initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 31

Numérotation du verset Ier. 31,1 
In tempore illo
interl.|  impleta cogitatione mea requiescente furore meo super caput impiorum
dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israel et ipsi erunt mihi in populum
interl.|  non secundum carnem sed secundum spiritum qui mente cernit Deum
marg.|  IN  TEMPORE  ILLO etc. Opere completo cognoscitur artifex adepta sanitate medicine industria. Sic eversa Ierusalem et abiecto priori populo intelligitur quod repulsio Iudeorum salus sit gentium.
Numérotation du verset Ier. 31,2 
hec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus
interl.|  gentium in quarum turba salvatur Ecclesia
qui remanserat gladio
interl.|  Romano vel furoris Domini
vadet ad requiem suam Israel
interl.|  quamdiu speravit quam prophetarum chorus promisit
Numérotation du verset Ier. 31,3 
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo attraxi {t. 3 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 148a} [Rusch, f. 146va ] te miserans
marg.|  LONGE  DOMINUS  APPARUIT. Quia offenderat Dominum Israel dicens : non habemus regem nisi Cesarem et venite interficiamus eum et nostra erit hereditas et longe recesserat a Deo. Ideo post multum temporis apparuit ei non tempore Zorobabel et Esdre cum rursum capti sunt sed in caritate perpetua dilexit eum et attraxit eum miserans clementia enim non merito salvatus est.
Numérotation du verset Ier. 31,4 
rursumque edificabo te
interl.|  hoc proprie in Ecclesia delirant enim qui auream atque gemmatam suspicantur Hierusalem avariciam suam in misterio urbis Domini consecrantes
et edificaberis virgo Israel adhuc ornaberis tympanis tuis
interl.|  ut canas Deo in Ecclesiis omni carne malorum operum consumpta
et egredieris in choro ludentium
interl.|  cum gentium turbis
Numérotation du verset Ier. 31,5 
adhuc plantabis vineas in montibus Samarie
interl.|  non in vallibus et humilibus locis
plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt
marg.|  PLANTABUNT  PLANTANTE. Qui post captivitatem Israel ab alienis possessi sunt quibus dicitur plantate plantaria et vindemiate.
Numérotation du verset Ier. 31,6 
quia erit dies
interl.|  Domini
in qua clamabunt custodes in monte Samarie
interl.|  apostoli et apostolici viri
interl.|  custodie

in monte Samarie] om. Weber
in monte Ephraim
interl.|  ubertatis
surgite et ascendamus
interl.|  qui iacetis humilia relinquite figurales hostias spernite sacrificium Deo spiritus contribulatus
in Sion ad Dominum Deum nostrum
interl.|  Ecclesiam in qua speculatio Dei cum autem in eam ascenderimus ascendemus ad Dominum
Numérotation du verset Ier. 31,7 
quia hec dicit Dominus : Exultate in letitia Iacob
interl.|  qui estis Iacob
et hinnite contra caput gentium
interl.|  ad caput gentium cuncta referentes quia cauda versa est in caput
personate canite et dicite salva Domine
interl.|  hoc scilicet
populum tuum reliquias Israel
interl.|  scilicet
interl.|  non totum
marg.|  RELIQUIAS  ISRAEL. Que secundum electionem salvantur unde : nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen etc.
Numérotation du verset Ier. 31,8 
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis
interl.|  de incredulitate et frigore dominice caritatis
marg.|   ecce ego adducam per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes clamantes in monte Samarie quibus precipitur : personate canite etc.
