initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 51

Numérotation du verset Ier. 51,1 
hec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem 
Numérotation du verset Ier. 51,2 
et mittam in Babylonem ventilatores
interl.| interl.| Medos et Persas||
et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis eius 
Numérotation du verset Ier. 51,3 
non tendat
interl.| interl.| et quia non poterunt arcitenentes vel loricati Babylonie resistere||
qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius
interl.| interl.| o Medi et Perse nec etati scilicet parcent nec sexui||
interficite omnem militiam eius 
Numérotation du verset Ier. 51,4 
et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius 
Numérotation du verset Ier. 51,5 
quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra
interl.| interl.| carnalis vita||
autem eorum repleta est delicto a Sancto Israel
marg.| marg.| QUONIAM  NON  FUIT  VIDUATUS. Quia Dominus misit eos in vindictam populi sui quem non corripiendo castigavit sed seviendo contrivit unde : ve Assur virga furoris mei.||
Numérotation du verset Ier. 51,6 
fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere
interl.| interl.| nondum pena scilicet digna est||
interl.| interl.| qui enim tacendo assentit particeps fit pene et culpe dum adhuc scelera committit nec luit||
super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
interl.| interl.| non per ministros sed per semetipsum||
marg.| marg.| FUGITE DE  MEDIO  BABYLONIS etc. #Post plagas Babylonis ad Iudeos historice ad fideles mystice exhortationem convertit ut fugiant de medio Babylonis id est mundane confusionis.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Non gradatim scilicet non pedetentim sed velociter exite quicumque confusam habetis animam variorum passione vitiorum ad vos sermo dirigitur. Potest evenire ut quis in Babylone sit sed cum in extremis finibus est quodammodo extra Babylonem esse videatur. Aliud autem est in medietate Babylonis esse ut undique equale sit spacium et in umbilico eius quasi in medio cordis animalis habitet. Sicut animalis medietas est cor et Lucas cor terre medietatem terre nominat. Sicut in Ezechiele dici videtur : in corde maris posita Tyrus et nunc peccatores de medio Babylonis id est de corde eius fugere debere. Fugite ergo de medio Babylonis ut medietatem deserentes in finibus incipiatis esse non in medio. Qui enim valde mersus est vitiis medius Babylonis habitator est qui paulatim malum relinquit et naturam ad meliora convertit et incipit non tam virtutes possidere quam cupere de medio Babylonis fugit non tamen discedit. Taliter exponendo credendum est sacras litteras nec unum quidem apicem habere vacuum a sapientia Dei. Qui enim ait : non apparebis in conspectu meo vacuus multo plus vacuum ipse nihil loquitur. De plenitudine eius accipientes prophete que erant de plenitudine sumpta cecinerunt. Ideo semper sacra volumina spiritum plenitudinis spirant. Nihilque est quod non a plenitudine maiestatis descendat. Spirant autem hiis qui habent oculos ad videnda celestia et aures ad audienda divina et nares ad ea que sunt plenitudinis odoranda. Primum ergo oportet fugere de medio Babylonis deinde singulos animas salvare. Nec tantum dixit salvare sed secundum aliam editionem resalvare. Quia quondam gustantes salutem et de ea per peccatum corruentes venimus in Babylonem. Ideo oportet unumquemque resalvare animam suam ut incipiat recuperare quod perdidit unde Petrus : reportabimus finem fidei salutem animarum etc. Sed in nobis est fugere de Babylone et in nostra potestate si volumus resuscitare quod corruit.||
marg.| marg.| NOLITE  TACERE. Origenes ORIGENES. Alia editio : ne proiiciamini iniquitatibus etc. Qui in iniustitia Babylonis est et penitentiam non egerit consequens est ut proiiciatur unde alibi dicitur : elegi abiectus esse in domo Dei nostri non proiectus. Hic autem non posuit ne abiiciamini sed ne proiiciamini. Aliud est enim proiici aliud abiici. Quod enim despicitur abiicitur quod penitus a salute alienum est proiicitur. Unde duces populi mei proiicientur ex domo deliciarum suarum propter pessimas voluntates suas. Cleri eorum non proderunt eis quia tempus vindicte eius est a Domino. Miro sensu dicit supplicia irrogari propter eius ultionem