initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 28

Numérotation du verset Ier. 28,1 
Et factum est in anno illo in principio regni Sedechie regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta
interl.|  ut videbatur populo
de Gabaon in domo Domini coram {t. 3 : Erfurt, f. 144va ; facsim., p. 144a} [Rusch, f. 144va ] sacerdotibus et omni populo dicens
marg.|  ET  FACTUM  EST. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Ieconia fuerant translati.
marg.|  PROPHETA  DE.  SEPTUAGINTA. pseudo propheta manifestius hebreum enim nebia prophetam sonat non pseudo prophetam sic fere ubique transferunt non verbum sequentes sed sensum.
marg.|  IN  DOMO  DOMINI. In qua fiducialiter loquitur quia prospera populo pollicetur et mendacia libenter audiuntur precipue que optata promittunt.
Numérotation du verset Ier. 28,2 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel contrivi
interl.|  destruxi
iugum
interl.|  imperium
regis Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 28,3 
adhuc duo anni dierum
interl.|  ut breve tempus gaudii magnitudinem augeret
et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini que tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem
marg.|  OMNIA  VASA etc. Ieremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda hic affirmat apportata esse reportanda.
Numérotation du verset Ier. 28,4 
et Iechoniam
interl.|  non vasa tantum
filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iude qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 28,5 
et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant
interl.|  vel stabat
in domo Domini 
Numérotation du verset Ier. 28,6 
et ait Ieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua que prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
marg.|  AMEN etc. Optat fieri quod ille mentitur hoc significat amen quo sepe Dominus in evangelio utitur et cupit pro rerum prosperitate magis illum quam se vera dicere unde alius propheta utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer. Ionas autem contristatur quia mentitus est et arguitur a Domino utilius esse mendacium quam tante ruinam multitudinis. Ne tamen videretur pseudo probare vaticinium absque mencientis iniuria sub aliorum exemplo veritatem asserit.
Numérotation du verset Ier. 28,7 
verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi
marg.|  VERUMTAMEN  AUDI  VERBUM  HOC etc. Potuit dicere mentiris populum decipis pseudo propheta es. Sed poterat ille in Ieremiam eadem retorquere. Non ergo facit iniuriam loquitur quasi ad prophetam quasi non solum nos prophete sumus sed fuerunt alii multi ante nos Isaias Osee Ioel et Amos qui prophetaverunt contra terras multas bellum et adversitatem et penuriam pronuntiantes alii quoque pacem et prosperitatem nuntiaverunt quos non adulatio mendacii sed rerum exitus examinavit. Dominus quoque per Moysen dicit quod propheta vaticinii fine monstratur. Et notandum quod non minaciter non crudeliter sed fiducia veritatis mencientem increpet et differt in futurum ut qui audiunt expectent exitum.
Numérotation du verset Ier. 28,8 
prophete qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prelio et de afflictione et de fame 
Numérotation du verset Ier. 28,9 
propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate 
Numérotation du verset Ier. 28,10 
et tulit Ananias propheta
interl.|  putative
catenam
interl.|  vel furcam que habraice michohath
de collo Ieremie prophete et confregit eam
marg.|  ET  TULIT etc. Consideranda Ieremie prudencia humilitas et paciencia pseudo propheta rebus facit iniuriam conterit de cervice eius furcam quod non fecisset si ferrea esset. Ieremias tacet et dolorem dissimulat. Nondum enim quid diceret a Domino acceperat in quo scriptura sancta tacite innuit non prophetas tantum suo arbitrio loqui sed voluntate Domini maxime de futuris quorum noticia solius Dei est.
Numérotation du verset Ier. 28,11 
et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor {t. 3 : Erfurt, f. 144vb ; facsim., p. 144b} [Rusch, f. 144vb ] regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium 
Numérotation du verset Ier. 28,12 
et abiit Ieremias prophetes in viam suam
interl.|  quasi victus quasi illud cantans factus sum tamquam surdus non audiens et non habens in ore suo redargutiones
et factum est verbum Domini ad Ieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Ieremie prophete dicens :
marg.|  ANANIAS  PROPHETA. Putative. Multa enim in scripturis sanctis dicuntur iuxta opinionem temporis quo gesta referuntur non iuxta veritatem rei unde : ego et pater tuus dolentes querebamus te.
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Cum abiisset Ieremias et silentio devorasset iniurias factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur sed diceret hec dicit Dominus quod tamen ille dixerat sed mendacium semper veritatem imitatur.
Numérotation du verset Ier. 28,13 
vade et dices Ananie hec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
marg.|  CATENAS  LIGNEAS etc. Ostendit quod minorem penam retinens maioris supplicii causa sit.
marg.|  Et in hoc loco delirat allegoricus interpres furcas et catenas ligneas appellans etherea et aerea corpora demonum scilicet et adversariarum potestatum ferreas vero nostra corpora grossoria que nervis ossibus carnibusque et venis confecta sunt ut qui noluerint de celesti Hierusalem pro qualitate peccati minores subire cruciatus in catenas nostrorum corporum condemnentur et infaucie vagitus pannorum vincula sordesque sustineant et serviant diabolo regi Babylonis id est mundi cum bestiis terre que in brutorum animalium corpora sunt religate.
Numérotation du verset Ier. 28,14 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terre dedi ei 
Numérotation du verset Ier. 28,15 
et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam
interl.|  veritas historie servatur non iuxta quod erat sed iuxta quod illo tempore putabatur
audi Anania
interl.|  non hic prophetam vocat quem missum a Domino negat
non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
interl.|  ne acquiescat sententie Domini
Numérotation du verset Ier. 28,16 
idcirco hec dicit Dominus ecce emittam te a facie terre hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es
marg.|  ET  DIXIT  IEREMIAS. Notandum quod Ieremias passus iniuriam nondum facto ad eum sermone Domini silet postea vero missus a Domino audacter arguit mencienti denuntians propinquam mortem.
marg.|  HOC  ANNO etc. Si quando morimur de carceribus corporum liberamur secundum illud quod male interpretantur heretici. Educ de carcere animam meam #quoniam pro supplicio mors irrogatur.
Numérotation du verset Ier. 28,17 
et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo
marg.|  MENSE  SEPTIMO. Forsitan mense septimo qui requiem significare solet ideo mortuum mentiuntur ut de malis corporis liberetur iuxta illud. Mors viro requies est nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei si Spiritus Sanctus habitet in illis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_28)