CCSL75A | 6 Ioachim] corr. cum CCSL75A , Ioachin Rusch ,esse praem. CCSL75A | 7 Ioachaim] Ioiachin CCSL75A cum Edmaior. (Ez. 1, 2) | 8 Iste] + enim CCSL75A | 9 tesseriscedecas CCSL75A ] tesseredecas Rusch | 10 Ioachin] Ioiachin CCSL75A | 11 instruit] struit CCSL75A | 12 evangelistam Mattheum] evangelistae Matthei CCSL75A | 13 falsitatis] falsitatem CCSL75A | 14 traditum] 'traditus' CCSL75A |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_)