initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 23

Numérotation du verset Ier. 23,1 
ve pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascue mee dicit Dominus
marg.|  VE  PASTORIBUS etc. Quod omnis spes iudaici regni defecit transit ad principes Ecclesie et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata ad apostolos sermo fit de quibius dicitur : Super eos suscitabo pastores etc.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Possumus hoc iuxta tropologiam de Ecclesie principibus intelligere qui non digne regunt oves Domini quibus abiectis atque damnatis salvatur populus bonis pastoribus traditus et reliquie salvantur perdunt oves pastores heresim docentes. Lacerant et dissipant scismata facientes eiciunt ab Ecclesia iniuste seperantes non visitant infirmos. Penitentibus manum contrahentes. Quorum omnium miseretur Deus pristina pascua reddens et malos pastores auferens.
Numérotation du verset Ier. 23,2 
ideo hec dicit Dominus Deus Israel ad pastores
interl.|  synagoge scribas et phariseos
qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,3 
et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris
interl.|  ut sint unum ovile
ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur 
Numérotation du verset Ier. 23,4 
et suscitabo super eos pastores
interl.|  apostolos
et pascent eos
interl.|  pane verbi Dei
interl.|  Ecclesie gregem
non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus queretur ex numero dicit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,5 
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum
interl.|  Christum
et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium
interl.|  non enim Pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio
et iustitiam in terra
marg.|  ECCE  DIES etc. Abiectis pastoribus synagoge scribis scilicet et phariseis et apostolis in loco eorum substitutus inducitur Christus pastor pastorum.
Numérotation du verset Ier. 23,6 
in diebus illius
interl.|  ut de duabus virgis fiet una
salvabitur Iuda
interl.|  due tribus
et Israel
interl.|  decem tribus
habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum
interl.|  sicut et in Isaia Emanuel appellatur
Dominus iustus noster
interl.|  unde qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia
Numérotation du verset Ier. 23,7 
propter hoc ecce dies veniunt
interl.|  quando orietur sol iustitie
dicit Dominus et non dicent ultra vivit Dominus qui eduxit
interl.|  per Moysen
marg.|  PROPTER  HOC etc. Hoc totum capitulum in Septuaginta non habetur cuius hic sensus est. Quod non per Moysen populus Dei de Egypto liberetur sed per Christum de toto orbe quod ex toto complebitur quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob ut postquam intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiat.
Numérotation du verset Ier. 23,8 
sed vivit Dominus qui eduxit
interl.|  per Christum
et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc et habitabunt in terra sua
interl.|  Ecclesia
Numérotation du verset Ier. 23,9 
ad prophetas
interl.|  pseudo
interl.|  sermo dirigitur
contritum est cor meum
interl.|  victimam humilitatis offert Deo unde cor contritum et humiliatum Deus non despicies de quibus omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui
in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius
interl.|  vel decoris glorie eius
marg.|  QUASI  HOMO  MADIDUS etc. Nullius intelligentie nullius sapientie. Dominus enim novit cogitationes hominum que vane sunt. Ubi sunt ergo qui perfectam in homine iustitiam predicant. Si responderint de sanctis se hoc dicere non de semetipsis. Quis sanctior Ieremia. Qui virgo propheta sanctificatus in utero proferens salvatorem nomine suo. Ieremias enim interpretatur excelsus Domini.
marg.|  A FACIE  DOMINI etc. Considerato vultu omnipotentis Dei id est Patris et vultu Filii qui est splendor glorie et figura substantie eius propheta et animo et corpore perhorrescit et se nihil esse intelligit unde : ut iumentum factus sum apud te.
Numérotation du verset Ier. 23,10 
quia adulteris repleta est terra
interl.|  hoc in Septuaginta non habemus
quia a facie maledictionis
interl.|  Septuaginta : iuramenti vani sui
luxit terra
interl.|  ideo
arefacta sunt
interl.|  sterilia facta
arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis
marg.|  LUXIT  TERRA etc. Quicquid de terra Iudea iuxta litteram intelligis ad congregationem credentium referre poteris. Popter adulteria enim et mendacia et pariuria virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.
Numérotation du verset Ier. 23,11 
propheta
interl.|  doctor
namque et sacerdos
interl.|  ministerii dogmatis
polluti sunt et in domo mea
interl.|  Ecclesia
inveni malum eorum ait Dominus
marg.|  PROPHETA  NANQUE. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus eius inveniuntur mala scimus esse completum. Propheta nanque et sacerdos polluti sunt.
