initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 2

Numérotation du verset Ier. 2,1 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ier. 2,2 
vade et clama
interl.| interl.| alte aperte ut nemo excusationem habeat||
in auribus Hierusalem
interl.| interl.| habitatorum scilicet||
dicens hec dicit Dominus recordatus sum tui miserans
interl.| interl.| quasi hoc totum misericordie mee est non meriti tui||
adolescentiam tuam et caritatem disponsationis tue
interl.| interl.| qua instar desponsaliorum legis tibi ornamenta et verborum distribui monilia||
quando secuta me es in deserto in terra que non seminatur
interl.| interl.| fuit tamen ciborum affluentia||
marg.| marg.| ADOLESCENTIAM etc. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Deus Hierusalem matrimonio copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus. Sive ut ardentiorem montret affectum puellam eam et adolescentulam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus ardentius appetimus.||
Numérotation du verset Ier. 2,3 
sanctus Israel Domino primitie frugum eius
interl.| interl.| populus enim gentium post primitias Iudeorum congregatur||
omnes
interl.| interl.| ergo||
qui devorant eum delinquunt mala {t. 3 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 102a} [Rusch, f. 123va ] venient super eos dicit Dominus
marg.| marg.| OMNES  QUI  DEVORANT. Hieronymus HIERONYMUS. Sicut qui promitias devorant non de genere sacerdotali rei sunt sceleris sic qui contaminant Israel. Unde dum appropiant super me nocentes ut edant carnem meam etc usque ceciderunt. Neque a supplicio impunes erunt quia Domini sententiam impleverunt. Oportet enim ut veniant scandala sed ve ei per quem scandalum venit.||
marg.| marg.| Primitie debentur sacerdotibus non hostibus.||
Numérotation du verset Ier. 2,4 
audite
interl.| interl.| quasi popule meus quid feci tibi aut quid molestus fuit responde mihi etc.||
verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israel
marg.| marg.| ISRAEL. Utrunque nomen ponitur Iacob et Israel non secundum duas et decem tribus sed iuxta omnem populum cum ipse Iacob postea dictus sit Israel.||
Numérotation du verset Ier. 2,5 
hec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me
interl.| interl.| id est longo tempore reliquerunt||
et ambulaverunt post vanitatem
interl.| interl.| idola que non prosunt cultoribus sed illis similes fiunt secundum illud similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis||
et vani facti sunt
marg.| marg.| QUID  INVENERUNT  PATRES. Offensam dicit Deus a patribus factam non quod peccata patrum filiis imputentur sed quia filii habentes similitudinem patrum et suo et parentum scelere puniuntur. ||
marg.| marg.| Propter sanctos pratres filiorum miseretur Deus.||
Numérotation du verset Ier. 2,6 
et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Egypti
interl.| interl.| quamdiu in hoc seculo sumus et de Egypto educimur paulatim ascendimus||
qui transduxit nos
interl.| interl.| prius||
per desertum per terram inhabitabilem
interl.| interl.| quam sanctus inhabitare non debet||
et inviam
interl.| interl.| difficultatem notat itineris||
per terram sitis
interl.| interl.| in qua semper maiora cupimus non contenti presentibus||
et imaginem mortis
interl.| interl.| semper enim in periculo sumus et laqueos undique tendit diabolus||
per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
interl.| interl.| Dei||
interl.| interl.| vir qui perfecte etatis in Christo omnes enim surgemus in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi Domini nostri||
marg.| marg.| NEQUE  HABITAVIT  HOMO. Qui semper ad a maiora festinat non est enim perfectio in via sed in fine et in mansione que sanctis in clelis paratur quibus dicitur : qui statis in domo Domini in atriis Domini Dei nostri. Frustra igitur heretici suspicantur hic perfectam esse victoriam ubi pugna est et non victoria sed certamen et incertus exitus futurorum.||
Numérotation du verset Ier. 2,7 
et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis
interl.| interl.| idolatria||
terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem
marg.| marg.| ET INDUXI  VOS. Quasi pro labore durissimi itineris dedi vobis abundantiam omnium rerum quod significat Carmelus qui hebraice Chermel latine scientia circuncisionis. Quomodo autem populus ille terram sanctam et omnium rerum fertilem idolatria polluit et violavit sic et nos vere circuncisionis accipientes scientiam comedimus fructum eius et si negligentia surrepserit contaminamus hereditatem Dei et hereditatem illius abominabilem facimus.||