qui ea patitur. Cum enim quis non vindicatur impunitus relinquitur unde : non visitabo super filias vestras quando fornicabuntur. Non ergo Deus iratus peccatores punit sed sic expedit loqui. Magna ira est a Deo tormenta non perpeti. Qui enim punitur ad hoc punitur ut emendetur etiam si ab ea que vocatur ira Dei corripitur. Christi quoque filiis peccantibus pena promittitur ne venia denegetur. Si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint etc. vide ergo quomodo nondum pena dignus sit qui adhuc criminalia scelera committit nec luit. Visitatio enim Dei per usitata tormenta demonstratur. Qui autem peccans corripitur nescio quid ei excurrat de pena.||
marg.| marg.| VICISSITUDINEM  IPSE  RETRIBUET. Idem etc. Non omnibus ipse Deus retribuit sunt quibus per alios retribuit vel puniens vel medicans per dolorem unde : misit in eos furorem ire sue. Furorem et iram angustiam immissionem per angelos pessimos aliis forsitan per bonos angelos retribuit ut eis qui pro scleribus puniuntur. Est quando ministrorum officio refutato ipse retribuit ut nunc Babyloni quando vero sunt vulnera facilia prompta curatio mittit medicus servum mittit discipulum et per eum medicatur. Aliquando sectionis et ferri indiget qui sanatur non tamen ipse venit sed uno ex discipulis qui curare valeat utitur ministro. Quando vero insanabiles plage et alta putredo in emortua carne quando nec servi nec discipuli sed ipsius magistri manibus indiget tunc ipse manibus precinctus lumbos ad sectionem vulneris concitatur. Similiter quando sunt minora peccata ministris utitur Deus quando vero graviora tunc ad retributionem ipse festinat.||
Numérotation du verset Ier. 51,7 
interl.| interl.| ornatus sermonis||
Babylon in manu
interl.| interl.| potestate||
Domini inebrians
interl.| interl.| vitiis||
omnem terram
interl.| interl.| omnes scilicet qui terra sunt||
de vino eius
interl.| interl.| in quo est luxuria||
biberunt gentes
interl.| interl.| nihil certi tenentes||
et ideo commote sunt
marg.| marg.| CALIX  AUREUS  BABULONIS etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini. Cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit efficietur terra que tacta est in Iob. Nec iugiter in manu Domini continetur sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Calix aureus Babylonis etc. Nabuchodonodor volens decipere homines per calicem Babylonis non miscuit in vase fictili ferreo eneo stanneo et quod ist precellit argenteo. In vase aureo poculum temperavit ut videns decorem radiantis auri totis oculis hereas in speciem nec consideres quod intus habet sed arripias et nesciens bibas Calicem Nabuchodonosor intellige pravorum pestifera verba dogmatum qualem habeant sermonum compositionem qualem eloquentie decorem et cognosces qualiter quisque poeta calicem aureum temperavit et iniecit venenum idolatrie et turpiloqui et eorum dogmatum que animam occidunt et falsi nominis scientie. Hiesus autem contra fecit. Sciens enim aureum calicem diaboli ne quis ad fidem veniens putaret etiam talem Christi calicem esse qualem reliquerat et pro similitudine materie formidaret errorem curavit ut haberetur thesaurus iste in vasis fictilibus. Sepe vidi aureum calicem in pulcro sermonis ornatu et dogmatum venena considerans deprehendi calicem Babylonis.||
marg.| marg.| INEBRIANS  OMNEM  TERRAM etc. Vide omnes homines ebrios inebriamur ira et tristitia inebriamur et mente excedimus amore concupiscentia vana gloria. Animadverte omnem terram plenam esse peccatis et non queres quomodo Babylon omnem terram inebriaverit Iustus enim non est in terra sed super terram conversationem habens in celis nec conveniet ei dici « Terra es et in terram ibis », sed celum es et in celum ibis portat enim imaginem celestium. Inebriat ergo calix aureus omnem terram id est ab eo omnes inebriamur quam diu terra sumus.||
marg.| marg.| DE VINO  EIUS  BIBERUT  GENTES. Idem etc. Sicut in hiis qui vinum corporale bibunt super mensuram videmus ebrii corporis motum vacillantes pedes caput et tympora granata os dissolutum et herentibus labiis verba prescisa sic qui de calice aureo Babylonis biberunt instabiles gressu debilitati mente fluctuante conatu nihil firmum tenent sed semper in turbatione aguntur incerti biberunt gentes ideo commote sunt.||

Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
Numérotation du verset Ier. 51,8 
subito
interl.| interl.| non paulatim non per partes||
interl.| interl.| quia dies Domini sicut fur veniet||
cecidit Babylon et contrita est
interl.| interl.| in corde eius cui advenit Christus||
ululate
interl.| interl.| plangite||
super eam tollite resinam
interl.| interl.| angeli scilicet animarum medici||
ad dolorem eius
interl.| interl.| quia nulla anima Deo insanabilis||
si forte sanetur
interl.| interl.| quasi potest sanari si vult||
interl.| interl.| quasi non est vitium artis resine||
marg.| marg.| SUBITO  CECIDIT  BABYLON. Hieronymus HIERONYMUS. etc. Quia nulla anima apud Deum insanabilis consilium dat eis qui possunt transmigrationis in Hierusalem et testimonii habere resinam ad emplastra facienda ut assumant medicamina et quanto possunt studio sanitati restituant Babylonem. Rogemus ergo Dominum ut det nobis resinam rationabilem de qua dicamus est malagma imponere et oleum et alligaturas et imponentes ligemus vulnera Babylonis ut sanetur et curata desinat esse quod fuerat. Hoc est quod ait : accipe resinam ad correctionem eius si quomodo sanabitur. Ubi sunt heretici qui naturas quasdam introducentes asserunt esse materiam desperabilem que penitus non recipiat salutem. Deus autem nec despicit Babylonem precipit enim medicis ut accipiant resinam si quomodo sanetur.Quidam ergo eorum accipientes resinam correctionis Babylonis fecerunt quod fuerat imparatum eam audientes posse recipere sanitatem sed quia noluit curari satisfaciunt boni medici et dicunt : Curavimus Babylonem et non est sanata.||
Numérotation du verset Ier. 51,9 
curavimus Babylonem
interl.| interl.| vox medicorum Domino respondentium||
et non est sanata
interl.| interl.| quia non vult nobis obedire||
derelinquamus eam
interl.| interl.| quia scilicet periit opera et impensa||
interl.| interl.| in infirmitate desperatam||
et eamus unusquisque in terram suam
interl.| interl.| proprium negocium||
quoniam pervenit usque ad celos iudicium eius
interl.| interl.| crescente culpa crescit et damnatio||
et elevatum est usque ad nubes
marg.| marg.| CURAVIMUS  BABYLONEM etc. Vide ne quando angelis precipiat Deus languenti anime tue medicamina conficere si quomodo possit sanari et respondeant ei : Curavimus Babylonem ostendentes animam tuam passione confusam et non esse sanatam. Non scientiam artis nec vim resine criminantur sed te qui noluisti eis obedire. Sunt medici sub magno medico angeli Dei volentes animas nostra a vitiis curare quos ipsi repellimus dum consiliis eorum non acquiescimus videntes se perdere operam ad invicem dicunt. Relinquamus eam etc. quasi tradita est nobis medicina a Deo ut animam curemus humanam adiutoria medicamina adhibuimus contumax est non vult observare quod dicimus studium nostrum non sequitur effectus abeamus unusquisque in terram suam id est ad domesticum et proximum negocium. Cave quando relinquat te medicus vel angelus Dei vel cui credita cura est sermonis ad medicamina salutis si enim dereliquerint et dixerint abeamus quisque in terram suam quia appropinquavit in celum iudicium eius patet quod abscessio medici condemnatio tua sit irremediabilis nolentisque curari. Accidet ergo tibi quod accidit hiis qui desperantur a medicis et utentes voluptate morbi ad peiora merguntur. Sepe prudens medicus accedit ad languentem et quantum ars patitur et industria medicine non cessat sed si egritudo tanta sit ut repugnet curationi aut eger per impacientiam doloris contra faciat quod iubetur relinquit eum desperans medicus ne expiret inter manus eius et mortis videatur reus. Ne ergo inter sanctorum angelorum manus moriamur ne relinquant nos desperantes et dicentes non est malagma imponere neque oleum neque alligaturam quia appropinquavit iudicium eius celo elevavit usque ad astra. Qui parvum peccatum habet non usque ad celum et sydera iudicium suum effert pusillum enim et humile est. Qui vero crescit in scelere crescit et in iudicio simulque cum vitiis augetur et pena. Et quia in tantum delinquit ut iudicium eius usque ad celum sublevetur et per impietatem suam resistens Deo ad superiora ascendat profert Deus iudicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.||
Numérotation du verset Ier. 51,10 
protulit Dominus
