initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 52

Numérotation du verset Ier. 52,1 
filius viginti et unius anni Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna
marg.|  FILIUS  VIGINTI  ET  UNIUS  ANNI. Historia que captum refert Sedechiam et Hierusalem a Chaldeis vastatam in Libro Regum plene tota continetur.
Numérotation du verset Ier. 52,2 
et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Ioachim 
Numérotation du verset Ier. 52,3 
quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua {t. 3 : Erfurt, f. 163rb ; facsim., p. 181b} [Rusch, f. 163rb ] et recessit Sedechias a rege Babylonis 
Numérotation du verset Ier. 52,4 
factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et edificaverunt contra eam munitiones in circuitu
marg.|  FACTUM  EST  AUTEM  IN  ANNO  NONO etc. Novenarius minor denario imperfectionem legis significat sicut undenarius transgressionem. Bene ergo Nabuchodonosor nono anno Sedechie regni obsedit civitatem mense decimo decima die mensis quia cum mali pastores decalogum sciunt et implere negligunt necesse est ut plebem eis commissam antiquus hostis cum exercitu suo circundet munitione errorum et vitiorum vallando. Et fames verbi Dei in civitate prevaleat cum non expenditur libere panis doctrine et interrumpitur civitas et viri bellatores nocte fugiunt. Interrupta enim temptatione diaboli custodia populorum qui debuerant civitatem gladio verbi Dei defendere nocte ignorantie tenebris peccatorum vallati fugiunt et videntes lupum venientem oves dimittunt.
Numérotation du verset Ier. 52,5 
et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechie 
Numérotation du verset Ier. 52,6 
mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terre 
Numérotation du verset Ier. 52,7 
et dirupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam porte que est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam que ducit in eremum
marg.|  PER  VIAM  PORTE etc. Latenter arguit inerciam doctorum qui inter muros duorum testamentorum constituti non bellum gerere sed effugere querunt et deliciis magis affluere (quas ortus signat) quam scuto fidei ocium relinquere.
Numérotation du verset Ier. 52,8 
persecutus est autem
interl.|  maligni spiritus
exercitus Chaldeorum regem
interl.|  animum
et apprehenderunt Sedechiam in deserto quod est iuxta Hiericho
interl.|  defectionem
et omnis comitatus eius
interl.|  virtutes
diffugit ab eo
marg.|  PERSECUTUS  EST  AUTEM etc. In Libro Regum ita legitur. Fugit Sedechias per viam que ducit ad campestria solitudinis et persecutus est exercitus Chaldeorum comprehenditque eum in planicie Iericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi etc. Malignis spiritibus populum circundantibus rector non fugit ad montes de quibus dicitur : montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui sed ad campestria solitudinis id est ad latam et spaciosam viam que ducit ad #m. Comprehenditque eum in planicie Iericho et omnes viri bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et relinquerunt eum cum virtutes hominem deserunt que defendere debuerant in deserto capitur et in planicie Iericho id est in lascivia vel in defectu carnalis concupiscentie et conversationis. Iericho enim interpretatur luna et significat defectum carnis. Unde qui de Hierusalem descendebat in Iericho in latrones incidisse describitur. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha etc.
Numérotation du verset Ier. 52,9 
cumque comprehendissent regem adduxerunt eum ad regem
interl.|  diabolum
Babylonis
interl.|  intime confusionis
in Reblatha
interl.|  hec est Antiochia
que est in terra Emath
interl.|  que interpretatur multa hec
et locutus est ad eum iudicia
interl.|  id est iuste iudicavit eum
Numérotation du verset Ier. 52,10 
et iugulavit rex Babylonis filios
interl.|  opera bona
Sedechie in oculis eius sed et omnes principes Iude occidit in Reblatha 
Numérotation du verset Ier. 52,11 
et oculos
interl.|  lumen intelligentie
Sedechie eruit et vinxit eum compedibus
interl.|  peccatorum
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
marg.|  ET  ADDUXIT  EUM. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis et in angustia mentis includitur ut mortis #seniam expectet.
