initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

<34.2> Incipit prologus in eumdem*

prol.|   {t. 3   : Erfurt, f. 122ra   ; facsim., p. 99a} [Rusch, f. 122ra   ] Ieremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebreos Isaie et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus tribus ab Hierosolymis distans millibus, sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctificatus, virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesie dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer et captivitatem urbis atque Iudee non solum spiritu sed et oculis carnis intuitus est. Iam decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant, iam terras earum colonie gentium possidebant. Unde in Iuda tantum et in Beniamin prophetavit et civitatis sue ruinas quadruplici planxit alphabeto, quod nos mensure metri versibus que reddidimus. Preterea ordinem visionum, qui apud Grecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii eius, qui apud Hebreos nec legitur nec habetur, pretermisimus, pro his omnibus maledicta ab emulis prestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior quia vos me cogitis. Ceterum ad compendium mali rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere, quam quotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare.

a Hieronymus, Prologus Hieremiae prophetae (CPL 0591 L (A)), ed. Weber, Edminor., p. 1166 ut in Edmaior., t. 14, p. 5-6 ; cf.   De Bruyne , Préfaces, X : Prophetae maiores, n° 1.3 ; PL28, 847C-850A [non contuli].

4 Codd. : Rusch , Edminor., PL28 (non contuli)




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_Prol.2)