initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 24

Numérotation du verset Ier. 24,1 
ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem
interl.|  interpretes legis scilicet et doctores vel artifices auri gemmarumque inclusores qui apud barbaras nationes sunt in pretio
et adduxit eos in Babylonem
marg.|  OSTENDIT etc. Notandum hac visionem factam esse tempore Sedechie postquam Iechonias ductus est in transmigrationem non in captivitatem quia ultro se tradidit.
Numérotation du verset Ier. 24,2 
calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus {t. 3 : Erfurt, f. 141vb ; facsim., p. 138b} [Rusch, f. 141vb ] esse primi temporis
interl.|  Abraham Isaac et Iacob et alii sancti de quibus dicitur sicut uvas in deserto inneni Israel sicut ficus vidi patres eorum unde et nos filii Abrahe dicimur et econtra Iudeis dicitur si pater vester esset Abraham et opera eius faceretis
et calathus unus ficus habebat malas nimis que comedi non poterant eo quod essent male
marg.|  DUO  CALATHI etc. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum quidam interpretantur in lege et evangelio sinagogam et Ecclesiam. Iudeorum populum et christianorum. Iehennam et regna celorum. Quorum alterum pertinet ad suplicia peccatorum alterum ad sanctorum habitaculum. Nos vero iuxta apostolum legem bonam et sanctam mandatum bonum et sanctum sentientes et unum esse utriusque testamenti Deum ad Iudeos magis referamus qui in adventu Domini crediderunt vel non crediderunt ut qui clamaverunt dicentes crucifige crucifige eum sint calathus ficorum malarum. Qui vero crediderunt ad bonas ficus et calathum optimum referantur.
marg.|  POSITI  ANTE  TEMPLUM. Non foris scilicet extra Ecclesiam quia Domino cuncta patent. Nec tantam habent amaritudinem que foris sunt quantam ille que post tantam confessionem fidei per prevaricationem mutate sunt nec tantam suavitatem bone ficus que non sunt in conspectu templi Dei quales fuerunt pharisei qui naturali bono et intelligentia creatoris non tam sequi nisi sunt quam laudare virtutes quantam que sunt in templo Die prophete scilicet et apostoli quarum una ait lac dedi vobis etc. Et filioli mei quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis unde dicitur ficus bonas bonas et ficus malas malas valde.
marg.|  ET  UNUS etc. RABANUS. HIERONYMUS. Nos simplices querentes historias calathum bonarum ficorum dicimus Iechoniam qui Ieremie consilio tradidit se regi Babylonio cui a Domino prospera pollicentur. Malarum autem Sedechiam qui contradicens sententie Domini captus est et cecatus et in Babylonem ductus est ibi mortuus.
Numérotation du verset Ier. 24,3 
et dixit Dominus ad me quid tu vides Ieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde que comedi non possunt eo quod sint male 
Numérotation du verset Ier. 24,4 
et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|  ET  FACTUM  EST. Hieronymus HIERONYMUS. Delirat hoc loco allegoricus interpres vim cupiens facere historie referensque de celesti Ierusalem captos atque translatos in terram Chaldeorum rursumque ad locum pristinum reversuros ut Ieremiam et alios prophetas. Qui vero peccatores fuerunt in terra hac et in valle lacrimarum esse morituros
hec dicit Dominus Deus Israel sicut ficus
interl.|  exponit parabolam
he bone sic cognoscam transmigrationem
interl.|  que facta est meo consilio sub Iechonia
Iuda
interl.|  vel Iude
quam
interl.|  Iechoniam scilicet et principes eius
emisi de loco isto
interl.|  Ierusalem
in terram Chaldeorum in bonum 
Numérotation du verset Ier. 24,6 
et ponam oculos meos super eos ad placandum
interl.|  captivitatem
et reducam eos
interl.|  a captivitate
in terram hanc et edificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam
marg.|  ET  PONAM  OCULOS. In captivitate posuit oculos suos super illos et dedit eis terram excercere domos edificare pomeria plantare Daniel de captivo princeps factus est tres pueri de fornace gloriose liberati sunt. Expletis septuaginta annis sub Zorobabel et Hiesu sacerdote magno magna pars reversa est in Ierusalem.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Totam huius visionis simul proposui pericopen ne sensum in expositione dividerem.
Numérotation du verset Ier. 24,7 
et dabo eis cor
interl.|  simile Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere non enim tantum opera sed voluntas nostra Dei auxilio innititur
ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo 
Numérotation du verset Ier. 24,8 
et sicut ficus pessime que comedi non possunt eo quod sint male hec dicit Dominus sic dabo Sedechiam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Egypti
interl.|  qui scilicet transfugerunt in Egyptum
Numérotation du verset Ier. 24,9 
et dabo eos in vexationem afflictionemque
interl.|  quia in Egypto quoque capti sunt et Nabugodonosor posuit in Thamnis solium suum
omnibus regnis terre in opprobrium et in {t. 3 : Erfurt, f. 142ra ; facsim., p. 139a} [Rusch, f. 142ra ] parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos 
Numérotation du verset Ier. 24,10 
et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra
interl.|  promissionis scilicet
quam dedi eis et patribus eorum 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_24)