initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 26

Numérotation du verset Ier. 26,1 
in principio regis Ioachim filii Iosie regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens
marg.|  IN  PRINCIPIO  REGNI etc. Hec prophetia superiore prior est quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto hec in eiusdem regni principio. Non est igitur in prophetis historie ordo texendus cum priora posterius et posteriora prius dicantur.
Numérotation du verset Ier. 26,2 
hec dicit Dominus sta in atrio domus Domini
interl.|  qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
interl.|  quasi dicturus verbum Domini
et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum
interl.|  licet triste lice contra te insaniant
marg.|  IN  ATRIO. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulcre autem in atrio stat et in vestibulo templi ut qui ad orandum conveniunt sermones eius audire cogantur.
Numérotation du verset Ier. 26,3 
{t. 3 : Erfurt, f. 143rb ; facsim., p. 141b} [Rusch, f. 143rb ] si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et peniteat me mali
interl.|  illis penitentibus et mutatis ipse penitens commutabo sententiam
quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum
marg.|  SI  FORTE  AUDIANT etc. Quasi forsitan audient et convertentur. Verbum ambiguum divine maiestati non convenit sed nostro loquitur affectu et liberum hominis arbitrium servatur ne ex presciencia Dei quasi facere quid vel non facere #necessitate cogamur. Non enim quia Deus scit futurum aliquod ideo futurum est sed quia futurum est Deus novit quasi prescius futurorum. Et tamen iuxta Ieremiam si Deus mala predixerit et populus penituerit vel si prospera promiserit et populus neglexerit nec mala insereret nec prospera conferret. Simile est illud forsitan verebuntur filium meum.
Numérotation du verset Ier. 26,4 
et dices ad eos hec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
marg.|  SI  NON  AUDIERITIS. In nostra positum est voluntate vel facere vel non facere ita scilicet ut quicquid boni volumus appetimus explemus ad Dei gratiam referamus qui dat velle et perficere. Si autem sufficit semel ambulare in lege per Moysen data ut suspicatur heresis stulta quomodo adiicitur ut audiantur sermones meorum servorum prophetarum qui scilicet post legem missi sunt nec semel et a securo sed semper et a sollicito.
Numérotation du verset Ier. 26,5 
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi
interl.|  cotidie
ad vos de nocte
interl.|  sollicitus
consurgens et dirigens et non audistis 
Numérotation du verset Ier. 26,6 
dabo domum istam
interl.|  templum
sicut Silo
interl.|  ubi fuit tabernaculum
et
interl.|  destructo templo
urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terre
marg.|  DABO  DOMUM  ISTAM etc. Sicut extructo templo in area Orne Iebusei et in monte Moria id est visionis in quo Abraham filium suum obtulisse narratur cessavit religio de Sylo nec ibi postea sunt celebrata sacrificia. Sic instructa Ecclesia et spiritalibus victimis immolatis cessaverunt cerimonie legis et data est urbs Iudeorum in maledictionem de qua nos Dominus liberavit redimens a maledicto legis factus pro nobis maledictum.
Numérotation du verset Ier. 26,7 
et audierunt sacerdotes et prophete
interl.|  Septuaginta : pseudo
et omnis populus Ieremiam loquentem verba hec in domo Domini 
Numérotation du verset Ier. 26,8 
cumque complesset Ieremias loquens omnia que preceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum apprehenderunt eum sacerdotes et prophete et omnis populus dicens morte morietur 
Numérotation du verset Ier. 26,9 
quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est
interl.|  mora seditione
omnis populus adversum Ieremiam
interl.|  comprehensum
in domum Domini
interl.|  ubi erat Ieremias
Numérotation du verset Ier. 26,10 
et audierunt principes
interl.|  qui versabantur in domo regia
Iuda verba hec et ascenderunt de domo regis in domum Domini
interl.|  nota quod in domum Domini ascensus est
et sederunt
interl.|  quod est officium eorum ut negotii et seditionis veritatem cognoscant
in introitu porte Domini nove
marg.|  PORTE  NOVE. Nova dicitur quia qui in ea sedebant et iudicio preerant sacerdotum et pseudo prophetarum calumnie resistebant.
Numérotation du verset Ier. 26,11 
et locuti sunt sacerdotes et prophete ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
marg.|  ET  LOCUTI  SUNT etc. Sedentibus urbis principibus in porta templi qui concurrerunt de palatio regis ad sedandam seditionem populi concione congregata sacerdotes et pseudo prophete accusant et si habuissent iudicii potestatem damnassent etiam prophetam unde intelligimus crudeliores fuisse pro invidia sanctitatis qui videbantur esse religiosi quam qui pererant necessitatibus publicis.
marg.|  IRATI  QUIA  PREDICERET religionem perituram et lucra de religione venientia. Si quando propter mandata Dei et veritatem fidei sacerdotes vel pseudo prophete vel deceptus populus nobis irascuntur non magnopere curemus sed sententiam Dei exequamur non presentia mala sed futura bona cogitantes.
Numérotation du verset Ier. 26,12 
{t. 3 : Erfurt, f. 143va ; facsim., p. 142a} [Rusch, f. 143va ] et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba que audistis
marg.|  ET  AIT etc. Illis accusantibus et crimen mortis intendentibus. Ieremias ad principes loquitur et ad populum quem illi concitaverunt prudenter et humiliter et constanter a Domino se missum dicit ut contra templum et civitatem loqueretur et dat consilium ut agant penitentiam et Dominus mutet suam sententiam humiliter loquitur dicens : eccce in manibus vestris sum etc. Constanter in veritate enim misit me Dominus ad vos.
Numérotation du verset Ier. 26,13 
nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et penitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos
marg.|  NUNC  ERGO etc. Quasi si irascimini quod contra templum et urbem locutus um et diligitis salutem urbis et templi cur peccata peccatis cumulatis et sanguinis mei urbem et inhabitatores eius reos facitis ? Si quando igitur pro necessitate nobis humilitate opus est sic eam assumamus ne veritatem et constantiam deseramus. Aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti quod signum est stulticie. Aliud sic impendens periculum vitare ut nihil subtrahatur de veritate.
Numérotation du verset Ier. 26,14 
ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris 
Numérotation du verset Ier. 26,15 
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hec 
Numérotation du verset Ier. 26,16 
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas
interl.|  quasi non a sacerdotibus et pseudo prophetis seductus populus autem audita ratione cito mutat sententiam quia Dominus promisit indulgentiam si bonas fecerint vias suas sacerdotes autem et pseudo prophete in accusatione perseverant
non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos
marg.|  ET  DIXERUNT  PRINCIPES etc. Principes civitatis et populus intelligunt iudicii veritatem. Senes autem quorum est nosse vera replicant historiam et Micheam comparant Ieremie et ostendunt illum dixisse graviora nec a iusto rege quicquam perpessum sed cunctis ad penitentiam conversis Dominum mutasse sententiam frangunt quoque accusatorum #rabiem se eis connumerantes. Non faciamus malum grande contra animas nostras. Quasi accusato non nocebimus sed animabus nostris quas mutatione sententie possumus liberare.
Numérotation du verset Ier. 26,17 
surrexerunt ergo viri de senioribus terre et dixerunt ad omnem cetum populi loquentes 
Numérotation du verset Ier. 26,18 
Micheas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechie regis Iude et ait ad omnem populum Iude dicens hec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum 

