initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 32

Numérotation du verset Ier. 32,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 148ra ; facsim., p. 151a} [Rusch, f. 148ra ] verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedechie regis Iuda ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor
marg.|  VERBUM  QUOD. Non solum verba sed et opera prophetarum sunt nobis in exempla virtutum poterat Ieremias nuntiare prospera et fruit regis amicicia sed maluit Deo obedire qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Numérotation du verset Ier. 32,2 
tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda
marg.|  IN  ATRIO  CARCERIS etc. Notanda ex parte regis clementia qui non in carcere sed in vestibulo prophetam recludi iusserat in libera scilicet custodia ne posset effugere #quasi non omnis Hierusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.
Numérotation du verset Ier. 32,3 
clauserat enim eum Sedechias rex Iuda dicens quare vaticinaris dicens
interl.|  huic iratus est rex quia loquitur in nomine Domini que sibi fuerant imperata
hec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam
marg.|  CLAUSERAT  ENIM. Iam vicina captivitate iam peste et fame consumpta civitate et #tamen perstat Sedechias in sententia.
marg.|  QUARE  VATICINARIS etc. Gravior est terror ante increpationem verborum quam penarum sustinere cruciatum et videre quem timeas.
Numérotation du verset Ier. 32,4 
et Sedechias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius
interl.|  humilis captivi
cum ore illius
interl.|  potentis et insani
et oculi eius oculos illius videbunt 
Numérotation du verset Ier. 32,5 
et in Babylonem ducet Sedechiam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus
interl.|  verbum ambiguum ponit ne cruciatus videatur et miserias prophetare
si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis
marg.|  VISITEM etc. Temperavit sententiam ut ad bonam et malam partem possit referri visitatio enim et consolationem et supplicium significat.
Numérotation du verset Ier. 32,6 
et dixit Ieremias factum est verbum Domini ad me dicens
interl.|  hoc nemo potuit scire nisi ipso indicante Ieremia
Numérotation du verset Ier. 32,7 
ecce Anameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim competit ex propinquitate ut emas
marg.|  ECCE  ANANEHEL. Elchias et Sellum fratres fuere germani. Ieremias Elchie filius fuit. Sellum Ananehel. Elchias interpretatur pars Domini. Ieremias sublimitas Domini et recte altitudo Domini de parte Domini etiam nascitur. Sellum vero pacificus vel pax. Ananehel donum vel gratia Dei convenienter autem pax et gratia coniunguntur secundum illud : gratia nobis et pax etc. Primum ergo pro pace meremur donum Dei et post pacem nobis gratia nascitur que non est in arbitrio possidentis sed donantis. Defert autem emptionem gratia Dei ei qui in alto est ut quamvis videantur excelsus gratia tamen indigeat. Fuisse autem Ieremiam filium Elchie de sacerdotibus qui erant in Anathoth in terra Beniamin voluminis huius monstrat exordium.
marg.|  EME  TIBI  AGRUM. Ager iste sacerdotalis cuius emptio et possessio Ieremie defertur est in Anathoth in terra Beniamin quorum primum obedientiam secundum filium dextere sonat et convenienter appetit eius emptionem in quo obedientia et virtus Domini versabatur.
Numérotation du verset Ier. 32,8 
et venit ad me
interl.|  ut prophetia opere impleretur
Anameel
interl.|  gratia Dei
filius patrui
interl.|  pacis
mei secundum verbum {t. 3 : Erfurt, f. 148rb ; facsim., p. 151b} [Rusch, f. 148rb ] Domini ad vestibulum carceris et ait ad me
interl.|  que Dominus predixerat
posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi competit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset
marg.|  IN  TERRA  BENIAMIN etc Hec est de suburbanis que sacerdotibus per singulas tribus et civitates data sunt ex lege nec licitum erat possessionem de tribu in tribum transfere nec de familia ad familiam unde et filie Salphaath inter fratres suos acceperunt sortem. Precipue vero suburbana sacerdotum venundari non poterant usque ad annum remissionis nisi cui competebat propinquitate sanguinis.
marg.|  INTELLEXI  AUTEM. Ridendum videbatur qui iam capiendam urbem et vicinam captivitatem prophetabat agrum emere quem non posset possidere sed intellexit verbum Domini esse et emptionem vaticinio Domini convenire.
