initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<35. Lamentationes Ieremiae sive Treni>

Capitulum 1

Numérotation du verset Lam. 1,1 
Quomodo
interl.| interl.| affectuose ammirative||
sedit sola
interl.| interl.| humiliata||
interl.| interl.| destituta vel desolata auxilio Dei et angelorum||
interl.| interl.| habitu plorantis||
interl.| interl.| Hierusalem vel anima vel Ecclesia||
plena populo
interl.| interl.| ex gentibus et tribubus et linguis congregata||
interl.| interl.| olim populosa||
facta est
interl.| interl.| ab opposito||
quasi
interl.| interl.| non vere||
vidua domina
interl.| interl.| regibus et sacerdotibus Dei auxilio||
interl.| interl.| absente sponso||
gentium
interl.| interl.| devictarum||
princeps
interl.| interl.| vitiorum||
provinciarum
interl.| interl.| quas tributarias fecerat||
interl.| interl.| Ecclesiarum vitiorum sensuum||
facta est sub tributo
interl.| interl.| in maioribus in prelatis||
interl.| interl.| demonum||
interl.| interl.| Chaldeorum||
marg.| marg.| ALEPH. Doctrina scilicet ut seipsum et Deum cognoscat homo. Hanc plebs Iudeorum non habuit idcirco merito hostibus subiacuit.||
marg.| marg.| QUOMODO  SEDET  SOLA  CIVITAS. Subversionem misere civitatis et riunam celestis populi non solum sub Chaldeis accidisse verum sub Tyto et Vespasiano plenius complendam pronuntiat ante ultima enim captivitatem non sola iure sedere dicitur nisi forte pro doloris exaggeratione. A Chaldeis pauperes terre cultores relicti leguntur quibus Godolias preesse iubetur. Nec civitas omnino destruitur sed post mortem Christi vastanda differtur ut nec lapis super lapidem in ea relinquatur. Reversis autem a captivitate crevit virga furoris quia per monita et correctiones prophetarum non sunt ad Deum reversi sed beneficiis Dei semper fuerunt ingrati unde Moyses scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam semper contentiose egisti contra Deum et Steffanus in Actus Apostolorum. Dura inquiet cervice et incircuncisi corde propterea sepe fagellis attriti ab hostibus oppressi malis omnibus afflicti nec sic crediderunt sed exacerbaverunt Deum excelsum et ideo captivatis iam decem tribubus in Assyrios due que remanserunt domum David sequentes et Deum spem tenus colentes paulatim crescente malicia primum in Chaldea captivantur unde hic civitas plangitur. Quomodo sedet sola civitas etc.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Quomodo sedet sola civitas. Ierusalem #populo spoliata ignomina plena inter hostes humiliata olim populosa et inter hostes gloriosa facta est quasi vidua domina gentium regibus destituta sacerdotibus desolata templo prophanato et vasorum gloria explosa auxilio Dei destituta. Domina gentium quasi ante subverterat et subiugaverat.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. MORALITER. Anima sola sedet quasi vidua bonis exuta virtutum que subiecit se Domino Chaldeorum et pubertatis sue contempsit sponsum Chaldei captivantes interpretantur hii sunt demones qui de solio celestis patrie animam revocant et in potestatem suam captivant unde intra in tenebras filia Chaldeorum quia scilicet filia Dei in luce virtutum stare noluisti intra mutato nomine in tenebras cecitatis unde Ieremias gemens exclamavit. Quomodo sedet sola civitas anima scilicet quondam virtutibus et suffragiis sanctorum quasi civitas plena populo nunc desolata que prius pollebat divinis operibus inter frequentias sodalium nunc inter hostes sedet squalida cui nulla est societas sanctorum nulla communio sacramentorum nulla cum sponso participatio sed redacta in tributum vitiorum. Unde etiam dicitur multis me reliquit pater meus creditoribus obnoxium quibus et si quotide laboro non satisfacio. Multa sunt delictorum tributa quibus anima est obnoxia donec per penitentiam ad libertatem redeat. Unde plange #quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis tue unde vox plagentis sequitur : plorans ploravit in nocte.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. ALLEGORICE. Quomodo sedet sola civitas. Lacrimosius plangenda est Ecclesia culpis exigentibus sponsi absentia viduata. Quomodo sedet sola civitas Dei et angelorum auxilio desolata. Si enim sponsus cum ipsa esset non esset lugenda quia non possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus sed gaudio gaudent propter vocem sponsi. Cum vero matrem id est Ecclesiam a sponso viduatam senserint non solum filios sed et omnes amicos flere consuevit unde Ieremias pre omibus et pro omnibus flebat non ruinam saxorum sed hominum. Quomodo sedet sola civitas plorantis demonstrat habitum unde et Iob in sterquilinio sedisse prehibetur ut dolentis exprimeretur affectus qui et ipse dolens interpretatur.De hac captivitate dicitur : Super flumina Babylonis illic sedimus qui #s sedere in throno regni et in summo vertice celi stare noluimus iure super flumina tentationum sedentes dolemus unde Isaias : Descende sede in pulvere filia Babylonis sede in terra non est solium filie Chaldeorum ita Hierusalem nostra cum in confusionem peccatorum venerit non est ei solium dignitatis sed sordidatur in terrenis vitiis. Unde Ieremias plangit non modo quia sedet terrenis operibus sordidata sed quia sola et quasi vidua. Non vere vidua nam et si a sponso ad tempus despicitur sponsalitatis tamen iura retinentur ut si redire per penitentiam voluerit sponsum recipiat cum satisfecerit et vestem immortalitatis qua revestita nullius subiacebit tributo unde Paulus : nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis.||
Numérotation du verset Lam. 1,2 
beth.
