initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 12

Numérotation du verset Ier. 12,1 
iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum
interl.|  hereticorum
prosperatur bene est omnibus qui prevaricantur
interl.|  in lege
et inique agunt
interl.|  spoliando Ecclesiam
marg.|  IUSTUS  QUIDEM etc. Contra omnes inique agentes disputatio est sicut in illo psalmo : #quam bonus Israel etc. Sed precipue contra hereticos.
Numérotation du verset Ier. 12,2 
plantasti eos
interl.|  sicut iactant
et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum
interl.|  decipiendo
prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum
interl.|  unde populus hic me labiis honorat cor autem eorum longe est a me
Numérotation du verset Ier. 12,3 
et tu Domine
interl.|  Pater
nosti me vidisti me
interl.|  Filium nemo enim novit Filium nisi Pater et nemo novit Patrem nisi Filius
et probasti cor meum tecum congrega eos
interl.|  in Ierusalem vel in conciliabula
quasi gregem ad victimam et sanctifica eos
interl.|  a vitiis
in die occisionis
interl.|  interficiendo sanctifica quem enim Dominus diligit corripit flagellat
marg.|  ET  TU  DOMINE etc. Acsi dicat : non scandalum si impii vel heretici pro tempore florent. Licet enim proficiant filios faciant licet prope sisori eorum et longe a renibus eorum id est a conscientia non est tamen consolatio parva quod signiantur vel sanctificantur ad victimam sicut pecora.
marg.|  CONGREGA  EOS. In pascha quando omnes congregabantur ad diem festum tunc obsessi sunt et ducti in captivitatem.
marg.|  OCCi SIONIS. Occisio hereticorum salus est deceptorum cum fuerint scilicet ecclesiastico iugulati mucrone.
Numérotation du verset Ier. 12,4 
usquequo
interl.|  donec scilicet animus peccantium mutetur
lugebit terra
interl.|  sterilis
interl.|  que in usus hominum creata sunt consumuntur pro peccatis eorum
siccabitur propter malitiam habitantium
interl.|  causam scilicet
in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt
interl.|  cum omnia Dei providentia agantur
non videbit novissima nostra
interl.|  quod passuri sumus
Numérotation du verset Ier. 12,5 
si cum peditibus currens laborasti
interl.|  lassitudine
quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris
interl.|  id est si in terram tuam aliquam habuisti fiduciam quid facies cum iordanem transieris cum illius gurgites sustinueris
quid facies in superbia
interl.|  tumore
Iordanis
marg.|  SI  CUM  PEDITIBUS. Quasi : si captivitas vicinarum gentium te fatigavit Moabitarum scilicet Philistiim Amonitarum Ydumeorum qui propter difficultatem locorum non tam pugne quam latrocinio apti sunt.
marg.|  QUOMODO etc. Id est quid facies cum ad captivitatem in Chaldeam veneris ? Chaldei enim et Perse equis gaudent.
Numérotation du verset Ier. 12,6 
nam
interl.|  etiam
et fratres tui
interl.|  Ydumei
et domus patris tui
interl.|  Moab et Amon qui de Loth
etiam ipsi pugnaverunt adversum te
interl.|  cum Chaldeis
et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona
interl.|  quasi consanguinei nemo nocivior quam familiaris inimicus
marg.|  NAM  ET  FRATRES etc. Potest hoc de Christo intelligi contra quem fratres clamaverunt : Crucifige eum non habemus regem nisi Cesarem.
Numérotation du verset Ier. 12,7 
reliqui domum meam
interl.|  veniens in hunc terrenum locum
dimisi hereditatem meam
interl.|  celestis Ierusalem
interl.|  Iacob funiculum hereditatis
interl.|  id est Patrem in me et ego in Patre
dedi dilectam animam meam
interl.|  unde potestatem habeo ponendi animam meam
in manu inimicorum eius
interl.|  Iudeorum
marg.|  RELIQUI  DOMUM. Unde relinquetur vobis domus vestra deserta et surgite eamus hinc.
Numérotation du verset Ier. 12,8 
facta est mihi hereditas mea
interl.|  populus Israel
quasi leo in silva
interl.|  pariter rugiendo crucifige eum
dedit contra me vocem ideo odivi eam
interl.|  ut quondam dilecta appelletur odiosa
marg.|  HEREDITAS  MEA. OrigenesORIGENES. Non est mirandum si tunc truci belue comparata sit hereditas cum usque hodie sint leones in silva anathema tizantes Christum et blasphemantes et fidelibus insidiantes.
Numérotation du verset Ier. 12,9 
numquid avis
interl.|  tantam plucritudinem habuit Israel ut nihil esset bonorum quod non fulgeret in eo sed nunc venite etc.
discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum
interl.|  tamen
venite congregamini omnes bestie terre
interl.|  diverse gentes
properate ad devorandum
interl.|  quoniam Deum suum non cognoverunt
marg.|  NUMQUID  AVIS.  SEPTUAGINTA. Numquid spelunca hyene hereditas mea mihi ? Hyena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera et de supulchris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus cuius immunditie Israel comparatur.
