initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 19

Numérotation du verset Ier. 19,1 
Hec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi
interl.| interl.| ut videant qui intelligere deberent||
et a senioribus sacerdotum
marg.| marg.| VADE ET  ACCIPE. Vult divina scriptura non solum auribus docere populum sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quoc visu percipitur quam quod auditu.||
marg.| marg.| LAGUNCULAM. Pro laguncula figuli (que hebraice dicitur bodioc) Septuaginta :  dolium transtulerunt. Pro porta fictili Aquila et Simachus et Theodicio ipsum hebreum posuerunt harsith. Septuaginta more suo pro aspiratione heth littere addiderunt chi grecum ut dicerent charsith sicut pro Hebron Chebron et pro Hieriho Hiericho.||
Numérotation du verset Ier. 19,2 
et egredere ad vallem filii Ennon
interl.| interl.| ubi delubrum baal et lucus Syloe fontibus irrigatus||
que est iuxta introitum porte Fictilis et predicabis
interl.| interl.| vel leges vel clamabis hebreum enim charath hec tria significat||
ibi verba que ego loquar ad te 
Numérotation du verset Ier. 19,3 
et dices audite verbum Domini reges Iuda
interl.| interl.| regie stirpis||
et habitatores Hierusalem
interl.| interl.| populus ut omnes inexcusabiles sint qui audire noluerunt||
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego inducam afflictionem super locum istum
interl.| interl.| templum Dei ubi baal et ara eius super quam imolaverunt et incenderunt filios suos||
ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius 
Numérotation du verset Ier. 19,4 
eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium
marg.| marg.| EO QUOD etc. Omnis hereticus derelinquit Deum et alienum facit locum habitationis Dei quem sua fraude polluit et libat diis alienis quos non noverunt patres sui id est apostoli est apostolici viri. Reges autem Iuda id est heresiarche implent locum Dei quondam sanguine deceptorum et in nocentium. Nemo enim nisi stultus et simplex cito subvertitur. Et edificant excelsa baalim dum de sublimibus disputant. Et comburunt idolis filios suos quos in heresi genuerunt.||
Numérotation du verset Ier. 19,5 
et edificaverunt excelsa Baali ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baali que non precepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum
marg.| marg.| QUE  NON  PRECEPI. Non precepi vel cogitavi etc. Non quod Dominus futura nesciat sed que indigna sunt sua noticia ignorare se dicat sicut illis. Recedite a me nescio vos. Novit enim Dominus qui sunt eius et qui ignorat ignorabitur. Vel anthropospathos hec de Deo accipienda sunt sicut et alia.||
Numérotation du verset Ier. 19,6 
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Tophet et vallis filii Ennon sed vallis Occisionis
marg.| marg.| TOPHET ET  VALLIS etc. Hieronymus HIERONYMUS. Que sit vallis filii Ennon que hebraice dicitur gehennon unde gehennam appellatam putant supradiximus. Miror autem quid sibi volunt Septuaginta pro topheth ruinam ponentes et pro valle poliandron id est virorum multitudinem nisi forte quod ibi populus corruerit et cesa sit multitudo hominum vel spiritaliter errore idola trie vel historialiter Babylonio vastante||
Numérotation du verset Ier. 19,7 
et dissipabo consilium Iude et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu querentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus celi et bestiis terre
marg.| marg.| ET DABO  CADAVERA etc. quamvis hec in Babylonia captivitate populo acciderint verius tamen in temporibus Christi quando a Vespasiano et Tito Adriano civitas obsessa et in eternos cineres collapsa est ut qui obtulerant filios suos idolis eos devorarent necessitate compulsi ut qui Dei muneribus abusi erant in impietate et propria viscera idolis immolarent ventres suos sepulcra facerent liberorum.||
Numérotation du verset Ier. 19,8 
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui preterierit per eam obstupescet {t. 3 : Erfurt, f. 138rb ; facsim., p. 131b} [Rusch, f. 138rb ] et sibilabit super universa plaga eius 
Numérotation du verset Ier. 19,9 
et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui querunt animas eorum 
Numérotation du verset Ier. 19,10 
et conteres lagunculam
interl.| interl.| omnino in romana captivitate||
in oculis virorum qui ibunt tecum 
Numérotation du verset Ier. 19,11 
et dices ad eos hec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum
interl.| interl.| ut non restauretur post romanam captivitatem sicut post Babyloniam||
et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari
interl.| interl.| in antiquum statum||
et in Tophet sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum
marg.| marg.| SIC  CONTERAM. Sub Helio Adriano civitas et nomen perdidit et statum ad frangendam superbiam habitatorum. Sancte autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant sed locum.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Iudei auratam Ierusalem atque gemmatam restituendam putant et victimas et sacrificia et coniugia sanctorum et in terra salvatoris regnum. Que licet non sequamur damnare non possumus quia multi et ecclesiastici viri et martires testantur unusquisque abundet in suo sensu et vero iudici cuncta reserventur.||
marg.| marg.| ET IN TOPHET etc. Quod supradixerat non vocabitur locus iste amplius tophet et vallis filii Ennon sed vallis occisionis hic aperit quod tanta in ipso solo cedes futura sit ut ibi acervatim populus sepeliatur et locus religionis fiat mortuorum tumulus et ipsa civitas que huic imminet loco fiat sicut tophet.||
Numérotation du verset Ier. 19,12 
sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut ponam civitatem istam sicut Tophet
interl.| interl.| Septuaginta : ruinam||
Numérotation du verset Ier. 19,13 
et erunt domus Hierusalem et domus
interl.| interl.| palacia||
regum Iuda sicut locus Tophet
interl.| interl.| in ruina||
interl.| interl.| merito||
immunde
interl.| interl.| idolatria||
omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militie celi
interl.| interl.| soli lune stellis||
et
interl.| interl.| non contenti his||
libaverunt libamina diis alienis
marg.| marg.| ET DOMUS. Omnis domus regum Iuda sicut locus tophet. Hoc in hebreo non habetur sed a Septuaginta interseritur.||
Numérotation du verset Ier. 19,14 
venit autem Ieremias de Tophet
interl.| interl.| ubi fregit lagunculam presentibus senioribus quos duxerat secum||
quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum
interl.| interl.| qui noluit cum eo ire in Thophet||
Numérotation du verset Ier. 19,15 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius
interl.| interl.| subditas||
universa mala que locutus sum adversum eam quoniam
interl.| interl.| non iniuste||
induraverunt cervicem suam
interl.| interl.| dura cervice et incircumsisi corde nec post multas impietates agunt penitentiam||
ut non audirent sermones meos 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_19)