initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 7

Numérotation du verset Ier. 7,1 
verbum quod factum est ad Ieremiam {t. 3 : Erfurt, f. 128va ; facsim., p. 112a} [Rusch, f. 128va ] a Domino dicens 
Numérotation du verset Ier. 7,2 
sta in porta domus Domini et predica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum
marg.|  IN  PORTA. Per quam multitudo populi ad rogandum Dominum ingreditur ut hac occasione audiant que Dominus precepit. Per quod intelligimus duritiam iudaici populi qui quasi mendaces et vesanos habuerunt prophetas et per occasionem et celebritatem loci audire cogantur verbum Domini.
Numérotation du verset Ier. 7,3 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel bonas
interl.|  que modo male
facite vias vestras
interl.|  clementissimus vite medicus omnes sanare desiderat
et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto
interl.|  quia naturale est natale solum diligere et nihil patria dulcius polliectur premia obedientibus habitabo vobiscum in loco isto
Numérotation du verset Ier. 7,4 
nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est
marg.|  TEMPLUM  DOMINI. Potest hoc convenire illis virginibus que iactant pudiciciam et impudenti vultu preferunt castitatem cum aliud habeant in conscientia. Virgo autem vera et corpore et spiritu casta est. Quid enim prodest corporis pudicicia mente corrupta ? Vel si virtutes defuerint quas propheticus sermo enumerat.
marg.|  Precepit tunc populo Iudeorum et hodie nobis qui videmur in Ecclesia constituti ne habeamus fiduciam in splendore edificiorum et auratis laquearibus et marmoreis parietibus et dicamus templum Domini etc. Illud enim vere templum Domini est in quo fides vera conversatio sancta et omnium virtutum chorus.
Numérotation du verset Ier. 7,5 
quoniam si bene benedixeritis
interl.|  vel : direxeritis

benedixeritis] direxeritis Weber
vias vestras
interl.|  opera
et studia vestra
interl.|  cogitationes
si feceritis iudicium inter virum et proximum eius
interl.|  Hieronymus : si iustitiam secuti fueritis
Numérotation du verset Ier. 7,6 
advene
interl.|  si mala advene non feceritis
et pupillo et vidue
interl.|  qui non possunt se defendere
non feceritis
interl.|  defendendo
calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc
interl.|  simplices scilicet scandalizando
interl.|  perversa dogmata adorando que simulastis in malum vobismetipis
non ambulaveritis in malum vobismet ipsis 
Numérotation du verset Ier. 7,7 
habitabo vobiscum in loco isto
interl.|  quem vocastis vel vocatis templum Domini
in terra quam dedi patribus vestris
interl.|  apostolis et apostolicis viris
a seculo usque in seculum 
Numérotation du verset Ier. 7,8 
ecce vos confiditis vobis in verbis
interl.|  vel : sermonibus

verbis] sermonibus Weber
mendacii qui non proderunt vobis
marg.|  ECCE  VOS  CONFIDITIS. Frustra eos in templo habere fiduciam hec peccata demonstrant. Quid enim prodest audacter ingredi limen domus Domini et erecta stare cervice et non solum cor sed et manus habere pollutas.Hec spiritaliter accidere in Ecclesia nemo dubitat quando presentis temporis felicitatem considerantes sua peccata non emendant. Sed Deum non videre putant quia non statim vindicta consequitur. Et in tantam prorumpunt amentiam ut liberatos se iactent quia a cultu Dei recesserunt.
Numérotation du verset Ier. 7,9 
furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis 
Numérotation du verset Ier. 7,10 
et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis
interl.|  post opera mala
liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas 
Numérotation du verset Ier. 7,11 
ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus
interl.|  quod putatis occultum
marg.|  SPELUNCA. Hieronymus HIERONYMUS. De hoc loco suptum puto quid dicitur in evangelio domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis illam speluncam latronum. Sive ut in alio evangelio est. Domum negotiationis. Ecclesia Dei vertitur in speluncam latronum quando furta homicidia adulteria pariuria sacrilegium hereses et alia scelera versantur in ea quando avaricie facibus principes inardescunt et regum quondam opes vile aut certe non vile palliolum possidet unde infert ego ego etc.