interl.| interl.| contra Babylonem||
iustitias nostras venite et narremus
interl.| interl.| vox angelorum vel predicatorum qui videntes plagam Babylonis incurabilem hortantur sese #dicens venite et narremus||
in Sion
interl.| interl.| Ecclesia que sola pervenit ad Dei contemplationem cum angelis||
opus
interl.| interl.| virtutes scilicet et miracula||
Domini Dei nostri 
Numérotation du verset Ier. 51,11 
acuite sagittas implete pharetras suscitavit Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 161vb ; facsim., p. 178b} [Rusch, f. 161vb ] spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini
interl.| interl.| pro populo suo||
est ultio templi sui
interl.| interl.| quod succenderunt Babylonii||
Numérotation du verset Ier. 51,12 
super muros Babylonis levate signum augete custodiam
interl.| interl.| ut nemo effugiat||
levate custodes preparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quecumque locutus est
interl.| interl.| per prophetas||
contra habitatores Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 51,13 
que
interl.| interl.| o Babylon||
habitas super aquas multas
interl.| interl.| quia per medium eius effluit Eufrates vel typice significat multitudinem populorum||
locuples in thesauris venit finis tuus pedalis precisionis tue 
Numérotation du verset Ier. 51,14 
iuravit
interl.| interl.| firmiter statuit||
Dominus exercituum per animam suam
interl.| interl.| toto affectu||
quoniam replebo te hominibus quasi brucho
interl.| interl.| quia ad destructionem eius innumere gentes convenerunt||
et super te celeuma
interl.| interl.| triumphale carmen||
cantabitur
interl.| interl.| ab hostibus pro adepta victoria||
Numérotation du verset Ier. 51,15 
qui fecit terram in fortitudine sua
interl.| interl.| Filio qui virtus et sapientia Patris omnia enim per ipsum facta sunt etc.||
preparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit celos
interl.| interl.| quia omnia celestia fecit||
Numérotation du verset Ier. 51,16 
interl.| interl.| predicationis doctrine||
in celo
interl.| interl.| celestibus||
qui levat nubes
interl.| interl.| ad predicationis fastigia||
ab extremo terre
interl.| interl.| ab humili proposito||
fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
interl.| interl.| scilicet unde spiritales possunt prodire divitie||
marg.| marg.| QUI  LEVAT  NUBES. Id est predicatores qui nos a calore futuri iudicii defendunt ymbre eloquii sui cum futura depromunt.||
marg.| marg.| FULGURA IN  PLUVIAM etc. Predicatores prophetarum fulgura sunt cum inimicos percutiunt pluvie cum devotos a peccatis abluunt et ymbrem salutis infundunt unde spiritales germinent fructus et in maturam messem coalescant.||
marg.| marg.| ET PRODUCIT  VENTOS etc. Venti sunt apostoli quorum predicatio percurrit mundum tamquam ventus celerrimus des quibus alibi dicitur : sagittas suas ardentibus effecit. Ipsis enim ventis penne propter discursus celeritatem tribuuntur unde volavit super pennas ventorum.||
Numérotation du verset Ier. 51,17 
stultus factus est omnis homo
interl.| interl.| idolatra vel hereticus vel scismaticus||
ab scientia
interl.| interl.| figmenti||
confusus est omnis conflator in sculptili
interl.| interl.| idolatrorum vel errorum et pravorum dogmatum||
quia
interl.| interl.| hoc est non est talis Israel unius Dei cultor licet enim plurimi erraverunt multi tamen in fide permanserunt et ideo liberati sunt||
mendax conflatio eius
interl.| interl.| figmenti||
nec est spiritus in eis
marg.| marg.| STULTUS  FACTUS  EST etc. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum qui per stulticiam humane mentis faciunt opera vana et risu digna quia nec spiritus in eis nec vox nec ulla efficacia unde nec se nec cultores suos in die visitationis liberare possunt.||
marg.| marg.| CONFUSUS  EST etc. Rabanus Maurus RABANUS. Demonstrata subversione Babylonis #reddit propheta ad auctorem tanti iudicii quia non est potestas nisi a Deo qui dominatur in regno hominum et cui voluerit dabit illud.||
Numérotation du verset Ier. 51,18 
vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis sue
interl.| interl.| iudicii generalis||
peribunt 
Numérotation du verset Ier. 51,19 
non sicut hec pars Iacob
interl.| interl.| doctrina vel prophetica vel apostolica||
quia qui fecit omnia ipse est