Numérotation du verset Ier. 12,10 
pastores multi demoliti sunt vineam meam
interl.|  Israel
conculcaverunt partem
interl.|  sortem
meam dederunt portionem meam desiderabilem
interl.|  quondam
in desertum
interl.|  sine Deo
solitudinis
marg.|  PASTORES etc. Hieronymus HIERONYMUS. Audiant hec qui principes volunt esse et pro commissis sibi in die iudicii rationem reddere propter illos enim pars Domini conculcatur atque polluitur et ubi quondam erat Dei hospitium est habitaculum bestiarum. Alii non prepositos plebis et sacerdotes sed hostium principes intelligunt qui populum Dei dissipaverunt.
Numérotation du verset Ier. 12,11 
posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est
interl.|  id est auxilio meo destituta
omnis terra quia nullus est qui {t. 3 : Erfurt, f. 133ra ; facsim., p. 121a} [Rusch, f. 133ra ] recogitet
interl.|  Deum
corde
marg.|  DE  CONSOLATIONE etc. OrigenesORIGENES. Quando Iudei compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem etiam salvatoris tunc exterminatione exterminata est omnis terra eorum.
marg.|  OrigenesORIGENES. Considera terram que in te est quomodo exterminata sit et videbis post adventum Christi impleta esse que dicta sunt mortificatis membris nostris super terram. Cum iam non operetur terra opera sua nec fiant apud iustum ea quibus caro antea fovebatur fornicatio scilicet immunditia luxuria etc. Unde : non veni mittere pacem sed gladium. Antequam ille veniret non erat gladius super terram neque concupiscebat caro adversus spiritum neque spiritus adversus carnem. Quando autem venit et docti sumus que sunt carnis vel spiritus doctrina eius quasi gladius immissus divisit terram id est carnem a spiritu et exterminavit eam quia mortifcationem Hiesu circunferimus in corpore nostro et non vivimus iuxta carnem vivit autem spiritus. Et seminamus non in carne sed in spiritu ut non metamus corruptionem de carne sed de spiritu vitam eternam.
Numérotation du verset Ier. 12,12 
super omnes vias deserti venerunt vastatores
interl.|  hostes
quia gladius Domini devoravit ab extremo terre
interl.|  a termino usque ad terminum
usque ad extremum eius
interl.|  alii finis
non est pax universe carni
interl.|  etiam de urbe fugientibus
marg.|  NON  EST  PAX etc. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo et qui in carne sunt Deo placere non possunt.
Numérotation du verset Ier. 12,13 
seminaverunt triticum et spinas messuerunt
interl.|  quasi expectaverunt bona et venerunt mala prospera et ecce adversa
hereditatem acceperunt
interl.|  rerum omnium abundantiam a Domino acceperunt
et non eis
interl.|  quibus scilicet cleri non proderunt
proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini
marg.|  SEMINAVERUNT etc. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur qui verbum Domini mala conversatione disperdunt. De quibus per Septuaginta infertur. Clericorum non proderunt eis. Nihil enim proderit nomen episcopi presbyteri et huiusmodi sed magis dignitatibus suis gravabuntur et potentes potenter tormenta patientur et cui plus comittitur plus ab eo exigitur.
marg.|  A FRUCTIBUS etc.  SEPTUAGINTA. A gloriatione vestra vestibus scilicet pretiosis domibus exornatis possessionibus multis seculari sapientia qui autem gloriatur in Domino glorietur et in cruce Domini nostri Hiesu Christi et in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi.
Numérotation du verset Ier. 12,14 
hec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt
interl.|  vel vastant
hereditatem
interl.|  id est Ecclesiam
quam distribui populo meo Israel ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio eorum
marg.|  VICINOS  MEOS. Ad litteram Ydumeos Philistiim Moab et Amon. Allegorice hereticos qui christiani dicuntur et magis terre sancte fiunt affines quam habitatores.
Numérotation du verset Ier. 12,15 
et cum evellero eos
interl.|  de faucibus inimicorum hereticorum
convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam
interl.|  Ecclesiam
et virum in terram suam
interl.|  viventium
Numérotation du verset Ier. 12,16 
et erit si eruditi
interl.|  redeuntes ab hereticis
didicerint
interl.|  in Ecclesia
vias populi mei ut iurent in nomine meo
interl.|  non idolorum que de corde finxerunt
vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal edificabuntur in medio populi mei
interl.|  a Domino pars populi sui
Numérotation du verset Ier. 12,17 
quod si non audierint
interl.|  verba mea

Ps. 5, 2 et passim.
evellam gentem illam
interl.|  remanentes in heresi
interl.|  de populo meo
evulsione et perditione
interl.|  perpetua, ut non relinquatur locus penitentie. Hoc quotidie cernimus et rebus probamus, quod heretici fidei veritatem simulant ut simplices decipiant, ipsi tamen numquam redeant.
ait Dominus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_12)