initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 25

Numérotation du verset Ier. 25,1 
Verbum quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iude in anno quarto Ioachim filii Iosie regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis
interl.|  ipse est annus primus Nabugodonosor regis Babylonis hoc in Septuaginta non habetur
marg.|  VERBUM  QUOD  FACTUM  EST etc. Hec priora sunt preterita visione. Illa enim sub Sedechia facta est Ieconia iam translato in Babylonem hec autem sub Ioachim filio Iosie et patre Iechonie. Non enim cure est prophete tempora conservare quod desiderant leges historie sed scribere que auditoribus et lectoribus debeant proficere unde in psalterio. Male quidam iuxta textum historie psalmorum ordinem requirunt quod non observat carnem liricum.
marg.|  ANNO  QUARTO. Quarto anno regis Ioachim filii Iosie patris Ieconie. Nabugodonosor Babylonium suscepit imperium et ita contigit ut annus qui primus erat Nabugodonosor in Babylone quartus esset in Ierusalem regis Ioachim. Octavo denique anno regni sui Ieconiam cum matre et principibus duxit in captivitatem qui tribus tantum mensibus post interfectionem patris Ioachim regnavi. Ioachim interfectus est duodecimo anno regni sui.
Numérotation du verset Ier. 25,2 
que locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iuda et ad universos habitatores Hierusalem dicens 
Numérotation du verset Ier. 25,3 
A tertio decimo anno regni Iosie filii Amos regis Iuda usque ad hanc diem. Iste est tertius vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis.
marg.|  A TREDECIMO  ANNO etc. A tertiodecimo anno regni Iosie qui regnavit in Ierusalem annos triginta unum cepit Ieremias prophetare sub quo prophetavit undeviginti cui successit filius eius Ioachat quo statim capto a pharaone Nechao. Ioachim frater eius regnum obtinuit. In cuius regni quarto anno factus est ad Ieremiam iste sermo Domini. Ita ergo duodetriginta annus erat Ieremie prophete ex quo loqui cepit ad populum nec unquam cessavit sed singulis diebus summo diluculo et nocte consurgens hortabatur nec tamen audierunt. Si autem ut volunt heretici lex semel in adiutorium data est et constituta precepta que proprio arbitrio vel facimus vel negligimus quare propheta se ingerit et quotide replicat mandata Dei si semel accepta sufficiunt ? Sed ostendit nos semper Dei auxilio indigere nec sufficere quod semel datum est nisi assidue Domini ammonitione revocetur.

regni] om. Weber | Amon Θ Ed1455 Clementina (1593-1598) Weber ] Amos Ω Rusch | hanc diem] inv. Weber | tertius] + et Weber |
Numérotation du verset Ier. 25,4 
et misit Dominus ad vos omnes
interl.|  non unum
servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et
interl.|  tamen
non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis
marg.|  ET  MISIT etc. Non per unum prophetam sed per omnes populum suum ammonuit et quasi in vigiliis et excubiis constitutus surrexit diluculo ut commoneret et non audierunt ut quanto crebrior ammonitio tanto contemptus maior.
marg.|  NEQUE  INCLINASTIS etc. Tanta fuit duritia ut nec habitum quidem audientis assumerent et inclinarent aures suas commonente Domino ut reverterentur et notanda est divina Dei clementia infinita non suplicium pro scelere irrogat.
Numérotation du verset Ier. 25,5 
cum diceret revertimini unusquisque a via sua
interl.|  operatione
mala et a pessimis cogitationibus vestris
interl.|  que sine opere reputantur in peccato
et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis
interl.|  promittit premium si fecerint preceptum
et patribus vestris
interl.|  sed filiorum vitio aufertur
a seculo et usque in seculum
interl.|  ostendit Dei dona esse perpetua si digni fuerint quibus data sunt
Numérotation du verset Ier. 25,6 
et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non affligam vos
marg.|  POST  DEOS etc. Quasi hec cum superioribus monebam ne diis alienis serviretis nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad penam vestram cogeretis.