marg.|  Decem et septem syclis emit agrum in quo numero cantavit puer Domini David in die qua eruit eum Dominus de manu inimicorum eius et de manu Saul et dixit : diligant te Domine fortitudo mea etc. Denarium numerum misticum esse ostendit decalogus scriptus digito Dei. Septenarius quoque in quo verus est sabbatismus et requies sancta multis testimoniis commendatur. Et hoc numero propheta et sacerdos emit possessionem scribiturque in libro et signatur testes adhibentur et argentum diligenter appenditur ut omnia venditionis et emptionis iura serventur et sit possessio certa stipula #communibus et responsionibus roborata. Audiant hoc qui falsa testamenta et interdum nec testamenta adhibitis testibus vendicare conantur.
Numérotation du verset Ier. 32,9 
et emi agrum ab Anameel filio patrui mei qui est in Anathoth et appendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
interl.|  syclos syclus habet viginti obolos
Numérotation du verset Ier. 32,10 
et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera 
Numérotation du verset Ier. 32,11 
et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus 
Numérotation du verset Ier. 32,12 
et dedi librum
interl.|  quamquam cito esset possessio relinquenda
possessionis Baruch filio
interl.|  tanto et tali viro
Neri filii Maasie in oculis Anameel
interl.|  qui vendiderat
patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudeorum qui sedebant in atrio carceris
interl.|  vel ad prophetam consolandum venerant vel Domini verba audire cupiebant
Numérotation du verset Ier. 32,13 
et precepi Baruch coram eis dicens
interl.|  supra dictis presentibus et videntibus
marg.|  ET  PRECEPI  BARUCH. Baruch qui interpretatur benedictus qui fuit filius Neri id est lucerne mee de qua dicitur lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. Neri quoque fuit filius Maasie id est facture et operis Domini. Adverte ergo quantis virtutum privilegiis Baruch Ieremie ministraverit secundum illud. Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat unde Heliseus minister Helie in tantum Deo placuit ut translato magistro duplicem spiritum mereretur accipere. Hoc dicitur contra eos qui malorum abutuntur ministeriis nec audent abicere conscios iniquitatis sue.
Numérotation du verset Ier. 32,14 
Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel
interl.|  quasi per me precepit Dominus
sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis
marg.|  SUME  LIBROS. Usque hodie servatur hec consuetudo ut quod intrinsecus signacula continent hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.
marg.|  IN  VASE  FICTILI etc. Ne foris positi paterent rapine et humo crediti solverentur humore. Hoc autem fit ut qui vident intelligant rursum Ierusalem esse habitandam et possessionem possidendam quamvis autem per se possint intelligere comonentur tamen Dei sermone.
Numérotation du verset Ier. 32,15 
hec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel adhuc possidebuntur domus et agri et vinee in terra ista
marg.|  ADHUC  POSSIDEBUNTUR. Et hoc est quod Ieremias supradixit se intellexisse verbum Dei et idcirco emi agrum.
Numérotation du verset Ier. 32,16 
et oravi ad Dominum
interl.|  celebrata emptione agri et accepta sententia Domini quod adhuc possideantur domus et agri et vinee
postquam {t. 3 : Erfurt, f. 148va ; facsim., p. 152a} [Rusch, f. 148va ] tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens 
Numérotation du verset Ier. 32,17 
heu heu heu Domine Deus
interl.|  dolorem cordis gemitus exprimit
ecce tu fecisti celum et terram
interl.|  Christus Dei virtus et Dei sapientia unde omnia in sapientia fecisti
in fortitudine tua magna et in brachio tuo
interl.|  brachium Domini cui revelatum est
extento
interl.|  percutientem indicat
non erit tibi difficile omne verbum
interl.|  que apud homines impossibilia sunt Deo possibilia scilicet
Numérotation du verset Ier. 32,18 
qui facis misericordiam in millibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi
marg.|  QUI  FACIS  MISERICORDIAM etc. Grandis misericordia creatoris. Misericordiam suam in mille generationes extendere et iustitiam in altera generatione monstrare que tamen mixta sit misericordie. Non enim statim punit delinquentem sed expectat penitudinem ut liberis si imitati fuerint parentum vitia diu dilata pena reddatur.
marg.|  FORTISSIME etc. Hec nomina potentiam creatoris indicant sed proprie nomen Dei Pater est unde : Pater manifestavi nomen tuum hominibus.
