initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 49

Numérotation du verset Ier. 49,1 
Ad filios Ammon hec dicit Dominus numquid filii non sunt Israel aut heres non est ei ? Cur igitur hereditate possedit Melchon Gad
interl.|  idolum est Amonitarum et interpretatur rex meus

1 Melchon] Melchom hic et ubique Weber
et populus eius in urbibus eius habitavit ?
marg.|  AD  FILIOS  AMMON. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur et increpantur quod ausi sunt terminum Israel invadere unde et eis ultio digna prenuntiatur et Israel possessores suos perdicitiur possessurus.
Numérotation du verset Ier. 49,2 
Ideo ecce dies veniunt in te dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath
interl.|  metropolis que postea a Ptolomeo Phyladelfo qui Arabiam cum Idea tenuit Phyladelphia vocata est

in te] om. Weber
filiorum Ammon fremitum prelii. Et erit in tumulum dissipata filieque eius igni succendentur et possidebit Israel possessores suos, dicit Dominus. 
Numérotation du verset Ier. 49,3 
Ulula Esebon quoniam vastata est Hai. Clamate filie Rabbath, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes quoniam Melchon
interl.|  in quo confidebatis

Hai Rusch ] Ahi Weber quoniam] quia Weber
in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius
interl.|  sicut populus sic sacerdotes

transmigrationem] transmigratione Weber
et principes eius simul.
marg.|  FILII  RABBATH. Metropolis Moabitarum que nunc Ariopolis dicitur composito nomine ex hebreo et greco non quod ares id est martis civitas vocetur.
Numérotation du verset Ier. 49,4 
Quid gloriaris in vallibus ?
interl.|  abundancia frugum in qua Amonite confidebant
Defluxit vallis tua filia delicata
interl.|  abundantia superbie et plebis acquisite
que confidebas in thesauris
interl.|  scientie
interl.|  corrector vel victor
Numérotation du verset Ier. 49,5 
Ecce ego inducam super te terrorem
interl.|  ecclesiasticorum virorum
ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo
interl.|  catholica Ecclesia per totum orbem dilatata
et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem 
Numérotation du verset Ier. 49,6 
et post hec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
marg.|  ET  POST  HEC  REVERTI etc. Quod post conversionem hereticorum ad fidem captivitas peccati dissolvetur et recipientur in communionem Ecclesie unde exierant.
marg.|  ET  CAPTIVOS  FILIORUM. Possumus per filios Ammon qui de Loth in spelunca et in ebrietate et in incestu generati sunt hereticos accipere secundum illud : ex nobis exierunt sed ex nobis non erant.
Numérotation du verset Ier. 49,7 
ad Idumeam hec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman
interl.|  predicitur Ydumee quod ultra #novit sapientia in Theman
periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum
marg.|  AD  YDUMEAM etc.  TROPOLOGICE. Ydumea terrena et carnea delectatio que consurgit adversus spiritum ut non faciamus ea que spiritus sunt et animam in meditullio positam ad se trahere festinat rebellans contra filios Iuda quibus prius erat subdita et recordatur doloris antiqui contra eos qui a carne recedentes spiritum sequuntur. Ideo Dominus extendit manum suam super Ydumeam ut redigat eam in solitudinem et Theman que interpretatur deficiens et Dedan id est cognationem ut serviant domui Iude. Iacob enim dilexi Esau autem odio habui. Diligit Dominus Iacob quia carneum et terrenum supplantat et benedictionem illius accipit. Primum enim secundum carnem vivimus postea secundum spiritum. Priora enim sunt vitia deinde virtutes quibus vitia obruuntur. Appositum est enim cor hominis ad maliciam a puericia errores vero adolescentie etas matura condemnat unde : delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris. Sciendum tamen quod Iacob accepit benedictionem primam Esau secundam et ad extremum dicitur ei : servus eris fratris tui. Cum enim spiritu caro subiecta fuerit Ydumea transibit in Iudeam et caro serviet rationi.
Numérotation du verset Ier. 49,8 
Fugite et terga vertite, descendite in voraginem habitatores Dedan
interl.|  urbs est Ydumee et interpretatur cognatio

