initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 42

Numérotation du verset Ier. 42,1 
et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohannan filius Caree et Iezonias filius Osie et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum 

1 Osie Rusch ] Iosie Ω, Osaie Weber
Numérotation du verset Ier. 42,2 
dixeruntque ad Ieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur 
Numérotation du verset Ier. 42,3 
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus 
Numérotation du verset Ier. 42,4 
dixit autem ad eos Ieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam 
Numérotation du verset Ier. 42,5 
et illi dixerunt ad Ieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus 
Numérotation du verset Ier. 42,6 
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri 
Numérotation du verset Ier. 42,7 
cum autem completi essent decem dies factum est verbum Domini ad Ieremiam 
Numérotation du verset Ier. 42,8 
vocavitque Iohannan filium {t. 3 : Erfurt, f. 154vb ; facsim., p. 164b} [Rusch, f. 154vb ] Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum 
Numérotation du verset Ier. 42,9 
et dixit ad eos hec dicit Dominus Deus Israel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius 
Numérotation du verset Ier. 42,10 
si quiescentes manseritis in terra hac edificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis 
Numérotation du verset Ier. 42,11 
nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius 
Numérotation du verset Ier. 42,12 
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra 
Numérotation du verset Ier. 42,13 
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri 
Numérotation du verset Ier. 42,14 
dicentes nequaquam sed ad terram Egypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tube non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus 
Numérotation du verset Ier. 42,15 
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquie Iuda hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Egyptum et intraveritis ut ibi habitetis 
Numérotation du verset Ier. 42,16 
gladium quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Egypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Egypto et ibi moriemini 
Numérotation du verset Ier. 42,17 
omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Egyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego afferam super eos 
Numérotation du verset Ier. 42,18 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Egyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem {t. 3 : Erfurt, f. 155ra ; facsim., p. 165a} [Rusch, f. 155ra ] et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum 
Numérotation du verset Ier. 42,19 
verbum Domini super vos reliquie Iuda nolite intrare Egyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie 
Numérotation du verset Ier. 42,20 
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic annuntia nobis et faciemus 
Numérotation du verset Ier. 42,21 
et annuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos 
Numérotation du verset Ier. 42,22 
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 42), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_42)