Adducam] corr. , adhuc Rusch
et congregabo eos
interl.|  quasi ventus durisssimus nomine dexter
ab extremis terre inter quos erunt cecus et claudus
interl.|  ceci vident claudi ambulant etc.
interl.|  prius infidelitate illuminatus est postea Christi fide
marg.|  CLAUDUS. Qualibus per Heliam dicitur usquequo claudicatis utroque pede ? Sed in Christo postea cucurrerunt et qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam.
et pregnans
interl.|  Ecclesia
et pariens
interl.|  Deo filios
simul cetus
interl.|  scilicet
magnus revertentium huc
interl.|  ad fidem
Numérotation du verset Ier. 31,9 
in fletu venient
interl.|  pre gaudio
et in precibus deducam eos
interl.|  non in perfidia Iudeorum
et adducam eos per torrentes aquarum
interl.|  apostolos et apostolicos viros aqua viva plenos quos implet flumen Dei repletum aquis
in via recta
interl.|  fidei vel Christi in qua qui ambulaverit non impinget
et non impingent in ea quia factus sum Israeli pater
interl.|  quia ceci esse desierunt quibus dictum est si ceci estis non habentis peccatum
et Ephraim primogenitus meus est
interl.|  ubi abundavit peccatum superabundavit gratia
marg.|  IN  FLETU  VENIENT etc. Iudei hoc putant esse completum quando sub Esdra post diem pasche egressi sunt de Babylone ut reverterentur in Hierusalem. Sed ibi typus fuit non veritas neque enim in illo tempore universa hec fuisse completa possunt probare.
marg.|  ET  REDUCAM etc.  SEPTUAGINTA. In solennitate pasche id est in feriis dominice passionis cum Christus crucifixus omnia traxit ad se.
marg.|  ET  EFFRAYM etc. Effraym qui est typus gentilis populi fuit enim posterior filius Ioseph et surripuit Manasse primogenita qui natura primus erat sed in misterio crucis transversis manibus qui stabat ad sinistram Iacob dextre suscipit benedictionem et qui ad dexteram sinistra benedictus in secundum gradum est redactus. Et quomodo Iacob Esau sic Effraim Manasse rapuit primogenita. Et omnis populus decem tribuum vocatus est Effraym quia Ieroboam filius Nabath ex hac tribu in Samaria primus regnum obtinuit etc.
Numérotation du verset Ier. 31,10 
audite verbum Domini
interl.|  perspicue vocatio gentium demonstratur
gentes et annuntiate insulis que procul sunt et dicite
interl.|  scilicet hoc
interl.|  non potentia hostium sed Domini voluntate
Israel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum
interl.|  qui ponit animam suam pro ovibus suis
Numérotation du verset Ier. 31,11 
redemit enim
interl.|  pretio sanguinis sui
Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris
marg.|  DE  MANU  POTENTIORIS etc. Adversarie partes que natura fortior aut fide forciores. Si tamen liberantur ab eo qui alligat fortem et domum eius diripit.
Numérotation du verset Ier. 31,12 
et venient
interl.|  liberati
et laudabunt
interl.|  liberatorem suum
in monte Sion
interl.|  Ecclesia
et confluent ad bona Domini
interl.|  rerum omnium abundatiam que non furgibus et cibis carnalibus sed in virtutum varietate sentitur
super frumento et vino
interl.|  de quo conficitur panis Dei et sanguis eius
et oleo
interl.|  unxit te Deus Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis
et fetu pecorum
interl.|  simplicium in Ecclesia
et armentorum
interl.|  que cornibus adversarios ventilant
eritque anima eorum
interl.|  quoniam non corporis sunt hee benedictiones
quasi hortus irriguus
interl.|  paradisus Domini indeliciis
et ultra non esurient
interl.|  abentes saturitatem omnium rerum
Numérotation du verset Ier. 31,13 
tunc letabitur virgo
interl.|  despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
in choro iuvenes et senes simul
interl.|  qualibus dicit idem Iohannes scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab inicio est
et convertam luctum eorum in gaudium
interl.|  ut quos crux terruit letificet resurrectio
et consolabor eos et letificabo a dolore suo
interl.|  beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
Numérotation du verset Ier. 31,14 
et inebriabo
interl.|  ut fide ferventes tamquam musto pleni loquentur
animam sacerdotum pinguedine
interl.|  inebriatis sacerdotibus doctrina Domini et dicentibus calix tuus inebrians quam preclarus est
et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus
interl.|  hic ex parte in futuro ex toto implebuntur
marg.|  ANIMAM  SACERDOTUM. Qui habent scientiam Dei de quorum ore interrogant legem qui credunt in eum qui est sacerdos in eternum.
marg.|  PINGUEDINE. Dominus in valle Gessemani id est pinguedinis comprehensus est.