Numérotation du verset Ier. 2,8 
sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prevaricati sunt in me et prophete prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
marg.| marg.| SACERDOTES  NON  DIXERUNT etc. Gregorius Magnus GREGORIUS. Nesciri se a sacerdotibus queritur veritas et nescire se principatum nescientium protestatur unde : recedite a me operarii iniquitatis nescio qui estis. Quod iniqui dum ea que sunt Domini nesciunt a Domino nesciuntur unde : si quis ignorat ignorabitur. Que pastorum imperitia sepe meritis subiectorum congruit qui quamvis lumen scientie sua culpa exigente non habeant districto tamen iudicio agitur ut per eorum ignorantiam et qui sequuntur offendant unde si cecus ceco ducatum prebeat ambo in foveam cadunt.||
marg.| marg.| Quasi post multa beneficia dignitatis privilegia verterunt in contemptum ut sacerdotes Dominum non quererent doctores legis ignorarent eum qui alios docere deberent et pastores per negligentiam prevaricatores fierent. Et prophete in populis disputant non in Deo loquuntur sed in idolo et sua figmenta {t. 3 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 102b} [Rusch, f. 123vb ] venerantur. His verbis utendum est adversus magistros nostri ordinis qui devorant populum Dei velut cibum panis et per mala opera non invocant nomen Domini.||
invocant] corr., innoacãt cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ier. 2,9 
interl.| interl.| ne videatur opprimere per potentiam quasi cum patribus ratione contendit unde ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris||
adhuc contendam in iudicio vobiscum
interl.| interl.| sepe hoc fecisse se significat||

contendam in iudicio] iudicio contendam Weber
ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo
interl.| interl.| qui similiter pertinaces in malo occulte signat quod antiquam in Deum negationem etiam filii eorum in adventu Domini sunt secuti||
Numérotation du verset Ier. 2,10 
transite
interl.| interl.| rem comparat incomparabilem et verum Deum confert mendacibus||
ad insulas Cethim et videte et in Cedar
interl.| interl.| hec est regio solitudinis Hysmahelitarum quos nunc Saracenos vocant contra quam in partibus extremis Ieremie vaticinatur de qua dicit David habitavi cum habitantibus Cedar||
mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
marg.| marg.| CETHIM. Cethim vel Ytalie scilicet vel occidentalium partium quia Iudee Ciprus insula in qua urbs huius nominis vicina est de qua Zeno princeps stoicorum.||
marg.| marg.| ET CONSIDERATE. Possumus contra eos hoc dicere qui maiori studio secuntur vicia quam virtutes quibus dicitur humanum dico propter infirmitatem carnis vestre sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem etc.||
Numérotation du verset Ier. 2,11 
si mutavit gens deos
interl.| interl.| ligneos vel lapideos aureos quasi errorem antiquum a maioribus acceptum tenuit cum nullus eorum Deus sit sed simulacra manu facta||
et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum 
interl.| interl.| veritatem in mendacium||
interl.| interl.| mihi scilicet idolum pretulit||
marg.| marg.| POPULUS  MEUS. Ut anthropomorphite qui occasione huius testimonii. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram immensam et simplicem divinitatis substantiam liniamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.||
Numérotation du verset Ier. 2,12 
obstupescite celi super hoc et porte eius desolamini vehementer dicit Dominus
interl.| interl.| de quibus dicitur levate porte capita vestra et introibit rex glorie||
marg.| marg.| OBSTUPESCITE  CELI. Hieronymus HIERONYMUS.  SEPTUAGINTA. Obstupuit celum scilicet de quo dicitur. Attende celum et loquar. Et audi celum et auribus percipe terra. Videns precepta Dei conculcata inhorescit et stuporem dissimulare non potest omnis creatura contremiscit et condolet super peccatis hominum. Aquila et Simachus celos Septuaginta et Theodotion celum interpretati sunt. Sed samay hebreum communis numeri est et tam celi quam celum eodem dicuntur nomine ut Thebe Athene.||
Numérotation du verset Ier. 2,13 
duo enim mala fecit populus meus me
interl.| interl.| hec scilicet||
dereliquerunt fontem aque vive ut foderent sibi cisternas
interl.| interl.| demones||
cisternas dissipatas