et] om. Weber voraginem] voragine Weber
quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius. 
Numérotation du verset Ier. 49,9 
si vindemiatores venissent
interl.|  vastatores qui palam et omnino vastant
super te
interl.|  vel ad te
non reliquissent racemum si fures in nocte
interl.|  qui nocte fodiunt domos
rapuissent quod sufficeret sibi
interl.|  aliquid reliquissent vel saciati vel ignorantes
marg.|  SI  FURES. Heretici qui furant sufficientiam sibi et quottidie de Ecclesia aliquos rapiunt ingredientes vineam Domini quam de Egypto transtulit cupiunt universa populari ut vix racemum in ea relinquant sed Dominus econtra omnia secreta eorum et patriacharum Esau qui primi scilicet hereses invenerunt per viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est pate facere que tegebantur.
marg.|  TROPOLOGICE. Contra Iudeos factus est sermo qui christianis invident et persequuntur Iacob fratrem suum qui primogenita patris rapuit ve preripuit. Vel contra hereses et contraria dogmata qua videntur nobis esse vicina sed de paterna hereditate simplicem Iacob et habitatorem domus nituntur expellere Ydumea enim terrena interpretatur et propter rubrum colorem cruenta intelligi potest unde : quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra. Sicut qui Ydumeam ad carnem referant et adversus eam extimant animam provocari ut mortificantes membra nostra fornicationem scilicet immunditiam et huiusmodi eternam in Christo victoriam consequamur.
Numérotation du verset Ier. 49,10 
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius
interl.|  par Babylonios
interl.|  omnia scilicet secreta cavernas et foramina speluncarum quia illa regio in speluncis habitat propter nimium calorem.
et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit 
Numérotation du verset Ier. 49,11 
relinque pupillos tuos
interl.|  tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
ego eos faciam vivere et vidue tue
interl.|  viduam eius benedicens benedicam
in me sperabunt 
Numérotation du verset Ier. 49,12 
quia hec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium
interl.|  quasi vix iustus salvatur impii et peccatores ubi parebunt
ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes 
Numérotation du verset Ier. 49,13 
quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra
interl.|  civitas in Moab que interpretatur firma vel robusta vel munita
et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas 
Numérotation du verset Ier. 49,14 
auditum
interl.|  spiritale
audivi
interl.|  aure spiritali
a Domino et legatus
interl.|  Christus desideratus cunctis gentibus ipse est enim angelus magni consilii
ad gentes missus est congregamini
interl.|  mecum
interl.|  exhortatio legati
et venite contra eam
interl.|  Ydumeam
interl.|  et ego ero dux et primus in acie
in prelium
marg.|  AUDITUM  AUDIVI. Hec sententia in Abdia pene eisdem verbis continentur et multa huius capituli.
Numérotation du verset Ier. 49,15 
ecce enim parvulum
interl.|  comparatione ceterarum gentium
dedi te in gentibus contemptibilem inter homines
interl.|  rationales sapientes
marg.|  ECCE  ENIM  PARVULUM etc. Quasi o Edom qui minor est inter omnes in circumitu nationes et ad comparationem ceterarum gentium parvulus merito et numero sed ultra vires erigeris superbia. Cumque habitas in speluncis et in cavernis petrum humilis et pauper #quasi aquila extolleris et in tantum cogitatione intumescis ut inter sydera habitare te credas sed si ultra naturam posses celi altitudinem penetrare inde te detraherem et ad terram reducerem ceterarum gentium.
marg.|  PARVULUM. O heretice licet magnus tibi videaris et contemnas parvitatem Ecclesie parvus tamen es et contemptibilis.
Numérotation du verset Ier. 49,16 
arrogantia tua
interl.|  omnis hereticus arrogans quia superbia facit hereticum
decepit te et superbia
interl.|  non ignorantia
cordis tui qui habitas in cavernis petre
interl.|  in scissuris scilicet scismatis et heresis que scinduntur a petra Christi et ab unitate fidei
et apprehendere niteris altitudinem collis
interl.|  cogitatione intumescens
cum exaltaveris
interl.|  id est si exaltare possis ultra naturam
quasi aquila
interl.|  que cunctis avibus altius volat
nidum tuum
interl.|  promitttens tibi regnum celorum
inde detraham te dicit Dominus
marg.|  CUM  EXALTAVERIS. Quod heretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi que ad cadaver dominicum congregantur hec quoque contra carnem dicuntur : quia imminute sunt vires eius in adventu Christi et contemptibilis facta est anime subiecta imperio et frustra erigitur cum habitet in cavernis petre vel sensibus vel cogitationibus et vult dominari anime exaltans solium suum nec opera sua posse credit superari. Cui dicitur quod quamvis se erigat et aquile imitetur excelsa multosque sanctorum decipiat a Domino tamen superetur. Quod autem contra hereticos et carnem dictum est contra Iudeos quoque intelligi potest.
Numérotation du verset Ier. 49,17 
et erit Idumea deserta
interl.|  synagoga hereticorum vel Iudeorum
omnis qui transibit
interl.|  intuendo
per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius
interl.|  magnitudine tormentorum
Numérotation du verset Ier. 49,18 
sicuti subversa est Sodoma et Gomorra
interl.|  pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur
et vicine eius ait Dominus non habitabit ibi vir
interl.|  viriliter agens
et non incolet eam filius hominis
interl.|  rationalis sapientis
Numérotation du verset Ier. 49,19 
ecce quasi leo
interl.|  diabolus
ascendet de superbia Iordanis
interl.|  Iudeorum
ad pulchritudinem robustam
interl.|  contra Ydumeam scilicet que pulcra sibi et robusta videtur
quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem preponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me
interl.|  quasi quis resistet #vo mee
et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
marg.|  ECCE  QUASI  LEO. Sicut Dominus castigavit superbiam Iudeorum quos per Iordanem significat. Ita Ydumeorum pervidiam et invidiam quam contra fratres suos exercuerant per ministros ire sue plene castigabit nullusque consilio et voluntati eius resistet heretici quoque et hostes Ecclesie tormenta sibi condigna non evadent sed leo sevissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet.
Numérotation du verset Ier. 49,20 
propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si
interl.|  recta fide et vero dogmate
non deiecerint eos parvuli
interl.|  humiles
gregis
interl.|  ecclesiastici
nisi dissipaverint
interl.|  aposiopesis
cum eis habitaculum eorum
interl.|  prava dogmata
Numérotation du verset Ier. 49,21 
a voce ruine eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius
marg.|  A VOCE  RUINE. Veniente vastatore strepitus ruine eorum longe lateque resonabit terrorem incutiens vicinis provinciis.
Numérotation du verset Ier. 49,22 
ecce quasi aquila {t. 3 : Erfurt, f. 159rb ; facsim., p. 173b} [Rusch, f. 159rb ] descendet et evolabit et expandet
interl.|  ad rapiendum

