initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 48

Numérotation du verset Ier. 48,1 
Ad Moab
interl.|  adversum Moab
hec dicit Dominus exercituum {t. 3 : Erfurt, f. 157va ; facsim., p. 170a} [Rusch, f. 157va ] Deus Israel ve super Nabo
interl.|  sessio vel prophetia
quoniam vastata est et confusa capta est Chariathaim
interl.|  civitas vel villa silvarum
confusa est fortis et tremuit
marg.|  AD  MOAB  HEC. Sicut est circuncisio carnalis spiritalis sic Moab carnalis et spiritalis. Moab interpretatur de patre vel aqua paterna tamquam de incestu et ebrietate conceptus quasi absente et nesciente patre. Rex Moabitarum Balaam ariolum ad maledicendum invitavit qui contra Moab hec intra cetera prophetavit. Orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israel et percuciet principes Moab. Significat autem Moab sapientiam secularem de qua dicitur : perdam sapientiam sapientium que auctorem sui sensum habet qui ex Dei cognitione generatur videtur quidem de patre nasci sed quia adulter est et adversarius populo Dei de incestu et spelunca et nocte generatur unde in nocte periit secundum Isaiam in errore scilicet sempiterno sicut Egyptii a vigilia matutina id est nocte fluctibus obruti sunt. Et Loth de Sodomis nocte pereuntibus venit in Segor et ortus est ei sol. Hinc Isaias. Quia nocte vastata est Ar conticuit Moab. Notandum autem quod Nabo interpretatur sessio vel prophetia Chariathiarum civitas vel villa silvarum Esebon cogitationes Luith gene Oronaim foramen meroris. Quod ergo omne dogma contrarium veritati absque inspiratione Dei de humano sensu in erroris tenebris nascitur nocte vastatur et argumenta eius id est muri ecclesiastico sermone destruuntur ut eterno silentio conticescant et factio eorum ad penitentiam et lacrimas vertatur super Nabo id est prophetiam vel sessionem magistros scilicet eorum et super Chariathiarim ubi non sunt arbores fructuose sed saltus infertilis erit ululatus et planctus et omnia eloquentie ornamenta tollentur ut nudi remaneant et deformes. Et siquid virilitatis habere videbantur in barba rasa a viro ecclesiastico effeminatum et debile comprobetur. Accinguntur sacco penitentie et super tecta et dogmata in quibus se sublimes credebant et in plateis spaciose vie que ducit ad mortem erit ululatus nec ascendent per superbiam sed descendent in fletum. Tunc intelligent omnes cogitationes suas vanas quod interpretatur Esebon et casum et ascensum superbie ut vox eorum audiatur usque ad opera mala que fecerunt et mandatum quod putabant Dei propia se confessione damnantes. Cumque egerint penitentiam quod per Luith id est genarum lacrimas ad altare concendant et quasi meroris foramine in introitu clamorem contritionis levent ad Dominum dicentes : sacrificium Deo spiritum contribulatum.
marg.|  VE  SUPER  NABO. Predicit vastationem Babyloniorum super Nabo venturam et super eius urbes inclitas ut qui hostes fuerunt populi Dei et deriserunt eum vertentur in derisum ceteris nationibus unde in sequentibus : Fuit enim tibi in derisum Israel quasi inter fures reperisses eum. Hinc Isaias : Omnis Moab etc. Est autem Moab provincia Arabum Nabo civitas nobilis in qua erat Chamos idolum quod et Beelphegor.
Numérotation du verset Ier. 48,2 
non est ultra exultatio in Moab
interl.|  ex patre vel aqua paternus
contra Esebon
interl.|  civitas Seon regis Amorreorum unde egressus est ignis de Esebon et flamma de medio Seon
cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces
interl.|  cogitationes
sequeturque te gladius 
Numérotation du verset Ier. 48,3 
vox clamoris de Oronaim
interl.|  foramen meroris
vastitas et contritio magna 
Numérotation du verset Ier. 48,4 
contrita est Moab
interl.|  provincia Arabum
annuntiate clamorem parvulis eius 
Numérotation du verset Ier. 48,5 
per ascensum enim Luaith
interl.|  gene interpretatur
plorans ascendet in fletu quoniam in descensu
interl.|  clivi scilicet itineris quod ducit ad Assirios
Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt 
Numérotation du verset Ier. 48,6 
fugite salvate animas vestras
interl.|  pereunte Moab
et eritis quasi myrice
interl.|  mirica arbor est humilis
in deserto
marg.|  SALVATE  ANIMAS  VESTRAS. Qui volunt salvare animam suam fugiant versutam doctrinam phylosophorum et hereticorum ubi certus est interitus et per humilitatem confessionis agant penitentiam erroris in deserto districte abstinentie maneantque in simplicitate et veritate catholice doctrine.