interl.| interl.| quia mandata Dei non servant||
que continere non valent aquas
marg.| marg.| ME DERELIQUERUNT. Qui preceptum Dei dicens : ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est : non sint tibi dii alieni in conspectu meo pro quo secutus est demones.||
marg.| marg.| FONTEM  AQUE  VIVE. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisterne et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur in pluviis.||
Numérotation du verset Ier. 2,14 
numquid servus est Israel aut vernaculus quare ergo est factus in predam
interl.| interl.| interrogat ut respondeat||
marg.| marg.| NUMQUID  SERVUS. Ex hoc loco Iudei in superbiam elati dixerunt : semen Abrahe sumus et nemini servivimus unquam quomodo tu dicis liberi eritis ? Nescientes quod omnis qui facit peccatum servus est peccati et serviet ei a quo vincitur. Nati de amico Dei Abraham vitio suo quasi filii Cham facti sunt cui dictum est maledictus Chanaan servus erit fratribus suis.||
Numérotation du verset Ier. 2,15 
super eum rugierunt leones
interl.| interl.| principes Babylonis||
et dederunt vocem suam
interl.| interl.| clamant enim et congregant que non pepererunt faciunt divitias non cum iudicio||
posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exuste sunt et non est qui habitet in eis
interl.| interl.| non habent habitatorem Deum||
marg.| marg.| LEONES. Secundum anagogen leones intelligimus adversas potestates vel hereticorum principes qui terram Ecclesie desolantes omnes urbes illius hereticorum incendio vastaverunt illo igne de quo dicitur : omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum.||
Numérotation du verset Ier. 2,16 
filii quoque Memfeos et Tafnes
interl.| interl.| duas maximas civitates Egypti posuit||
constupraverunt te usque ad verticem
marg.| marg.| USQUE AD  VERTICEM. Secundum illud : a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Tanta fuit libido Egyptiorum qui sunt magnarum carnium ut nulli parcerent membro. Iuxta litteram hec ad idola Egyptiorum referuntur. Spiritualiter ad magistros perversi dogmatis qui puritatem Ecclesie sua polluunt turpitudine.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Usque ad verticem. Tropologice : constuprari est post male operationis usum et in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscuiusque animum impiis operibus involuunt sed integritatem fidei vitiare non possunt quasi adhuc inferiora membra polluunt. Qui autem in fide corrumpitur iam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summa pertingit cum activam vitam polluens castam celsitudinem fidei diffidentie morbo corrumpit.||
Numérotation du verset Ier. 2,17 
numquid {t. 3 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 103a} [Rusch, f. 124ra ] non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore
interl.| interl.| quo scilicet sequi debuisti||
quo ducebat te per viam 
Numérotation du verset Ier. 2,18 
et nunc quid tibi vis in via Egypti ut bibas aquam turbidam
interl.| interl.| hebraice Syor, communis editio habet Geon ||
interl.| interl.| Nilum scilicet, cuius aqua turbida||

Hebr. (Leningrad.) : מֵ֣י שִׁח֑וֹרLXX (Rahlfs) : ὕδωρ Γηων.
et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
interl.| interl.| Euphratis scilicet qui est Assyriorum flumen||
marg.| marg.| UT BIBAS.  MORALITER. Qui fontem aque vive Christum reliquerunt et hereticorum lacus sibi foderunt qui doctrinarum aquas continere non possunt ; necesse est ut leonibus subiiciantur qui redigant eorum terram in solitudinem et universas Ecclesias destruant, usque ad verticem polluant et bibant aquas turbidas et Assyrii fluminis et aquilonis unde exardescunt mala super terram.||
Numérotation du verset Ier. 2,19 
arguet te malitia tua
interl.| interl.| alii erudiet te prevaricatio tua||
et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei
interl.| interl.| qui principium sapientie||
apud te dicit Dominus Deus exercituum
interl.| interl.| qui timendus||
marg.| marg.| ARGUET TE  MALICIA  TUA etc. Hieronymus HIERONYMUS. Nota quod malicia et prevaricatio postquam prevaricantem satiaverunt et instar coturnicum usque ad nauseam devenerunt erudiant agentem penitentiam cui imperatur ut videat quid reliquerit et quid secutus sit quomodo spernens bona et dulcia mala elegerit et amara hoc autem totum factum est quia dereliquit Dominum Deum suum.||
Numérotation du verset Ier. 2,20 
a seculo confregisti iugum meum
interl.| interl.| quasi ad meretricem loquitur||
