initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 11

Numérotation du verset Ier. 11,1 
verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens
marg.|  VERBUM. Quod scilicet erat in principio apud Deum. Hec est enim utilitas predicantium si ad singulos fiat Dei verbum. Quid enim prodest mihi eum venisse in mundum si non habeam eum qui factus est ad prophetas et discipulus ait : vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
Verbum quod factum est etc. Non est positum in titulo quo tempore vel quo rege vel quoto eius anno hec prophetia facta est sed intelligimus priori prophetie et tempori hec esse iungenda. Vel quod post temporis intervallum hic sermo Domini ad prophetam factus sit. Proprie autem nunc ad viros Iuda et Ierusalem sermo dirigitur.
Numérotation du verset Ier. 11,2 
audite verba pacti huius
interl.|  verbum berith Aquila Simachus semper pactum Septuaginta et Theodotio interpretantur testamentum
et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem
marg.|  AD  VIROS  IUDA etc.  ALLEGORICE. Christianos scilicet. Christus enim de Iuda ortus est. De quo vere dicitur : Iuda te laudabunt fratres tui manus tua super dorsum inimicorum tuorum etc.
marg.|  IHERUSALEM etc. Ecclesie que est civitas regis magni et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.
Numérotation du verset Ier. 11,3 
et dices ad eos hec dicit Dominus Deus Israel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
marg.|  MALEDICTUS. OrigenesORIGENES. Iudei enim maledicti qui non audierunt testamentum Dei quando eduxit eos de terra Egypti. Nos autem qui in Christo credimus testamento eius obedimus quod per Moysen traditur. Et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.
Numérotation du verset Ier. 11,4 
quod precepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia que precipio vobis et eritis mihi in populum
interl.|  sic scilicet id est non aliter
et ego ero vobis in Deum
marg.|  EDUXI  VOS. HIERONYMUS. ORIGENES. Nos quoque eduxit Deus de Egypto et fornace ferrea mundo scilicet et eius angustia locus enim ubi crucifixus est Dominus vocatur specialiter Sodoma et Egyptus.
marg.|  FORNACE  FERREA. Tribulationis et pene magnitudinem significat non locum aliquem ferri materia in penam preparatum.
marg.|  AUDITE  VOCEM. Acsi dicat non generis privilegio non circuncisionis prerogativa non sabbati ocio sed propter obedientiam Israel efficior Deus et ipse populus meus. Et hic quidem ad servos loquitur in evangelio ad amicos vos amici mei estis si feceritis que precepio vobis. Iam non dicam vos servos etc. Cum autem amici fuerint de amicis transeunt in filios. Quotquot enim receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri. Amicis autem et filiis precipit : Estote perfecti sicut Pater vester perfectus est. Similitudinem imperat non equalitatem. In lege obedientia mandatorum hi similitudo Dei.
marg.|  ET  EGO. Non est Deus omnium sed eorum tantum quibus se largitur. Unde : Ego Deus tuus et alibi aliis quoque inquit. Ero Deus eorum et ego sum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob. Quod exponens salvator ait : Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Mortuus est scilicet peccator.
Numérotation du verset Ier. 11,5 
ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris
interl.|  patres suscipiunt in filiis et promisssiones Abrahe implentur in filiis
daturum me eis terram fluentem lacte et melle
interl.|  hiperbolice
sicut est dies hec
interl.|  id est sicut rebus ipsis hodie comprobatur
et respondi et dixi amen Domine
interl.|  Septuaginta : fiat Domine quod idem est
marg.|  LACTA  ET  MELLE. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat sicut Virgilius : Mella fluunt illis ferat et rubus aspera morium. Vel tropologice terra lacte et melle manans Ecclesia est in qua parvuli nutriuntur lacte donec possint solidum cibum accipere.
Numérotation du verset Ier. 11,6 
et dixit Dominus ad me
interl.|  frequenter Deus futura predicit ut increduli molliantur predicit autem tam in urbe quam foris ut quorum unum est discrimen sit eadem penitentia
vociferare {t. 3 : Erfurt, f. 132ra ; facsim., p. 119a} [Rusch, f. 132ra ] omnia verba hec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa
marg.|  ET  DIXIT. Vox prophete desiderantis impleri promissionem Domini quasi vere Domine implesti quod promisisti. Vel fiat #Domine iid est semper maneat quod dedisti.
Numérotation du verset Ier. 11,7 
quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Egypti usque ad diem hanc mane surgens
interl.|  sicut supra
contestatus sum et dixi audite vocem meam
marg.|  QUIA  CONTESTATUS etc. Usque ut facerent hec in Septuaginta non habentur. Quod sequitur et non fecerunt ab ipsis in fine superioris capituli positum est. Audite verba etc.