Numérotation du verset Ier. 31,15 
hec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt
marg.|  VOX  IN  EXCELSO. Quidam Iudeorum hunc locum sic exponunt quod capta Hierusalem sub Vespasiano per hanc viam infinita captivorum milia directa sunt. Alii vero quod sub Adriano urbe eversa innumerabilis populus cuiusque etatis vel sexus in mercato terebinthi venundatus sit et idcirco Iudeis esse execrabile mercatum celeberrimum visere.
marg.|  SEPTUAGINTA. Vox in Rama audita est lamentationis et fletus et luctus Rachel plorans filios suos et noluit conquiescere quia non sunt. Matheus autem non iuxta hebraicum nec iuxta Septuaginta protulit testimonium vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt unde perspicuum est evangelistas et apostolos non ex habraica interpretationem alicuius secutos sed tamquam hebreos quod legebant hebraice suis sermonibus expressisse.
marg.|  RACHEL  PLORANTIS. Rachel mater Ioseph cum veniret Bethleem subito partus dolore correpta peperit filium quem obstetrix quia moriebatur vocavit Bennoni pater autem vocabulum mutans Beniamin id est filium dextre appellavit.
marg.|  Queritur ergo quomodo Matheus testimonium prophete ad interfectionem parvulorum transtulit cum perspicue de decem tribubus scriptum sit quarum princeps Effraym et Effratha non in tribu Effraym sed in tribu Iuda sit. Ipsa est enim Bethlehem et conveniunt nomina Bethlehem nanque domus panis Effratha vero ubertas. Sed quia Rachel in Effratha id est in Bethlehem est condita sicut scriptura sancta et titulus sepulcri eius testatur flere dicitur pueros iuxta se interfectos.
Numérotation du verset Ier. 31,16 
Hec dicit Dominus : Quiescat
interl.|  o Rachel
vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo
interl.|  id est respexit Dominus priora opera tua
ait Dominus et revertentur
interl.|  in adventu Christi
interl.|  filii de toto orbe salvati
de terra inimici
interl.|  diaboli
marg.|  ET  REVERTENTUR etc. Melius hoc de parvulis intelligimus quod mercedem habeant effuso sanguine pro Christo et pro terra Herodis inimici teneant regna celi et revertentur in sedem pristinam pro corpore humilitatis recipientes gloriosum. Hec est spes novissima quando fulgebunt iusti sicut sol et infantes resurgent in virum perfectum.
Numérotation du verset Ier. 31,17 
et est spes novissimis tuis
interl.|  ne in presenti dolore torquearis
ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos
interl.|  quos habuerunt patres eorum Abraham Isaac et Iacob
Numérotation du verset Ier. 31,18 
audiens audivi Ephraim
interl.|  decem tribus quibus primus imperavit Ieroboam qui fecit vitulos aureos
transmigrantem castigasti me et {t. 3 : Erfurt, f. 147ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f. 147ra ] eruditus sum quasi iuvenculus
interl.|  hoc est multo labore et verberibus eruditus ad penitentiam profecit
marg.|  ERUDITUS  SUM. Quasi correctio proficit in salutem et que ad presens videtur esse tristicie post reddit fructum pacis.