rupisti vincula mea
interl.| interl.| vel tua||
interl.| interl.| coniugii||
et dixisti non serviam
interl.| interl.| Domino vel marito||
in omni enim colle sublimi
interl.| interl.| amena et excelsa semper idolis dedicantur||
et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris
interl.| interl.| idolatrie||
interl.| interl.| quasi||
meretrix
marg.| marg.| A SECULO  CONFREGISTI. Hieronymus HIERONYMUS. Potest hoc ad eum dici qui ab initio christianus et sacris litteris ex parte deditus postea desiderio secularis litterature que significatur in collibus et amene eloquentie que in frondosis arboribus monstratur prosternit se demonibus qui sub occasione eruditionis et sublimis scientie polluunt animas credentium ut faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.||
Numérotation du verset Ier. 2,21 
ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
interl.| interl.| Septuaginta : in amaritudine vitis aliene||
marg.| marg.| VINEAM  ELECTAM. In hebreo soreth quod genus est vitis optime de cuius surculo plantavit Israel et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena.||
marg.| marg.| QUOMODO  ERGO  CONVERSA etc. Nullus securus sit si et plantatio Domini et semen verum et vinea soreth in tantum vitio suo comutatur ut per amaritudinem a Deo recedat et fiat vitis aliena. Et notanda creatoris clementia qui est vitis vera. Ipse enim discipulis suis et credenti in se populo dedit ut sint vitis vera vitis electa si permanserint in eo quod plantata est.||
Numérotation du verset Ier. 2,22 
Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith
marg.| marg.| borith : ipsum hebreum. Septuaginta vero : herbam fullonum, que in Palestina in humidis et virentibus nascitur et, ad lavandas sordes, eandem vim habet quam et nitrum.||
maculata es
interl.| interl.| quamvis munda in conspectu hominum||
in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus 
interl.| interl.| qui novi cogitationes hominum; unde : « Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens ».||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. ALLEGORICE. Nitrum nostrum et herba fullonis penitentia est. Ecclesiasticus quoque sermo qui arguit et increpat et corrigit delinquentem mordacioris nitri habet similitudinem. Qui vero levi peccatorum sorde maculatus est levioribus purgatur. Porro gravia peccata que ad mortem trahunt nec nitro nec herba  borith dilui possunt sed gravioribus tormentis indigent. Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.||
Numérotation du verset Ier. 2,23 
quomodo dicis
interl.| interl.| quasi munditiam iactas frustra immunditiam negas que idolatrie sorde polluta es||
non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle
interl.| interl.| Septuaginta : poliandrion quod est sepuchrum multitudinis||
scito quid feceris
interl.| interl.| scito quid feceris clausos oculos aperit negantis ut videat quod aspicere erubescit||
interl.| interl.| caprea||
interl.| interl.| ut expedite feratur ad pabula||
explicans vias tuas
interl.| interl.| quia sicut ad meretricem loquebatur describit fornicationem eius||
marg.| marg.| QUOMODO  DICIS etc. Iuxta tropologiam impudentiam frontis eorum arguit qui nolunt vitia sua confiteri operibus ipsis patet quia non ambulant in arta et angusta via que ducit ad vitam sed in lata et spaciosa quam egrediuntur plurimi que ducit ad mortem que signanter poliandrion nominata est. Vel iuxta historiam quia idolatrie malo ibi perdita est et interfecta populi multitudo.||
marg.| marg.| VIDE  VIAS  TUAS. Id est respice convallem filiorum Ennon que Syloe fontibus irrigatur ibi cernes de lubrum baal que relicto Deo coluisti.||
Numérotation du verset Ier. 2,24 
onager assuetus in solitudine in desiderio anime sue
interl.| interl.| sic Israel tot impetu ac desiderio libidinis fertur et omni idolorum amore fervet||
attraxit ventum amoris sui nullus avertet
interl.| interl.| salutaribus monitis||
eam
interl.| interl.| obstinatam||
omnes qui querunt eam non deficient in menstruis eius
interl.| interl.| sordibus||
invenient eam 
Numérotation du verset Ier. 2,25 
prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti
interl.| interl.| unde qui sitit veniat et bibat||
et dixisti desperavi
interl.| interl.| desperatione meliorum vel malorum negat se facere quod Dominus imperavit||
nequaquam faciam
interl.| interl.| quia||
adamavi quippe alienos
interl.| interl.| deos||