Numérotation du verset Ier. 25,7 
et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum
interl.|  dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum hoc in Septuaginta non habetur
Numérotation du verset Ier. 25,8 
interl.|  quia me ad iracundiam provocaretis et vocantem ad penitentiam contempsistis
hec dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis verba mea 
Numérotation du verset Ier. 25,9 
ecce ego mittam
interl.|  angelos qui excitent gentes
et assumam universas cognationes aquilonis
interl.|  iuxta situ Ierusalem in aquilone sunt Chaldei
ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes que in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines
interl.|  qui est miraculi et stuporis iudicium
sempiternas
interl.|  ut non habeant Deum presidem
marg.|  ET  ASSUMAM etc. Non sicut prophete et alii sancti qui Deo serviunt sed quia in eversione Ierusalem Domini serviant voluntati secundum illud. Quos tradidi sathane ut discant non blasphemare.
marg.|  ET  ADDUCAM  EOS  SUPER  TERRAM  ISTAM etc. Hec sunt premia contemptorum et Deum audire nolentium. Quicquid ergo mali super nos adducitur nostra peccata merentur et sicut gentes contra Ierusalem adducte sunt sic hodie contra negligentem Ecclesiam seviunt.
Numérotation du verset Ier. 25,10 
perdamque ex eis vocem gaudii et vocem letitie vocem sponse et vocem sponsi
interl.|  Christi qui habet sponsam sponsus est
vocem mole
interl.|  ecclesiastice fidei
interl.|  ut non conterantur in ea frumenta et populis tribuantur vescenda
et lumen lucerne
interl.|  lucerna pedibus meis verbum tuum Domine et lumen semitis meis
interl.|  doctrinam prophetarum Iohannes quoque erat lucerna lucens
marg.|  PERDAM  EX etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur ut magistri eorum non doceant verbum Dei sed sibi lent ad instar colubri in quibus vox gaudii et leticie periit ut non audiant illud apostoli. Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete.
Numérotation du verset Ier. 25,11 
et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem
interl.|  hereticorum cum novissimum eius apparebit insipiens
et servient omnes gentes iste regi Babylonis septuaginta annis
marg.|  ET  SERVIENT. Sicut Ierusalem post septuaginta annos pristinos habitatores recipit expletis suppliciis pristina felicitate fruitur obediens sententie Dei sic rex Babylonis in superbiam elatus et suis assignans viribus quos regnat in gentibus a Medis et Persis destruitur denique usque hodie Babylonis reliquie manent quam posuit Deus in sempiternam solitudinem qui implevit omnia verba Ieremie qui in sequentibus que Babylon passura sit prophetico sermone describit.
Numérotation du verset Ier. 25,12 
cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas
marg.|  CUMQUE  IMPLETI etc. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Ieremias sed contra omnes gentes que in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt unde in sequentibus contra Egyptum et Philistiim et Moab etc.
Numérotation du verset Ier. 25,13 
et adducam super terram illam omnia verba mea que locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quecumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes 
Numérotation du verset Ier. 25,14 
quia servierunt eis cum essent gentes multe et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum 
Numérotation du verset Ier. 25,15 
quia sic dicit Dominus exercituum Deus {t. 3 : Erfurt, f. 142va ; facsim., p. 140a} [Rusch, f. 142va ] Israel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te
marg.|  SUME  CALICEM etc. Propitiatio calicis Domini furoris iudicium est quod omnes gentes que contra Dei populum dimicaverunt bibant de calice furoris Domini unde Isaias calicem furoris Domini bibisti et evacuasti propterea consurge. Hic autem calix ideo bibitur a cunctis gentibus ut vomant et insaniant quod quidam pravus interpres in bonam partem accipit ad instar cathartice potionis ut quicquid colere et pituite et noxii humoris in pectore est foras exire compellat et pristinam salutem restituat. Pro Ieremia quoque salvatorem acccipit qui cunctis gentibus propinat ad quas missus est ut abiecta idolatria Dei se cultibus dedicarent quod contrarium esse scripture sancte monstrarent sequentia. Non enim pro remedio sicut ille delirat calix propitiatur sed pro pena.
Numérotation du verset Ier. 25,16 
et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos 
Numérotation du verset Ier. 25,17 
et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus 
Numérotation du verset Ier. 25,18 
Hierusalem et civitatibus Iude et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista
marg.|  IERUSALEM  ET  CIVITATIBUS etc. Quasi putabam quod solis gentibus propinarem et ideo huic ministerio me letus obtuleram sed inter ceteras gentes immo ante ceteras propinavi Ierusalem et civitatibus Iuda etc. unde supra seduxisti me Domine et seductus um.
Numérotation du verset Ier. 25,19 
pharaoni regi Egypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius
marg.|  PHARAONI etc. Post Ierusalem bibit pharao, rex Egypti et servi eius et principes et universus populus, qui non quidem est Egyptius sed in eius regionibus commoratur.
