initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 41

Numérotation du verset Ier. 41,1 
et factum est in mense septimo venit Ismael filius Nathanie filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Aicham in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Hec fraus tunc per Hysmaelem historialiter facta est sed quotidie per diabolum fit spiritaliter. Sciendum vero est quod bona nostra tribus modis diabolus insequitur ut quod rectum agitur coram hominibus in eterni iudicis conspectu vitietur. Aliquando enim intentionem polluit ut sequens actio ab origine immunda sit. Sed si hoc non prevalet in ipsa actione quasi in itinere se opponit ut cum per propositum mentis securior quis graditur subiuncto latenter vitio quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat nec in itinere supplantat sed opus bonum in fine actionis illaque at unde : in via hac quam ambulabam absconderunt superbi laqueum mihi. Quod bene Ieremias insinuat qui dum gesta foris retulit que intus gerantur indicavit dicens : venerunt octoginta viri de Sichen etc. Barbam radunt qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt qui sibimetipsis interioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt qui exhibere in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in sancte devotionis via caute conspicere nesciunt Hysmael Nathanie filius in eorum occursum venit. Quia quilibet malignus spiritus prioris sui sathane scilicet exemplis in superbie errore generatus se ad decipiendum opponit. De quo benedicitur. incedens et plorans ibat quia tu devoras mentes #interimere feriendo prevaleat se sub velamine virtutis occultat et dum concordare se vere lugentibus simulat ad cordis intima securius admissus quod intus de virtute latet occidit quia plerumque se promittit ad altiora provehere unde : dixisse perhibetur. Venite ad Godoliam filium Aicham et dum maiora promittit etiam minima subtrahit unde dictum est : cum venissent ad medium civitatis interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes in medio civitatis interfecit quia divinis rebus dedite #intentiones nisi cum magna circunspectione se custodiant hoste surripiente cum devotionis portant hostiam in ispo itinere perdunt vitam. De cuius manu non evaditur nisi citius ad penitentiam redeatur. Unde aperte subiungitur. Decem viri reperti sunt inter eos etc. Thesaurus enim in agro spes est in penitentia que quia non cernitur quasi in terra cordis suffossa continentur. Qui ergo thesauros in agro habuere servati sunt. Qui enim post in cautele sue vitium ad lamentum redeunt nec capti moriuntur. Cum vero antiquus hostis nec in exordio intentionis ferit nec in itinere actionis interficit duriores in fine laqueos tendit quem tanto nequius obsidet quanto solum remansisse sibi ad decipiendum videt hos nanque fini suo appositos laqueos videbat propheta cum dicebat : Ipsi calcaneum meum observabunt per calcaneum enim qui finis est corporis terminus significatur actionis
Numérotation du verset Ier. 41,2 
surrexit autem Ismael filius Nathanie et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Aicham filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem prefecerat rex Babylonis terre 
Numérotation du verset Ier. 41,3 
omnes quoque Iudeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui reperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismael 
Numérotation du verset Ier. 41,4 
secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente 
Numérotation du verset Ier. 41,5 
venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam
interl.|  fiduciam in propriis viribus non habentes

Sichem] scrips. , Sichen Rusch , Sychem Weber
et scissis vestibus et squalentes
interl.|  decori suo non parcentes
munera
interl.|  opera
et thus
interl.|  orationem
habebant in manu ut offerrent in domo Domini 
Numérotation du verset Ier. 41,6S 
egressus ergo Ismael
interl.|  malignus quilibet spiritus
filius Nathanie
interl.|  sathane scilicet
in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat
interl.|  quia sub velamine virtutis se occultat et concordare se viris lugentibus simulat
cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Aicham
interl.|  quia ad altiora se ducere promittit qui etiam minima subtrahit
Numérotation du verset Ier. 41,7 
interl.|  in ipso itinere actionis
interfecit eos Ismael filius Nathanie circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo 
Numérotation du verset Ier. 41,8 
decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael noli occidere nos quia habemus thesauros
interl.|  spem penitentie scilicet
in agro frumenti et ordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis 
Numérotation du verset Ier. 41,9 
Lacus autem in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel ipsum replevit Ismael filius Nathanie occisis
interl.|  quoscumque diabolus dolose inficit precipitat in locum sulphuris et ignis eterni
Numérotation du verset Ier. 41,10 
et captivas
interl.|  peccatis ligatas
duxit Ismael omnes reliquias populi qui erant in Masphat
interl.|  fideles scilicet in contemplatione vel meditatione legis manentes vel in specula virtutum
filias
interl.|  animas
regis
interl.|  eterni
et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militie Godolie filio Aicham et cepit eos Ismael filius Nathanie et abiit ut transiret ad filios Ammon
interl.|  qui interpretatur populus meroris captivos enim facit socios perditionis damnatorum in eterno merore consistentium
Numérotation du verset Ier. 41,11 
audivit autem Iohannan
interl.|  Dei gratia
filius Caree et omnes principes bellatorum
interl.|  doctores scilicet sancti Dei gratia et misericordia confortati qui contra spiritales nequitias pugnando captivos ad Ecclesiam reducunt
qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismael filius Nathanie 
Numérotation du verset Ier. 41,12 
et assumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismael filium Nathanie et invenerunt eum ad aquas Multas que sunt in Gabaon 
Numérotation du verset Ier. 41,13 
cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismael Iohannan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo letati sunt 
Numérotation du verset Ier. 41,14 
et reversus est omnis populus quem ceperat Ismael in Masphat reversusque abiit ad Iohannan filium Caree 
interl.|  quasi ad principem
Numérotation du verset Ier. 41,15 
Ismael autem filius Nathanie fugit
interl.|  resistite diabolo et fugiet a vobis
cum octo viris a facie Iohannan et abiit ad filios Ammon 
Numérotation du verset Ier. 41,16 
tulit ergo Iohannan {t. 3 : Erfurt, f. 154va ; facsim., p. 164a} [Rusch, f. 154va ] filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismael filio Nathanie de Masphat postquam percussit Godoliam filium Aicham fortes viros ad prelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
marg.|  TULIT  ERGO  IOHANNAN. Hanc fugam reliquiarum et transitum contra verbum Domini in Egyptum quem Ieremias longa narratione hic retexuit longe ante Isaias predixit #centum et quinquaginta annis qui fuerunt inter Isaiam et Ieremiam dicens : ve filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me etc.
Numérotation du verset Ier. 41,17 
et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam que est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Egyptum 
Numérotation du verset Ier. 41,18 
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismael filius Nathanie Godoliam filium Aicham quem preposuerat rex Babylonis in terra Iuda 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_41)