et post eos
interl.| interl.| hereticos vel demones||
ambulabo
marg.| marg.| PROHIBE  PEDEM  TUUM etc. Pascha facturi calciamenta iubentur habere in pedibus. Et apostolus predicat pedes eorum calciatos qui ad evangelium preparantur. Ne dum per seculi huius solitudinem ingrediuntur venenatis pateant animantibus que deberent evangelico pede calcari et conteri.||
marg.| marg.| DESPERAVI. Hieronymus HIERONYMUS. Conveniunt hec eis qui hereticos sequuntur qui a bono desperant et in suo confortantur errore. Necesse est autem ut qui alienam doctrinam sequitur alienos diligat.||
marg.| marg.| ADAMAVI. Impudenti confessione putat se crimina devitare.||
Numérotation du verset Ier. 2,26 
quomodo confunditur fur
interl.| interl.| quamvis impudens et procax||
quando deprehenditur sic confusi sunt
interl.| interl.| deprehensi in idolatria||
domus Israel
interl.| interl.| illi qui sunt domus ||
domus] coniec. (vel Domino), do. Rusch
ipsi et reges eorum
interl.| interl.| non modo populus||
principes et sacerdotes et prophete eorum
marg.| marg.| QUOMODO  CONFUNDITUR. Hieronymus HIERONYMUS. Uti possumus hoc testimonio si quando prudentes nostri et hi qui in Ecclesia putantur duces in peccatis turpibus deprehenduntur.||
Numérotation du verset Ier. 2,27 
dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore afflictionis sue dicent
interl.| interl.| impudentis est tempore necessitatis ab eo querere auxilium quem in pace contempserit||
interl.| interl.| quem per beneficia non senserunt per tormenta sentiunt Dominum||
surge et libera nos
marg.| marg.| VERTERUNT. Proiicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister precipit iudicium est obaudientis si demisso audiat capite. Si tergum vertat contempnentis unde : verterunt ad me scapulam recedentem. Quasi intantum precepta spreverunt ut nec audire quidem dignati sunt sed tumorem animi indicant gestu corporis.||
Numérotation du verset Ier. 2,28 
ubi sunt dii tui
interl.| interl.| increpative quasi Deus creator est hominum homo fecit sibi Deum ipsa probat necessitas quid possint quos securius coluisti||
quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore afflictionis tue secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda
interl.| interl.| tempore afflictionis||
marg.| marg.| SECUNDUM  NUMERUM etc. Vel eosdem vel diversos singule civitates colebant deos ut nec in impietate viderentur habere consensum sed pugnans contra se supersticio errorem sequeretur diversum.||
Numérotation du verset Ier. 2,29 
interl.| interl.| quasi frustra obicitis querimonias et iniquam causam in iudicem retorquetis cum impietatis vestre sit quod patimini||
interl.| interl.| quia||
omnes dereliquistis me dicit Dominus
marg.| marg.| QUID  VULTIS etc. Prona est ad excusationem sui humana perversitas {t. 3 : Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 104a} [Rusch, f. 124va ] et quod merito sustinet sibi iniuste videtur sustinere.||
Numérotation du verset Ier. 2,30 
frustra percussi filios vestros
interl.| interl.| percutiebam ut disciplinam susciperent sed nihil profeci||
marg.| marg.| FILIOS  VESTROS. Ut plagis filiorum disceretis quod austeriori curandi essetis medicamine et ne forsitan diceretis peccantes corrumpere noluisti.||
disciplinam non receperunt
interl.| interl.| Septuaginta : non recepistis ||
devoravit gladius
interl.| interl.| quem pro peccatis vestris sustinetis||
vester
interl.| interl.| non meus||
prophetas
interl.| interl.| baal et ariolos||
vestros
interl.| interl.| non meos||
quasi leo vastator 
interl.| interl.| vos tamen in scelere persistitis nec prophetarum timore ad meliora reditis||
Numérotation du verset Ier. 2,31 
generatio vestra videte verbum Domini
interl.| interl.| admirando||
marg.| marg.| VIDETE  VERBUM  DOMINI. Moyses videbat vocem Domini. Et Iohannes apostolus Verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.||
numquid solitudo factus sum Israeli
interl.| interl.| que imbrem non recepit doctrine||
aut terra serotina
interl.| interl.| plena sentium non exulta scilicet||
quare ergo dixit populus meus
interl.| interl.| quondam||
recessimus
interl.| interl.| quod scelestum||
non veniemus ultra
interl.| interl.| quod scelestius||
ad te 
interl.| interl.| gravis offensa nolle placare quem offenderis||
Numérotation du verset Ier. 2,32 
numquid obliviscitur virgo
interl.| interl.| Ecclesia que mater parit et virgo est sine macula et ruga.||

Cf. Eph. 5, 27.