interl.| interl.| domus Iacob anima Ecclesia domus Dei populus Israhel||
Plorans
interl.| interl.| intus||
ploravit
interl.| interl.| exterius||
in nocte
interl.| interl.| mundi adversitate peccatorum cecitate||
interl.| interl.| aliena a vera luce||
interl.| interl.| quia non licet in die||
et lacrime eius in maxillis eius
interl.| interl.| doctoribus quorum officio cibus anime ad minores traiicitur||
interl.| interl.| prelatis conscientiis||
non est qui consoletur eam
interl.| interl.| dum est in nocte||
ex omnibus caris eius
interl.| interl.| sanctis vel angelis vel affectibus pravis||
interl.| interl.| prophetis sacerdotibus regibus||
interl.| interl.| prius blandientibus||
interl.| interl.| gentes eis amicicia coniuncte||
interl.| interl.| qui et cari||
interl.| interl.| vel angeli||
spreverunt eam
interl.| interl.| quia Deus sprevit||
et facti sunt ei inimici
interl.| interl.| dum subtrahunt ei auxilium quasi hiis quibus Deus offensus est similiter Ecclesia non nunquam pro peccatis suis affligitur consternatur tam interioribus quam exterioribus inimicis||
marg.| marg.| PLORANS  PLORAVIT. Paschasius Radbertus PASCHASIUS.  HISTORIALITER etc. Que sit que ploret beth littera ostendit que interpretatur domus que scilicet cum Iacob in Egytum est ingressa et Domini clementia egressa secundum illud : in exitu Israel de Egypto etc. Sed rursus exigetenibus peccatis in Babylonem captivatur unde plorans ploravit in nocte quia in die non datur eis requies ut saltem suis consolentur lacrimis et sero oculos abluant quos prius ad idola levabant. Et quod gravius est ex omnibus amicis eius prius blandientibus non est qui consoletur eam. Lacrime eius in maxillis eius ut magis inter hostes confundantur et suis saturentur obprobriis. Propter idolatriam enim populus in captivitatem ductus dure ab hostibus affligebatur sed sub Tyto et Vespasiano durius quem diu patientia Dei sustinuit sed impenitens iram sibi in die furoris thesaurizavit.||
marg.| marg.| Plorans ploravit. Quartus locus conquestionis per quem res turpes et humiles indigne patientes proferuntur qui hic sepissime frequentatur.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. MORALITER. Plorat anima scilicet in peccatorum cecitate de qua dicitur : sit nox illa solitaria nec laude digna sed non plorat suo arbitrio sed miserante Domino unde in persona Domini plangens propheta dicit : Quomodo sedet sola civitas. Nisi enim Dominus misericordia motus eam solam sedere vidisset ipsa se minime plorasset. Respexit Dominus Petrum et flevit amare. Lacrime eius in maxillis eius. Maxilla anime conscientia est vultus in maxillis formatur cum uniuscuiusque qualitas in conscientia monstratur. Consciencia vero que novit peccata sua semper debet fonte lacrimarum irrigari unde David : peccatum meum contra me est semper. Aliter non est qui consoletur eam vero consolatore amisso scilicet Spiritu Sancto cum presertim omnes amici id est affectus prave dilectionis fiant eius inimici cum in die iudicii secundum apostolum insurgant cogitationes miseram animam accusantes aut defendentes et demones pessimi persuasores qui nunc decipiendo blandiuntur.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. ALLEGORICE. Plorans ploravit in nocte. Christi Ecclesia plorat in nocte id est inter adversa huius vite quia licet sit ad gloriam predestinata versatur tamen inter caligines ignorantie et cecitatis discrimina plorat foris que tolerat plorat intus cecitatis sue erumnas sed plorans plorat quia prius intus compungitur et sic exterius propriis lacrimis baptizatur que de cordis fonte producuntur quarum ubertatem insinuans propheta ait : plorans ploravit. Hoc modo non minus exterior quam interior homo reformandus abluitur unde sequitur : lacrime eius in maxillis eius qui sciunt sua et aliena delicta plangere non tegere de quibus in canticis dicitur :gene tue sicut fragmen mali punici absque eo quod intrinsecus latet. In hiis enim Ecclesie pulcritudo ostenditur et ipsorum predicatione in corpus Ecclesie traiicimur qui sicut plus ceteris in corpore Christi laborant plus gemunt et plorant eos quos vident delictorum versari et in cecitate erroris. Plorat Ecclesia in nocte quia peccatorum suorum tenebras non ignorat lacrimas in maxillis portat quibus pulcritudinem suam quotidie renovat. Prodest enim Maria Marthe laboranti dum plorans plorat secus pedes Domini. Plorat sponsa a complexu sponsi remota et in valle id est in nocte ignorantie huius plorans plorat pro patrie scilicet celestis desiderio et pro peccatis suis et aliorum in hoc seculo plorat in hiis qui mortui sunt mundo. Plorat in virginibus in viduis in omnibus qui se peregrinos et hospites confitentur super terram. Non est qui consoletur eam ex omnibus caris. Sanctis videlicet vel angelis nisi recipiat consolationem spiritus scilicet unde omnes amici eius spreverunt eam quia Deus sprevit eam. Et facti sunt ei inimici cui Deus inimicus a cuius equitate non possunt discordare.||
marg.| marg.| NON  EST  QUI  CONSOLETUR  EAM etc. Hoc proprie ad ultimam captivitatem pertinet nam ex tunc nec principes nec sacerdotes habuerunt. In Babylone autem consolatores habuerunt Danielem Ezechielem et alios multos ;||
marg.| marg.| OMNES  AMICI  EIUS. Tercius decimus locus per quem cum indignatione conquerimur cum ab hiis a quibus minime conveniat male tractamur.||
Numérotation du verset Lam. 1,3 
gimel.