indomitus converte me et revertar
interl.|  ipsam quam agimus penitentiam solius Dei implemus auxilio
quia tu Dominus Deus meus 
Numérotation du verset Ier. 31,19 
postquam
interl.|  non ante non per me
enim convertisti me egi penitentiam et postquam ostendisti mihi
interl.|  sententiam vel tui noticiam
percussi femur meum
interl.|  signum dolentis et plangentis errorem pristinum
confusus sum et erubui
interl.|  memoria peccatorum
quoniam sustinui opprobrium adolescentie mee
marg.|  PERCUSSI  FEMUR. Quid in femore nisi voluptas carnis accipitur ? Et quid est quod ait postquam ostendisti mihi percussi femur meum nisi quia superna spiritaliter vidit omne quod inferius in se carnaliter vivebat extinxit ut quanto summa pascerent tanto ima non placerent ? Nam quanto incipit quisque superius vivere tanto inchoat inferius interire unde vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus.
marg.|  QUONIAM  SUSTINUI. Per ignorantiam etatis dicit se peccasse ut facilius veniam consequatur unde : delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus. Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem propter divitiarum scilicet magnitudinem et terre fertilitatem.
Numérotation du verset Ier. 31,20 
si filius honorabilis
interl.|  qui contra nature ordinem Domini dignatione primogeniti suscepit honorem
mihi Ephraim si puer delicatus
interl.|  merito
quia ex quo locutus sum
interl.|  alii quia verba mea in eo non in ore sed in corde
de eo adhuc recordabor eius
interl.|  quia verba mea cordis affectu servavit
idcirco conturbata sunt viscera mea
interl.|  simile dicit Osee conturbata sunt viscera mea non faciam furorem ire mee
super eum miserans miserebor eius ait Dominus
interl.|  Hieronymus : de verbis Domini humano sensu argumentari sacrilegium est
marg.|  ET  FILIUS  HONORABILIS etc. Penitentiam agente Effraym et dicente erudisti me Domine et eruditus sum etc. Respondit Dominus et plene conversum tali sustentat oraculo filius honorabilis etc.
marg.|  PUER  DELICATUS. De quo filii effreni intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli delicias autem accipiamus iuxta illud. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui pro quo in greco et in hebreo habetur deliciis afflue.
marg.|  IDCIRCO. Quod si avido animo suscepit verba mea et servavit sed tamen miserebor eius quia et hominum iustitia indiget misericordia.
Numérotation du verset Ier. 31,21 
statue tibi speculam
interl.|  unde : prenuntietur tibi tanta felicitas
pone tibi amaritudines
interl.|  pro antiquis peccatis vel pro magnitudine gaudii
dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti
interl.|  quia per eam redditurus
revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas
interl.|  quas captiva deservisti
marg.|  STATUE  TIBI etc. Provocat ad satisfactionem ut consideret in quantis deliquit et agens penitentiam ad pristinam gratiam revertatur secundum illud : memento unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. Tropologice autem quemque ammonet ut provida discretione circunspiciat et quasi de arce contemplationis priusquam culpa veniat deprehendat.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Statute. Speculam sibi statuere est ventura vitiorum certamina ex alta consideratione prenoscere. Sibique electi meus amaritudines ponit quando etiam in virtutum pace constituta dum mala insidiantia conspicit secura quiescere non consentit. Primo autem ne mala quelibet agat. Secundo vero considerat #carne bona incaute faciat et postquam prava subegerit ipsa etiam recta sibi subiicere contendit ne si mentis dominium transeat in elationis culpam vertatur. Ex bonis enim in curie vitio mala nascuntur ex doctrina arrogantia ex iustitia crudelitas ex pietate remissio ex zelo ira ex mansuetudine torpor et huiusmodi. Dirige inquit cor tuum in viam rectam. Via recta est semita mandatorum Dei in qua ambulandus est neque ad dexteram neque ad sinistram declinandum.
marg.|  DIRIGE  COR  TUUM etc. Dirigit cor suum in viam rectam in qua ambulavit qui mentem suam in celesti viam iustice qua in baptismo ambulaturum se promisit et secundum doctrinan scripturarum pergere decernit nec perde via erroris nec per luxus seculi declinare consentit.
marg.|  REVERTERE  VIRGO etc. Licet hec quidam iuxta historiam ad reversionem Iudeorum de Babylonia in terram suam referant ut edificent civitates dirutas et sedes antiquas secundum illud : recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini etc. Mihi tamen aptius videtur ad novi testamenti tempus cuncta referre in quo virginis partus universo mundo edidit salvatorem ut virgo Israel quam sibi Dominus despondit in iustitia et iudicio et misericordia post pollutiones pristinas revertatur ad civitates Ecclesie et desinat vagari per luxus seculi.