Numérotation du verset Ier. 7,12 
interl.|  ex predictis docet fieri presentia
ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte que fecerim ei propter malitiam populi mei Israel
marg.|  ITE  AD  LOCUM. Ubi scilicet fuit tabernaculum meum. Unde repuli tabernaculum Sylo. Sicut enim in cenerem lapsum est ita et templum cum similium fuerit habitatio peccatorum. Sicut autem Sylo exemplum est templi sic templum nobis. Unde : cum venerit filius hominis putas inveniet et fidem super terram ?
Numérotation du verset Ier. 7,13 
prol.|
et nunc quia fecistis
interl.|  similia scilicet
omnia opera hec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens
interl.|  ut vos de tenebris liberarem
et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis
marg.|  AD  VOS  MANE etc. Non quod ei tempus absque diluculo sit sed quia post noctis quietem corporis viribus instauratis anima hominum vigentior sit et non voluptatibus occupata audire et facere valeat que dicuntur unde : mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo. Et in Isaia : de nocte sive diluculo consurgit spiritus meus ad te Deus quia lux precepta tua sunt super terram unde filii lucis dicuntur et non noctis neque tenebrarum nec dormientes qui scilicet mandata Dei conservant.
Numérotation du verset Ier. 7,14 
faciam domui huic
interl.|  templo in quo confiditis
in qua invocatum est nomen meum
interl.|  ut similia peccata pari feriantur sententia
et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo
marg.|  SICUT  FECI  SYLO. Abiecit Silo abiecturus et templum abiecit decem tribus abiecturus et duas tribus. Quicquid illi populo minatur timeamus et nobis si similia faciamus.
Numérotation du verset Ier. 7,15 
et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim
interl.|  decem tribus quibus prefuit Ieroboam de tribu Effraim
Numérotation du verset Ier. 7,16 
tu ergo noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia {t. 3 : Erfurt, f. 129ra ; facsim., p. 113a} [Rusch, f. 129ra ] non exaudiam te
marg.|  TU  ERGO  NOLI. Hieronymus HIERONYMUS. Ne videatur propheta rogans non impetrare quod postulat precipit Dominus ne oret pro populo peccatore et nullam penitentiam agente.
marg.|  ET  NON  OBSISTAS. Sanctorum preces ire Dei possunt obsistere unde Moysi dicitur : dimitte me ut percutiam populum istum etc. Et stetit Phinees et placavit etc. Aaron quoque arrepto turibulo inter ignem et populum arsurum medius stetit et ira Dei cessavit.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Duo sunt que obsistunt orationibus ne audiantur a Domino incorrectus scilicet et permanens error et cor impenitens. Error enim numquam veniam promeretur sed qui ab eo veraciter absolvitur. Cor vero impenitens in spiritum secundum peccat quo in unum populus Dei congregatur quo spiritus immundus eiicitur quo baptizamur quo peccata omnia dimittuntur et quem accipit Ecclesia ut cui dimiserit peccata dimittantur. Verbum enim valde malum et nimis impium dicit contra Spiritum Sanctum cogitatione vel lingua ut secundum duritiam cordis thesaurizet sibi iram hec impenitentia hec blaphemia vel verbum in Spiritum Sanctum remissionem non habet in eternum.
Numérotation du verset Ier. 7,17 
nonne vides quid isti faciant
interl.|  intus et foris
in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem
marg.|  NONNE  VIDES. Ne putemus crudelem Deum qui nec rogari patiatur causam reddit quare non audiat. Nonne vides.