Numérotation du verset Ier. 32,19 
magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu
interl.|  quem non comprehendit cogitatio quomodo potest sermo comprehendere
cuius oculi aperti sunt
interl.|  nemo ergo se putet abscondere posse
super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius
marg.|  MAGNUS  CONCILIO. Nemo secretis Dei se inserat et de illius iudiciis iudicare presumat.
marg.|  UT  REDDAS etc. Significat quod interdum pre nimia patientia iudicia eius videantur iniusta unde ignoras quoniam patientia Dei ad penitentiam te adducit. Quanto igitur serior vindicta tanto iustior sicut in pharaone patet qui decem plagis admonitus non punitus et in duritia perseverans tandem rubri maris fluctibus obrutus est.
Numérotation du verset Ier. 32,20 
qui posuisti signa et portenta in terra Egypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hec
interl.|  laudes tue in toto orbe celebrantur
marg.|  QUI  POSUISTI  SIGNA etc. De generali transit ad speciale et quid proprie prestiterit Israeli brevi #sermone percurrit.
marg.|  ET  PORTENTA etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc posterioribus copulandum est. Quasi et in Israel et in cunctis mortalibus tua quotidie signa complentur vel alitur. Signa et portenta non solum in Egypto fecisti sed usque hodie eadem tue misericordie fortitudo salvat populum tuum et generi humano creatoris subvenis potestate. Et notandum quod Israel ab omnibus separat. Iuxta illud filius meus primogenitus Israel.
Numérotation du verset Ier. 32,21 
et eduxisti
interl.|  cum enim eductus est tuo serviebat imperio
populum tuum Israel de terra Egypti in signis
interl.|  quando mare rubrum viam prebuit Israheli et Egyptios oppressit
et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno 
Numérotation du verset Ier. 32,22 
et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum
interl.|  Abraham Isaac et Iacob non enim suo merito sed patrum virtutibus terram acceperunt promissionis
ut dares eis terram fluentem lacte et melle
interl.|  quia nondum solidum cibus capere poterant
interl.|  quibus alitur infancia vel rerum omnium abundantia
Numérotation du verset Ier. 32,23 
et ingressi sunt et possederunt eam et non obedierunt voci tue et in lege tua non ambulaverunt omnia que mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hec
interl.|  iuxta Domini sententiam bona reddit unicuique secundum opera sua
marg.|  ET  INGRESSI  SUNT. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam. Ubertas enim securitatem securitas negligentiam negligentia contemptum parit.
marg.|  ET  NON  OBEDIERUNT. Frustra ergo promiserunt dicentes : quecumque preceperit Dominus faciemus non enim in sponsione sed in opere premium est.
Numérotation du verset Ier. 32,24 
ecce munitiones extructe sunt adversum civitatem ut capiatur et {t. 3 : Erfurt, f. 148vb ; facsim., p. 152b} [Rusch, f. 148vb ] urbs data est in manu Chaldeorum qui preliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentie et quecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis
marg.|  ECCE  MUNITIONES etc. Decimus annus Sedechie erat et civitas obsessa ut supra dictum est et Ieremias in atrio carceris unde subditur ecce munitiones extructe sunt.
marg.|  UT  CAPIATUR. Quasi non habent quos vincant sed quos capiant iam fame et peste consumptos.
marg.|  ET  QUECUMQUE  LOCUTUS. Ex creaturis predicat creatorem et primum potentiam eius et miracula atque iustitiam in omne hominum genus deinde transit ad Israel et quanta ei prestiterit describit. Et post tanta beneficia immemores bonorum clementiam illius in amaritudinem provocasse ut civitas obsideatur et antequam capiatur gladio et fame et peste consumatur. Hec autem universa premittit ut inferat quasi in reprehensionem divine sententia. Et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum.
Numérotation du verset Ier. 32,25 
et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum
marg.|  ET  TU  DICIS. Non reprehendit sed interrogat nec tam sibi vult dicere quam aliis qui sedebant in atrio carceris et forsitan reprehendebant taciti. Quomodo propheta quem verum nuntiare credebant et urbem dicat capiendam et agrum emat quem tamen non possideat.
