initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 4

Numérotation du verset Ier. 4,1 
si converteris
interl.|  si revertivis a captivitate
Israel ait Dominus ad me convertere
interl.|  prius penitendo
si abstuleris offendicula tua
interl.|  idola
a facie mea non commoveberis
marg.|  SI  REVERTERIS.  SEPTUAGINTA. alia littera converteris id est si salutem desideras et te peccasse dicis plene convertere id est quem negasti crede.
marg.|  SI  ABSTULERIS. Patet quia quando movemur et dicimus. Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei. Non ex imbecilitate nature hoc patimur sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.
Numérotation du verset Ier. 4,2 
et iurabis vivit Dominus
interl.|  ius iurandum veteris testamenti
in veritate et in iudicio et in iustitia
interl.|  despectis idolis per que prius iurabas
interl.|  hos vere comites habet iusiurandum qui si defuerint pariurium est
et benedicent eum
interl.|  cum hec scilicet fecerit Israel cum per apostolos magister gentium fuerit
gentes
interl.|  quia salus ex Israel est
ipsumque laudabunt
marg.|  ET  IURABIS  VIVIT  DOMINUS. Hieronymus HIERONYMUS. In suggillationem scilicet mortuorum deorum per quos iurat omnis idolatra.
Numérotation du verset Ier. 4,3 
hec enim dicit Dominus viro Iuda
interl.|  vere fidei
et Hierusalem
interl.|  Ecclesie
novate vobis novale et nolite serere super spinas
interl.|  que suffocant semen
interl.|  mundamini
marg.|  NOVATE. Eradicando vepres et sentes ut munda semina suscipiant arua munda nec mittatis margaritas ante porcos nec sanctum detis canibus non potest animus erumnis mundi plenus semen Dei sucipere et fructum facere.
Numérotation du verset Ier. 4,4 
circumcidimini
interl.|  Symachus : purificamini
Domino et auferte preputia cordium vestrorum
interl.|  vitia
interl.|  Symachus : malicias
vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum
interl.|  hec omnia fient
marg.|  CIRCUMCIDIMINI  DE. Hieronymus HIERONYMUS. Viro Iuda et habitatoribus Ierusalem precipitur ut deserant occidentem litteram et sequantur vivificantem Spiritum.
marg.|  NE  FORTE. Hieronymus HIERONYMUS. Monet et predicit ne facere compellatur que in Ninivitis probamus quibus est predicta sententia ut imminentem furorem declinarent penitentia.
Numérotation du verset Ier. 4,5 
annuntiate in Iuda
interl.|  in quo confessio Dei
et in Hierusalem
interl.|  in qua pax
auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite
interl.|  cui simile exalta in fortitudine vocem etc.
congregamini
interl.|  in unam fidem
interl.|  quasi hereticorum bella consurgunt Christi munimenta nos teneant
Numérotation du verset Ier. 4,6 
levate signum
interl.|  crucis
in Sion
interl.|  in specula et sublimitate Ecclesie
confortamini
interl.|  qui timetis
nolite stare
interl.|  ad Christi auxilium currite
quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam
interl.|  verum Nabugodonosor scilicet qui ideo in mundo isto a me permittitur ut fortitudo vestra comprobetur
Numérotation du verset Ier. 4,7 
ascendit leo
interl.|  Nabugodonosor vrus qui tamquam leo circuit querens quem devoret
de cubili suo
interl.|  id est de nequitia vel de inferno ubi retrudetur
et predo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem
interl.|  scilicet Ecclesiam ut egressi de Ecclesia pugnent contra ipsam unde a nobis exierunt sed non erant ex nobis
civitates tue
interl.|  Ecclesie
vastabuntur
interl.|  cum floreant heriticorum conciliabula
remanentes absque habitatore
marg.|  ASCENDIT  LEO etc. Hieronymus HIERONYMUS. Si quis factor est auctor perversorum dogmatum de eo potest dici. Ascendit leo de cubili suo et predo gentium se levavit.
marg.|  ET  PREDO. De quo dicitur : Omnium inimicorum suorum dominabitur. Qui gloriatur dicens : circumivi terram et per ambulavi eam. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt nisi ille qui ait : venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam.
marg.|  DE  LOCO  SUO. De abysso in qua est religandus in quam ne mittatur exorat.
