initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 43

Numérotation du verset Ier. 43,1 
factum est autem cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hec 
Numérotation du verset Ier. 43,2 
dixit Azarias filius Osie et Iohannan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Egyptum ut habitetis illuc 

Osie Rusch ] Iosie Ω, Osaie Weber
Numérotation du verset Ier. 43,3 
sed Baruch filius Nerie incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem 
Numérotation du verset Ier. 43,4 
et non audivit Iohannan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda 
Numérotation du verset Ier. 43,5 
sed tollens Iohannan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda 
Numérotation du verset Ier. 43,6 
viros et mulieres {t. 3 : Erfurt, f. 155rb ; facsim., p. 165b} [Rusch, f. 155rb ] et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militie cum Godolia filio Aicham filii Saphan et Ieremiam prophetam et Baruch filium Nerie 
Numérotation du verset Ier. 43,7 
et ingressi sunt terram Egypti quia non obedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas 
Numérotation du verset Ier. 43,8 
et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Tafnis dicens 
Numérotation du verset Ier. 43,9 
sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta que est sub muro latericio in porta domus pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudeis 
Numérotation du verset Ier. 43,10 
et dices ad eos hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos 
Numérotation du verset Ier. 43,11 
veniensque percutiet terram Egypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio 
Numérotation du verset Ier. 43,12 
et succendet ignem in delubris deorum Egypti et comburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Egypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace 
Numérotation du verset Ier. 43,13 
et conteret statuas domus Solis que sunt in terra Egypti et delubra deorum Egypti comburet igni. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 43), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_43)