interl.| interl.| plenitudo||
Migravit Iuda
interl.| interl.| decimus locus per quem inopia infirmitas solicitudo demonstatur||
propter afflictionem et multitudinem servitutis
interl.| interl.| quia fugit iugum suave Domini et onus eius leve||
habitavit inter gentes
interl.| interl.| alias||
interl.| interl.| gentiles vel vitia vel demones||
nec invenit
interl.| interl.| sic||
interl.| interl.| vitiis instantibus vel demonibus||
requiem omnes persecutores eius
interl.| interl.| quos fugiebant comprehenderunt crudeliter eos||
interl.| interl.| sequentes quasi fugitivam||
interl.| interl.| Chaldei Romani||
apprehenderunt eam inter angustias
interl.| interl.| fuga et afflictione angustiatam||
interl.| interl.| peccatorum||
interl.| interl.| afflictionum||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Migravit Iudas propter multitudinem peccatorum scilicet captivati sunt non solum usque in Babylonem sed inde tanquam fugitivi servi propter afflictionem servitutis ad alias gentes migraverunt sed nec ibi requiem invenerunt unde sequitur. Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias qui scilicet fugitivos persequebantur et ante angustiatos aflixerunt crudelius. Iure enim qui leve iugum Domini fugerant dura afflictione premuntur et qui libertatem in Christo promissam vilipendebant afflictione servitutis merito laborant. Migravit Iudas de aliis hostibus ad alios crudelitatem dominorum fugiens. Sicut Caym fratricida vagi et profugi habitabant Iudei inter gentes nullam requiem invenientes confusionis sue ignominiam circunferentes quia Christum fratrem suum occidere non timuerunt.||
marg.| marg.| Plenitudine enim delictorum suorum migravit Iudas in captivitatem que sibi accumulando provocavit Dei ultionem. Aliter enim sibi gentem dilectam et gloriosam non traderet Deus in captivitatis ignominiam qui se nondum Amorreos posse tradere dicit quia nondum sunt completa peccata Amorreorum.||
marg.| marg.| MORALITER. Migravit Iudas. Anima scilicet que Deum debet laudare et se accusando peccata aperire afflicta vitiorum servitute de vitiis migrat ad vitia nec invenit requiem unde apostolus : video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Evadendi autem nulla via est nisi quam ipse demonstrat gratia Dei per Hiesum Christum. Sed misera anima a persecutoribus suis inter angustias pregnantium tandem more fessa deprehenditur unde : ve pregnantibus et nutrientibus in die illa.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. ALLEGORICE. Migravit Iudas id est Ecclesia Christi libertate amissa sepe in servitutem gentium et in afflictionem vitiorum migravit et nullam invenit requiem sed de loco in locum fugiens a persecutoribus deprehensa graviori affligitur angustia. Sepe enim historialiter sic captivatur et affligitur Hierusalem nostra et inter hostes vagatur captiva sicut historialiter figurabat Hierusalem terrea.||
Numérotation du verset Lam. 1,4 
deleth.