Numérotation du verset Ier. 4,8 
super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a vobis
interl.|  Septuaginta : a nobis
marg.|  SUPER  HOC  ACCINGINTE. Sine penitentia sevissimam bestiam vitare non possumus. Et nisi ad Deum non solum mente sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia ira Dei est aperta.

a vobis] a nobis Weber
Numérotation du verset Ier. 4,9 
et erit in die illa dicit Dominus
interl.|  predone Ecclesiam vastante et ira Dei contra nos permanente
peribit
interl.|  inutile erit omne consilium
cor regis
interl.|  quod debet esse in manu Dei
et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophete consternabuntur
marg.|  PRINCIPUM. Qui legem docere debuerunt et subiectos a leone defendere.
marg.|  SACERDOTES. Qui putabantur esse sapientes. Stultam enim fecit Deus sapientiam huius mundi quia per illam non cognoverunt Deum.
marg.|  PROPHETE  CONSTERNABUNTUR. Aquila amentes erunt. Quis enim non insaniat non perdat cor cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit ?
Numérotation du verset Ier. 4,10 
et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius
interl.|  qui secet et purget vitia aliter enim pax et promissio non sequitur
usque ad animam
interl.|  quia nihil vitale in anima reservatur
marg.|  ET  DIXI  HEU. Quod supra dixit. in tempore illo vocabunt Ierusalem solium Domini etc. Nunc dicit peribit cor regis etc. Turbatur propheta in se putat Deum mentitum nec intelligit illud longe post hoc in proximo futurum.
Numérotation du verset Ier. 4,11 
in tempore illo
interl.|  cum venerit gladius usque ad animam et area fuerit consummata
dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens
interl.|  Nabuchodonosor vel diabolus
interl.|  non qui purget et ventilet
in viis que sunt in deserto
interl.|  ubi non est hospitium Dei
vie filie populi mei non ad ventilandum et ad purgandum
marg.|  VENTUS  URENS etc. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam et fuerit area consummata tunc ventus urens veniet de deserto qui non eam purget et ventilet ut paleis huc illucque dispersis frumentum in horrea recondatur. Sed spiritus plenus nequaquam populo sed mihi veniet ut meum triticum dissipetur.
Numérotation du verset Ier. 4,12 
spiritus plenus ex his veniet mihi
interl.|  et non populo
et nunc ego sed loquar
interl.|  ut sciant se iuste sustinere quod sustinent
iudicia mea cum eis
marg.|  SPIRITUS  PLENUS. Quidam hunc locum sic exponunt tu postquam purgata fuerit area reliquie salve fient. Unde scriptum est : Spiritus plenitudinis veniet mihi unde evangelista. De plenitudine eius omnes accepimus.
marg.|  ET  NUNC  EGO etc. Aposiopesis sicut ait Virgilius. Quos ego sed motos prestat componere fluctus. Dicturus prospera retinet se et tristibus iunxit tristia.
Numérotation du verset Ier. 4,13 
ecce
interl.|  quasi digito ostendat
quasi nubes {t. 3 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 107b} [Rusch, f. 126rb ] ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius ve nobis quoniam vastati sumus
marg.|  ECCE  QUASI  NUBES. Ventura cernit ut presentia et babyloniorum describit exercitum cuius currum rotarumque strepitus tempestati sevissime comparatur et equorum velocitas aquilis.
marg.|  Exercitus diaboli currus scilicet et equites pharaonis quod intelligens vir ecclesiasticus dicit : ve nobis quoniam vastati sumus credens illi sententie. Cum conversus ingemueris salvus eris.
marg.|  VE  NOBIS. Quod propheta quasi digito demonstravit populus ingemiscit. Et non futura sed iam facta sentit dicens ve nobis etc.
nobis] vobis cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ier. 4,14 
lava a malitia cor tuum Hierusalem
interl.|  metropolis Iudeorum
ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxie
interl.|  que procedunt de corde cor autem in scripturis sanctis pro anima et sensibus debemus accipere
marg.|  LAVA A  MALITIA. Respondit propheta. Immo in propheta Dominus. Lava etc. Unde Isaias lavamini mundi estote scilicet aqua baptismi aqua penitentie salutaris.
