initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 20

Numérotation du verset Ier. 20,1 
Et audivit Phassur
interl.|  Septuaginta : Faschor qui interpretatur oris nigredo

1 Phassur Weber ] Fassur Rusch
filius Emmer sacerdos
interl.|  verbum de quo nigredo generatur non vitio parentis sed scelere de generantis
qui constitutus erat princeps in domo Domini {t. 3 : Erfurt, f. 138va ; facsim., p. 132a} [Rusch, f. 138va ] Ieremiam prophetantem sermones istos
marg.|  ET  AUDIVIT  FASSUR. Hic erat pontifex templi et dignitate sacerdotii perverse abutebatur non ut doceret et sermone coriiperet sed cruciatibus exterreret. Dominus quoque et apostolus Paulus iussu pontificis verberabantur nec mirum si usque hodie servi Dei a phascor ceduntur et in carcerem mittuntur datur enim hec potestas a Domino ut sanctorum fides ostendatur. Nec vincit qui cedit sed qui ceditur et Domini iudicium humiliter patitur nec reclamat ad verberantem sed considerat imperantem.
Numérotation du verset Ier. 20,2 
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum
interl.|  genus tormenti
quod erat in porta Beniamin
interl.|  filii dextere
superiori
interl.|  que non veritatem indicat sed iniustam pontificis potestatem
in domo Domini 
Numérotation du verset Ier. 20,3 
cumque illuxisset in crastinum eduxit Phassur Ieremiam de nervo et dixit ad eum Ieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique
marg.|  CUMQUE  ILLUXISSET. Notanda prophete patientia atque prudentia missus in carcerem tacet et silentio vincit iniuriam nec tamen dissimulat quod scit esse venturum ut saltem Dei pontifex peccare desistat et Dei clementiam deprecetur.
marg.|  NON  FASSUR etc. Iuxta superiorem interpretationem qua Fassur nomen fuerat immutatum ut appellaretur Faschor omnes similiter transtulerunt ut significarent vel pavorem vel peregrinationem vel sublationem vel translationem.
marg.|  Non Fassur vocavit Dominus etc. Mutatur nomen pontificis ut futurum demonstret supplicium. Quasi non habebis oris nigredinem et iniquum potestatis imperium sed captivus duceris in Babylonem. Hoc enim significat pavor undique ut tremens et salutis incertus huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides.
Numérotation du verset Ier. 20,4 
quia hec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio 
Numérotation du verset Ier. 20,5 
et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem 
Numérotation du verset Ier. 20,6 
tu autem Phassur et omnes habitatores domus tue ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
interl.|  non vera et tristitia sed mendosa et prospera pollicendo
Numérotation du verset Ier. 20,7 
seduxisti me Domine et seductus sum
interl.|  vel decepisti me Domine et deceptus sum
fortior me fuisti
interl.|  vel obtinuisti et potuisti
et invaluisti factus sum in derisum tota die
interl.|  quia putant me omnia mentitum
omnes subsannant me
interl.|  apostolus habentes damnationem quoniam primam fidem irritam fecerunt
marg.|  SEDUXISTI  ME  DOMINE etc. Dicit se propheta a Domino deceptum cui supra dictum est prophetam in gentibus dedi te et constitui te hodie super gentes et super regna etc. Quibus verbis arbitratus est nihil se contra Iudeos dicturum sed contra gentes et ideo prophetiam libenter assumpsit. Nunc autem res in contrarium recidit ut captivitatem Ierusalem predicans persecutiones et angustias sustineat.
marg.|  FACTUS  SUM etc. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur et populus estimabat quod statim non venerat non esse venturum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De adulterinis coniugiis. Reconciliari penitens non potest in eadem nequitia perseverando. Qui voluntate continentiam elegerunt fecerunt eam esse necessitatis quoniam iam ab illa sine damnatione deviare non possunt.
Numérotation du verset Ier. 20,8 
quia iam olim loquor vociferans iniquitatem
interl.|  hostium
et vastitatem
interl.|  Babyloniam
clamito {t. 3 : Erfurt, f. 138vb ; facsim., p. 132b} [Rusch, f. 138vb ] et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die
interl.|  dum tarditatem prophetie putant esse mendacium
marg.|  ET  FACTUS  EST  MIHI. Gregorius MagnusGREGORIUS. Pro eo quod se minime audiri conspexit silentium appetiit sed cum crescentia vel conscientia mala cerneret in eodem silentio non permansit. Qui enim foris calvit ex tedio locutionis intus ignem pertulit ex zelo caritatis. Inflammantur quippe corda iustorum cum non correcta crescere conspiciunt ac malorum eorumque culpe se participes credunt quos in iniquitate silendo permittunt. Unde David : concalvit cor meum intra me et in meditatione mea exarsit ignis.
marg.|  SEPTUAGINTA. Quod amaro verbo meo ridebo prevaricationem et miseriam invocabo. Quasi scio presentem tristiciam futuro gaudio communtandam (unde beati flentes quoniam ipsi ridebunt) ideo miseriam et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo cupio invoco brevitatem iniurie felicitatis eternitate compensans.
Numérotation du verset Ier. 20,9 
Et dixi non recordabor eius
interl.|  id est non loquar ultra verba eis nec nomen illius nominabo
neque loquar ultra in nomine illius
interl.|  hec vercunde quidem sed stulte constituit
et factus est
interl.|  sermo non ore prolatus
in corde meo quasi ignis exestuans
interl.|  unde Paulus : si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit etiam alibi incitabatur spiritu et tota mente fervebat
claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens. 