interl.| interl.| interpretatur tabularum||
Vie
interl.| interl.| predicatores||
Sion
interl.| interl.| celestis||
lugent eo quod non sint qui veniant
interl.| interl.| pedibus mentis||
ad sollemnitatem
interl.| interl.| patrie celestis unde: constituite diem sollemnem in condensis||
interl.| interl.| angelorum||
interl.| interl.| que debent ornari||
destructe sacerdotes eius
interl.| interl.| qui debent gaudere||
gementes
interl.| interl.| pro peccatis||
virgines
interl.| interl.| caste intentiones||
eius squalide
interl.| interl.| quia intus corrupte que debent fulgere||
et ipsa oppressa
interl.| interl.| et ipsa plebs subdita||
amaritudine
interl.| interl.| vitiorum||
marg.| marg.| DELETH. Interpretatur tabularum. De imputribilibus enim tabulis cedrinis scilicet et sethim constructa erat domus Dei.||
marg.| marg.| VIE  SYON. Octavus locus per quem dicitur factum quod non oportuit non factum quod oportuit.||
marg.| marg.| MYSTICE. Tabularum quadrata introducitur species secundum anagogen harum officio domus Domini connexa quadrato culmine consurgit scilicet viis portis sacerdotibus virginibus.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Vie Syon. Premisso genere transit ad singularum species personarum ut dum genus per species dividitur et species per genus reintegratur luctus amplior multiplicetur. Et qui Threni lege metrica componuntur secularis eloquentie figuris interdum ornantur et per methaphoram rethorica proprietate distinguuntur. Unde hic dicitur : vie Syon lugent etc. non quod vie sentiant aut lugeant sed in solitudinem redacte luctum transeuntibus excitant eo quod non sint qui ad solemnitatem veniant. Simile est quod Moyses dicit : audite celi que loquor etc. Isaias quoque celum et terram in testimonium vocat ut cuncta cognoscant elementa iuste Deum iratum et ad iracundiam provocatum.||
marg.| marg.| MORALITER. Vie Syon virtutes scilicet ad supernam Hierusalem ducentes ad solemnitatem anime cui sponsus ablatus est cum anima de arce superne intentionis ad exteriores labitur actiones. Solemnitas eius est vite celestis intima contemplatio sed non sunt qui veniant ad solemnitatem affectus scilicet prioris vite non veniunt ad solemnia contemplationis anime vel divine quia porte sensuum sunt destructe. Sunt enim porte mortis sunt et iusticie de quibus dicitur : aperite mihi portas iusticie etc. et in Isaia : aperite portas et ingredietur gens iusta. Sed quia mors intravit per fenestras nostras squalet anime virginitas et gemit regale sacerdotium dum pro virtutibus replemur amaritudine vitiorum. Egrediamur ergo de portis mortis et portas vite reedificemus interrogantes que sit porta Domini ut ambulemus in ea.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Vie Syon. Quociens Ecclesia pro peccatis suis intus foris ve repletur furoris Domini amaritudine merito lugent vie porte iacent destructe gemunt sacerdotes scilicet squalide sunt virgines ut tocius tabulatura domus quaternario numero designata concussa videatur unde et alibi. Ieremias : state in viis et videte et interrogate vias Domini etc. Vie sunt prophete patriarche et alii per quos ad Christum qui vera est via venitur. Sicut enim lux dicitur a luce Christo sic vie dici possunt ab ipso unde Abraham prima via credendi appellatur. He sunt vie Syon id est celestis civitatis hee lugent et gemunt quod non sint qui veniant ad solemnitatem celestis patrie quia porte destructe qui enim presunt officio nec ipsi intrant nec alios intrare permittunt. Sacerdotes gementes quia scilicet lugent vie virgines squalide quia destructe porte. Iure autem sacerdotes virginibus copulantur quia virginitate sacerdotium pollet et virginitas regimine sacerdotum eget quibus consumptis gradibus sequentium turba commoritur unde generaliter sequitur. Et ipsa oppressa amaritudine quia si patitur unum membrum compatiuntur omnia membra.||
Numérotation du verset Lam. 1,5 
he.
interl.| interl.| ista||
Facti sunt
interl.| interl.| octavus locus||
hostes eius
interl.| interl.| demones||
interl.| interl.| heretici||
in capite
interl.| interl.| qui ante in cauda||
interl.| interl.| cum bonum opus corrupta mente concipimus diabolus in principio principatur||
inimici illius locupletati sunt
interl.| interl.| diminutione boni offiduitate peccandi||
quia Dominus locutus est
interl.| interl.| in Deuteronomio||
super eam
interl.| interl.| opprimendam||
propter multitudinem iniquitatum eius
interl.| interl.| concessio vel confessio quia factum non excusat sed ignosci postulat||
parvuli eius
interl.| interl.| pusillanimes||
interl.| interl.| quibus beneficio etatis miserendum||
interl.| interl.| non magni||
ducti sunt
interl.| interl.| a demonibus||
captivi
interl.| interl.| extra Ecclesiam||
ante faciem tribulantis
interl.| interl.| qui tribulant me exultabunt si motus fuero||