Numérotation du verset Ier. 4,15 
vox enim annuntiantis a Dan
interl.|  iudicium
et notum facientis idolum de monte Ephraim
interl.|  ubertas
marg.|  VOX  ENIM  ANNUNTIANTIS. Iuxta situm Iudee loquitur. Tribus enim Dan iuxta Lybanum montem et urbem que nunc Paneas dicitur aquilonem respicit unde venturus Nabuchodonosor.
marg.|  DE  MONTE  EFFRAIM. Post tribum enim Dan succedit terra Effraim per quam venitur in Ierusalem. Allegorice venit iudicium Domini in teram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.
Numérotation du verset Ier. 4,16 
concitate gentes
interl.|  vidit Dominus omnes nationes in circumitu
ecce auditum est
interl.|  crebro scilicet
in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam
interl.|  ululantis
interl.|  exercitus
marg.|  CONCITATE  GENTES. Adversarios scilicet qui tam diligenter obsideant et munitonibus urbem claudant ut magis vinearum agrorumque custodes quam adversarios putes.
marg.|  Vult Dominus nationes omnes in circumitu suarum nosse sententiam et flagellata Ierusalem cunctos recipere disciplinam
Numérotation du verset Ier. 4,17 
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus
interl.|  actiones tue
Numérotation du verset Ier. 4,18 
vie tue
interl.|  o Ierusalem
et cogitationes tue fecerunt hec tibi ista malitia tua quia
interl.|  per se
amara quia tetigit os tuum
interl.|  vel : cor
interl.|  interiora anime penetravit
interl.|  mentis afflictionem patior
marg.|  VIE  TUE etc. Quidquid mali nobis accidit vitii nostri est non Dei qui dulcem Deum vertimus in amaritudinem et cogimus sevire volentem.
marg.|  Non viribus hostium imputetur hoc sed culpe Ierusalem. Si enim in porcos non habent potestatem demones quanto minus in homines et homines quondam civitatis Dei ?

os] cor Weber
Numérotation du verset Ier. 4,19 
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucine audivit anima mea clamorem prelii
marg.|  VENTREM  MEUM. Hieronymus HIERONYMUS. Loquitur hoc Dominus cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia et in conventiculis suis clamare perdicem et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur :usquequo videbo fugientem etc.
Vox prophete et per prophetam Dei dolentis super contritionem populi sui cuius viscera ad intar hominis lacerantur. Sicut salvator in morte Lazari et super Ierusalem flevit nec dolorem celat silentio et clangor buccine et strepitus preliorum illius turbat affectum dum mala malis cumulantur et universa duarum tribuum terra vastatur.
Numérotation du verset Ier. 4,20 
contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente
interl.|  inspirato
vastata sunt
interl.|  irruente Babylonio
tabernacula mea
interl.|  scilicet quondam hospitia in predam cessere hostium
interl.|  quondam
subito pelles mee 
Numérotation du verset Ier. 4,21 
usquequo videbo fugientem audiam vocem bucine
interl.|  regem Babylonium vel a meo servitio recedentes
Numérotation du verset Ier. 4,22 
quia stultus populus meus
interl.|  causam supponit predictorum malorum
interl.|  non natura sed studio voluptatis
interl.|  quia
interl.|  facti scilicet
et vecordes
interl.|  pro sapientibus
sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt
marg.|  QUIA  STULTUS  POPULUS  MEUS.  SEPTUAGINTA. quia principes populi mei non cognoverunt. Ut magistrorum maior sit culpa quam populi Dei scientiam non habentis.
Que est maior stulticia quam bove cognoscente dominum suum et asino presepe domini sui Israel Dominum non cognoscere et presentem contemnere quem semper cupiebat videre ?
marg.|  SAPIENTES  SUNT. Sapientes maliciosi. Cui simile filii huius seculi sapientiores sunt filiis lucis in generatione sua. Et villicus iniquitatis quedam sapientius fecisse narratur et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur illa ergo est vera sapientia que cum timore Dei iungitur. Ubi autem insidie et tergiversatio non sapientia sed versutia et calliditas vocatur.