Numérotation du verset Ier. 25,20 
et universis generaliter. Cunctis regibus terre
interl.|  que hebraice Hus de qua dicitur : Homo quidam erat in regione Ausitidis nomine Iob. Hic tamen versiculus in Septuaginta non habetur et Theodotio pro Hus insulam interpretatus est.
Ausitidis et cunctis regibus terre Philistiim et Ascalonis et Gaze et Accaron Azoti et reliquis.
marg.|  PHILISTIIM. Generali nomine terram Palestinorum significat urbes eius specialiter nominat Solam Geth Tacet quam in reliquis Azoti intelligit cui est affinis Palestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.

Ascalonis] Ascaloni Weber Accaron (Acharon Rusch ) Azoti et reliquis] Accaroni et reliquiis Azoti Weber
Numérotation du verset Ier. 25,21 
Idumee
interl.|  in qua montes Seyr que hebraice Edom
et Moab et filiis Ammon
interl.|  hi sunt filii Loth proximi mari mortuo
Numérotation du verset Ier. 25,22 
et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terre insularum
interl.|  Cipri Rodi et aliarum quas Babylonii expugnaverunt
qui sunt trans mare
marg.|  TYRI  ET  UNIVERSIS etc. Tyrus et Sydon sunt in littore Phenicis que a Babyloniis superate sunt. Quarum Carthago colonia unde peni quasi pheni corrupto sermone appellantur. Quorum lingua hebraice magna ex parte confinis est.
Numérotation du verset Ier. 25,23 
et Dedan et Theman et Buz
interl.|  he gentes in solitudine sunt vicine et mixte hismahelitis quos nunc Saracenos vocant qui attonsi sunt in comam
et universis qui attonsi sunt in comam 
Numérotation du verset Ier. 25,24 
et cunctis regibus Arabie
interl.|  post Dedan et Theman et Buz et Hismaelitas regionum ordinem prosequitur
et cunctis regibus occidentis qui habitant in deserto 
Numérotation du verset Ier. 25,25 
et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Elam
interl.|  regio Persis trans Babylonem inde Elamite
et cunctis regibus Medorum
interl.|  a quibus Babylon capta est ipsi enim veracite calicem Alexandro propinare potuerunt
interl.|  quibus specialiter enumeratis generaliter ponit omnes reges aquilonis
marg.|  REGIBUS  ELAM. Quod sequitur Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse perfidis regionem. Nisi forte quia precessit Arabia intelligantur esse reges solitudinis
Numérotation du verset Ier. 25,26 
et cunctis regibus aquilonis
interl.|  Septuaginta : subsolani
de prope et de {t. 3 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 140b} [Rusch, f. 142vb ] longe unicuique contra fratrem suum
interl.|  dedi meracam ut insaniant scilicet et mutuis vulneribus corruant
et omnibus regnis terre
interl.|  generaliter ne particulariter singulis numeratis longum et tediosum faceret
que super faciem eius sunt et rex Sesac 
marg.|  ET  REX  SESAC etc.   Et rex Sesac quasi omnes in circumitu nationes Babylonio subiacebunt imperio et servient et bibent de calice eius. Unde calix aureus Babylon inebrians omnem terram. Rex Babylonius novissimus bibet propinantibus Medis et Persis.
marg.|  Babylon, que hebraice Babel, Sesac quoque dicitur. Sicut enim grecum alphabetum usque ad novissimam litteram per ordinem legimus, id est alpa, beta, etc. usque omega , rursumque, propter memoriam parvulorum, lectionis ordinem vertimus et prima et extrema miscemus, verbi gratia : alpha - omega , beta - psi, sic apud Hebreos primum est aleph, secundum beth, tertium gimel et sic usque ad vicesimam secundam, id est extremam litteram thau cui penultima est syn . Legimus itaque aleph - thau, beth - syn ; cumque venerimus ad medium lamech, littere occurrit caph ; et, ut recte legimus Babel ita, ordine commutato, legimus Sesac. V ocales autem littere inter beth et lamech, syn et caph, iuxta idioma lingue hebree, in hoc nomine non ponuntur, quod forsitan propheta velavit prudenter ne Babyloniorum contra se moveret insaniam, sicut Apostolus contra Romanum imperium de Antichristo scribens ait :"Qui tenet teneat donec de medio fiat", Romanum significans imperium ante Antichristum, secundum Danielem destruendum.