marg.| marg.| FACTI  SUNT  HOSTES etc. Ista predicta sunt in Deuteronomio et sic completa quasi quia Deo qui eis gentes subiecerat obedire noluerunt merito gentibus subiecti sunt.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Facti sunt hostes eius in capite quia Dominus locutus est per Moysen in Deuteronomio dicens : tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos et disperdaris per omnia regna terre filii tui et filie tue tradantur alteri populo et post pauca advena qui tecum versatur ascendet super te et erit sublimior et ipse erit in caput et tu eris in caudam. Hec autem Dominus locutus est propter iniquitatem Hierusalem non ut prescribendo peccare faceret sed ut monendo a peccato revocaret. Sed quia Deo noluit obedire hec omnia iusto iudicio Dei deplorat propheta accidisse propterea preponitur he littera que interpretatur ista quasi ob ista sunt iudicia que olim Deus per Moysen predixerat.||
marg.| marg.| MORALITER Facti sunt hostes eius demones scilicet principantes de quibus dicitur : si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris. Si enim misera anima a anima advertisset hostes male suadentes in capite esse non permisisset. Locupletati sunt contra nos scilicet invalescente usu vitiorum et crescente ut nisi auxilio Dei fugere nequeamus. Sed et ipse Dominus iratus est qui propter iniquitatem nostram hanc vindictam locutus est qui semel loquitur et secundo idipsum non repetit desperandum tamen non est aut a lucto cessandum quia parvuli tantum id est pusillanimes non fortes captivantur. Ante faciem tribulantis multis scilicet laqueis perpediti a quibus tamen Deo miserante solvuntur. Instant enim hostes fortiores aliquando in capite ipsam boni operis intentionem polluentes aliquando longiori usu voluptatum animam renitentem perpedientes secundum illud Salomonis. Qui servum suum a puericia nutrit in deliciis postea sentiet eum contumace. Ab hiis tanto difficilius liberamur quanto superiores et locupleti ores dominantur.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Facti sunt hostes eius heretici scilicet aut pagani aut mali catholici locupletati sunt disputandi facundia cum sit intelligentie penuria unde dicitur : mittam in eos non famem panis neque sitim aque sed audiendi verbum Dei quod cum tollitur hostes Ecclesie in capite sublimantur et scripturarum divitiis locupletantur propter multitudinem iniquitatum nostrarum. Tunc vero caves muti non valentes latrare fidem non possunt defendere aut debitam doctrinam subditis ministrare unde parvuli qui non habent doctrine vel vite perfectionem ducuntur in captivitatem non habentes rectores aut defensores ante faciem tribulantis hostis scilicet visibilis aut invisibilis vinculis delictorum constricti.||
Numérotation du verset Lam. 1,6 
vav.
interl.| interl.| et||
interl.| interl.| Ecclesia vel anima que filia est Syon celestis Hierusalem||
omnis decor eius
interl.| interl.| sacerdotum templi ornamentum||
interl.| interl.| puritas fidei virtutum||
facti sunt principes eius
interl.| interl.| motus rationales animi||
interl.| interl.| pastores rectores qui utroque cornu utriusque testamenti subditos deberent defendere et rebellantes percutere||
velut arietes non invenientes pascuam
interl.| interl.| scripturarum||
et abierunt
interl.| interl.| ligati||
absque fortitudine
interl.| interl.| virtutum||
ante faciem
interl.| interl.| suggestionem diaboli||
subsequentis
marg.| marg.| ET EGRESSUS etc. Quintus locus per quem ante oculos singula ponimus incommoda quod fere ubique notandum est.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Et egressus est etc. huic sententie. Vau preponitur que interpretatur et quasi dicat et ista que premissa sunt superius iusto Dei iudicio in vindictam annectuntur. Obsessa quippe Hierusalem omnem decorem pulcritudinis exterius et interius iocunditatis amiserat deviciis ablatis templo et sacerdotio prophanatis ipsa fame et pestilentia laborabat et qui subveniret non erat quia facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua dissolutis viribus pavido corde non defensionem sed fugam meditantes.||
marg.| marg.| MORALITER. Et egressus est a filia Syon. Anima scilicet malis moribus illecta que perdidit decorum suum id est virtutum ornamentum nec subveniunt principes animi scilicet motus rationales vel scripturarum defensiones quibus retundere debuit persequentes sed magis fatigato robore virtutum astricta nexibus delictorum propellitur in foveam eterne confusionis.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Et egressus est. Ecclesia scilicet de qua in canticis dicitur ecce tu plucra es amica mea. Ab ea decor egredietur quando hereticorum rabie fides corrumpitur de qua dicitur confessionem et decorem induisti. Facti sunt principes eius pastores scilicet et rectores in scripturis velut arietes pascua vite non invenientes. Abierunt absque fortitudine divini verbi quocumque eos error impellit ante faciem subsequentis ut qui minare ad pascua vite gregem Domini negligunt ipsi ad pascua mortis ligati vadunt absque robore virtutum. Decor enim Ecclesie in omnibus fidelibus est sed maxime in sacerdotibus et altari servientibus et in virginibus que iam supra squalide memorabantur.||
Numérotation du verset Lam. 1,7 
zai.