Numérotation du verset Ier. 48,7 
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis
interl.|  dialeticis disputationibus
et in thesauris tuis
interl.|  sapientie secularis vel memorie
tu quoque capieris
interl.|  ab ecclesiasticis qui muniuntur scuto fidei et scuto pugnant veritatis
et ibit Chamos
interl.|  figmenta hereticorum vel philosophorum que colunt quasi idola
in transmigrationem sacerdotes
interl.|  cultores
eius et principes
interl.|  ministri
eius simul 
Numérotation du verset Ier. 48,8 
et veniet predo
interl.|  ecclesiasticus
ad omnem urbem
interl.|  secularis scientie munitionem
et urbs nulla salvabitur
interl.|  quia omnis pravus intellectus captivabitur
et peribit vallis
interl.|  false humiliationes
et dissipabuntur campestria
interl.|  ficte virtutes
quoniam dixit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 48,9 
date florem Moab
interl.|  quasi usque adhuc floruit
quia floriens egredietur et civitates eius deserte erunt et inhabitabiles
marg.|  DATE  FLOREM etc. Qui inventione humana et in seculari scientia florere videbatur in desertum et in solitudinem redigetur quia vere displicet Deo omnis hypocrisis ut sequens sententia ostendit. Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus sed etiam qua discretione agimus.
Numérotation du verset Ier. 48,10 
maledictus qui facit opus Domini fraudulenter
interl.|  vel desidiose
interl.|  vel pro corporalis rei premio vel pro laudis verbo vel humani iudicii gratia
marg.|  MALEDICTUS  QUI  FACIT  OPUS  DEI  FRAUDULENTER. Desidia per torporem nascitur fraus per privatam dilectionem illam minor amor Dei exagerat hanc proprius amor sui excitat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat qui se inordinate diligens per hoc quod recte agit ad remunerationis transitorie bona festinat. Tribus autem modis fraus ista committitur quia aut tacita cordis humani gratia aut favoris aura aut res quelibet exterior desideratur. Contra quod per prophetam dicitur : beatus qui excutit manus suas ab omni munere quia enim non solum fraus in acceptione pecunie est nec munus unum est. Tres vero sunt acceptiones munerum ad quas ex fraude festinatur. Munus est enim a corde captata gratia a cogitatione. Munus ab ore gloria per favorem. Munus ex manu premium per dationem. Iustus vero ab omni munere manus excutit quia in eo quod recte agit nec ab humano corde inanem gloriam nec ab ore laudem nec manu querit recipere dationem. Solus in Dei opere fraudem non facit qui cum in studio bona actionis vigilat nec ad corporalis rei premia nec ad laudis verba nec ad humanam gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra quia insidiantis culpe gladium evadere nequeunt nisi sollicito timore quotidie muniantur recte per Iob dicitur : verebar opera mea quasi que apte egerim in Deo sed quid in hiis latenter pertulerim ignoro. Sepe enim bona nostra latrocinante fraude pereunt quia rectis actionibus concupiscentie terrene se ingerunt sepe desidia interveniente deficiunt et frigescente amore tabefiunt.