Numérotation du verset Ier. 23,12 
idcirco via eorum
interl.|  hereticorum error
erit quasi lubricum in tenebris
interl.|  unde non videant qui dicit ego sum lux mundi
interl.|  contra quas signatum est super nos lumen vultum tui Domine
impellentur enim
interl.|  omni vento doctrine
et corruent in ea afferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus
marg.|  AFFERAM  SUPER  EOS etc. Non quod mala sint aut Dominus inferat mala sed mala videntur his qui sustinent supplicia alioquin eadem et bona et mala sunt. Mala iuxta eos quos cruciant bona iuxta eos quos emendant. Et votandum quod annus visitationis Domini dicitur correctio et cruciatus peccantis unde : visitabo in virga iniquitatis eorum etc. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo.
Numérotation du verset Ier. 23,13 
et in prophetis Samarie
interl.|  hereticis et omnes qui iactant falsi nominis scientiam prophete sunt Samarie
vidi fatuitatem prophetabant
interl.|  qui non habent Christum Dei virtutem Dei sapientiam
in Baal
interl.|  idolo demonibus consecrato
et decipiebant populum meum Israel
marg.|  ET  IN  PROPHETIS  SAMARIE. Quoniam prophete Samarie quicquid loquuntur prophetant in baal sic heretici in Ecclesia sive extra ut supplantent populum Israel qui prius cernebat Deum loquitur in demonibus.
Numérotation du verset Ier. 23,14 
et in prophetis
interl.|  doctoribus
interl.|  non solum in hereticis
Hierusalem
interl.|  Ecclesie
vidi similitudinem
interl.|  vel horribilia
adulterium
interl.|  id est verbi Dei
et iter mendacii
interl.|  euntes per viam mendacii acquiescentes hereticis
et confortaverunt manus pessimorum
interl.|  quos debuerant corrigere
ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra
interl.|  quasi non impune ferent finis eorum quasi Sodome et Gomorre
marg.|  A PROPHETIS  ENIM. Utimur enim hoc testimonio adversus eos qui epistolas plenas mendacio et fraudulentia et pariurio in orbem dirugunt et aures audient inde polluunt. Non enim sufficit eis iniquitatem propriam devorare vel proximos ledere sed quos semel oderunt per totum orbem conantur infamare et ubique blasphemias seminare.
Numérotation du verset Ier. 23,15 
propterea hec dicit Dominus exercituum {t. 3 : Erfurt, f. 141ra ; facsim., p. 137a} [Rusch, f. 141ra ] ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio
interl.|  vel doloribus vel amaritudine
et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram 
Numérotation du verset Ier. 23,16 
hec dicit Dominus exercituum nolite audire
interl.|  o popule ne putes te alienum a culpa si acquieveris par enim pena discipulo et magistro
verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem
interl.|  quam simularunt
cordis sui loquuntur non de ore Domini 
Numérotation du verset Ier. 23,17 
dicunt his
interl.|  hereticis et perversis
qui blasphemant me locutus est
interl.|  quod dicemus
Dominus
interl.|  non nos
pax erit vobis et omni qui ambulat
interl.|  quasi ne timeatis vanis comminationibus territi
in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum
interl.|  quod timetis pro conscientia mala sed bonum quod locutus est Dominus
Numérotation du verset Ier. 23,18 
quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit
marg.|  QUIS  ENIM etc. Nolite credere falsis prophetis hec dicentibus unde scire possunt consilia Domini quis vidit et annuntiavit eis.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ubi nos possumus in consilio Domini in hebreo scriptum est bassod. Aquila secretum Symachus sermonem Septuaginta et Theodotio substantiam sive subsistentiam Dei interpretati sunt.
Numérotation du verset Ier. 23,19 
ecce turbo dominice indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput
interl.|  non super alios
impiorum veniet
interl.|  populi vel eorum qui falsa nuntiant
marg.|  ECCE  TURBO etc. Quasi per contrarium patet prophetas nescire quod debent pro pace enim et securitate quam promittunt venit tempestas Babylonia.
