initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 13

Numérotation du verset Ier. 13,1 
Hec dicit Dominus ad me : Vade et posside tibi lumbare
interl.|  sicut ego filios Israel
lineum
interl.|  vel cinctorium
et pones illud super lumbos tuos et in aquam {t. 3 : Erfurt, f. 133rb ; facsim., p. 121b} [Rusch, f. 133rb ] non inferes illud
interl.|  ne corrumpatur
marg.|  VADE  ET  POSSIDE etc. Vir sanctus lumbare Dei dicitur qui de limo terre assumptus est et eius consortio copulatur. Et quodammodo que in Ecclesia videntur obscena maiori diligentia circundat ne gentium et hereticorum morsibus pateant. Hoc lumbare si aquam tengerit et Eufratis fluenta transierit Assyrio humore imbutum perdit pristinam fortitudinem et computrescit. Et quamvis redeat in usum Dei tamen pristinam plenitudinem habere non poterit non Dei duritia sed sua culpa quia noluit audire verbum Domini. Caveat ergo qui potest dicere. Mihi autem adherere Deo bonum est ne forte per negligentiam ab illius renibus separetur et transeat Eufraten et detur in potestatem Assirii regis et nequaquam in solidissima petra sed in foramine petre corrupte atque vitiate hoc est hereticorum sordibus et vitiis occupetur et in tantam veniat putredinem ut in usum et cinctorium Domini ultra redire non possit.
marg.|  Lumbare populus Israel est qui sicut linum de terra assumptus et illotus nec molliciem habuit nec candorem et tamen per Dei misericordiam Deo adhesit. Cum autem peccasset Transeufraten id est in Assirios eductus et ibi absconditus est id est multitudinem innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus.
Numérotation du verset Ier. 13,2 
et possedi lumbare
interl.|  vel cinctorium
iuxta verbum Domini
et posui circa lumbos meos 
Numérotation du verset Ier. 13,3 
et factus est sermo Domini
interl.|  postquam peccavit
ad me secundo dicens 
Numérotation du verset Ier. 13,4 
tolle lumbare
interl.|  a te sicut ablatum est a me
quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens
interl.|  quia ego surgam in vindictam
vade ad Euphraten
interl.|  ad Assirios
et absconde illud
interl.|  predicta absorbendum
ibi in foramine petre
marg.|  ET  ABSCONDE etc. OrigenesORIGENES. Iudei indigni extiterunt Deo et proiectis sunt ab eo nobis pro illis accinctus est Deus. Neque enim putandum est cinctorium abiicientem mansisse incinctum statim ut alios proiecit alios sibi contexuit id est Ecclesiam de gentibus que ex nigra facta est lucida atque candida. Unde que est ista que ascendit dealbata. Sciat tamen quia si naturalibus ramis non pepercit nec sibi parcet si non fuerit digna lumbo eius id est si non adherens Domino unus spiritus fuerit in Christo.
Numérotation du verset Ier. 13,5 
et abii et abscondi illud
interl.|  in typo Domini
in Euphraten sicut preceperat mihi Dominus 
Numérotation du verset Ier. 13,6 
et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Euphraten et tolle inde lumbare
interl.|  sicut ego reducam filios Israel
quod precepi tibi ut absconderes illud ibi 
Numérotation du verset Ier. 13,7 
et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud
interl.|  in signum captivitatis
et ecce computruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset
marg.|  ET  TULI  LUMBARE. In captivitatem. Significat autem quod propheta in typum Domini populum liberat sed nihilominus peccat. Postea deos alienos sequitur ad extremum in Dei Filium manus mittit ideo eterna perditione contabescit.
