initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 45

Numérotation du verset Ier. 45,1 
Verbum quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Nerie cum scripsisset verba hec in libro Ieremie anno quarto Ioachim filii Iosie regis Iuda dicens :
marg.| marg.| VERBUM  QUOD  LOCUTUS  EST etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas experturus erat Baruch expavit captivitatis calamitatem que tempore Ioachim filii Iosie regis Iuda imminebat unde conqueritur dolorem additum dolori suo cui responsum est a Domino quia superflue querat sibi pacem cum totus populus laboret sub falce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulacionum vel persecutionum quibus in presenti Ecclesia gruavatur pusillanimitate titubant querentes consolationem que in futuro promittitur unde : vos autem contristabimini sed tristicia vestra vertetur in gaudium.||
marg.| marg.| Iosephus, rex Egyptiorum, cum fuisset a pugna reversus, evocavit Ioachaz ad se de civitate Syrie que dicitur Emath et repente vinxit eum et seniori fratri eius ex eodem patre nomine Ioachim tradidit regnum et provincie imposuit tributum centum talenta argenti et unum auri. Ioachim autem hanc pecuniam persolvebat. Ioachaz autem in Egyptum deduxit qui in ea mortuus est cum regnasset tres menses et dies decem. Ioachim vero mater vocabatur Zabum de civitate Abima hic erat natura iniustus et nequissimus neque circa Deum sanctus neque circa homines mansuetus. Dumque quartum regni haberet annum Babylonie principatum quidam nomine Nabuchodonosor accepit eodem tempore cum magno apparatu ad circham civitatem venit que est circa Eufrathem pugnaturus contra regem Egyptiorum Nichan sub hoc enim Syria erat universa. Dumque cognovisset rex Babylonie voluntatem Nichan penitus non expavit sed cum magno brachio ad Eufrathen venit. Qui facta congressione victus est et multa millia amisit. Transiens autem Eufrathen Babylonie rex omnem Syriam usque ad Pelusium cepit preter Iudeam. Quarto autem anno Nabuchodonosor qui erat octavus Ioachim contra Iudeos cum magno exercitu castrametatus est tributa exacturus a Ioachim aut certe dimicaturus. Ille vero metuens minas eius et pacem habere desiderans prebuit ei tributa que perceperat annis tribus. Tertio vero anno audiens Egyptios denuo contra Babylonem pugnaturos tributa non reddidit sed spe Egypciaci belli deceptus est nam pugnare contra eum minime presumpserunt Egyptii.||

1 Nerie] Neri Weber 2 libro] + de ore Weber
Numérotation du verset Ier. 45,2 
hec dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch :
Numérotation du verset Ier. 45,3 
dixisti ve misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni 
Numérotation du verset Ier. 45,4 
hec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos edificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc 
Numérotation du verset Ier. 45,5 
et tu queris tibi grandia noli querere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quecumque perrexeris
interl.| interl.| quasi tu ibi non periclitaberis||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 45), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_45)