Numérotation du verset Ier. 23,20 
non revertetur furor Domini
interl.|  id est non placabitur sicut olim sed quod sepe comminatus est complebit
usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus
interl.|  cum extremum captivitatis tempus evenerit
intelligetis consilium eius
interl.|  quod vos non intelligitis sed intelligere iactatis
Numérotation du verset Ier. 23,21 
non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad eos et ipsi prophetabant
interl.|  de corde suo
marg.|  NON  MITTEBAM etc. Hinc apostolus sicut non probaverunt habere Deum in noticia tradidit illos Deus in reprobum sensum ut faciant que non conveniunt repletos iniquitate malicia et fornicatione. Cum enim falsi doctores semel se tradiderint mendaciis atque pariuriis et mortibus deceptorum precipites corruerunt ad interitum suum et aliorum.
marg.|  Consideremus hereticos quoniam semel desperati gule se tradant delicias querant balnea adeant musco oleant variis unguentis delibuti querentes corporum plucritudinem non credentes resurrectionem quod si non verbis factis loquuntur.
Numérotation du verset Ier. 23,22 
si stetissent in consilio meo
interl.|  id est voluntati mee acquievissent
et nota fecissent verba mea populo meo
interl.|  non blandientes eis neque adulantes et dicentes in iustitia vestra vivetis
avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis
interl.|  ne facerent ea que non conveniunt sequentes cogitationes suas
Numérotation du verset Ier. 23,23 
putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus
interl.|  ut tantum omnia presentia cognoscam non longinqua ubique sum omnia cognosco
interl.|  Septuaginta : Deus appropinquans ego etc.
et non Deus de longe 
Numérotation du verset Ier. 23,24 
si
interl.|  quasi
occultabitur vir
interl.|  quo ibo a Spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid
interl.|  quasi ubique presens sum quia omnia impleo
non celum et terram ego impleo ait {t. 3 : Erfurt, f. 141rb ; facsim., p. 137b} [Rusch, f. 141rb ] Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,25 
audivi que dixerunt prophete prophetantes
interl.|  contra quos est superior titulus ad prophetas
in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi
marg.|  AUDIVI  QUE etc. Sunt multa genera prophetandi quorum unum est somniorum sicut in Daniele. Idcirco ad eos sermo prophetalis dirigitur qui credunt somniis et omnia que cernunt putant revelationem esse divinam que proprie sanctis aperitur. pharao tamen et Nabugodonosor reges impii somnia vera viderunt non propter suum meritum sed ut tali occasione Ioseph et Daniel clarescerent et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini maiestatem sentirent.
Numérotation du verset Ier. 23,26 
usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui 
Numérotation du verset Ier. 23,27 
qui volunt facere ut obliviscatur populus
interl.|  qui nunc est
meus nominis mei propter somnia eorum que narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum
interl.|  antiquus populus de Egypto egressus
nominis mei propter Baal
interl.|  quais non in nomine meo prophetant sed in baal
marg.|  SOMNIA  EORUM etc. Sunt hodie somniatores in Ecclesia qui errores suos Domini faciunt prophetias crebro dicentes somniavi contra quos dicitur : usquequo istud etc.
Numérotation du verset Ier. 23,28 
propheta qui habet somnium narret somnium
interl.|  eorum est exponere somnium qui habent Dei sermonem in quibus est veritas non mendacium
et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis
interl.|  hereticis
ad triticum
interl.|  sanctos
dicit Dominus
marg.|  QUID  PALEIS etc. Pulcre doctrina hereticorum paleis comparatur que medullam non habent nec refectionem prebent.
Numérotation du verset Ier. 23,29 
numquid non verba mea
interl.|  non hereticorum
sunt quasi ignis
interl.|  quasi nuntiant ventura supplicia non adulantur paleis incendium minantur
ait Dominus et quasi malleus conterens
interl.|  Septuaginta : securis de qua dictum est securi ad radicem arboris etc.
petram
interl.|  dura corda hereticorum ut auferatur cor lapideum et inferatur cor carneum quod possit precepta Dei suscipere et sentire
marg.|  NUMQUID  NON. Quoniam in priori populo prophete menciebantur dicentes hec dicit Dominus et vidi Dominum et verbum Domini quod factum est ad illum sive ad illam. Sic heretici assumunt testimonia scripturarum de utroque testamento et furantur verba salvatoris unus quisque a proximo suo prophetis apostolis evangelistis et assumunt linguas suas ut cordis venena ore pronuntient et dormiant dormitationem. Unde dormierunt somnium suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum #manibus suis. Minatur ergo Dominus contra huiusmodi se esse venturum.
marg.|  QUASI  MALLEUS. De ecclesiasticis viris scriptum est quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.