interl.| interl.| hec||
recordata est
interl.| interl.| primus locus conquestionis||
Hierusalem
interl.| interl.| Ecclesia vel anima||
dierum afflictionis sue
interl.| interl.| corporalis vel spiritalis||
et prevaricationis
interl.| interl.| pro qua afflictio||
interl.| interl.| mandatorum||
omnium
interl.| interl.| virtutum||
interl.| interl.| celestium promissorum||
desiderabilium suorum
interl.| interl.| bonorum que contulit eis Deus in Egypto in terra promissionis et in deserto||
que habuerat
interl.| interl.| anima||
interl.| interl.| ad habendum scilicet erat condita unde cogitavi dies antiquos etc.||
a diebus antiquis cum caderet
interl.| interl.| per diversa vitia||
populus eius
interl.| interl.| cordis affectus||
in manu hostili
interl.| interl.| demonum||
interl.| interl.| alius non poterat et Deus nolebat||
viderunt eam
interl.| interl.| undecimus indignationis locus quia cum in iuria contumelia iuncta est||
hostes
interl.| interl.| Chaldei vel quilibet gentiles vel demones||
et deriserunt sabbata eius
interl.| interl.| sicut hodie deridemus Iudeos||
marg.| marg.| PASCHAIUS  HISTORICE. Recordata est Hierusalem. Non recordatur ad consolationem desiderabilium suorum sed ad multiplicandum dolorem cum cadit populus in manu hostili unde preponitur zai que interpretatur hec. Hec enim est ultio perfecta ut de bonis perditis doleat et prevaricationis conscia de malis que incessantur tolerat quasi hec est divina ultio et perfecta quam legis predixerat lator scilicet cum caderet in manu hostium et nullus subveniret. Insuper viderunt eam hostes etc. Sicut nos hodie recitata sabbata Iudeorum deridemus quia eum permerunt in quo verum sabbatum habere debuerunt. Hec est autem iusta delictorum compensatio in manus hostium cadere recordari iugiter dierum non solum afflictionis sed etiam prevaricationis et ad rerum desiderabilium usus ex recordatione inhiare ut de afflictione novus dolor increscat de prevaricatione confusionis mesticia de rebus perditis inardescat irremediabilis concupiscentia de officio sue religionis obprobrium urat.||
marg.| marg.| MORALITER. Recordata est. Anima licet sero recordatur desiderabilium dum conspicit se artari undique et in manus diaboli affectus suos corruere et que putabat se securius stare divina percussa ultione tunc prevaricationis facta concurrunt tunc afflictionis pessime que per multa erraverat vitia recordatur non ad consolationem sed ad pene exaggerationem iuxta illud quod in inferno impii dicturi sunt. Erravimus a via veritatis et iusticie lumen nobis non illuxit. Sol non est ortus nobis lassati sumus in via iniquitatis et perditionis ambulavimus vias difficiles. Quid nobis profuit superbia ac divitiarum opulentia transierunt omnia tanquam umbra mortis in malignitate nostra consumpti sumus. Viderunt eam hostes etc. Maligni spiritus vacationis nostre ocia ad cogitationes illicitas pertahunt et sic deludunt quod canonicis monachis et omnibus qui Dei vacant ministeriis valde cavendum et ut non solum ab interno iudice sabbata eorum exprobrentur sed etiam ab hostibus derideantur. Si autem pro vanis nostris cogitationibus sabbata nostra deridentur quid de illis putandum est qui cum Domino vacare debeant etiam flagiciosa committere non formidant ? Si ergo Deo vacare volumus ipsi soli corde et corpore vacemus unde : vacate et videte quoniam eo sum Deus.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Recordata est. Sepe enim intuetur Ecclesia populum suum cadentem in manus hostium id est demonum alius per avariciam alius per luxuriam cadit alius per carnis oblectationem pro hiis omnibus et similibus Ecclesia continue deplorat recordatur omnium desiderabilium suorum id est que nobis promissa sunt in celis unde et nos prolabimur et ipsa peregrinatur. Sabbata quoque nostra id est festivitates non minus a nobis violantur quoniam ab hostibus deridentur unde : ubi est Deus eorum et alibi : fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte dum dicitur michi quotidie ubi est Deus tuus.||
marg.| marg.| VIDERUNT  EAM. Sepe pro peccatis vel paganis vel hereticis ve vitiis traditi prevaricationis nostre recordamur et tunc demones sabbata nostra derident cum a bonis nos feriari vident unde : qui tribulant me exultabunt si motus fuero.||
Numérotation du verset Lam. 1,8 
heth.