interl.| interl.| solus immutabilis omnium creator||
et Israel
interl.| interl.| Ecclesia||
sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius 
Numérotation du verset Ier. 51,20 
collidis tu mihi vasa belli
interl.| interl.| arma bellica vel bellatores||
et ego collidam in te gentes
interl.| interl.| iusto iudice retribuente unicuique secundum quod fecit sicut in futuro recipiet unusquisque secundum opera sua||
et disperdam in te regna 
Numérotation du verset Ier. 51,21 
et collidam in te equum et equitem eius et collidam in te currum et ascensorem eius 
Numérotation du verset Ier. 51,22 
et collidam in te virum et mulierem
interl.| interl.| utrumque sexum||
et collidam in te senem et puerum et collidam in te iuvenem et virginem
interl.| interl.| quamlibet etatem||
Numérotation du verset Ier. 51,23 
et collidam in te pastorem et gregem eius et collidam in te agricolam et iugales eius et collidam in te duces et magistratus 
Numérotation du verset Ier. 51,24 
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldee omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 51,25 
ecce ego ad te mons pestifer
interl.| interl.| superbie||
ait Dominus qui corrumpis universam terram
interl.| interl.| terrenos universis vitiis deditos||
et extendam manum meam
interl.| interl.| vindicte||
super te et evolvam te
interl.| interl.| separabo||
de petris
interl.| interl.| in fide firmis||
et dabo te in montem combustionis
interl.| interl.| eterne ubi luas penas superbie||
marg.| marg.| ECCE  EGO AD etc. Mons pestifer Nabuchodonosor et regnum Chaldeorum vel diabolus qui alibi mons caliginosus propter tenebras erroris dicitur.||
marg.| marg.| ET DABO TE IN  MONTEM etc. Ad hunc montem pertinent Iudei heretici blasphemi et omnes impii qui perdurant in malicia nec convertuntur ut fiant lapides vivi in edificatio Dei.||
Numérotation du verset Ier. 51,26 
et non tollent de te lapidem in angulum
interl.| interl.| angularem scilicet edificii celestis fundamentum||
et lapidem in fundamenta sed perditus in eternum eris ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 51,27 
levate
interl.| interl.| vox prophete||
signum
interl.| interl.| vexilla arma bellica||
in terra clangite bucina in montibus {t. 3 : Erfurt, f. 162rb ; facsim., p. 179b} [Rusch, f. 162rb ] sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararath
interl.| interl.| Armenie||

montibus] gentibus Weber
Menni et Aschenez numerate contra eam Thaphar adducite equum quasi bruchum aculeatum 

Aschenez Weber] Aschenech Rusch Thaphar Rusch] Thapsar Weber
Numérotation du verset Ier. 51,28 
sanctificate
interl.| interl.| quia expleture sunt scienciam Dei voluntatem iustam retributionem retribuentem||
contra eam gentes reges Medie duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius 
Numérotation du verset Ier. 51,29 
et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem 
Numérotation du verset Ier. 51,30 
cessaverunt fortes Babylonis a prelio habitaverunt in presidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres
interl.| interl.| imbelles||
incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
interl.| interl.| munitiones||
marg.| marg.| CESSAVERUNT etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum eius.||
Numérotation du verset Ier. 51,31 
currens obviam currenti
interl.| interl.| capte civitati||
veniet et nuntius obvius nuntianti ut annuntiet regi Babylonis
interl.| interl.| Balthasar||
quia capta est civitas eius a summo usque ad summum 
Numérotation du verset Ier. 51,32 
et vada
interl.| interl.| Eufratis||
preoccupata sunt
interl.| interl.| ab hostibus||
et paludes incense sunt igni et viri
interl.| interl.| Babylonii||
bellatores conturbati sunt
interl.| interl.| stupefacti||
Numérotation du verset Ier. 51,33 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel filia Babylon quasi area tempus triture eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
marg.| marg.| FILIA  BABYLONIS  QUASI  AREA. Fuit plebs Babylonis quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes sed tempus messionis eius venit cum cogitur recipere quod gessit de qua ex persona iudaice plebis consequenter dicitur : Comedit me et devoravit me rex Babylonis etc.||
Numérotation du verset Ier. 51,34 
comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me 
Numérotation du verset Ier. 51,35 
iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldee dicit Hierusalem 
Numérotation du verset Ier. 51,36 
propterea {t. 3 : Erfurt, f. 162va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f. 162va ] hec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius
interl.| interl.| multitudinem habitantium superius enim multitudo Egypti mari comparata est||
et siccabo venam eius
interl.| interl.| luxus scilicet||
marg.| marg.| ET DESERTUM  FACIAM  MER.  MYSTICE. Mare huius seculi significat turbulentiam quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum eius et dissipabuntur iniqui qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.||
Numérotation du verset Ier. 51,37 
et erit Babylon in tumulos
interl.| interl.| harenarum||
habitatio draconum
interl.| interl.| demonum||
stupor
interl.| interl.| mirantium et videntium interitum eius||
et sibilus eo quod non sit habitator 
Numérotation du verset Ier. 51,38 
simul ut leones
interl.| interl.| maiores demones||
rugient
interl.| interl.| duces Chaldeorum||
excutient comas velut catuli
interl.| interl.| minores||
leonum 
Numérotation du verset Ier. 51,39 
in calore
interl.| interl.| estu tribulationum||
eorum ponam potus eorum et inebriabo
interl.| interl.| calice ire||
eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum
interl.| interl.| sopore mortis eterne||
et non consurgant dicit Dominus 
Numérotation du verset Ier. 51,40 
deducam eos
interl.| interl.| gladio Domini occidendos||
quasi agnos ad victimam quasi arietes
interl.| interl.| duces Babylonis||
cum hedis
interl.| interl.| populis peccatoribus||
Numérotation du verset Ier. 51,41 
quomodo capta est Sesac
interl.| interl.| Babylon||
et comprehensa est inclita universe terre quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
marg.| marg.| QUOMODO  CAPTA  EST  SESACH. Sesach byssus sacci vel manus sacci interpretatur sicut Babylon confusio. Capta est ergo Sesach et in stuporem facta est Babylon quia idolatre et diversis vitiis servientes fluctibus futuri iudicii subvertentur et sero penitentes cum Bel qui interpretatur vetustas id est cum antiquo hoste confusionem in inferno patientur perpetuam unde fideles amonentur ut egrediantur de societate eorum ne cum illis pereant egredimini etc.||
Numérotation du verset Ier. 51,42 
ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est 
Numérotation du verset Ier. 51,43 
facte sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 51,44 
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit 
Numérotation du verset Ier. 51,45 
egredimini de medio eius populus meus
interl.| interl.| fideles||
ut salvet unusquisque animam suam ab ira
interl.| interl.| ventura||
furoris Domini
marg.| marg.| EGREDIMINI DE  MEDIO  EIUS. Qui vult animam suam salvam facere fugiat perditorum consortium vereatur sermonem Domini vindictam peccatorum predicentis qui quottidie predicatur in Ecclesia et auditur in scripturis sanctis de anno in annum attestantibus quia iudex dicturus sit hiis qui a sinistris eius erunt : Discedite a me maledicti in ignem eternum etc. Non enim debemus in desideriis carnis mollescere et segnes in bono esse sed in meditatione eius legis et exercitatio virtutum strenui.||
Numérotation du verset Ier. 51,46 
et ne forte mollescat
interl.| interl.| desideriis carnalibus||
cor vestrum et timeatis auditum
interl.| interl.| discedite a me maledicti in ignem eternum||
qui audietur in terra et veniet in anno auditio
interl.| interl.| de anno in annum||
et post hunc annum auditio et iniquitas in terra
interl.| interl.| quia remunerabitur iniquitas in terra mortuorum||
et dominator
interl.| interl.| ut qui potentiores fuerunt in peccatis maiora tormenta patiantur||
super dominatorem 
Numérotation du verset Ier. 51,47 
propterea ecce dies veniunt
interl.| interl.| retributionis quoniam iudicabit orbem terre in iustitia et populos in equitate||
et visitabo super sculptilia
interl.| interl.| simulacra errorum que heretici fingunt||
interl.| interl.| #terrena conversatio||
eius
interl.| interl.| mittentes||
confundetur
interl.| interl.| perpetue||
et universi
interl.| interl.| errantes et in errorem||
interfecti eius cadent