descendet] ascendet Weber
alas suas super Bosram et erit
interl.|  fastus scilicet hereticorum conteretur
cor fortium Idumee in die illa quasi cor mulieris parturientis 
Numérotation du verset Ier. 49,23 
ad Damascum confusa est Emath et Arphat
interl.|  urbes sunt Damasci et Arabie
quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit
marg.|  CONFUSA  EST  EMATH etc. Post Philisteos Moabitas Amonitas quoque et Ydumeos ad Damascum id est Arabiam verba convertit. Damascus vero regalis quondam civitas fuit et in omni Syria primatum tenuit necdum florebat Antiochia, Laodicia et Apamia quas post Alexandrum auctas esse novimus quia ergo decem tribubus contra Iudam prebebat auxilium ipsi vastitatem a Babyloniis imminere significat.
marg.|  AUDITUM  PESSIMUM etc. Captivitatem scilicet que a Babyloniis imminet vel a Romanis secundum alios cum enim captus est populus Iudeorum Damascus cui imperabat Aretha similiter capta est.
Numérotation du verset Ier. 49,24 
dissoluta est Damascus versa in fugam tremor apprehendit eam
interl.|  pro peccatis penitentem
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
interl.|  ut parturiat spiritum salutis et bonorum operum fructum pareret
marg.|  DISSOLUTA  EST  DAMASCUS etc. Damascus intrepretatur #poculum sanguinis aut sanguis cilicii que omnia ethnicis conveniunt qui ante fidem Christi amici erant sanguinis et crudelitatis et opera agebant #digna planctu et sacco. In libro dierum narrat historia quod impleto anno ascenderit contra Ioas regem Iudeorum exercitus Syrie et venit Hierusalem et omnes principes eius interfecerit cunctamque predam miserit regi Damasci qui cum paucis venerat et Deus tradidit in manus eorum multitudinem magnam nimis eo quod dereliquissent Dominum Deum Patrem post finem enim anni acceptabilis in quo Christi evangelium predicatum est ascendit de Damasco gentium exercitus in paucis viris contra Iudam et Hierusalem qui dereliquerunt Dominum et omnes eorum leges et prophetarum abstulerunt divitias et miserunt regi Damasci viri ecclesiastici quia ad comparationem totius mundi fideles ad huc pauci erant et tamen Dominus tradidit Hierusalem in manus eorum quia dereliquerunt Dei Filium qui per prophetas ante predictus est. Per Damascum ergo vocatio gentium significatur qui primus amantes sanguinem postquam in Christum crediderunt pristine conversationis civitas esse desierunt unde Isaias : et erunt sicut acervus lapidum in ruina. Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur sic de omnibus nationibus aservus credentium congregatur in ruina Iudeorum cadentium dum gentes surgunt.
Numérotation du verset Ier. 49,25 
quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem letitie 
Numérotation du verset Ier. 49,26 
ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri prelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum 
Numérotation du verset Ier. 49,27 
et succendam ignem in muro Damasci et devorabit menia Benadab 
Numérotation du verset Ier. 49,28 
ad Cedar et ad regna Asor que percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis
marg.|  AD  CEDAR. Hii Agareni sunt sed usurpato nomine Sarraceni vocantur et habitant per solutudinem totam de quibus poeta dicit lateque vagantes argei.
marg.|  MYSTICE. Cedar quod interpretatur tenebre et Asor id est sagitta luminis hereticos significant mente tenebrosos et cum sententias dogmatis sui sagittas luminis fingentes qui se simulent filios orientis cum sint tenebrarum filii.
Numérotation du verset Ier. 49,29 
tabernacula
interl.|  sinagogas
eorum et greges
interl.|  discipulos
eorum capient pelles eorum
interl.|  morticina peccatorum