interl.| interl.| vita quod ad hoc respicit ipsa autem gemens et conversa est retrorsum idcirco enim Dominus induxit tribulationem ut peccator avertatur et vivat.||
Peccatum peccavit
interl.| interl.| confessio quia non peccatum excusat sed ut peccatum cognoscatur postulat||
interl.| interl.| peccatum infidelitatis||
interl.| interl.| tercius decimus locus conquestionis||
Hierusalem propterea instabilis facta est
interl.| interl.| per diversa vitia||
interl.| interl.| per diversas terras||
omnes
interl.| interl.| scribe et pharisei qui beatificant populum unde populus meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt||
interl.| interl.| heretici applaudentes vel angeli vel sancti viri||
qui glorificabant eam spreverunt illam
interl.| interl.| captivam convinctam heresi confusam vel vitiis constupratam||
quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens
interl.| interl.| peccatum cognoscens||
et conversa retrorsum
interl.| interl.| ad Deum quem reliquerat||
interl.| interl.| per penitentiam ad conversationem celi unde exciderat||
marg.| marg.| PASCHASIUS.  HET. Peccatum peccavit. Causam tante miserie demonstrat esse peccatum singulare quo retento omnia tenentur quo absente omnia dimittuntur hec est incredulitas unde : audite rebelles et increduli. Ex incredulitate enim Deum semper exacerbaverunt idola coluerunt in Christum credere noluerunt unde : si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent. Propterea instabilis facta est nec relictus est in ea lapis super lapidem. Omnes qui glorificabant eam scribe scilicet et pharisei qui lucri causa peccantem dicebant populum beatum et econverso plebs delinquens beatos vocabat eos et columnas in domo Domini sed modo invicem se spernunt quia adulationibus crediderunt. Gemens conversa retrorsum captivorum exprimit habitum qui dum abducuntur retro aspiciunt natale solum plorantes et gementes.||
marg.| marg.| MORALITER. Peccatum peccavit. Quasi dicat anima pro peccato infidelitatis per diversa vitia raptatur que supra petram virtutum non fixit gressus unde angeli vel viri sancti qui prius glorificabant eam despiciunt ut tandem gemat peccatum suum et redeat ad Deum et audiat vocem monentis post tergum unde Isaias : erunt aures tue audientes post tergum verbum monentis. Unde Maria conversa retrorsum invenit Ihesum quem querebat prius nec inveniebat sic et Hierusalem que hic pro peccato infidelitatis plangitur si cognoverit et crediderit conversa retrorsum et ingemiscens in lege quem mortuum extimabat invenit. Qui vero increduli sunt nec aspisciunt retrorsum usque hodie sicut Chaym instabiles sunt et portant confusionis sue signum et in Babylonem id est in confusionem tendunt.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Peccatum peccavit Ierusalem. Ecclesia in membris suis aliqua heresi polluta peccatum infidelitatis peccat. Ideoque instabilis vagatur et nulla fidei soliditate fundatur que prius fundata erat supra firmam petram. Hos autem populi qui eos vario affectu glorificabant videntes heresim eorum a catholicis deiectam et conculcatam spernunt et detestantur . Ipsi autem gementes.||
Numérotation du verset Lam. 1,9 
teth. sordes eius in pedibus eius
interl.| interl.| doctoribus a quibus debuit portari vel affectibus||
interl.| interl.| Christi vel iudicii futuri vel captivitatis||
deposita est
interl.| interl.| a solio regali||
vehementer non habens consolatorem
interl.| interl.| Spiritum Sanctum||
vide Domine
interl.| interl.| vox Christi captive||
afflictionem meam
interl.| interl.| ut miserearis||
interl.| interl.| non iniquitatem||
quoniam erectus est inimicus
interl.| interl.| contra te superbiens||
marg.| marg.| TETH id est bonum unde : Vide Domine affictionem meam. Bonum est enim peccatorem se recognoscere et cum penitentia et gemitu exclamare vide Domine.||
marg.| marg.| SORDES  EIUS. Tripliciter plangit eam quia contra Deum peccavit quia nec penituit quia post flagella ad Deum redire noluit unde quia non est recordata finis suis.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Sordes eius in pedibus. Quasi Hierusalem instabilis facta est et longa via fatigata sordes in pedibus portat quod magis de interiori homine quam exteriori plorat. Pedes synagoge doctores legis sunt qui per viam que Christus est eam ducere debuerunt. Sed hii pedes sordibus scelerum inquinati sunt. Nec recordata est finis sui id est Christi qui est finis legis ad iusticiam omni credenti. Ideo deposita est vehementer unde propria voce Hierusalem exclamat : vide Domine etc. A principio nanque et huc usque deploravit propheta ab hinc autem ipsa sua deplorat supplicia humiliata et peccatum suum confessa quod significat teth littera que interpretatur bonum unde bonum mihi Domine quia humiliasti me. Ipsa autem humiliata non sustinet amplius prophetam sed cum gemitu et lacrimis exclamat : vide Domine. More rethorico conquestionem cum indignatione facit ut iudicem contra hostem moveat et ipsa misericordiam suscipiat unde addit quoniam erectus est inimicus meus contra te scilicet non tue imputat iusticie sed sue superbie quasi Vide primum afflictionem meam ut miserearis non facinora. Vide de quibus irascaris. Deinde quia erectus est inimicus ut ulciscaris.||
marg.| marg.| Moraliter : sordes eius. Anima  sordes habet in pedibus  sordes vitiorum scilicet que celestis vite et pristine conversationis candorem perdidit ; unde : consurge Hierusalem excutere de pulvere. Anima enim que terrenis intendit actibus sordes necesse est ut habeat in pedibus id est affectibus unde humiliata est in pulvere anima nostra. Ab hiis quotidie pedes lavandi sunt ne contingat quod sequitur oblita est finis sui deposita est vehementer non habens etc. Sed dicat anima dicat Ecclesia : Vide Domine afflictionem meam non peccatum ut damnes sed afflictionem ut liberes quoniam erectus est id est tibi imputans tibi insultans #quasi nequeas nos liberare ; unde David : « Multi dicunt anime mee non est salus ipsi in Deo eius ».||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Sordes eius. Ecclesia sordes in pedibus portat quia in huius vite miseria nemo est qui sine squalore vitiorum incedat saltem in pedibus quibus tangitur terra. Inde Dominus pedes discipulorum lavit et nos invicem lavare iussit et apostolis ait : extucite pulverum de pedibus vestris. Pedes autem idcirco lavit ut et pulcri essent et mundi sic per totum mundum predicaturi discurrerent de quibus dicitur : quam pulcri sunt gressus tui in calciamentis filia principis et alibi : calciati pedes in preparatione evangelii pacis. Sordes autem sunt in pedibus vita reproba in predicatoribus quia non recordantur finis suis id est iudiciis futuri unde deponuntur vehementer in conspectu Dei non habentes spiritum consolatorem qui alios consolari deberent. Conversi ergo et humiliati clament :  vide Domine etc.||
marg.| marg.| VIDE  DOMINE. Quartusdecimus locus conquestionis in quo orantur qui audiunt humili et simplici oratione ut misereantur.||

Ps. 3, 3.