Numérotation du verset Ier. 13,8 
et factum est verbum Domini ad me dicens 
Numérotation du verset Ier. 13,9 
hec dicit Dominus sic
interl.|  adaptat similitudinem
putrescere faciam superbiam Iuda
interl.|  duarum tribuum Iuda
et superbiam Hierusalem multam 
Numérotation du verset Ier. 13,10 
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant
interl.|  vitia sua sequentes
in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est 
Numérotation du verset Ier. 13,11 
sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic agglutinavi mihi omnem domum Israel
interl.|  decem tribus
et omnem domum Iuda
interl.|  duas tribus
dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et
interl.|  tamen
non audierunt
interl.|  me qui hec omnia feci
Numérotation du verset Ier. 13,12 
{t. 3 : Erfurt, f. 133va ; facsim., p. 122a} [Rusch, f. 133va ] dices ergo ad eos sermonem istum hec dicit Dominus Deus Israel omnis laguncula
interl.|  bonus scilicet vel malus
implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino
interl.|  singulorum meritis congruo
marg.|  OMNIS  LAGUNCULA etc. Hec est ebrietas qua obliviscimur preceptorum Dei et vitiis atque peccatis humana impletur condicio. Unde non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Non ad comparationem Dei ut veteres et novi volunt heretici et eorum patroni sed ad scientiam eius homo enim videt in facie Deus in corde et quod nobis mundum videtur ei immundum deprehenditur.
marg.|  Verbum hebraicum nebel ; Aquile prima editio lagunculam, secunda ipsum nebel. Symachus craterem, Septuaginta utrem, Theodotio : vas; interpretati sunt quod omne vino tantum et ebrietate completur. Sumus enim vas fragile et thesaurum habemus in vasis fictilibus in quibus id completur non habitat in carne mea bonum non enim quod volo bonum hoc facio sed quod volo malum hoc operor et miser ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius ?
Numérotation du verset Ier. 13,13 
et dices ad eos hec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terre huius
interl.|  non solum vulgus ignobile
et reges
interl.|  Ecclesiarum
interl.|  id est
qui sedent de stirpe David super thronum eius
interl.|  resupini erecta cervice protenso aqualiculo id est stomaco
et sacerdotes
interl.|  secundus in Ecclesia gradus
et prophetas
interl.|  qui videntur habere scientiam scripturarum
et omnes habitatores
interl.|  pro peccatorum varietate
Hierusalem ebrietate 
Numérotation du verset Ier. 13,14 
et
interl.|  id est
dispergam
interl.|  ut crescat dolor pene dum mutuis se non consolantur alloquiis
eos
interl.|  ebriosos
virum a fratre suo et patres et filios pariter
interl.|  ut diversis polluantur erroribus et heresibus ut sub nomine Christi dimicent contra matrem suam Ecclesiam
ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos
marg.|  ET  DISPERGAM. Rationabili ira ut reducam ab errore doloribus et tormentis qui sermone non poterunt converti.
marg.|  NON  PARCAM. Non crudelitate sententie sed iudicii veritate. Qui enim trucidarunt in eternum peribunt. Hoc iuxta historiam simpliciter accipimus quod reges et sacerdotes et prophete et omnis populus Ierusalem calice Babylonie sit inebriandus et captivitate obruendus.
Numérotation du verset Ier. 13,15 
interl.|  ergo
audite
interl.|  tam intrinsecus quam extrinsecus tam mente quam corpore
et auribus percipite nolite elevari
interl.|  in superbiam quasi cogitate fragilitatem vestram quia nullus qui pro qualitate peccati hac ebrietate careat
quia Dominus locutus est 
Numérotation du verset Ier. 13,16 
date Domino Deo vestro gloriam
interl.|  id est agite penitentiam unde alibi date gloriam Deo vestro
antequam contenebrescat
interl.|  in die iudicii
interl.|  vobis in Babylone
et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos
interl.|  Babylon et omnis regio Chaldeorum montes caliginosi dicuntur unde Isaias super caliginosum montem elevate signum
interl.|  caliginosos demones qui cruciatibus prepositi
expectabitis
interl.|  hic
lucem et ponet
interl.|  ibi
interl.|  eam in umbram mortis et in caliginem 
marg.|  DATE  DOMINO etc. Ad penitentiam provocat antequam ducantur in Babylonem.
marg.|  ALLEGORICE. Date Domino etc. Quasi operamini dum dies est veniet nox cum non poteritis operari. Unde et Isaias : Stelle celi non dabunt lucem et tenebrabuntur orto solo etc. Et Sophonias dies tenebrarum et turbinis.