et omnia vasa eorum
interl.|  nequitie ire
et camelos eorum
interl.|  brutos gibbo peccatorum deformatos
tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu
marg.|  TABERNACULA  EORUM etc. Hec omnia Sarracenorum proprie gentem significant qui in tentoriis manent et ubi nox coegerit sedes habent et armenta multa et pecora camelorumque greges sed non habebant ostia nec vectes non enim versantur in urbibus sed in solitudine hii omnes a Balyloniis sunt deleti.
Numérotation du verset Ier. 49,30 
fugite
interl.|  irruentibus spiritalibus Chaldeis
abite vehementer in voraginibus
interl.|  peccatorum
sedete
interl.|  latitantes
qui habitatis Asor
interl.|  metropolis illius gentis
interl.|  sagittam illius luminis
ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor
interl.|  diabolus
rex Babylonis
interl.|  confusionis eterne
consilium
interl.|  doli astutieque
et cogitavit
interl.|  diabolus vel Nabuchodonosor
adversum vos cogitationes 
Numérotation du verset Ier. 49,31 
consurgite {t. 3 : Erfurt, f. 159va ; facsim., p. 174a} [Rusch, f. 159va ] et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia
interl.|  continentie
non vectes
interl.|  vere defensionis
ei soli habitant
interl.|  absque Deo
Numérotation du verset Ier. 49,32 
et erunt cameli eorum in direptionem
interl.|  demonibus
et multitudo iumentorum
interl.|  stultorum
in predam et dispergam eos in omnem ventum
interl.|  doctrine
qui sunt attonsi in comam
interl.| quamvis scilicet se privatos crinibus vitiorum arbitrentur
et ex omni confinio eorum adducam
interl.|  quia demones vicini nobis et in hoc proximo aere volitantes
interitum
interl.|  eternum
super eos ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 49,33 
et erit Asor in habitaculum draconum
interl.|  demonum
deserta
interl.|  a Deo
usque in eternum non manebit ibi vir
interl.|  ecclesiasticus
nec incolet eam filius hominis
interl.|  vere rationalis
Numérotation du verset Ier. 49,34 
quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam adversus Elam in principio regni Sedechie regis Iuda dicens 
Numérotation du verset Ier. 49,35 
hec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Elam summam fortitudinem eorum
marg.|  ECCE  EGO  CONFRINGAM etc. Elam est regio Persidis unde Elamite. Predicit enim propheta Persis et Medis licet Babyloniam vastaverint regnumque Chaldeorum destruxerint quod per Macedones destruendi sunt. Qui enim cetera regna pro iniquitatibus corripuit hoc regnum impunitum non reliquit. Elamite quoque despecientes vel temptantes interpretantur et significant perscutores Ecclesie.
Numérotation du verset Ier. 49,36 
et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis celi et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Elam
marg.|  ET  INDUCAM  SUPER  ELAM etc. Mittit enim filius hominis angelos suos a quattuor ventis celi ut colligant omnia scandala de regno eius.
Numérotation du verset Ier. 49,37 
et pavere faciam Elam coram inimicis suis
interl.|  demonibus
et in conspectu querentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei
interl.|  de quo dicitur Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos 
Numérotation du verset Ier. 49,38 
et ponam solium meum in Elam et perdam inde reges et principes ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 49,39 
in novissimis
interl.|  quia persecutoribus mortuis multi convertentur ad fidem
autem diebus reverti
interl.|  ad Dominum
faciam captivos
interl.|  a peccatis
Elam dicit Dominus 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 49), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_49)