corporalis] coniec., coporalis cacogr . Rusch
interl.|  verbum Dei
a sanguine
interl.|  interfectione carnalis vite
marg.|  ET  MALEDICTUS  QUI  PROHIBET etc. Potest hec maledictio omnibus convenire qui luxum seculi sequuntur et corpora sua castigare et servituti subicere negligunt secundum illud : qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt etc. Quod sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt. Maledictus ergo qui prohibet gladium id est verbum Dei a sanguine quo scilicet animatur materia peccatorum fundendum est quicquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecande gladio verbi Dei.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Gladium a qanguine prohibere est predicationis verbum a carnalis vite interfectione retinere de quo dicitur : gladius meus devorabit carnes. Hinc Paulus ait : contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Numérotation du verset Ier. 48,11 
fertilis fuit Moab ab adolescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem
interl.|  captivitatis
non abiit idcirco permansit gustus eius
interl.|  antiqua felicitas
in eo et odor
interl.|  fama
eius non est immutatus
marg.|  FERTILIS  FUIT. Ostenditur Moab ex abundantia in ocium et elevationem venisse et populum Dei afflictum despexisse quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.
Numérotation du verset Ier. 48,12 
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores
interl.|  id est hostibus tradam diripiendum qui scrutentur omnem suppellectilem eius
et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagenas eorum collident
marg.|  MITTAM  EI etc.  MYSTICE. Quicumque in humana phylosofia confidunt despicientes Ecclesie fidem et doctrinam simplicem venient illi ordinatores et stratores dogmatum suorum et diripientes thesauros false sciencie quos in libris quasi in vasis habuere maligni scilicet spiritus et tunc confundentur in exitu vite probantes nihil sibi proivisse studium suum et falsorum suorum deorum culturam. Quod dii gentium demonia tunc ibunt cum diabolo et angelis eius in ignem eternum. Iusti autem in vitam eternam.
Numérotation du verset Ier. 48,13 
et confundetur Moab a Chamos
interl.|  qui non poterit auxiliari
sicut confusa est domus Israel a Bethel
interl.|  ubi colebat vitulos aureos
in qua habebat fiduciam
interl.|  liberationis
Numérotation du verset Ier. 48,14 
quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad preliandum 
Numérotation du verset Ier. 48,15 
vastata est Moab
interl.|  sub nomine Moab stulticia seculi et superbia confutatur
et civitates illius ascenderunt
interl.|  hostes
et electi iuvenes eius
interl.|  qui in propria virtute vel scientia confidebant
descenderunt in occisionem
interl.|  damnationem perpetuam
ait Rex Dominus exercituum nomen ei 
Numérotation du verset Ier. 48,16 
prope est interitus
interl.|  eternus
Moab ut veniat et malum eius
interl.|  non diuturnum est quod certo fini obnoxium est
velociter accurret nimis 
Numérotation du verset Ier. 48,17 
consolamini
interl.|  ironice
eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus
marg.|  CONSOLAMINI  EUM  OMNES etc. Ironice vel ad penitentiam provocat ut per satisfactionem congruam evadant miseriam.
marg.|  MYSTICE. Sapientes huius mundi et heretici quos Moab significat si stulticiam non correxerint ad fidem cahotlicam conversi veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum id est diversis sectis. Que enim longe vel prope a veritate distant lucente evangelio subvertentur.
Numérotation du verset Ier. 48,18 
descende de gloria et sede in siti habitatio filie Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas 
Numérotation du verset Ier. 48,19 
in via sta et prospice habitatio Aroer
interl.|  stuporem indicat Aroer propter subitum casum
interroga {t. 3 : Erfurt, f. 158ra ; facsim., p. 171a} [Rusch, f. 158ra ] fugientem et eiqui evasit dic quid accidit 

ei] eum Weber
Numérotation du verset Ier. 48,20 
confusus est Moab
interl.|  responsio fugientis
quoniam victus est ululate et clamate annuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab 
Numérotation du verset Ier. 48,21 
et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iesa et super Mefath 
Numérotation du verset Ier. 48,22 
et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim 
Numérotation du verset Ier. 48,23 
et super Chariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon 
Numérotation du verset Ier. 48,24 
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terre Moab que longe et que prope sunt 
Numérotation du verset Ier. 48,25 
abscisum est cornu Moab
interl.|  quicquid in seculo dogmatum perversorum est
et brachium eius contritum est ait Dominus
marg.|  ABCISUM  EST  CORNU  MOAB etc. Sicut contra Babylonem et Philistiim vaticinatus est quia oppressere populum Iudeorum ita predicitur vastitas Moabitarum id est Arabie ab Assyriis et Babyloniis ab utrisque enim vastati sunt quando Sennacher captivavit Israel et Nabuchodonosor subvertit Hierusalem.
marg.|  Cornu Moab quicquid scilicet in hoc seculo dogmatum perversorum est quicquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur robustum subvertitur ut nihil pohibetur quod fortissimum putabatur.