Numérotation du verset Ier. 52,12 
in mense autem quinto
interl.|  quia Pentatheucum legis neglexerant
decima
interl.|  quia contra decalogum peccaverant
mensis ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis {t. 3 : Erfurt, f. 163va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f. 163va ] venit Nabuzardan princeps militie
interl.|  ventilabrum vel propheta alieni iudicii
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
marg.|  IN  MENSE  AUTEM  QUINTO etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindicte mense quinto vastatur civitas que Pentatheucum despexit decima die mensis quia decalogo legis contraria fecit blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione unde supra : nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Dum scriptura Sedechie captivitatem narrat ordinem captivitatis interne denuntiat. Rex enim Babylonis est antiquus hostis possessor intime confusionis qui prius filios ante intuentis oculos trucidat quia sepe sic bona opera interficit ut hec se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam cum gemit plerumque animus et tamen carnis sue delectationibus victus bona que genuit amans perdit et ea que patitur damna considerat non tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat sed dum videt perpetrationem nequitie percutitur. Ad hoc quandoque per ducitur peccati usu ut in ipso quoque rationis lumine privetur unde Babylonis rex extinctis prius filiis Sedechie oculos eruit quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus etiam intelligentie lumen tollit quod recte Sedechias in Rablatha patitur que multa hec interpretatur. Quandoque enim et lumen #totius rationis clauditur quia pravo usu et iniquitatis sue multitudine gravatur
marg.|  VENIT  NABUZARDAN  PRINCEPS  MILITIE etc. Iusto iudicio Dei venit Nabuzardan princeps exercituum regis Babylonis super Hierusalem et succendit domum Domini cum antiquus hostis et rex confusionis princeps omnium iniquorum invadit gregem fidelium et domum regis et domus Hierusalem id est rectores et qui videbantur in visione pacis manere infammatos cupiditate subvertit omnem domum comburit ignis id est cuiusque conscientiam famma illiciti amoris.
Numérotation du verset Ier. 52,13 
et incendit domum Domini
interl.|  doctores
et domum regis
interl.|  rectores
et omnes domos Hierusalem
interl.|  qui videbantur scilicet in visione pacis manere
et omnem domum magnam
interl.|  conscientiam
igne combussit
interl.|  illiciti amoris
Numérotation du verset Ier. 52,14 
et totum murum Hierusalem
interl.|  intentionem orationis et virtutum studia
per circuitum destruxit
interl.|  in desperantibus
cunctus exercitus Chaldeorum
interl.|  demones
qui erat cum magistro militie
interl.|  diabolo
Numérotation du verset Ier. 52,15 
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset Ier. 52,16 
de pauperibus vero terre reliquit Nabuzardan princeps militie in vinitores et in agricolas
marg.|  DE  PAUPERIBUS  VERO  TERRE etc. Eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivans stultis et hebetibus commendat agriculturam ut non vinum gratie spiritalis et frumentum sane doctrine in vineis et agris populorum fructificent sed spine et ribuli vitiorum.
Numérotation du verset Ier. 52,17 
columnas quoque aereas
interl.|  doctores qui sonoritate predicationis et firmitate fidei debuerunt alios sustentare
que erant in domo Domini et bases et mare aereum
interl.|  baptismi lavacrum vel compunctionem lacrimarum
quod erat in domo Domini
interl.|  Ecclesia
confregerunt Chaldei
interl.|  spiritales
interl.|  per inerciam magistrorum audaciores facti
et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
marg.|  COLUMNAS  QUOQUE. Per diversa vasa diversa officia in Ecclesia significat que malignis spiritus de servitio Dei auferunt et in usum suum convertunt.
Numérotation du verset Ier. 52,18 
et lebetas et creagras et psalteria et phialas et mortariola et omnia vasa aerea que in ministerio fuerant tulerunt 
Numérotation du verset Ier. 52,19 
et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea
interl.|  pretiosus sensus
et quotquot argentea argentea
interl.|  eloquii venustas
tulit magister
interl.|  diabolus
militie
interl.|  infernalis
Numérotation du verset Ier. 52,20 
columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum {t. 3 : Erfurt, f. 163vb ; facsim., p. 182b} [Rusch, f. 163vb ] horum 
Numérotation du verset Ier. 52,21 
de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat
marg.|  DE  COLUMNIS  AUTEM. Rabanus MaurusRABANUS. Quod facturam columnarum describit cum capitellis et retiaculis atque malogranatis ostendit misticum opus esse quia sicut columne significant doctores ita capitella id est suprema pars eorum precordia sunt fidelium doctorum et retiacula diversa carismata Sancti Spiritus exprimunt sicut malogranata virtutum suavitatem. Hec omnia antiquus hostis per ministros suos conatur auferre de templo Dei. Siquis autem hoc plenius nosse voluerit legat opus nostrum super Libru Regum ubi quid de hiis sancti patres senserint explanatum est.
Numérotation du verset Ier. 52,22 
et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula 
Numérotation du verset Ier. 52,23 
et mala granata nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur 
Numérotation du verset Ier. 52,24 
et tulit magister militie Saraiam
interl.|  qui interpretatur vinctus quia episcopalem ordinem amore voluptatis vitiorum catena constringit
sacerdotem primum et Sophoniam
interl.|  absconditum
sacerdotem secundum
interl.|  presbyteros scilicet qui talentum verbi Dei abcondunt in terra
et tres custodes vestibuli
interl.|  qui hostium fidei aperire debent et tenentes clavem scientie nec intrant nec alios intrare permittunt
marg.|  ET  TULIT  MAGISTER etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat. Unde : esce eius electe etc.
