initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 27

Numérotation du verset Ier. 27,1 
in principio regni Ioachim filii Iosie regis Iuda factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens
marg.|  IN  PRINCIPIO  REGNI etc. Multi putavit hoc sequentis capituli esse principium sed superiori est iungendum ut quicquid dictum refertur vel factum in principio regni Ioachim credamus fuisse.
Numérotation du verset Ier. 27,2 
hec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas
interl.|  quas vulgo boias vocat
et pones eas in collo tuo
marg.|  HEC  DICIT  DOMINUS etc. Preterita visio in principio regni Ioachim hec autem sub Sedechia qui extremo regnavit in Ierusalem sub quo urbs capta est et eversa.
Numérotation du verset Ier. 27,3 
et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedechiam regem Iuda 
Numérotation du verset Ier. 27,4 
et precipies eis ut ad dominos
interl.|  suos

dominos] + suos Weber
loquantur hec dicit Dominus exercituum Deus Israel hec dicetis ad dominos vestros 
Numérotation du verset Ier. 27,5 
ego feci terram et hominem {t. 3 : Erfurt, f. 144ra ; facsim., p. 143a} [Rusch, f. 144ra ] et iumenta que sunt super faciem terre in fortitudine mea magna et in brachio meo extento
interl.|  unde brachium Domini cui revelatum est
et dedi eam ei qui placuit in oculis meis
marg.|  TERRAM  ET  HOMINEM etc. Ordo contrarius in Genesi prius fiunt animantia homo postea hic autem prius hominem nominat postea que sunt ei subiecta.
marg.|  IN  FORTITUDINE. Christus Dei virtus et Dei sapientia unde omnia in sapientia fecisti et alibi omnia per ipsum facta sunt.
marg.|  ET  DEDI etc. Significat quod humano generi omnia per Dei gratiam sunt tributa.
Numérotation du verset Ier. 27,6 
et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor
interl.|  diaboli qui ait hec omnia mihi tradita sunt
regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi
marg.|  IN  MANU  NABUCHODONOSOR etc. Quante infelicitatis est Israhel cuius comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur.
marg.|  INSUPER  ET  BESTIAS etc. Omne genus animalium cum homine enim omnia traduntur que ipsi subiiciuntur vel feras gentes ut illi serviant qui servire non noverant
Numérotation du verset Ier. 27,7 
et servient ei omnes gentes et filio eius
interl.|  Evulmoradach
et filio filii eius
interl.|  Balthasar
donec veniat tempus terre eius et ipsius et servient ei gentes multe
interl.|  non omnes hoc enim proprie Christo convenit
et reges magni
marg.|  DONEC  VENIAT etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum significat ipsum a Medis et Persis esse capiendum
Numérotation du verset Ier. 27,8 
gens autem
interl.|  vel ergo
et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam
interl.|  gentilium qui simulabant se divino spiritu futura predicere
ait Dominus donec consumam eos in manu eius
marg.|  GENS  AUTEM  ET etc. Non solum Dominus peccantes subiicit Nabugodonosor sed et Paulus qui ait : quos tradidi sathane ut discant non blaphemare in interitum carnis ut spiritus salvus fiat potestatibus quoque obedire monet non solum propter iram sed propter conscientiam.
marg.|  Hunc locum allegoricus interpres historie fugiens veritatem de celesti Ierusalem interpretatur. Quod debeant habitatores eius sponte assumere corpora et descendere in Babylonem id est mundi confusionem qui est positus in maligno et servire regi Babylonio id est diabolo. Si autem noluerint non gravia corpora portaturos sed perituros gladio fame et peste nec futuros homines sed demones hoc ille dixerit. Nos simplicem historiam sequamur ne quibusdam prestigiis involuamur.
Numérotation du verset Ier. 27,9 
vos aut
interl.|  vel : ergo

aut] ergo Weber
nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores
interl.|  qui imitantur Ioseph et Daniel
et augures
interl.|  qui volatu avium et oscilium vocibus faciendum vel non faciendum aliquid testantur
et maleficos
interl.|  demonum fantasmatibus servientes
qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 27,10 
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis 
Numérotation du verset Ier. 27,11 
porro gens que subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea 
Numérotation du verset Ier. 27,12 
et ad Sedechiam regem Iuda
interl.|  ne respondeant legati et reges predictarum gentium quare hoc populo tuo non precipis Sedechie quoque et prophetis et sacerdotibus similia loquitur
locutus sum secundum omnia verba hec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius et vivetis
marg.|  ET  AD  SEDECHIAM. Post universas gentes transit ad Sedechiam et eadem comminatur neque enim Iudei privilegium merentur qui aut similia aut graviora aut maiora gentibus peccaverunt et qui audire dedignantur peste et fame consumuntur.
Numérotation du verset Ier. 27,13 
quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem que servire noluerit regi Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 27,14 
nolite {t. 3 : Erfurt, f. 144rb ; facsim., p. 143b} [Rusch, f. 144rb ] audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
marg.|  NOLITE  AUDIRE. In hoc loco allegoricus interpres in celesti Hierusalem positos horatur ne prophetas suos audiant et divinos sed serviant Nabuchodonosor corpus humilitatis assumendo infantium vagitum et incunabula parvulorum. Si enim hoc fecerint expleto famulatu et condicione mortalitatis revertentur ad propriam suam terram addit quoque suspicari se eos qui precepta Dei contempserint humanis corporibus #pregravati futuros demones et immundos spiritus et sedem pristinam non recepturos.
marg.|  NON  SERVIETIS. Melius est sponte servire et amicum Deum habere et gentilem terram colere quam necessitate captivum servire.
marg.|  VERBA  PROPHETARUM. Notandum in Scripturis sanctis pseudo prophetas vocari prophetas.
Numérotation du verset Ier. 27,15 
quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophete qui vaticinantur vobis 
Numérotation du verset Ier. 27,16 
et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens hec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini
interl.|  que cum Ieconia fuerant apportata
revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis
marg.|  ET  AD  SACERDOTES etc. Post gentes et reges sacerdotibus loquitur et populo qui iam interitum prophetis annuntiaverat dicens et eiciam vos etc. loquitur autem eadem que supra.
Numérotation du verset Ier. 27,17 
nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur hec civitas in solitudinem
marg.|  UT  VIVATIS. Nota Dei clementiam leviori pene vult tradere ne suscipiant graviorem.
Numérotation du verset Ier. 27,18 
et si prophete sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa que derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem
marg.|  ET  SI  PROPHETE. Qui verus propheta est precibus Domino occurrere potest sicut Moyses cui dictum est dimitte me ut percutiam populum istum. In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum.
marg.|  OCCURRANT  DOMINO. Occurrant et que predicunt opere completa demonstrent et tunc veritate vaticinium probabitur.
Numérotation du verset Ier. 27,19 
quia hec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum que remanserunt in civitate hac
marg.|  AD  COLUMNAS. Enumerat vasa que translata fuerunt in Babylonem capto Sedechia civitate incensa temploque subverso.
Numérotation du verset Ier. 27,20 
que non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem 
Numérotation du verset Ier. 27,21 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad vasa que derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem 
Numérotation du verset Ier. 27,22 
in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis sue dicit Dominus et afferri faciam ea et restitui in loco isto.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_27)