initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 21

Numérotation du verset Ier. 21,1 
verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando
interl.|  occulte volens vel populum vel principem scire quid Dominus respondeat
misit ad eum rex Sedechias Phassur filium Melchie et Sophoniam filium Maasie sacerdotem dicens
marg.|  QUANDO  MISIT  AD  EUM etc. Notandum quod in prophetis et maxime in Ezechiele et Ieremia neque rerum neque temporum ordo servatur. Sed prepostere quod iuxta historiam postea factum est prius refertur et econverso. Aliud est enim historiam aliud prophetiam scribere. Unde in presenti loco Sedechias qui cum urbe Ierusalem captus est mittens scribitur ad Ieremiam et eo tempore quo obsidebatur Ierusalem et postea narratur historia fratris eius Ioachim qui ante eum regnavit et Ioachim id est Iechonie qui fuit filius Ioachim de quibus dicitur in sequentibus.
marg.|  FASSUR  FILIUM etc. Supra pontifex Fassur sive Faschor qui percussit Ieremiam patrem habuit Emmer hic autem Fasssur filius est Melchie non enim est idem.
Numérotation du verset Ier. 21,2 
interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis
interl.|  iam enim civitas obsessa erat
preliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis 
Numérotation du verset Ier. 21,3 
et dixit Ieremias ad eos sic dicetis Sedechie 
Numérotation du verset Ier. 21,4 
hec dicit Dominus Deus Israel ecce ego convertam vasa belli que in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea
interl.|  congregabo eos vel ea
in medio civitatis huius
marg.|  ECCE  EGO  CONVERTAM. Quasi frustra repugnare vultis et arma bellica preparatis quorum in media urbe usum tantum habebitis ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent sed tantum quos caperent.
Numérotation du verset Ier. 21,5 
et debellabo ego
interl.|  non Chaldei
vos in manu extenta et brachio forti
interl.|  vindicta aperta
et in furore
interl.|  in pessimos
et in
interl.|  vel pro
interl.|  in minus peccantes
et in ira grandi
interl.|  in mediocres
Numérotation du verset Ier. 21,6 
et percutiam habitatores civitatis huius
interl.|  terrene
interl.|  ve super habitatores terre
homines
interl.|  rationales
et bestie
interl.|  simplices
pestilentia magna
interl.|  diploide
interl.|  anime non corporis tantum
morientur
Numérotation du verset Ier. 21,7 
et post hec ait Dominus dabo Sedechiam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu querentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur
marg.|  DABO  SEDECHIAM etc. Primum de universa urbe prophetatum est nunc proprie Sedechie et populo eius qui superest pesti fami et gladio quod a Nabugodonosor capiendus est sic et interficiendus cum amicis suis nec ullam speret misericordiam cum fedus pariurio violaverit.
marg.|  IN  MANU. Inmanu Nabugodonosor regis Babylonis et in manu inimicoru eius. Hec in Septuaginta non hebentur.
marg.|  NEQUE  PARCET etc. Septuaginta ita : non parcam neque miserebor. Sed melius est iuxta hebraicum ut crudelis et inflexibilis sit sententia regis quam Domini.
Numérotation du verset Ier. 21,8 
et ad populum hunc dices hec dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vite et viam mortis
marg.|  ET  AD  POPULUM. Nuntiis regis qui venerant ad prophetam ut interrogaret Dominum superiora respondit que nuntiarent regi nunc hortatur ut respondeat populo et dat consilium ut transfugiant ad Chaldeos contra voluntatem regis quod prophete fuisse periculosum nemo dubitat unde et mortem sibi imprecatur dicens : maledicta dies in qua natus sum.
marg.|  ECCE  EGO  DO etc. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt melius est se tradere secularibus disciplinis et maxime philosoficis quam in Ecclesia illa permanere in qua fames sit sermonis Dei et omnis populus hereticorum gladio et doctrine penuria et peste heretica moriatur.
Numérotation du verset Ier. 21,9 
qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste
interl.|  quasi hoc quidem grave sed levius est in captivitate vivere quam mori gladio et fame et peste
qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium 
Numérotation du verset Ier. 21,10 
posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni 
Numérotation du verset Ier. 21,11 
et domui regis Iuda
interl.|  dices qui supra populo
interl.|  regie domui hoc proprie predicitur pro cuius culpa maxime civitas obsidetur ut penitentia emendet errorem et clementiam Domini consequatur.
audite verbum Domini 
Numérotation du verset Ier. 21,12 
domus David hec dicit Dominus iudicate mane iudicium
interl.|  in luce iustitie
et eruite vi oppressum
interl.|  pauperem
de manu calumniantis
interl.|  divitiis
interl.|  quasi non accipias personam in iudicio
ne forte egrediatur
interl.|  quasi si hoc feceritis ignis furoris mei non inveniet in vobis materiam quam consumat
ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum {t. 3 : Erfurt, f. 139va ; facsim., p. 134a} [Rusch, f. 139va ] vestrorum
interl.|  hoc in Septuaginta non habetur
marg.|  IUDICATEMANE etc. In hoc loco clementia Dei demonstratur cum enim supra dixisset posui faciem meam super hanc civitatem in malum etc. Nunc provocat eos ad salutem iam urgente #sententia non quod ignoret urbem esse capiendam sed liberum hominis demonstrat arbitrium ut propria voluntate videatur sub ire periculum. Quomodo salvator sciebat populum negaturum et se crucifigendum et hoc sepe apostolis dixerat et nihilominus ad penitentiam commonebat ut quicquid postea sustinerent vitio suo accideret eis non duritia comminantis.
Numérotation du verset Ier. 21,13 
ecce ego ad te habitatricem vallis solide atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras
marg.|  ECCE  EGO etc. Loquar contra Ierusalem que obsessa est. Vel sicut Tyrus mari ita Bobilonio cingitur exercitu et evadere non potest. Vel quasi Petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat pro soliditate et magnitudine murorum.
marg.|  HABITATRICEM  VALLIS. Septuaginta : Qui habitas in valle Sor atque campestri, pro quo Symachus petram, Theodotio oppressum, Aquile prima editio solidum, secunda Tyrum. Sor enim sive Sur lingua hebrea tyrum et silicem coartatam sonat.
Numérotation du verset Ier. 21,14 
et
interl.|  ego si non alius potest cuius oculum effugere non potestis
visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam
interl.|  ego non Babylonius
ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius
marg.|  VISITABO  SUPER  VOS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quod peccatis aliis adiunxerunt peccata que perpetrantur per #perversum consilium. Non tam prave facta Dominus quam studia pravitatis insequitur. In factis enim sepe infirmitate sepe negligentia in studiis vero maliciosa semper intentione peccatur. Unde et in cathedra pestilentie non sedit. In perversi consilii cathedra sedet qui tanta iniquitatis elatione attollitur ut implere malum etiam per consilia conetur.
Magis delinquit ille qui studiose et scienter peccatum committit quam ille qui ignoranter et ex fragilitate.
marg.|  IN  SALTUS. Hierusalem et adiacentem regionem que frugiferas arbore bonorum operum non habebat et ideo incendio digna. Quam puchre vallem campestrem appellat quasi perviam hostibus non montem excelsum qui difficile ascendatur. Unde Isaias : visio vallis Syon.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_21)