Numérotation du verset Ier. 11,8 
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod precepi ut facerent et non fecerunt 
Numérotation du verset Ier. 11,9 
et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem
interl.|  alii colligatio quasi pari mente et studiose mandata Dei contemnunt
marg.|  INVENTA  EST  CONIURATIO. OrigenesORIGENES. Inventa est colligatio in viris Iuda etc. Si peccaverimus qui viri Iuda propter Christum dicimur de nobis dicitur. Inventa est colligatio vel coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus. Hieronymus cum in Ecclesia tales sint in quibus reperiatur laqueus iniquitatis et vincula peccati de quibus dicitur. Vinculis peccatorum suorum quisque constringitur. Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum. Non ait simpliciter patrum sed addidit patrum suorum priorum. Duplices enim habemus patres et una species est pessimorum patrum. Antequam crederemus diabolus pater noster fuit. Unde vos ex patre diabolo estis. Cum autem crediderimus facti sumus filii Dei. Si postea peccamus convertimur ad iniquitates patrum priorum. omnis enim qui facit peccatum ex diabolo natus est. Totiens ergo ex diabolo nascimur quotiens peccamus. Infelix ille qui semper a diabolo generatur. Ille autem felix qui semper ex Deo nascitur. Non enim semel dicam iustum ex Deo natum sed per singula virtutis opera semper ex Deo nascitur. Salvator quoque noster splendor claritatis est. Splendor autem non semel nascitur et desinit sed quotienscumque ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur totiens oritur etiam splendor claritatis. Salvator noster sapientia est Dei sapientia vero est splendor eterne lucis. Sic ergo salvator noster semper nascitur. Unde ait : ante omnes colles generat me non ut quidam male legunt generavit. Tu quoque in similitudinem eius si tamen adoptionis habes spiritum semper generaris a Deo per singulos intellectus per singula opera et efficieris filius Dei in Christo Hiesu.
Numérotation du verset Ier. 11,10 
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israel
interl.|  decem tribus
et domus Iuda
interl.|  due
interl.|  ut quorum est commune studium fiat commune supplicium
pactum meum quod pepigi cum patribus eorum 
Numérotation du verset Ier. 11,11 
quam ob rem hec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos 
Numérotation du verset Ier. 11,12 
et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum
marg.|  CLAMABUNT. In necessitatibus et non exaudiam quia me audire noluerunt quod etiam Saul passus est. Cum enim Philisteos timeret et verbum Dei accipere non meruisset conversus est ad phitonissam ut ab idolis disceret quod instantia orationis et fletuum a Domino extorquere debuisset. Unde discimus si Dominus non exaudierit non esse cessandum. Cito enim iratus flectitur mutatque sententiam si quibus iratus est commutentur. Totum autem quod nunc dicitur ad Iudam et Ierusalem pertinet quibus instat captivitas.
Numérotation du verset Ier. 11,13 
secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem {t. 3 : Erfurt, f. 132rb ; facsim., p. 119b} [Rusch, f. 132rb ] posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali
marg.|  SECUNDUM  NUMERUM etc. In libro Regum et Paralipomenon invenimus Iudam et Ierusalem multo peiora quam Israel fecisse ut quot habebant urbes tot haberent idolorum species et quot in urbe platee et viarum capita tot in confusionem suam aras haberent quibus idolis immolarent.
Numérotation du verset Ier. 11,14 
tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis eorum
marg.|  TU  ERGO etc. Precipitur prophete ne pro eis oret in quos est iam consummata sententia ne videatur oratio eius infirma et merito non exaudita. Ne assumas pro eis laudem etc. Quasi ne replicando veteris historie clementiam qua misereri soleo et laudando meam nitaris mutare sententiam. Non enim exaudiam eos qui affictione coacti clamant. Ex his discimus frustra pro aliquo rogari qui non meretur accipere.
Numérotation du verset Ier. 11,15 
quid est quod dilectus meus
interl.|  populus Iuda
in domo mea fecit scelera multa
interl.|  venerando idola
numquid carnes sancte
interl.|  quasi multitudine talium sacrificiorum non delentur peccata tua
auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
marg.|  QUID  EST. Hieronymus HIERONYMUS. Dicamus hoc principibus Ecclesiarum vel divitibus qui cum aliena rapiant et malicias cordis sui non auferant putant se Dei mereri clementiam. Numquid carnes scilicet etc. At nunc publice offerentium nomina recitantur et redemptio peccatorum in laudem mutatur nec evangelice vidue memoria celebratur que plus omnibus in gazophilacium misit.
Numérotation du verset Ier. 11,16 
olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquelle grandis exarsit vinea
interl.|  vel : ignis in ea

vinea] ignis in ea Weber
et combusta sunt frutecta eius
interl.|  populus
interl.|  gladio hostium unde exterminavit eam aperde silva
marg.|  AD  VOCEM  LOQUELLE etc. Quasi exaltatus per superbiam non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti sed contra Dominum granditer locutus igne eius succensus redigeris in nihilum.