Numérotation du verset Ier. 31,22 
usquequo deliciis dissolveris filia vaga
interl.|  quasi respice quid dicturus sum et unde tibi erit tua beatitudo speranda audivi in auditum quia #creavit Dominus novum
quia creavit Dominus novum super terram
interl.|  nota quia nativitas salvatoris et concepcio Dei dicitur creatio
femina
interl.|  Maria
interl.|  gremio uteri
interl.|  absque viri semine
circumdabit virum
interl.|  ecce vir oriens nomen eius
interl.|  a conceptu quia iuxta incrementa etatis pervagitus et infantiam proficere videbitur sapientia et etate sed perfectus vir in ventre femineo solitis mensibus continebitur
Numérotation du verset Ier. 31,23 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel adhuc dicent
interl.|  fideles
verbum istud in terra Iuda
interl.|  id est Ecclesia
interl.|  confessionis scilicet
interl.|  in terram suam
captivitatem eorum benedicat tibi Dominus
interl.|  quia vere est pulcritudo iustitie et mons sanctus in quo qui habitaverit nullas timebit insidias
pulchritudo iustitie
interl.|  speciosus forma pre filiis #h
mons sanctus
interl.|  venite ascendamus ad montem Domini
marg.|  ADHUC  DICENT. Christianis scilicet temporibus quibus captivitatem populi sui Dominus convertit.
marg.|  BENEDICAT  TIBI. Hec sub Zorobabel ex parte videntur esse completa plenitudo autem vaticinii ad Christum refertur cum primo adventu spiritaliter hec facta sunt. In secundo vero universa complebuntur. Iuxta nos spiritaliter iuxta Iudeos et nostros iudaizantes carnaliter.
Numérotation du verset Ier. 31,24 
et habitabunt
interl.|  absque iniquitate
in eo Iudas
interl.|  confitens
et omnes civitates eius
interl.|  et Ecclesie gentium quas tenet una fides catholica que est civitas regis magni
simul agricole
interl.|  predicatores
et minantes greges
interl.|  subditos
interl.|  multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una
Numérotation du verset Ier. 31,25 
quia inebriavi
interl.|  in bono secundum illud : comedite amici et iniebriamini charissimi hac ebrietate inebriatus est Ioseph cum fatribus suis in meridie
animam lassam et omnem animam esurientem saturavi
interl.|  beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam
interl.|  sitientem qui sitit veniat ad me et bibat
marg.|  QUIA  INEBRIAVI. Mutatio personarum obscuram facit intelligentiam prophetarum dixerat Dominus adhuc dicent verbum istud #in terra Iuda etc quibus dicentibus respondit quia inebriavi animam lassam etc. Quo dicente respondet populus de captivitate reversus. Ideo expergefactus sum etc.
Numérotation du verset Ier. 31,26 
ideo
interl.|  qui lassi fuerant et esurierant inebriati atque saturati gratias agentes respondent
quasi de somno suscitatus sum
interl.|  vel expergefactus sum
et vidi et somnus meus dulcis mihi
interl.|  Christum resuscitantem et dicentem surge qui dormis etc.
marg.|  IDEO  QUASI etc. Ut imitarer dicentem ego dormivi et somnum cepi etc.
marg.|  Ideo quasi etc. Quod scilicet per gratiam Christi qui de sopore mortis resurrexit in gloria propheta de somno tedii et tristicie divina revelatione suscitatur somnum quietis et pacis Dei promissionibus consolatus invenit unde : si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus. Iuxta litteram enim securus dormit et vigilat quiescit et ambulat qui se innocentem ante Deum et iuste vivere meminit. Sed et iustus cum in morte dormierit non solum potentias malignorum spiritum non metuit sed etiam in pace quiescit et securus dormit et diem resurrectionis expectat.