Numérotation du verset Ier. 13,17 
quod si hoc non audieritis in abscondito
interl.|  ut nec gemitus quidem et ploratus liber sit ne victores offendantur
plorabit anima mea
interl.|  Dei vel prophete
a facie superbie
interl.|  victorum
interl.|  impenitentium
interl.|  unde
plorans plorabit
interl.|  id est dolorem meum dissimulare non potero
et deducet {t. 3 : Erfurt, f. 133vb ; facsim., p. 122b} [Rusch, f. 133vb ] oculus meus lacrimam quia captus est
interl.|  a diabolo vel Nabugodonosor
grex Domini
interl.|  ironice
marg.|  QUOD  SI  HOC  NON  AUDIERITIS. Dicamus Iudeis et nostris iudaizantibus qui litteram occidentem sequuntur. Nisi audieritis in abscondito id est in mysterio vel secundum Aquilam in tenebris quas posuit latibulum suum et iuxta Salomonem intellexeritis parabolam et tenebrosum sermonem plorabit anima prophete a facie superbie eorum.
marg.|  CAPTUS  EST. A diabolo vel Nabugodonosor vel contritus. Aliquando Israel fuit grex Domini sed quia indignos se iudicaverunt salute conversus est sermo ad gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus ne et ipse conteratur.
Numérotation du verset Ier. 13,18 
dic
interl.|  vox Domini ad prophetam
regi
interl.|  Iechonie
et dominatrici
interl.|  matri eius
humiliamini sedete
interl.|  in pulvere
quoniam descendit de capite vestro corona glorie vestre
interl.|  regia dignitas Babylonio tradita
marg.|  DIC  REGI  ET  DOMINATRICI. Verbum hebreum gebiza Aquila et Symachus dominatricem et dominam interpretati. Septuaginta putantes esse geburoth potentes dixerunt.
marg.|  Dic regi et potentibus. Delirat in hoc loco qui regem Christum et potentes angelos intelligit ut assumant corpus humilitatis et in pulvere sedeant et amittant de capite suo coronam et gloriam fortitudinis. Civitates quoque austri clausas infernum que nulli aperiantur et omnem gloriam Iude esse translatam quando in passione completum est omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt.
marg.|  Dic regi et dominatrici etc. Manicheus dicebat naturam bonam a Deo creatam malam vero a diabolo. Et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione demonum et post iudicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri quod #Origenes sentire videtur quod frivolum est.
Numérotation du verset Ier. 13,19 
civitates austri
interl.|  Iudee et Ierusalem que ad austrum est versa est
clause sunt et non est qui aperiat
interl.|  obsidione clausas
translata est omnis Iudea transmigratione perfecta 
Numérotation du verset Ier. 13,20 
levate oculos vestros
interl.|  o habitatores Ierusalem
et videte qui venitis
interl.|  Chaldei
ab aquilone
interl.|  o Ierusalem
ubi est grex
interl.|  populus
qui datus est tibi
interl.|  a Deo
pecus inclitum tuum
interl.|  inclita multitudo quasi tota provincia in unum congregata
Numérotation du verset Ier. 13,21 
quid dices cum visitaverit te
interl.|  in virga Babyloniis tradendo
tu enim docuisti eos adversum te
interl.|  ad eorum auxilia fugiendo et idola colendo qui sub occasione amicicie didicerunt qua venirent ad te
et erudisti in caput tuum numquid non dolores
interl.|  captivitatis
apprehendent te quasi mulierem parturientem
interl.|  subito dum nescis
marg.|  TU  ENIM  DOCUISTI. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babylonis.
marg.|  TU  ENIM  DOCUISTI  EOS etc. Audiat hoc Ecclesia negligens que docet adversarios suos quomodo possint eam spiritali captivitate comprehendere et pecus eius bestiali crudelitate lacerare.