Numérotation du verset Ier. 32,26 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens 
Numérotation du verset Ier. 32,27 
ecce ego Dominus Deus universe carnis numquid mihi difficile erit omne verbum
interl.|  non erit impossibile omne verbum apud Deum id est que libet res
marg.|  ECCE  EGO  DOMINUS  UNIVERSE. Non omnium gentium vel populi Israel tantum vel ut de sanctis dici solet Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sed universe carnis id est racionalia et bruta animantia fecis se credatur. Sunt enim qui providentiam creatoris usque ad rationabilia confitentur bruta vero casu vel perire vel vivere. Ideo propheta declarat nihil esse quod providentiam et scientiam Dei fugiat quia alia propter te alia in usum hominum sunt facta.
Numérotation du verset Ier. 32,28 
propterea hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam
marg.|  ECCE  EGO  TRADAM. Quod mihi est cure omnia regere universa disponere et singulis reddere iuxta vias suas.
marg.|  CIVITATEM  ISTAM. Primum vallata exercitu Chaldeorum absente Nabuchodonosor capta est et Sedechias in Reblatha regi traditus est.
Numérotation du verset Ier. 32,29 
et venient Chaldei preliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal
interl.|  idolo Sydoniorum
interl.|  non errore sed contentione ut in creatorem contumeliam facere viderentur
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me
marg.|  ET  VENIENT. Aquila : melius ingredientur non enim absentes erant ut venirent qui obsideant civitatem verbum autem hebreum et venient et ingredientur sonat.
marg.|  ET  DOMOS. Quomodo periturus scribitur mundus iuxta illud. Celum et terra transibunt eo quod in maligno positus sit sic et domus ipsa et loca in quibus flagicia facta sunt ire Dei subiacebunt.
Numérotation du verset Ier. 32,30 
erant enim filii Israel
interl.|  decem tribus
et filii Iuda
interl.|  due tribus
iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
marg.|  FACIENTES  MALUM. Sine fine ubi ergo iustitia sempiterna Septuaginta soli Dei enim noticiam habebant et ab eo recedebant. Ideo soli in Ecclesiis eius peccant qui cum increduli permanserunt quasi illo non vidente et negligente delinquunt unde David vir sanctus et penitens ait : malum coram te feci id est in conspectu tuo.
Numérotation du verset Ier. 32,31 
quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hec a die qua edificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo 
Numérotation du verset Ier. 32,32 
propter malitiam filiorum Israel et filiorum Iuda
interl.|  quod generaliter predixit per partes enumerat
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophete eorum
interl.|  non mei
Numérotation du verset Ier. 32,33 
et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire
interl.|  liberum significat arbitrium
ut acciperent disciplinam
marg.|  ET  VERTERUNT etc. Unde alibi vertunt contra me scapulam recedentem. Qui enim precatur inclinata cervice in terra pronus funditur qui vero tergum vertit gestu corporis indicat se negligere comminantem.
marg.|  CUM  DOCEREM  EOS. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura illuminare eos cupiebam et docere que recta sunt.
Numérotation du verset Ier. 32,34 
et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam
marg.|  ET  POSUERUNT etc. Non solum tunc Iudas posuit idolum in templo Dei sed usque hodie in Ecclesia vel in corde credentium ponitur idolum quando novum dogma construitur et in abscondito adoratur.
Numérotation du verset Ier. 32,35 
et edificaverunt excelsa Baal
interl.|  hebraice Bamoth
que sunt in valle filii Ennon ut initiarent filios suos et filias suas Moloch
interl.|  idolo Amonitarum quod interpretatur rex non enim tantum Baal serviebant
quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum
interl.|  anthropospathos
ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam
marg.|  ET  EDIFICAVERUNT etc. Proprie tribus Iuda et Beniamin in fano Baalis et Moloch demonum simulachra venerabantur vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribus quod tam execrabile est ut Dominus numquam se cogitasse testetur.
marg.|  IN  VALLE. Que Syloe fontibus subiacet et amenitate sui populum ad luxuriam provocavit quam sequitur cultus idolorum.
