initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

<34.1> Incipit prefatio in Ieremiam prophetam

prol.|   {t. 3   : Erfurt, f. 122ra   ; facsim., p. 99a} [Rusch, f. 122ra   ] Hec interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebreos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata que, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebreis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebream, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori sed certo consilio Septuaginta nonnulli aliter dixisse vel contexuisse intelliguntur. Quod ideo premonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare, quod singulorum in suo genere veritas observanda est.

a Textus nec in operibus Hieronymi nec in Edminor. nec in De Bruyne, Préfaces de la Bible latine invenitur.

1 moverit PL114 ] scrips. cum PL , noverit cacogr. Rusch | 2 nonnulli] nonnulla PL114 | 3 contexuisse] contexisse PL114 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_Prol.1)