Numérotation du verset Ier. 31,27 
ecce dies veniunt
interl.|  novi testamenti
dicit Dominus et seminabo domum Israel et domum Iuda
interl.|  catholicam Ecclesiam
semine hominis
interl.|  rationabilium
interl.|  Iudeorum divina lege institutorum
et semine iumentorum
interl.|  simplicium
interl.|  gentilium scilicet « quia non est personarum acceptor Deus » nec est"distinctio Iudei et Greci"
marg.|  ECCE  DIES. Omnes huiuscemodi repromissiones iuxta Iudeos et nostros iudaizantes in mille annorum regno expectantur. Nos autem in primo adventu Christi spiritaliter ex parte completa defendimus quia nunc in speculo videmus et nescimus sicut oportet nos scire aut in secundo complenda credimus cum Dominus in maiestate sua apparebit et plenitudo gentium subintraverit ut omnis Israel salvus sit et non ex parte per singulos sed sit Deus omnia in omnibus.

Act. 10, 34.
Rm. 10, 12.
Numérotation du verset Ier. 31,28 
et
interl.|  ut facerem que minatus sum
sicut vigilavi super eos ut evellerem
interl.|  omnes gentes propter originalia peccata et actualia
et demolirer et dissiparem et disperderem
interl.|  unde :ut evellas et destruas et disperdas et edifices et plantes
et affligerem sic vigilabo super eos ut edificem et plantem
interl.|  Dei enim agricultura Dei edificacio estis
ait Dominus
interl.|  morte Christi placatus et effusione sanguinis eius
Numérotation du verset Ier. 31,29 
in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam
interl.|  vitia et peccata
interl.|  Gillibertus hoc explanando Ezechielem plene glosavit
et dentes filiorum obstipuerunt 
Numérotation du verset Ier. 31,30 
sed unusquisque in iniquitate sua morietur {t. 3 : Erfurt, f. 147va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f. 147va ]
interl.|  Dominus enim mortem non facit sed peccatum unde anima que peccaverit ipsa morietur quasi non peccatis patrum sed propriis offendit Israel et fide in Christum post tempora multa salvabitur
omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius
marg.|  OMNIS  HOMO  QUI  COMEDERIT. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quid enim unva acerba nisi peccatum. Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim presenti vite delectationibus satiari desiderat quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit dentes eius obstupescunt quia qui presentis mundi deliciis pascitur in terrenis sensus eius ligantur ut iam spiritalia mandare id est intelligere nequeant quia qui in exterioribus delectati sunt inde in intimis obstupescunt et dum peccato anima pascitur panem iustitie edere non valet quia ligati dentes ex peccati consuetudine iustum quod intus sapiunt non possunt edere.
marg.|  OBSTUPESCENT  DENTES. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire de qua dicitur : gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Quicumque scripturas non intelligit ut veritas habet unvam acerbam comedit. Unde : heretici panem qui de celo descendit comedere non possunt quia obstupescunt dentes eorum non austeritate ciborum sed vitio dentium.
Numérotation du verset Ier. 31,31 
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum
interl.|  testamentum scilicet quod per Spiritum Sanctum scribitur in cordibus fidelium
marg.|  ECCE  DIES. Hoc testimonio Paulus sine quis alius scripserit epistolam ad Hebreos usus est omnesque deinceps ecclesiastici viri in primo salvatoris adventu dicunt universa completa et novum testamentum id est evangelium successisse veteri legem quoque littere lege spiritus commutatam ut omnia sacrificia et circuncisio et sabbatum spiritaliter complentur.