Numérotation du verset Ier. 13,22 
quod si dixeris in corde tuo
interl.|  id est si causam queris
quare venerunt mihi hec
interl.|  respondeo
propter multitudinem iniquitatis tue revelata sunt
interl.|  sublatis vestibus
interl.|  sicut meretricis ut publice pateat fornicatio tua
verecundiora tua pollute sunt plante tue
marg.|  PROPTER  MULTITUDINEM etc. Hieronymus HIERONYMUS. Hinc discimus quamdiu peccata sunt minora Deum patienter agere et penitentiam nostram expectare. Si autem delictis delicta copulamus et cumulos peccatorum facimus revelabuntur pudenda nostra vel in hoc seculo vel in futuro. Nihil enim opertum quod non reveletur quando illud Danielis implebitur. Isti resurgent in vitam eternam et illi in obprobrium et confusionem sempiternam.
Numérotation du verset Ier. 13,23 
si mutare potest
interl.|  quasi ipsi non possunt Deus potest
Ethiops
interl.|  niger in peccatis
pellem suam aut pardus varietates suas
interl.|  diversitates vitiorum
et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
interl.|  studio non natura
marg.|  SI  MUTARE  POTEST  ETHYOPS  PELLEM etc. Hoc testimonio utuntur qui diversas naturas asserere conantur tantam nigredinem vel varietatem peccatorum dicentes ut in cadorem et unius coloris pulcritudinem transire non possit. Non hoc attendentes cum didiceritis malum. Quicquid enim dicitur non nature est sed studii et proprie voluntatis que consuetudine peccandi quodammodo in naturam transit. Sed quod hominibus impossibile est Deo possibile est ut non Ethiops vel pardus suam naturam mutare videatur sed qui in illis operatur. Unde apsotolus : omnia possum in eo qui me confortat. Et non autem ego sed gratia Dei et vivo ego iam non ego vivit vero in me Christus. Et quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti quare gloriaris quasi non acceperis ? Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua vel fortis in fortitudine sua et huius modi que in omnibus operatur virtus Christi.
Numérotation du verset Ier. 13,24 
et disseminabo eos
interl.|  quasi studio peccandi non potuerunt mutare naturam
quasi stipulam que vento raptatur in deserto
interl.|  unde tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terre
Numérotation du verset Ier. 13,25 
hec sors tua
interl.|  o Ierusalem
parsque mensure tue a me dicit Dominus
interl.|  quam elegisti tibi unde in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis
quia oblita es mei
interl.|  causa dispersionis Israel
et confisa es in mendacio
interl.|  in temporalibus
Numérotation du verset Ier. 13,26 
interl.|  vel posteriora tua ut scilicet videat ignominiam suam et que retro esse debent fiant in prioribus
contra faciem tuam et apparuit
interl.|  omnibus
ignominia tua
marg.|  NUDAVI  FEMORA etc. Rogemus Christum ut nec in presenti nec in futuro revelet posteriora nostra sed deleat iniquitates nostras et scelera nostra apparere non sinat.
Numérotation du verset Ier. 13,27 
adulteria tua et hinnitus tuus
interl.|  quasi equarum que insaniunt ad coitum unde Virgilius lentum distillat ab inguine virus
scelus fornicationis tue super colles in agro
interl.|  non solum in civitate
vidi abominationes
interl.|  idola
tuas ve tibi
interl.|  ergo
Hierusalem non mundaberis post me
interl.| quamvis iactes te sequi vestigia mea et mei nominis ventiles confessionem
interl.|  expectabo quamdiu feram
usquequo adhuc
marg.|  SUPER  COLLES.  ALLEGORICE. In collibus et in agris fornicatur et numquam mundatur qui erecta cervice per superbiam non humiliatur sub potenti manu Dei sed confidit in scleribus suis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_13)