Numérotation du verset Ier. 7,18 
filii colligunt ligna
interl.|  quasi nulla est etas nullus sexus qui ab ipsa impietate dissentiat
et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Regine celi
interl.|  lune vel militie celi vell omnibus stellis
interl.|  Hieronymus : vel preparationes omne genus sacrificii
et libent diis alienis
interl.|  qui non sunt dii sed sub nominibus deorum demonibus immolant
et
interl.|  sic
me ad iracundiam
interl.|  quam non habeo scilicet
provocent 
Numérotation du verset Ier. 7,19 
numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus
interl.|  quasi hoc facientes non intelligunt miseri quod hec contemptio non me ledat quem ira non mutat sed ipsos
nonne semetipsos in confusionem vultus sui
interl.|  ignominia sempiterna erunt
interl.|  Deum numquam ledimus qui ledi non potest sed nobis interitum preparamus thesaurizantes nobis iram in die ire
Numérotation du verset Ier. 7,20 
ideo hec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur
interl.|  quasi ego non naturaliter irascor sed illi me ad iracundiam provocant ut meam videar mutare naturam sentiant igitur iratum quod quantum possunt facere nituntur
super locum istum
interl.|  vel stillabit id est moderatam penam inferet si autem in stilla tanta duritia est quid si omnis imber fuerit effusus quod erit in futuro
super viros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terre et succendetur
interl.|  furor
et non extinguetur
interl.|  quoniam non agit populus in quo possit extingui
marg.|  CONFLATUR. Hieronymus HIERONYMUS. Quasi quod diu facere nolui vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super iumenta. Cum irascitur Deus et homines et que sunt hominis similem severitatem sentiunt.
Numérotation du verset Ier. 7,21 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel holocaustomata vestra
interl.|  quorum reprobavit templum reprobat sacrificium et publice arguit quia non veneratione sui sed epularum desiderio immolaverunt
addite victimis vestris et comedite carnes 
Numérotation du verset Ier. 7,22 
quia non sum locutus cum patribus vestris et non precepi eis in die qua eduxi eos de terra Egypti de verbo holocaustomatum et victimarum
marg.|  QUIA  NON  SUM etc. Manifeste ostendit quia primum decalogum dedit in lapideis tabulis scriptum digito Dei et post offensam idolatrie caputque vituli iusserit sibi hostias fieri magis quam demonibus auferens religionem puram mandatorum Dei et concedens sanguinem victimarum carniumque desiderium.
Numérotation du verset Ier. 7,23 
sed hoc verbum precepi eis dicens audite vocem meam
interl.|  mandata in quibus religio pura
et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate
interl.|  proficientes
in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis
interl.|  quasi vobis provideo non mihi verus Dominus sum non egeo servorum officiis
Numérotation du verset Ier. 7,24 
et non audierunt
interl.|  me dicente audite vocem meam
nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique
interl.|  contra illud apostoli que retro sunt obliviscens in anteriora me extendo
interl.|  preterita cupientes
et non in ante
interl.|  futura contemnentes
Numérotation du verset Ier. 7,25 
a die qua egressi sunt patres eorum de terra Egypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens
interl.|  sicut supra
diluculo et mittens
marg.|  A DIE  QUA  EGRESSI. Omne tempus medium dicit eos per offensam Domini transegisse. Necessaria ergo fuit evangelica gratia que eos non merito sed Dei misericordia conservaret.
Numérotation du verset Ier. 7,26 
et non audierunt me
interl.|  patet quia merito stillavit ira Dei super populum contemptorem dure cervicis
nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum 
Numérotation du verset Ier. 7,27 
et loqueris ad eos omnia verba hec et non audient te et vocabis eos et
interl.|  tamen
non respondebunt tibi
interl.|  tante sunt superbie ut dedignentur respondere
marg.|  ET  LOQUERIS  AD etc. Ne dubitetis indurasse cervices etc. Ecce Deo locum penitentie nec ideo loquor ut fiant que dico sed quia futura ideo predico. Nunc saltem loquere eis verbis meis.