ornamenti sui sponsa fascie pectoralis sue populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Quanto longius obliviscimur Deum, tanto maius peccatum est cum nec longitudine seculorum possumus edomari.||
marg.| marg.| NUMQUID  OBLIVISCITUR. Hieronymus HIERONYMUS. Ornamentum suum perdit quia Domino recedit et intelligentiam doctrine que significatur in pectore. Unde Iohannes supra pectus Domini in cena recubuit et sacerdotibus inter cetera servatur pectuscuum victimarum.||

Cf. Io. 13, 25.
Numérotation du verset Ier. 2,33 
quid niteris bonam ostendere viam tuam
interl.| interl.| quasi frustra niteris verborum te arte defendere quasi bona opera tua ostendere ut merearis dilectionemvque insuper etc.||
ad querendam dilectionem que insuper et malitias tuas docuisti vias tuas 
interl.| interl.| alios : ut aliis esses exemplum malorum||
Numérotation du verset Ier. 2,34 
et in alis tuis
interl.| interl.| alii : in manibus ||
inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium
interl.| interl.| quos idolis immolasti vel exemplo perdidisti||
non in fossis inveni eos
interl.| interl.| interfectos||
interl.| interl.| quod plerumque accidit latronum insidiis||
sed in omnibus
interl.| interl.| vel istis||
que supra memoravi
interl.| interl.| que supra dixi scilicet||
marg.| marg.| IN OMNIBUS. Istis sive sub omni quercu alia litera. Hebreum enim et quercum et ista significat. In amenis autem locis umbra et frondibus immolabant.||
Numérotation du verset Ier. 2,35 
et dixisti
interl.| interl.| o Ierusalem||
absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus {t. 3 : Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 104b} [Rusch, f. 124vb ] a me
interl.| interl.| ex quo diffiteris||
ecce ego
interl.| interl.| dicit Dominus||
iudicio
interl.| interl.| non potentia||
contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
interl.| interl.| cum maius peccatum sit aliud habere in conscientia aliud in ore||
marg.| marg.| ET DIXISTI  ABSQUE  PECCATO etc. His utandum est apud eos qui nolunt peccata sua cognoscere sed in tempore afflictionis dicunt se immerito pati. Magisque iram Dei provocant dum alterum immo maius peccatum sit quod fecisti non lugere sed excusationes pretendere.||
marg.| marg.| ECCE  EGO  CONTENDAM.  HIERONYMUS Audiat heresis nova ex veteri iram Die esse vel maximam nolle peccatum humiliter confiteri sed impudenter iactare iustitiam.||
Numérotation du verset Ier. 2,36 
quam vilis es facta nimis iterans
interl.| interl.| sepius||
vias tuas
interl.| interl.| peccata tua||
et ab Egypto confunderis sicut confusa es ab Assur
interl.| interl.| in quo non invenisti auxilium||
marg.| marg.| ET AB EGYPTO. Ut Egyptiorum impetum declinarent ad Assirios confugiebant qui nihil profuerunt. Ab Egyptiis enim victi sunt. Rursus ut iram Assiriorum fugerent ad Egyptios fugiebant sed nihilominus superati sunt. Increpantur ergo quia relicto Deo spem in hominibus ponunt.||
Numérotation du verset Ier. 2,37 
nam et ab ista
interl.| interl.| Egypto sicut ab Assiriis||
egredieris
interl.| interl.| sepe frustrata||
et manus tue
interl.| interl.| lugentis qui frustra sperasti auxilium||
erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam
interl.| interl.| quam in alienis posuisti||
et nihil habebis prosperum
interl.| interl.| adverso Deo||
marg.| marg.| SUPER  CAPUT  TUUM. More lugentium Thamar ab Amon corrupta cinere caput sparsit et manus supra posuit.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_2)