Numérotation du verset Ier. 32,36 
et nunc propter ista hec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste 
Numérotation du verset Ier. 32,37 
ecce ego congregabo eos
interl.|  in Ecclesiam
de universis terris
interl.|  unde : ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
marg.|  ECCE  EGO etc. Multi putant hoc in tempore Zorobabel fuisse completum quando templum edificatum est sub Neemia et muri extructi per circumitum. Sed quomodo erit verum. Habitare eos faciam confidenter et feriam eis pactum sempiternum non solum enim a vicinis gentibus sed a Persis et a Macedonibus ab Egyptiis et Romanis sepe capti hucusque serviunt ad adventum igitur Christi omnia referenda sunt in quo completa videmus et electio reliquiarum salvatur.
marg.|  ET  REDUCAM  EOS. Sicut sperantibus auxilium et in murorum firmitate fidentibus civitas subvertenda predicatur vel prophetatur et populus omni angustia periturus sic desperantibus et post subversionem urbis nullam salutem expectantibus suum promittit auxilium ut cofnidentia atque superbia iustam sententiam et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
Numérotation du verset Ier. 32,38 
et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
marg.|  ERUNT  MIHI  IN  POPULUM etc. Tristibus leta subiungit et captivis reditum promittit sed primum ostendit causam offense et iusti furoris et quanto maior culpa tanto in peccatores amplior clementia.
Numérotation du verset Ier. 32,39 
et dabo eis cor unum et viam unam
interl.|  multitudinis credentium erat cor unum et anima una
ut timeant me
interl.|  filialiter beatus vir qui timet Dominum
universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
marg.|  ET  DABO  EIS etc.  CASSIODORUS. Manifeste prodit initium nobis bone voluntatis Domino inspirante concedi cum aut per se aut per exhortationem cuiuslibet hominis aut per necessitatem ad salutis viam nos retrahit vel transfert et perfectionem similiter ab eodem condonari. Nostrum vero est ad exhortationem auxiliumque Dei enixius vel remissius sequi et per hoc vel remunerationem vel supplicia promereri.
Numérotation du verset Ier. 32,40 
et feriam eis pactum sempiternum
interl.|  novum testamentum
et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum
interl.|  non in ore
ut non recedant a me
marg.|  ET  TIMOREM. Sic liberum donat arbitrium ut timor qui retribuitur ex gratia sit largitoris.
Numérotation du verset Ier. 32,41 
et letabor super eis
interl.|  dona mea diligam in eis
interl.|  salvatis qui sunt creatura mea unde et gaudium est angelorum in celis super uno peccatore penitentiam agente
cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista
interl.|  presenti Ecclesia vel futura
in veritate {t. 3 : Erfurt, f. 149rb ; facsim., p. 153b} [Rusch, f. 149rb ] in toto corde meo et in tota anima mea
marg.|  IN  TOTO  CORDE. Si verba sunt salvatoris recte et cor et anima eius creditur qui dicit potestatem habeo ponendi animam meam etc. Si autem Patris anthropospathos est intelligendum sicut illud : Festivitates vestras odivit anima mea.
Numérotation du verset Ier. 32,42 
quia hec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos
marg.|  QUIA  HEC  DICIT  DOMINUS etc. Hec iuxta litteram in typo post reditum de Chaldeis quando ad Cyri regis imperium reversus est populus Iudeorum. Sed spiritaliter in Christo et apostolis plenius completa sunt.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Supradictum est quod Sedechias clausit Ieremiam in atrio carceris quia vaticinabatur dicens hec dicit Dominus. Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis etc. Ubi etiam clausus emit agrum a filio fratris patris sui. Ibi etiam nunc secundo verbum consolationis datur eidem de reditu populi.
Numérotation du verset Ier. 32,43 
et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo
interl.|  rationalis
et iumentum
interl.|  simplex homines et iumenta salvabis Domine
et data sit in manu Chaldeorum 
Numérotation du verset Ier. 32,44 
agri pecunia ementur
interl.|  ut faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis ut recipiant nos in eterna tabernacula
et scribentur in libro
interl.|  viventium
et imprimetur signum
interl.|  crucis et victorie
et testis
interl.|  martyres et sanctorum chorus
adhibebitur in terra Beniamin
interl.|  ubi Domini fortitudo
et in circuitu Hierusalem
interl.|  in qua visio pacis et eterna securitas
in civitatibus Iuda
interl.|  ub vera Christi confessio
et in civitatibus montanis
interl.|  de quarum una dicitur non potest civitas abscondi supra montem posita
et in civitatibus campestribus
interl.|  que hebraice sephela ut de profundo et de pressis per camporum equalitatem ad summa egrediamur
et in civitatibus que ad austrum sunt
interl.|  Septuaginta : vageb ubi scilicet est meridies et plena lux veritatis
quia
interl.|  hiis completis
convertam
interl.|  ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
captivitatem eorum ait Dominus 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_32)