initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 47

Numérotation du verset Ier. 47,1 
quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret pharao Gazam
marg.|  QUOD  FACTUM  EST  VERBUM etc. Ieremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas predicit quia populum Dei infestabant et in illius adversitate gaudebant. Palestinis ergo sicut ante Egyptiis prenuntiat captivitatem venturam.
Numérotation du verset Ier. 47,2 
hec dicit Dominus ecce aque
interl.|  populi Assiriorum
ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens
interl.|  ut multitudine et violentia cuncta opprimat
inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines
interl.|  unicuique imminente morte
Numérotation du verset Ier. 47,3 
ab strepitu
interl.|  quia vocem plorantium strepitus hostium superabit
pompe armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
interl.|  nulli licuit scilicet alterius curam gerere cum hostis in singulos grassaretur
Numérotation du verset Ier. 47,4 
pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philistiim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos
interl.|  quia Palestini de Capadocia venerunt
reliquias insule Cappadocie
interl.|  ablatis opibus et robore virili
marg.|  ET  DISSIPABITUR  TYRUS. Ostendit Tyrum et Sydonem ad Palestinos attinere licet Tyrus in sortem Neptalim ceciderit et Sydon terminus Chananeorum in sortem Aser sed non eam possedit quia hostes expellere non valuit.
marg.|  RELIQUIAS  INSULE. In qua habitabant Capadoces pristinis cultoribus interfectis hec est terminus Chananeorum iuxta Egyptii ceciditque in sortem Iude sed eam non obtinuit quia Enachim id est gigantes allophylorum fortissime restiterunt et est uque hodie insignis civitas Palestine quamvis de ea prophetatum sit. Gaza futura est in tumulum sempiternum sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia. In alio enim loco edificata est.
Numérotation du verset Ier. 47,5 
venit calvitium super Gazam
interl.|  fortitudinem eius
conticuit
interl.|  a voce gaudii et leticie
Ascalon
interl.|  urbs Palestine in sorte Iude sed non eam habuit quia habitatores eius superare non potuit
et reliquie vallis earum usquequo concideris
marg.|  VENIT  CALVITIUM etc. Hereticis et scismaticis et omnibus Ecclesie hostibus plagam venturam significat quia Christi confessoribus preparaverunt insidias intulerunt bella et incensore diabolo multa persecutionum genera. Ad extremum vero ipsi traduntur hostibus sevissimis et penis perpetuis. Interpretantur enim Philistei potione cadentes Tyrus angustia Sydon venatio Ascalon ignis infamis. Gaza fortitudo eius que omnia bene conveniunt antichristo et membris eius qui per superbiam in apostasiam cadens angustia mentis estuando venationem exercet in mundo quos potest de Ecclesia rapiendo et interficendo cuius fortitudo ignis est infamis id est concupiscentia carnis unde : virtus eius in lumbis eius etc. Per libidinem enim carnalium mentes exurit sed in novissimo precipitabitur.
Numérotation du verset Ier. 47,6 
o mucro Domini
interl.|  diabolum significat cui traduntur peccatores in interitum carnis ut spiritus salvus fiat
usquequo non quiescis
interl.|  Nabuchodonosor qui in diversis gentibus vindictam Domini exercuit
ingredere in vaginam tuam
interl.|  Babylonem
refrigerare
interl.|  ab ardore occidendi
et sile
interl.|  quiesce
Numérotation du verset Ier. 47,7 
quomodo quiescet cum Dominus preceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
marg.|  QUOMODO  QUIESCET. Quasi non potest gladius quiescere nisi Domino iubente cui vindictam exercet. Vel quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat sed hic respondet in persona sua.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 47), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_47)