ת
ש
בָּבֶל (BaBeL) = (SeSaC)ששכ
Cf. 2Th. 2, 7 .
Hieronymus , In Ier. (Ier. 25, 26), lib. 5, 28, 2-5, CCSL 74, p. 245-246 : « Quomodo autem babylon, quae hebraice dicitur 'babel', intellegatur 'sesach', non magnopere laborabit, qui hebraeae linguae saltim paruam habuerit scientiam. sicut apud nos graecum alfabetum usque ad nouissimam litteram per ordinem legitur , hoc est 'alfa, beta' et cetera usque ad 'o', rursum que propter memoriam paruulorum solemus lectionis ordinem uertere et primis extrema miscere , ut dicamus 'alfa o, beta psi', sic et apud hebraeos primum est 'aleph', secundum 'beth', tertium 'gimel' usque ad uicesimam secundam et extremam litteram 'thau', cui paenultima est 'sin'. legimus itaque 'aleph thau, beth sin', cumque uenerimus ad medium, 'lamed' litterae occurrit 'chaph'; et ut, si recte legatur, legimus 'babel', ita ordine commutato legimus 'sesach'. uocales autem litterae inter 'beth et beth <et> lamed' <et 'sin et sin> et chaph' iuxta ἰδίωμα linguae hebraeae in hoc nomine non ponuntur arbitror que a sancto propheta prudenter fuisse celatum , ne aperte eorum contra se insaniam commoueret, qui obsidebant hierusalem et iam iam que eius potituri erant. quod et apostolum contra imperium romanum fecisse legimus scribentem de antichristo: non meministis, quod, cum apud uos essem adhuc, haec dicebam uobis? nunc quid detineat, scitis, ut reueletur in suo tempore, subauditur antichristus. iam enim mysterium iniquitatis operatur; tantum, qui tenet modo, donec de medio fiat. et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inluminatione aduentus sui. eum, 'qui tenet', romanum ostendit imperium; nisi enim hoc destructum fuerit sublatum que de medio, iuxta prophetiam danihelis antichristus ante non ueniet».
omega] scrips. , o Rusch omega] scrips. , o Rusch
bibet post eos
Numérotation du verset Ier. 25,27 
et dices ad eos :
interl.|  cum omnibus gentibus propinaveris
Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel : bibite et inebriamini et vomite et cadite
interl.|  patet quod non in bono accipitur hec potio
neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos
marg.|  BIBITE  ET  INEBRIAMINI. Hieronymus HIERONYMUS. Allegorici interpretes omnem hunc locum ad cunctas referunt nationes quas inebriavit diabolus calice peccatorum et novissimus ipse rex Babylonius bibet supplicia et cruciatus unde quem Dominus interficiet spiritu oris sui et alibi. Novissimus inimicus destruetur mors.
Numérotation du verset Ier. 25,28 
cumque noluerint accipere calicem de manu
interl.|  latenter ostenditur qui preceptum Dei facere noluerunt necessitate facturos
ut bibant dices ad eos hec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
interl.|  velitis nolitis
Numérotation du verset Ier. 25,29 
quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum
interl.|  notus in Iudea Deus etc.
ego incipio affligere et vos
interl.|  qui pro Deo idola colitis
quasi innocentes immunes eritis non eritis immunes gladium
interl.|  potionem
enim ego voco
interl.|  unde mittam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum etc.
super omnes habitatores terre
interl.|  non tantum Israel
dicit Dominus exercituum 
Numérotation du verset Ier. 25,30 
et tu prophetabis ad eos omnia verba hec et dices ad illos
interl.|  quasi cunctis gentibus prophetabis et dices ad illos
Dominus de excelso rugiet
interl.|  iudicio furoris sui unde leo rugiet quis non timebit etc.
et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam
interl.|  ut cunctos terreat audientes
rugiens rugiet super decorem suum
interl.|  templum
celeuma
interl.|  id est cum rugient instar calcantium in torculari celeuma cantabitur et in effusione mutui sanguinis carnem lugubre concinet
quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terre
marg.|  DOMINUS  DE  EXCELSO etc. Hieronymus HIERONYMUS. Allegorici interpretes iuxta Septuaginta hunc locum ad bonam partem referunt. Dominus inquiunt de excelso responsum dabit his scilicet quos salvaturus est et de loco sancto suo dabit vocem suam respondebitque sermonem in loco suo. Illi autem quasi vindemiantes pleni fructibus illius sententie respondebunt super omnes habitatores terre etc. Veniet autem interitus non super universam terram sed super partem terre eorum scilicet qui non credunt. Iudicium enim erit in gentibus et ipse iudicabitur cum omni carne. Impii autem tradentur gladio.
