initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 39

Numérotation du verset Ier. 39,1 
anno nono Sedechie regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam 
Numérotation du verset Ier. 39,2 
undecimo autem anno Sedechie mense quarto quinta mensis aperta est civitas 
Numérotation du verset Ier. 39,3 
Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabusarsathim Rapsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis 

Nabusarsathim] Nabu Sarsachim Weber
Numérotation du verset Ier. 39,4 
{t. 3 : Erfurt, f. 153rb ; facsim., p. 161b} [Rusch, f. 153rb ] cumque vidisset eos Sedechias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam que erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti 
Numérotation du verset Ier. 39,5 
persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et comprehenderunt Sedechiam in campo solitudinis hiericuntine et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha que est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia 
Numérotation du verset Ier. 39,6 
et occidit rex Babylonis filios Sedechie in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 39,7 
oculos quoque Sedechie eruit et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem 
Numérotation du verset Ier. 39,8 
domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt 
Numérotation du verset Ier. 39,9 
et reliquias populi que remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem 
Numérotation du verset Ier. 39,10 
et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa 
Numérotation du verset Ier. 39,11 
preceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militie dicens
marg.| marg.| PRECEPERAT  AUTEM. Rabanus Maurus RABANUS. Superbis et contemptoribus reddit Deus supplicia mansuetis et humilibus solacia quod patet in Sedechia rege et in Ieremia propheta et Nabuchodonosor regis sentencia. Nec mirum si per eosdem diversis diversa #reddit qui eisdem elementis pro meritorum qualitate electis et reprobis diversa rependit aqua maris rubri Israhelitas servavit illesos eadem Egyptios interfecit flamma camini Babylonii regis ministros incendit pueros in medio ignis benedicentes Deum servavit unde vir sapiens in laudibus Dei ait : Creatura enim tibi factori suo deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et levitor fit ad bene fasciendum pro hiis qui in te confidunt.||
Numérotation du verset Ier. 39,12 
tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei 
Numérotation du verset Ier. 39,13 
misit ergo Nabuzardan princeps militie et Nabu et Sesban et Rapsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 39,14 
miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godolie filio Aicham filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo 
Numérotation du verset Ier. 39,15 
ad Ieremiam autem factus {t. 3 : Erfurt, f. 153va ; facsim., p. 162a} [Rusch, f. 153va ] est sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens 

est] fuerat Weber
Numérotation du verset Ier. 39,16 
vade et dic Abdemelech Ethiopi dicens hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa 
Numérotation du verset Ier. 39,17 
et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas
marg.| marg.| ET LIBERATO TE. Qui sperant in Domino non confundentur. Confundantur omnes iniqua agentes. Ecce principes qui animam Ieremie querebant captivantur eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic qoque liberatis sanctis predicatoribus persecutores eterna ultione punientur.||
Numérotation du verset Ier. 39,18 
sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 39), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_39)