Numérotation du verset Ier. 7,28 
et dices ad eos hec est gens
interl.|  non populus Dei
que non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides
interl.|  fides christianorum
et ablata est de ore eorum
interl.|  filii Dei fideique confessio
marg.|  HEC  EST  GENS etc. Hoc in tempore prophetarum factum est et in umbra precessit. In Christo plene completum est cuius disciplinam noluerunt audire. Unde eleganter infertur periit fides que proprie christianorum est.
Numérotation du verset Ier. 7,29 
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui
interl.|  populum Iudeorum et hoc proprie ad Christi tempus referendum quando periit fides et ablata est de ore populi Dominum blasphemantis
marg.|  TONDE  CAPILLUM. Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere cesariem nunc econtra comam dimittere luctus indicium est.
Numérotation du verset Ier. 7,30 
quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis
interl.|  quem nihil latet vel in templo meo
dicit Dominus posuerunt offendicula sua
interl.|  idola baal
in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam 
Numérotation du verset Ier. 7,31 
et edificaverunt excelsa Tophet
interl.|  que hebraice Ramath
interl.|  sive Aramtophet alia littera
marg.|  EXCELSA  TOPHET. Hieronymus HIERONYMUS. Tophet hebraice, latitudo latine qui locus est in valle filiorum Ennon. Et hebraice dicitur geennon. Ge enim vallem ennon hominis nomen vel gratiam sonat. Et tradunt hebrei ex hoc loco dictam gehennam eo quod omnis populus Iudeorum ibi offenden Dominum periit. In quo loco etiam filios suos in igne idolis consecraverunt.

Tophet] scrips. hic et ubique, Thofeth Weber
qui est in valle filii Ennon ut incenderent filios suos et filias suas igni que non precepi nec cogitavi in corde meo
marg.|  QUI  EST  IN  VALLE. Locum qui Siloe fontibus irrigatur significat amenus atque nemorosus et usque hodie ortorum prebet delicias. Hic autem gentilitatis error omnes provincias occupavit ut ad capita fontium lucosque amenissimos victimas immolarent.
marg.|  ET  FILIAS. Si iepte obtulit filiam virginem non sacrificium Deo sed animus placuit offerentis. Neque enim si canis aut asinus aut immundum quodlibet animal primum occurrisset Domino offerre debuisset.

Ennon Rusch hic et ubique cum Ω etc.] Ennom hic et ubique Weber
Numérotation du verset Ier. 7,32 
ideo ecce dies venient dicit Dominus
interl.|  obsidionis scilicet quam a nono anno Sedechie regis usque ad undecimum perpessi sunt
et non dicetur amplius Tophet et vallis filii Ennon sed vallis Interfectionis
interl.|  ob interfectionem plurimorum
et sepelient in Tophet
interl.|  tanta erit cedes
interl.|  in loco sue religionis
eo quod non sit locus
marg.|  ECCE  DIES  VENIENT etc. Quando recessit a fidelitate Domini sui tunc incepit. Sed cum rex Egypti veniret ut liberaret Ierusalem Nabugodonor illum fugavit. Postea Nabuzardan obsedit eam et cepit et duxit Sedechiam in Anthiochiam et ibi orbatus est.
Numérotation du verset Ier. 7,33 
et erit morticinum
interl.|  qui sepeliri non poterant
populi huius in cibum volucribus celi et bestiis terre et non erit qui abigat
interl.|  quia quisque sibi timebit vel victus humandi officio
Numérotation du verset Ier. 7,34 
interl.|  Hieronymus : manifesta transcurrimus ut in occultis immoremur
marg.|  ET  REQUIESCERE. Cum locus idolatrie versus fuerit in sepulcra ut ubi Deum offenderant ibi cadavera eorum inhumata iacerent.
de urbibus Iuda
interl.|  que Ierusalem subiacebant
et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem letitie vocem sponsi et vocem sponse
interl.|  ut merore et gemitu omnia compleantur
in desolatione enim erit terra 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_7)