Numérotation du verset Ier. 20,10 
Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo 
Numérotation du verset Ier. 20,11 
Dominus
interl.|  gratia
autem mecum est
interl.|  nos quoque in simili persecutione idem dicamus
interl.|  libero arbitrio
quasi bellator fortis idcirco
interl.|  quia persequuntur
qui persequuntur me cadent
interl.|  vel ideo persecuti sunt et intelligere non potuerunt prophetam scilicet unde confusio eis erit
et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum
interl.|  quod nulla oblivione delebitur
quod numquam delebitur 
Numérotation du verset Ier. 20,12 
et tu Domine exercituum probator iusti
interl.|  vel qui probas iusta
qui vides renes et cor videam queso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
marg.|  ET  TU  DOMINE. Solus Deus est qui probat iustitiam sicut solus est qui cordis videt conscientiam. Unde Hiesus sciens cogitationes hominum non ex profectu tu quidam putant sed natura Deus est. Cui simile non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. In virtutibus scilicet multo minus ergo in peccatis mortuus.
marg.|  VIDEAM  QUESO etc. Cum sciat iustus se Deum habere pugnatorem in patientia tamen fragilitatis humane quod novit esse venturum iam nunc videre desiderat.
marg.|  TIBI  ENIM. Qui dicis mihi vindictam et ego retribuam etc. Felix conscientia cuius causa Domino revelatur unde apostolis omne quod manifestatur lux est.
Numérotation du verset Ier. 20,13 
cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis
interl.|  spiritu qui non habet divitias huius seculi quas qui habet recipit consolationem suam
de manu malorum
marg.|  QUIA  LIBERAVIT. Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito sed eius gratia qui pauperem liberavit qui non amat divitias superbie corruentis sed humilitatem pauperis liberati.
Numérotation du verset Ier. 20,14 
maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta
marg.|  MALEDICTA  DIES. In quinto mense id est in augusto natus est Ieremias et eodem desolata est civitas a Chaldeis et Romanis et eadem die qua natus fuerat et propter hanc miseriam quam previderat dicit maledicta dies etc.
Hebrei quintum mensem quo civitas capta templumque subversum est nativitati Ieremie supputant inextricabilibus argumentis et incredibilibus. Quod si probare potuerint quomodo testimonium Iob exponent nisi et illum diem prefigurationem et vaticinium future subversionis templi autument ?
Numérotation du verset Ier. 20,15 
maledictus vir
interl.|  iure vir qui masculum nuntiat natum maledicitur quia eius nuntio reprobum gaudium nostri corruptoris indicatur
qui {t. 3 : Erfurt, f. 139ra ; facsim., p. 133a} [Rusch, f. 139ra ] annuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio letificavit eum
marg.|  MALEDICTUS  VIR etc. Qui putant animas fuisse in celestibus et de meliori in peiorem statum precipitatas et his huiusmodi utuntur testimoniis quos scilicet melius fuerit in celestibus quam in terrenis commorari et corpore indui. Nos vero secundum illud beati Iob. Maledicta dies in qua natus sum et nox illa in qua dixerunt ecce masculus et maledictus homo qui annuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer. Hoc testimonium exponimus ut scilicet melius sit non esse quam in suppliciis esse. Unde mors vir requies est cui clausit Deus viam suam et quare data est misero lux etc. et melius illi erat si natus non fuisset non quod sit qui natus non fuerit sed quod melius sit non esse quam male esse. Aliud est enim omnino non esse aliud cum sit absque ulla intermissione cruciari sicut mortem quietam vite misere preferimus unde Amos diem tenebrarum diem afflictionis appellat et Iacob eo quod vixerit in labore et angustia dies vite sue parvos et pessimos vocat. Et Paulus ut eriperet nos de presenti seculo nequam et redimentes tempus quoniam dies mali sunt.
marg.|  MALEDICTUS  VIR etc. In persona prophete fluctuantis humani generis mutabilitas designatur per patrem illius iste de quo nascimur mundus exprimitur. Vir qui nativitatem nostram annuntiat patri nostro antiquus hostis est qui cum nos in cogitationibus fluctuare considerat malorum mentes ad persuasionem nostre deceptionis instigat. Cumque nos agere infirma conspexerit ea quasi fortia favoribus extollit et quasi masculos natos loquitur cum corruptores veritatis vel innocentie per mendacium nos extitisse gratulatur. Patri ergo masculum natum denuntiat quando huic mundo eum quem persuaserit factum innocentie corruptorem demonstrat. Nam cum cuilibet peccanti ac superbienti dicitur fecisti sicut vir quis alius quam natus masculus in mundo nuntiatur.
Numérotation du verset Ier. 20,16 
sit homo ille ut sunt civitates
interl.|  Sodoma et Gomorra
quas subvertit Dominus et non penituit eum audiat clamorem mane
interl.|  ut per omne tempus sit in luctu
et ululatum in tempore meridiano
interl.|  omnia yperbolice
Numérotation du verset Ier. 20,17 
qui
interl.|  Dominus
non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus 
Numérotation du verset Ier. 20,18 
quare de vulva egressus sum
interl.|  causas exponit quare mortem preferat vite
ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_20)