Numérotation du verset Ier. 31,32 
non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris
interl.|  veteris testamenti quod in tabulis lapideis scriptum est dure nationi et incredule
in die qua apprehendi manum eorum
interl.|  quasi familiaris
ut educerem eos de terra Egypti pactum quod irritum fecerunt et
interl.|  ideo
ego dominatus sum
interl.|  iuste ulciscendo
eorum dicit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 31,33 
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo
interl.|  vel domui
Israel post dies illos
interl.|  post crucem scilicet resurrectionem et ascensionem
dicit Dominus dabo legem meam
interl.|  de Syon exibit lex et verbum Domini de Ierusalem
in visceribus eorum
interl.|  lex Dei eius in corde ipsius
et in corde eorum
interl.|  non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
scribam eam et ero eis
interl.|  post hec
in Deum et ipsi erunt mihi in populum 
Numérotation du verset Ier. 31,34 
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor
interl.|  id est primo adventu
iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius
marg.|  ET  NON  DOCEBIT. Et non querant iudaicos magistros et mandata hominum sed doceantur a Spiritu Sancto si tamen templum Dei fuerint et Spiritus Sanctus habitaverit in ipsis qui spirat ubi vult et diversas habet gratias. Noticia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est.
marg.|  OMNES  ENIM  COGNOSCENT. Quia omnes erunt in contemplatione veritatis. Unde : videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem. Et alibi videbimus eum sicut est non sicut homines vident scilicet vel viderunt quando apparuit in specie qua voluit non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.
Numérotation du verset Ier. 31,35 
hec dicit Dominus qui dat solem in lumine {t. 3 : Erfurt, f. 147vb ; facsim., p. 150b} [Rusch, f. 147vb ] diei ordinem lune et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi
marg.|  QUI  DAT  SOLEM. Secundum genum. Sol in celo positus est in lumine diei luna et stelle in lumine noctis. In psalmo quoque legitur : dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam quia invicem sibi dies et noctes succedunt.
Numérotation du verset Ier. 31,36 
si defecerint leges iste
interl.|  constitutio et ordo nature
coram me dicit Dominus tunc et semen Israel deficiet
interl.|  sicut celi non peribunt sic semen Israel Domini voluntate perpetuum erit nec aliquando cessabit
ut non sit gens coram me cunctis diebus
marg.|  SI  DEFECERINT etc. Si celi peribunt et sicut vestimentum veterascent quomodo semen Israel potest esse perpetuum ? Celi autem peribunt unde Iacob filiis ait : venite et annuntiabo vobis quid futurum sit in novissimis deibus in quo patet mundum non esse perpetuum. Unde : celum et terra transibunt. Et alibi : ecce ego vobiscum sum usque ad consumationem seculi vel aliter. Allegorice : quamdiu mundus iste fuerit semen Israel permanebit non in hiis qui increduli sunt sed qui in apostolis et per apostolos crediderunt ut reliquie salve fierent.
Numérotation du verset Ier. 31,37 
hec dicit Dominus si mensurari potuerint
interl.|  ut magnitudo eorum cognoscatur
celi sursum et investigari fundamenta terre deorsum
interl.|  ut ratione comprehendantur quasi sicut hoc impossibile est ita illud et si audierimus Iudeos hoc testimonio gloriari assentiamus quod non abiectum sit universum semen Israel sed tantum infideles
et ego abiciam universum semen Israel propter omnia que fecerunt dicit Dominus
marg.|  SI  MENSURARI. Quasi : quoniam rerum et maxime celestium astrorum non potest ordo mutari et maris fluctus volvuntur ad littora et fragor gurgitum auditur terribilis nec ultra preceptum progreditur.Unde : terminum posuisti eis quem non transgrediuntur etc. Sic semen Israel Domini voluntate perpetuum erit nec aliquando cessabit.