Numérotation du verset Ier. 48,26 
inebriate
interl.|  calice ire Dei
eum quoniam contra Dominum erectus est et allidet
interl.|  id est in pena sua alios punire cessabit
manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
interl.|  qui alios derisit sic stulta sapientia mundi irridens christianam simplicitatem in fine erroris sui stulticiam agnoscet
Numérotation du verset Ier. 48,27 
fuit enim in derisum tibi Israel quasi inter fures reperisses eum propter verba ergo tua que adversum illum locutus es captivus duceris
interl.|  sicut filia Babylonis
Numérotation du verset Ier. 48,28 
relinquite
interl.|  o sapientes
civitates et habitate
interl.|  consilium prophete
interl.|  habitacula errorum
in petra
interl.|  Christo secundum illud columba mea in foraminibus petre et in cavernis macerie
habitatores Moab et estote quasi columba nidificans
interl.|  bene operans scilicet eternum habitaculum preparans
in summo ore foraminis
interl.|  id est in perfecta confessione passionis et resurrectionis Christi
Numérotation du verset Ier. 48,29 
audivimus
interl.|  idem pene Isaias ait
superbiam Moab superbus est valde
interl.|  heretici superbi sunt et simplicatem Ecclesie despiciunt
sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
marg.|  AUDIVIMUS  SUPERBIAM etc. Quod in priori comate errantes ad penitentiam provocabat et ad Christum converti monebat ut in eius fide perpetuo manerent nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens ex persona eorum qui de Moab salvati sunt et experimento suo eius superbiam didicerunt ait audivimus superbiam Moab etc. Et Moab superbie arguit quia plus effertur quam possit vel poscat eius fortitudo.
Numérotation du verset Ier. 48,30 
ego scio
interl.|  quem nihil latet
ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta
interl.|  sed ultra
eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere 
Numérotation du verset Ier. 48,31 
ideo super Moab eiulabo
interl.|  dolens miseriam eius et tristiciam vel stulticiam
et ad Moab
interl.|  provinciam vel metropolim
universam clamabo ad viros
interl.|  hereticorum synagogam
muri
interl.|  munitionis sophistice
fictilis
interl.|  fragilis et solubilis
lamentantes
marg.|  IDEO  SUPER etc. Potentiam pristine felicitatis et plagam repentine subversionis ostendit.
marg.|  MURI  FICTILIS. Que interpretatur fortitudo eorum et significat fortissima dogmata hereticorum dyalectice constructa in quibus videbatur esse fortitudo erroris.
Numérotation du verset Ier. 48,32 
de planctu Iazer
interl.|  que se extollit contra scienciam Dei
interl.|  aliqui volentes converti
tue transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam
interl.|  ne fiat inde panis qui convertatur in fel aspidum
et vindemiam tuam
interl.|  ne fiat inde vinum quod est fel drachonum
predo irruit
interl.|  ut conculcet et destruat ne inde comedentes et bibentes moriantur
interl.|  evangelicus
marg.|  PLORABO  TIBI. Tempestatem huius seculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle Sabama enim conversio aliqua interpretatur.
marg.|  VINEA  SABAMA. Attollens altitudinem quia superbie turrim ad celum conatur erigere.
Numérotation du verset Ier. 48,33 
ablata est letitia et exultatio
interl.|  conversis hereticis
interl.|  beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
de Carmelo et de terra Moab
interl.|  scientia falsi nominis id est de hiis qui se scientiam circuncisionis habere iactant
et vinum de torcularibus
interl.|  drachonum
sustuli nequaquam calcator uve solitum
interl.|  quia eterno silentio opprimentur
celeuma cantabit 
Numérotation du verset Ier. 48,34 
de clamore Esebon
interl.|  cogitatio
usque Eleale et Iesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aque quoque Namrim pessime erunt
interl.|  amare false ideo steriles
marg.|  A SEGOR. Urbs que mortuo mari imminet ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo quia usque ad extremos provincie ululatus personabit. De quo Isaias vectes eius usque Segor vitulam consternantem id est perfecte etatis sicut enim in hominibus tricesimus annus ita in pecudibus et iumentis annus tertius robustissimus est.
marg.|  AQUE  QUOQUE. Isaias. Aque enim Nemrim deserte erunt etc. Et que hic minus dicuntur in Isaia plene exponuntur. Est enim Nemrim opidum super mare mortuum.