Numérotation du verset Ier. 52,25 
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat prepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terre qui inventi sunt in medio civitatis
marg.|  ET  DE  CIVITATE  TULIT  EUNUCHUM. Continentes scilicet sed oleum gratie et misericordie sicut fatue virgines in pectore suo non habentes qui frustra super viros bellatores constituuntur cum arrogantiam vitare non premeditantur.
marg.|  SEPTEM  VIROS  DE  HIIS. Septiformi Spiritu scilicet sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt septem spiritibus nequi oribus traditi non regis celestis mandata intuentur sed regis inferni voluntati obsequuntur.
marg.|  ET  SCRIBAM  PRINCIPEM etc.Quem liber regum Sophar vocat qui interpretatur dissipans vel dividens et significat eos qui rudes in Ecclesia quos ad militiam Christi nutrire debuerant pravis exemplis dissipant et a cetu fidelium per errorem sequestrant.
marg.|  ET  SEXAGINTA  VIROS etc. Stultos scilicet cooperatores qui merito vulgi nomine appellantur qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.
Numérotation du verset Ier. 52,26 
tulit autem eos Nabuzardan magister militie et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha 
Numérotation du verset Ier. 52,27 
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath
interl.|  in multitudine scelerum et amore voluptatum lata enim est et spaciosa via que ducit ad mortem et multi intrant per eam
et translatus est
interl.|  per peccata
Iuda
interl.|  qui nominis Dei confessores videntur
de terra sua
interl.|  in regnum confusionis et erroris
marg.|  ET  PERCUSSIT  EOS  REX etc. Hoc ambit rex Babylonis ut quos ab Ecclesia evellit perducat ad interfectionem perpetue mortis.
Numérotation du verset Ier. 52,28 
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudeos tria millia et viginti tres
interl.|  primo
marg.|  ISTE  EST  POPULUS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Tertio vastavit Nabuchodonosor Iudeam. Primo cum Ioachim qui et Heliachim filium Iosie vinctum cathenis duxit in Babylonem cum vasis Domini que in templo suo posuit. Secundo cum Ioachim cognomento Iechoniam filium eius cum matre et principibus et eunuchis transtulit in Babylonem et pretiosissima vasa domus Domini. Tertio cum Sedechiam cepit et cecavit filios eius interfecit et incendit domum Domini et Hierusalem destruxit unde Ieremias primo dicit esse translata tria milia et triginti duo. Secundo octingentos tringinta duo. Tertio septingentos quadraginta quinque. Summam vero computas dicit esse animas quattuor milia sexcentos. Quod historialiter factum spiritaliter innuit quia omnes qui Sancte Trinitatis fidem per errorem pollunt et evangeliorum doctrinam non custodiunt et perfectionem bonorum operum despiciunt regi confusionis merito serviunt qui lumine scientie privatos in captivitatem perpetue confusionis abducit et retrudit in carcerem inferni ubi gemunt in perpetuum damnati.
Numérotation du verset Ier. 52,29 
{t. 3 : Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 183a} [Rusch, f. 164ra ] In anno octavo decimo Nabuchodonosor transtulit
interl.|  secundo

transtulit] om. Rusch
de Hierusalem animas octingentas triginta duas. 
Numérotation du verset Ier. 52,30 
In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
interl.|  tertio
Nabuzardan magister militie Iudeorum animas septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo
interl.|  que primo vel secundo vel tertio captivate sunt
anime quattuor millia sexcente. 
Numérotation du verset Ier. 52,31 
Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iuda duodecimo mense vicesima quinta die mensis elevavit Evilmerodach
interl.|  nepos Nabuchodonosor

Iuda] Iude Weber die] om. Weber
rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iude et eduxit eum de domo carceris
marg.|  ET  FACTUM  EST etc. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos equa sua exercere iudicia. Nam sicut Sedechiam incorrigibilem et prophetis inobedientem per Nabuchodonosor cecitate et captivitate perpetua damnavit, ita per Evilmerodach Ioachim qui licet peccator fuerit tamen populo et civitati consulens se et matrem suam tradidit regi Babylonis correctum misericorditer respexit et de penis liberans quieti restituit et honori.
Numérotation du verset Ier. 52,32 
et locutus est cum eo bona. Et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone 
Numérotation du verset Ier. 52,33 
et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vite sue 
Numérotation du verset Ier. 52,34 
et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis sue cunctis diebus vite sue.

sue] eius Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 52), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_52)