interl.| interl.| gladio Domini||
in medio eius
marg.| marg.| PROPTEREA  ECCE  DIES  VENIUNT etc. Enumerat plagas Babyloni superventuras et optimatibus eius ducibus et magistratibus et omni populo quia scilicet diversis suppliciis interempti dormient somno eterne mortis. Mistice hic ruinam perfide civitatis annuntiat quam diabolus ab initio construxit per quam contra civitatem Dei sedulo pugnavit quia liberatis electis Dei impia civitas in eternum supplicium demergetur unde Iohannes in Apocalipsi : cecidit cecidit Babylon magna etc et post pauca : exite de illa populus meus ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis etc.||
Numérotation du verset Ier. 51,48 
et laudabunt super Babylonem
interl.| interl.| quia predo omnium gentium vastatus est||
celi et terra et omnia que in eis sunt quia ab aquilone
interl.| interl.| a quo exardescunt mala super terram||
venient ei predones ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 51,49 
et quomodo fecit Babylon
interl.| interl.| spiritalis||
ut caderent occisi in Israel sic de Babylone cadent occisi in universa terra 
Numérotation du verset Ier. 51,50 
qui
interl.| interl.| Israhelite||
interl.| interl.| vox prophete||
fugistis gladium venite
interl.| interl.| si vultis salvari||
nolite stare
interl.| interl.| in Babylone||
recordamini procul Domini
interl.| interl.| in terra longinqua||
et Hierusalem
interl.| interl.| civitas regis magni||
ascendat super cor vestrum
interl.| interl.| non Babylon cuius vastatio predicitur||
Numérotation du verset Ier. 51,51 
confusi sumus
interl.| interl.| vox populi||
interl.| interl.| insultantibus vicinis quasi captivis||
quoniam audivimus opprobrium
interl.| interl.| vicinorum||
operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
interl.| interl.| templi||
Numérotation du verset Ier. 51,52 
propterea
interl.| interl.| responsio prophete||
ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus 
Numérotation du verset Ier. 51,53 
si ascenderit
interl.| interl.| superbiendo||
Babylon in celum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus 
Numérotation du verset Ier. 51,54 
vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum 
Numérotation du verset Ier. 51,55 
quoniam vastavit Dominus Babylonem
interl.| interl.| civitatem confusionis||
et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aque multe dedit sonitum vox eorum 
Numérotation du verset Ier. 51,56 
quia venit super eam id est super Babylonem predo
interl.| interl.| diabolus||
et apprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet 
Numérotation du verset Ier. 51,57 
et inebriabo
interl.| interl.| calice ire||
principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius 
Numérotation du verset Ier. 51,58 
hec dicit Dominus exercituum murus Babylonis
interl.| interl.| munitio quelibet||
ille latissimus {t. 3 : Erfurt, f. 163ra ; facsim., p. 181a} [Rusch, f. 163ra ] suffossione suffodietur et porte eius excelse igni comburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne
interl.| interl.| eternum||
erunt et disperibunt 
Numérotation du verset Ier. 51,59 
verbum quod precepit Ieremias prophetes Saraie filio Nerie filii Maasie cum pergeret cum Sedechia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetie 
Numérotation du verset Ier. 51,60 
et scripsit Ieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hec que scripta sunt contra Babylonem 
Numérotation du verset Ier. 51,61 
et dixit Ieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hec 
Numérotation du verset Ier. 51,62 
dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo 
Numérotation du verset Ier. 51,63 
cumque compleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Euphraten 
Numérotation du verset Ier. 51,64 
et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Ieremie
marg.| marg.| SIC  SUBMERGETUR  BABYLON etc. Non secundum historiam Babylon in Eufraten mersa est quamvis in solitudinem redacta sed spiritalis Babylonis eternum interitum predicit que in profundum inferni cum principe diabolo demergetur unde Iohannes in Apocalipsi sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens : hoc impetu mittetur Babylon.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 51), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_51)