Numérotation du verset Ier. 48,35 
et auferam de Moab
interl.|  quia cum defecit regnum cessavit usus sacrificiorum
ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius
marg.|  ET  AUFERAM  DE  MOAB. Intereunte secta humane sapientie cessavit pompa et clamor verborum ut nec philosophi nec heretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humane vite utile sit.
Numérotation du verset Ier. 48,36 
propterea cor meum
interl.|  affectus
ad Moab quasi tibie resonabit
interl.|  lugubre carmen cantans
et cor meum
interl.|  affectus
ad viros muri fictilis
interl.|  munitionis fragilis
dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit
interl.|  superbiendo
idcirco perierunt 
Numérotation du verset Ier. 48,37 
omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus colligatio et super omne dorsum cilicium
marg.|  OMNE  ENIM  CAPUT etc. Apud antiquos barbe capitisque rasura luctus indicium fuit per hec ergo mangnitudo meroris ostenditur quasi non erunt private lacrime publica lamenta resonabunt nec matrone nec virgines nec etas puerilis nec senilis erit immunis pudorem et imbecillitatem extrema captivitas nescit. Hinc Isaias in cunctis capitibus eius calvicium omnis barba radetur.
Numérotation du verset Ier. 48,38 
super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
marg.|  QUONIAM  CONTRIVI. Omnis doctrina philosoforum et hereticorum quia fragilis et inutilis a veritate conteritur et dissipatur.
Numérotation du verset Ier. 48,39 
quomodo victa est
interl.|  regio Moab
et ululaverunt
interl.|  habitatores eius
quomodo deiecit cervicem
interl.|  superbie
Moab et confusus est eritque Moab in derisum
interl.|  deiecte superbie sic humana sapientia quanto contra Deum se erigit tanto veritate superante coram omnibus erubescit
et in exemplum omnibus in circuitu suo 
Numérotation du verset Ier. 48,40 
hec dicit Dominus ecce quasi aquila
interl.|  Nabuchodonosor rapax scilicet et velox
evolabit et extendet alas suas
interl.|  transiens scilicet ad Moab
ad Moab 
Numérotation du verset Ier. 48,41 
capta est Carioth
interl.|  civitas famosa
et munitiones comprehense sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
marg.|  ET  ERIT  COR  FORTIUM  MOAB. Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristiciam.
Numérotation du verset Ier. 48,42 
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est 
Numérotation du verset Ier. 48,43 
pavor
interl.|  mentis
et laqueus
interl.|  captivitatis
super te o habitator Moab ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 48,44 
qui fugit a facie pavoris cadet in foveam
interl.|  obsidionis
et qui conscenderit de fovea
interl.|  temptans evadere
capietur laqueo
interl.|  captivitatis
adducam enim super Moab annum visitationis eorum
interl.|  iuste retributionis
dicit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 48,45 
in umbra Esebon steterunt de laqueo
interl.|  de iniquitate eorum scilicet
fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus
marg.|  IN  UMBRA. Quod in eius munitione sperabant sibi solacium sed frustra quia ignis vindicte verticem tumultus filiorum Moab iusto iudice retribuente oppressit.
Numérotation du verset Ier. 48,46 
ve tibi Moab peristi popule Chamos quia comprehensi sunt filii tui et filie tue
interl.|  discipuli scilicet cum magistris traduntur eterne captivitati
in captivitatem
marg.|  VE  TIBI etc. Quod nec munitio urbium nec virtus idolorum valuit te defendere sic erit perpetuum ve hiis qui confidunt in sapientia humana et serviunt erroribus diversis.
Numérotation du verset Ier. 48,47 
et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab
marg.|  ET  CONVERTAM etc. Videtur tempus gratie significare in quo quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 48), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_48)