Numérotation du verset Ier. 31,38 
ecce dies veniunt dicit Dominus et edificabitur civitas
interl.|  gloriosa dicta sunt de te civitas Dei et alibi fluminis impetus letificat civitatem Dei
interl.|  Ecclesia
Domino a turre
interl.|  obedientie vel gratie
Ananeel usque ad portam Anguli
marg.|  ECCE  DIES  VENIUNT. Qui mille annorum regnum in Iudea expectant conantur ostendere a turre Annanehel usque ad portam anguli collem gareb et goatha etc. Sanctuarium Domini in templum esse condendum mansurumque imperpetuum. Quod quia ipsi Zorobabel non possunt monstrare completum transeunt ad Christi tempora quem in consummatione mundi dicunt esse venturum ut aurea Ierusalem descendat de celo et hoc terre spacio edificetur per circumitum hoc inte coniiciunt quia a turre Anathoth que appellatur Ieremie tribus a Ierusalem separata milibus usque ad torrentem Cedron fundamenta civitatis iaciantur. Dicunt Ananehel filium Sellum patruelem fuisse Ieremie cuius emit agrum et hic est inquiunt turris Ananehel ignorantes hebraicam veritatem hic enim Ananehel per #Nummediam litteram scribitur. Ibi autem Ananehel #per men litteram.
marg.|  USQUE  AD  PORTAM  ANGULI etc. In angulo duplex paries iungitur civitas ergo a turre Ananehel usque ad portam anguli edificari dicitur quia Ecclesia a celsitudine gratie inchoans usque ad ingressum suspicionemque construitur iudaici populi et gentilis.
marg.|  Usque ad portam anguli etc. Licet Ecclesia initium habere videatur sublime in hac tamen vita rectam veritatis lineam non possunt anguli possidere. In angulo enim stamus dum vivimus fractis quoque lineis exit ultra funiculum mensure contra portam anguli super collem Gareb qui incolatus aut scabies interpretatur. In quo advene et peregrini et auribus prurientes et novitatem pessime doctrine facile suscipientes significamur. Et circumit Goatha quod Septuaginta girum interpretati sunt electis scilicet vivis lapidibus qui volvuntur super faciem terre et constringuntur lapide angulari et omnem Fagarim vallem qua interpretatur ruinarum et cineres subaudis circumibit ut quamvis videamur nobis in collibus semper tamen timeamus ruinas et consideremus cineres et dicamus penitentes. Cinerem tamquam panem manducabamus et universam Sedemoch quod Hieronymus vertit in regionem mortis unum nomen in duo dividens. Sade enim regio et mooch interpretatur mortis. Regio autem mortis regio peccatorum est que pergit usque ad torrentem Cedron ubi Dominus traditus est qui tenebre interpretatur. Vide quanta loca habeat Ecclesia et quod"sine macula et ruga" in celestibus tandem futura sit. Audis angulos et scabiem audis ruinas et cineres regionem mortis et tenebras nec unquam glorieris. Denique sequitur usque ad angulum porte equorum. Nulla enim vera iustitia vel certa victoria in hoc secul. Ipse quoque angulus porte quamvis orientalis unde lumen egreditur equorum appellatur ut doceat nos indigere cursu atque certamine ut tandem cum Domino audire mereamur. Ascendisti equos tuos et equitatio tua salus. In porta orientali et in porta quadrigarum sanctificatio Domini est ut tunc nos perfectos esse arbitremur cum dixerimus. Currus Dei decem millibus multiplex millia letantium Dominus in eis in Sina in sancto hec edificatio manebit in eternum

Cf. Eph. 5, 27.
Numérotation du verset Ier. 31,39 
et exibit ultra norma mensure in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha
interl.|  Septuaginta : girum
Numérotation du verset Ier. 31,40 
et omnem vallem cadaverum
interl.|  Thoedocio : ipsum hebreum posuit fagarim ve ruinarum alia littera
et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum porte Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_31)