Numérotation du verset Ier. 4,23 
aspexi terram et ecce vacua
interl.|  habitatore deleto
erat et nihili et celos et non erat lux in eis
interl.|  terroris magnitudinem populo non vidente
marg.|  ASPEXI  TERRAM. Propheta cernit in spiritu que ventura sunt ut audiens populus terreatur et penitentiam agat ut non sustineat que formidat.
Quidquid secundum historiam de Iudea et Ierusalem dicitur ad Ecclesiam Dei referamus que cum Deum offenderit et vitiis et persecutione vastata fuerit ubi quondam virtutum cohors et leticia ibi multitudo peccatorum et meror versetur.
Numérotation du verset Ier. 4,24 
vidi montes et ecce movebantur
interl.|  yperbolicos
et omnes colles conturbati sunt
interl.|  conturbari videntur
Numérotation du verset Ier. 4,25 
intuitus sum
interl.|  circunquaque
et non erat homo et omne volatile celi
interl.|  quod solet habitatores sequi
interl.|  iram Dei sentiunt elementa et irrationabilia pertimescunt animalia
recessit
interl.|  cum homine periitque cum pereunte
Numérotation du verset Ier. 4,26 
aspexi et ecce Carmelus desertus
interl.|  qui mari magno imminet oleis consitus arbustis vineisque depressus vel condensus
et omnes urbes eius destructe sunt a facie Domini
interl.|  instantia Domini
et a facie
interl.|  instantia
ire furoris eius
interl.|  vitio populi concitate que omnium malorum causa
Numérotation du verset Ier. 4,27 
hec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam
marg.|  HEC  ENIM  DICIT. Mixta est Domini clementia ire terra deseritur sed non consumitur ut remaneant qui intelligant clementiam eius.
Numérotation du verset Ier. 4,28 
lugebit terra et merebunt celi desuper eo quod locutus sum cogitavi et non penituit me nec aversus sum ab eo
marg.|  COGITAVI. Ut predictam auferrem sententiam et ira sevientis non perveniret ad finem minatus est Dominus per Ionam sed impendentem gladium lacrimarum et gemituum magnitudo superavit.
Numérotation du verset Ier. 4,29 
a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universe urbes derelicte sunt et non habitat in eis homo
marg.|  A VOCE  EQUITIS. Describit furentium exercitum a cuius timore populus civitatem relinquit et ardua conscendit sed tamen iram Dei declinare non potuit.
Hoc totum ad Ecclesiam potest referri cum Deum offenderit et adversariis tempore persecutionis vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.
tu autem
interl.|  que culpa clementem Deum amaricasti
vastata quid facies
interl.|  sub figura adultere alloquitur eam
cum vestieris te coccino
interl.|  fide sanguinis Christi
cum ornata fueris monili aureo
interl.|  meditatione sensus et intelligentia spiritali
et pinxeris stibio oculos tuos
interl.|  si habueris studium ministeriorum et Dei secreta cognoscendi
frustra componeris
interl.|  cum Deum quasi virum tuum offenderis
contempserunt te amatores
interl.|  demones
tui animam tuam querent
interl.|  non stupri immunditiam 
marg.|  TU  AUTEM  VASTATA. Hieronymus HIERONYMUS. Hoc idem dicendum contra eos qui coniugales affectus et vere fidei pudiciciam perdiderunt.
marg.|  CUM  VESTIERIS. Hec enim et tuis amatoribus preparas et lectus angustus utrunque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit quibus ante amatoribus tuis placuisti.
Numérotation du verset Ier. 4,31 
vocem enim
interl.|  describit Ierusalem evigilantem atque clamantem
quasi parturientis audivi angustias ut puerpere
interl.|  inter quas vix potest respirare
interl.|  huiusmodi dolorem nondum experte
vox filie Sion
interl.|  est talis scilicet
expandentisque manus suas ve mihi quia defecit anima mea propter interfectos
marg.|  VOCEM  ENIM  QUASI. Duo exempla posita sunt et parturientis et lugentis et quicquid mulier patitur vel in fetu vel in morte filiorum Ierusalem patiatur in populis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_4)