Numérotation du verset Ier. 23,30 
propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo
marg.|  QUI  FURANTUR  VERBA  MEA. Semper enim mendacium imitatur veritatem aliter enim non potest decipere.
Numérotation du verset Ier. 23,31 
ecce ego ad prophetas ait Dominus qui assumunt linguas suas
interl.|  vel dormierunt dormitatione
et aiunt dicit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,32 
ecce ego
interl.|  vel sermo divinus
ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis
interl.|  magna mirabilia et incredibilia repromittunt docentes que non oportet turpis lucri gratia malis prospera bonis adversa nuntiantes
cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,33 
si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini
interl.|  vel que est assumptio
dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus
marg.|  SI  IGITUR etc. Verbum hebraicum massa Aquila onus interpretatur Symachus et Septuaginta et Theodotio assumptionem ubi ergo grave est et plenum ponderis et laboris pondus dicitur. Ubi autem prospera promittuntur vel post comminationem meliora visio dicitur vel verbum Domini et perspicuum est ex ipso titulo prophetie ponderis vel visionis vel verbi Domini qualis vaticinatio sequatur. Quia igitur prophete solebant peccantibus tristia nuntiare et sic ad penitentia provocare. Dominus autem misericorditer sententiam differebat ideoque putabat populus pseudo prophetarum fraude deceptus non ventura que Dominus minabatur et rem seriam in ludum ideocumque vertebat prophetantibusque prophetis irridendo dicebat. Hic iterum videt pondus et onus Domini atque ita fiebat ut non ultra visio sed per ideocum onus appellaretur. Precepit ergo Dominus ut si populus vel propheta vel sacerdos interrogaverit Ieremiam quod si onus Domini. Dicat vos estis onus et vos assumptio. Assumam enim vos et proiiciam etc. Siquis autem ausus fuerit onus Domini nominare. Visitabo super virum illum etc. Dicat itaque unusquisque proximo suo. Non quid onus Domini sed quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus. Quia singulis sermo suus et opus suum in pondus reputabitur. Unde ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo condempnaberis.
Numérotation du verset Ier. 23,34 
interl.|  vel : prophetes

prophetas] prophetes Weber
et sacerdotes
interl.|  vel : sacerdos

sacerdotes] sacerdos Weber
et populos
interl.|  vel : populus

populos] populus Weber
qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum eius 
Numérotation du verset Ier. 23,35 
hec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,36 
et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis
interl.|  nolentes obedire
interl.|  et pervertistis usque si autem onus Domini dixeritis in Septuaginta non habetur
verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri 
Numérotation du verset Ier. 23,37 
hec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus
interl.|  non onus Domini
et quid locutus est Dominus 
Numérotation du verset Ier. 23,38 
si autem onus Domini dixeritis propter hoc hec dicit Dominus quia
interl.|  sed
dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini 
Numérotation du verset Ier. 23,39 
propterea ecce ego tollam vos portans
interl.|  vel assumens verbum vestrum complens opere allidens vos de summo ad ima deiciens
et derelinquam vos et
interl.|  etiam
civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea
marg.|  ET  DERELINQUAM. Hoc in tempore Babylonie captivitatis factum esse novimus sed plenius atque perfectius post passionem salvatoris unde relinquetur vobis domus vestra deserta. Iuxta septuaginta lemna non solum assumptionem sed etiam domum significat. Quod igitur populus prospera sibi promittebat dicit eos nequaquam ultra debere dicere hoc decens eos indignos esse donis Dei et abiciendos et Dei auxilio relinquendos Ex verbis autem et ex interpretatione nominum sepe res ostenduntur ut Abrahe Sare Petri et filiorum Zebedei vocabula mutata significant rerum mutationem et in hoc propheta faschor dicitur pavor vel translatio vel colonus vel peregrinus. Notandum quod verba viventis Domini exercituum Dei vestri latini et greci codices non habent sed hebrei in suis voluminibus contra se legunt quod proprie misterium Trinitatis significat.
Numérotation du verset Ier. 23,40 
et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam eternam que numquam oblivione delebitur 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_23)