Numérotation du verset Ier. 11,17 
et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israel et domus Iuda
interl.|  non immerito cum possit Deus facere quod vult causas tamen exponit ne videatur iniustus unde : ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.
que fecerunt
interl.|  studiose
sibi ad irritandum me libantes Baali
marg.|  ET  DOMINUS etc. Quasi olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum atque plantavit te sed propter vocem loquele grandis flamma eius descendit in te.
Numérotation du verset Ier. 11,18 
tu
interl.|  Pater
autem Domine
interl.|  secundum hominem
demonstrasti mihi
interl.|  quomodo oporteat me loqui
interl.|  Filio
et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum
interl.|  Iudeorum
marg.|  TU  AUTEM. Iudei et nostri iudaizantes ad personam Ieremie hoc referunt et propter vaticinium futurorum malorum hec eum a populo sustinuisse asserunt. Sed quomodo eum crucifixum probant cum scriptura hoc non dicat nisi forte dicant populum cogitasse et non fecisse.
marg.|  OrigenesORIGENES. Tu autem Domine etc. Vel « Notum mihi fac Domine et cognoscam. Iuxta Psalmistam. Dominus docet hominem scientiam ; unde : « Nolite vocari magistri super terram ». Unus quippe est magister vester qui in celis est qui scilicet erudit hominem vel per se vel per Filium. Erudit etiam per Paulum per Petrum vel quemlibet sanctorum. Tantum Deus Spiritus et Deus sermo descendat et doceat. Notum fac mihi Domine et cognoscam quasi non possum scire nisi tu revelaveris. Te autem demonstrante videbo cogitationes singulorum et quid gerant vel cuius sint voluntatis. Mittamus lignum. in panem eius etc. Panis Hiesu quo nutrimur est sermo eius. Quod vero docente eo voluerunt quidam scandalum ponere doctrine eius crucifigentes eum dixerunt : « Mittamus lignum in panis eius » etc. Cum enim verbo et discipline eius coniungitur crucifixio magistri in panem lignum mittitur et illi quidem insidiantes dicunt : mittamus lignum in panem eius. Ego vero invisibile vel mirabile quiddam inferam lignum missum in panem eius panem fecit meliorem id est doctrinam dulciorem.
marg.|  Sicut lignum per Moyse missum in amaram aquam fecit eam dulcem. Ante enim quam mitteretur lignum in panem eius quando tantum erat panis et non lignum in omnem terram non exierat sonus eorum.
Sed postquam assumpsit fortitudinem per lignum in omnem terram sermo passionis eius seminatus est. Ego animo legem non intellectam amaram esse aquam. Cum autem venit lignum Hiesu Christi et sermo salvatoris in eam descendit dulcoratur conteramus a terra viventium.
Numérotation du verset Ier. 11,19 
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam
interl.|  crucis
et non cognovi
interl.|  peccatum unde eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit
quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum
interl.|  crucis
in panem eius
interl.|  corpus salvatoris qui est panis qui de celo descendit
interl.|  proverbium fuit in Israel
et eradamus eum de terra viventium
interl.|  ut nomen eius deleatur
interl.|  Origenes : si granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit multum fructum affert
et nomen eius non memoretur amplius 
Numérotation du verset Ier. 11,20 
interl.|  Filius secundum carnem ad Patrem loquitur et iudicium eius imprecatur
qui iudicas iuste
interl.|  reddendo unicuique quod meretur
et probas renes et cor videam ultionem tuam
interl.|  eorum scilicet qui in scelere perseverant non qui penitent
ex eis
interl.|  obstinatis pro aliis enim dicit : Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt
tibi enim revelavi causam meam
marg.|  TIBI  ENIM. Quod non merito meo sed eorum scelere crucifigor. Unde venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam.
Numérotation du verset Ier. 11,21 
propterea hec dicit Dominus ad viros
interl.|  Iudeos
Anathoth
interl.|  obedientie
qui querunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris
Numérotation du verset Ier. 11,22 
propterea hec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filie eorum morientur in fame
marg.|  PROPTEREA  HEC  DICIT  DOMINUS etc. Videtur hoc superiori #suie contraire in qua que dicta sunt persone Christi aptamus non Ieremie qui proprie habitat in viculo Anathot. Sed per Anathot (quod obedientia interpretatur) Iudeos et maxime hierosolomitas intelligimus qui quondam preceptis Domini obedierunt. Sed quia a Domino recesserunt venit in eos extrema sententia ut iuvenes eorum moriantur in gladio etc. Ut autem nos omnem molestiam interpretationis liberemus illam regulam sequamur quod omnes prophete in tipum salvatoris pleraque gesserunt et quod in presenti in Ieremia completur hoc in futurum de Domino prophetatur.
Numérotation du verset Ier. 11,23 
et reliquie non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_11)