Numérotation du verset Ier. 25,31 
pervenit sonitus
interl.|  celeumatis
usque ad extrema terre quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne
interl.|  ut nullus eat iniudicatus
impios
interl.|  qui non credunt
tradidit gladio
interl.|  sempiterno
dicit Dominus
marg.|  IUDICIUM  DOMINO. Quod sunt et gentium diversa merita qui non credit iam iudicatus est in eo scilicet quod non credit Sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis.
Numérotation du verset Ier. 25,32 
hec dicit Dominus exercituum ecce {t. 3 : Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 141a} [Rusch, f. 143ra ] afflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terre
marg.|  ECCE  EGO  AFFLICTIO etc. Erubescant qui vim scripture sancte facientes in bonam partem accipiunt Domini cominationes.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ecce ego etc. Puto ex hoc loco Dominum dixisse. Consurget gens adversus gentem et regnum adversus #regem etc. Sunt autem hec facta iuxta historiam cum a rege Babylonio cuncte in circuitu subiugate sunt nationes iuxta prophetiam vero in consumatione mundi futura sunt.
Numérotation du verset Ier. 25,33 
et erunt interfecti Domini
interl.|  non quod Dominus ipse percutiat sed in interitu pessimorum implebitur imperium eius et voluntas
in die illa a summo terre usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terre iacebunt 
Numérotation du verset Ier. 25,34 
ululate pastores
interl.|  rationabilium
et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis
interl.|  divites qui estis pars gregis
quia completi sunt
interl.|  peccatis completis
dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestre et cadetis quasi vasa pretiosa
interl.|  quorum maius damnum
interl.|  confracta que non valuerunt restaurari
marg.|  ULULATE  PASTORES etc. Ululatus optimatum gregis Septuaginta iubilum arietum. Inter pastores autem et arietes hoc inter est quod pastores ecclesiastico gregi cum sapientia et doctrina presunt. Arietes vero principes videntur in populo sed nihil sapientie nihil doctrine habent et nimia simplicitate prope stulti sunt. Cum autem habueritis pacem et non intellexerint speciosa pacis luxurie et ocio dediti conticescent bona pacis et auferentur in furore Domini. Unde cum dixerint pax et securitas tunc repentinus superveniet interitus.
Numérotation du verset Ier. 25,35 
et peribit fuga a pastoribus
interl.|  quoniam non egerunt penitentiam unde genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira et alibi periit fuga a me
et salvatio ab optimatibus gregis 
Numérotation du verset Ier. 25,36 
vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum 
Numérotation du verset Ier. 25,37 
et conticuerunt arva pacis
interl.|  alii speciosa
a facie ire furoris Domini
Numérotation du verset Ier. 25,38 
dereliquit
interl.|  Dominus
quasi leo
interl.|  quo custodiente nemo audet accedere
umbraculum
interl.|  hebraice socoth
suum
interl.|  unde factus est in pace locus eius
quia
interl.|  relinquente leone

quia] om. Weber
facta est terra eorum
interl.|  Iudeorum vel omnium gentium
in desolationem a facie ire columbe
interl.|  vastantibus bestiis
et a facie
interl.|  Nabuchodonosor qui supra servus Domini dicitur vel Ierusalem que leonis sui irata dolet perdidisse custodiam
ire furoris Domini
marg.|  A FACIE  IRE  COLUMBE etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quod in Deum nulla furoris inequalitas reperitur furorem Domini iram columbe nominavit ut enim vim divine districtionis in perturbabilem demonstraret et iram dixit columbe quasi dicat districtum iudicium inconcussus exerit qui permanens mansuetus punit unde et in extremo iudicio in semetipso incommutabilis manens nulla vicissitudine ac mutabilitate variatur. Sed tamen electis et reprobis nequaquam sub specie eiusdem incommutabilitatis ostenditur. Quod et tranquillus iustis et iratus apparebit iniustis. Teste enim conscientia intra semetipsos defecerunt unde eorum mentes eque unum respiciant sed non equaliter modificentur quia et istis eum benignum ostendit ante acta iustitia illis terribilem culpa.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_25)