Micheas] Michas Weber
Numérotation du verset Ier. 26,19 
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et penituit Dominum mali quod locutus erat adversum {t. 3 : Erfurt, f. 143vb ; facsim., p. 142b} [Rusch, f. 143vb ] eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras 
Numérotation du verset Ier. 26,20 
Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Chariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Ieremie
marg.|  FUIT  QUOQUE  VIR. Queritur cum Urias eadem que Ieremias prophetaverit et in Egyptum fugerit et inde retractus occisus sit quomodo Ieremias qui audacter in sententiam perstitit evadere poterit vulgi principumque iudicio et seniorum consilio ? Ad quod respondendum : non posse sciri Dei iudicium dum causa eadem alius punitur alius liberatur. Sed forsitan Urias in condemnationem accusatorum et populi occisus est. Ieremias autem Dei iudicio reservatus est ut reliquis populis predicaret et ad penitentiam provocaret. Sicut Iabobus statim martirio coronatus est Petrus et alii apostoli ad predicandum reservati. Et animadvertenda est prophetalis constantia quia nec de Egypto retractus Urias sententiam mutat et imminente morte nihilominus loquitur que preceperat Dominus. Quod autem timuit et fugit non infidelitatis sed prudentie iudicium est ne frustra nos offeramus periculis Christus quoque de manibus persequentium lapsus est quod apostolus ait : Si vos persecuti fuerint in unam civitatem fugite in aliam.
Numérotation du verset Ier. 26,21 
Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba hec et quesivit rex interficere eum. Et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Egyptum. 
Numérotation du verset Ier. 26,22 
Et misit rex Ioachim viros in Egyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Egyptum.
marg.|  ET  MISIT  REX etc. Queritur quomodo Ioachim rex parvi imperii et debilitati iamiamque perituri in Egyptum potuerit mittere et Uriam educere. Sed considerare debemus quod Nechao rex Egypti principem constituit eum et hanc prophetiam factam esse cum cepisset regnare.
Numérotation du verset Ier. 26,23 
Et deduxerunt Uriam de Egypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis. 

deduxerunt] eduxerunt Weber
Numérotation du verset Ier. 26,24 
Igitur manus Aicham filii Saphan fuit cum Ieremia ut non traderetur in manus populi et interficerent eum.
marg.|  IGITUR  MANUS  AICHAM etc. quamvis Ieremias Domini auxilio liberatus sit in mercedem tamen deputatur illi per quem prophetam suum liberavit regni Ioachim credamus fuisse.

Aicham] Ahicam hic et ubique Weber manus] manu Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_26)