Numérotation du verset Lam. 1,10 
ioth.
interl.| interl.| principium malorum scilicet quia vidit Deus gentes ingressus sanctuarium suum||
Manum suam
interl.| interl.| operationem suggestionem||
misit hostis
interl.| interl.| Chaldeus vel diabolus||
ad omnia desiderabilia eius
interl.| interl.| regnum sacerdoti in sanctasanctorum vasa preciosa fidem spem baptisma corpus Christi et ceteras virtutes||
quia
interl.| interl.| quasi hec est precipua causa malorum quia||
vidit
interl.| interl.| Dominus||
gentes
interl.| interl.| carnales vel vitia vel quia Iudei cultu idolorum in templum contulerant||
interl.| interl.| sacerdotes gentiliter viventes||
ingressas sanctuarium suum
interl.| interl.| templum animam Ecclesiam||
de quibus preceperas {t. 3 : Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 187b} [Rusch, f. 166rb ] ne intrarent in Ecclesiam tuam
interl.| interl.| animam||
interl.| interl.| sacerdos in quo fuerit macula non accedat offerre||
marg.| marg.| MANUM  SUAM. Quintus locus conquestionis per quem non nostras sed nostrorum fortunas deploramus sicut ipse Ieremias fortunam populi deplorat.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE.  Manum suam. Chaldeus misit manus ad sanctasanctorum ad que non licebat nisi solis sacerdotibus introire et semel in anno et cum sanguine vasa decoris abstulit et sanctuarium prophanavit cuius rei causa redditur quia vidit Dominus gentes ingressas sanctuarium suum id est Iudeos gentiliter viventes et sanctuarium polluentes quod ipse prohibuerat unde sequitur : de quibus preceperas etc. Et alibi : tradidit in captivitatem virtutem eorum et #pulcritudinem meam manibus inimici mei.||
marg.| marg.| MORALITER. Manum suam. Diabolus audacter manum mittit ad anime desiderabilia et aufert virtutum ornamenta fidem spem caritatem discretionem etc. quod iustus iudex fieri permittit quia gentes scilicet pravas suggestiones vidit et cogitationes et voluptates ingressas sanctuarium anime que debuit hostium claudere et in cubiculo Patrem orare. Tunc pudicicia corrumpitur abstinentia evertitur et princeps cocorum omnes muros anime id est virtutes evertere conatur sic vindemiatam suis bonis animam sine consolatore relinquit.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Manum suam etc. Hostis antiquus ad desiderabilia Ecclesie manum mittit in membris ipsius fidem contaminans baptisma recindens doctrinam corrumpens corpus et sanguinem Domini indigne contrectans et vasa preciosa id est oves Christi quasi lupus devastans. Et causa tanti mali redditur quia gentes scilicet carnem amantes quasi prepucium retinentes et Christi circuncisionem non habentes ministri altaris efficiuntur.||
Numérotation du verset Lam. 1,11 
caph.
interl.| interl.| manus ex cuius tactu clamant vide Domine||
interl.| interl.| vox prophete||
interl.| interl.| quartus locus conquestionis||
Omnis populus eius gemens
interl.| interl.| angustia belli||
et querens panem
interl.| interl.| verbi Dei||
dederunt pretiosa
interl.| interl.| celestia pro terrenis||
queque pro cibo ad refocillandam
interl.| interl.| non ad faciandam||
animam
interl.| interl.| animalitatem||
vide Domine
interl.| interl.| quartusdecimus locus conquestionis||
interl.| interl.| vox sinagoge vel Ecclesie vel anime||
considera
interl.| interl.| facturam tuam non iniquitatem meam||
quoniam facta sum vilis
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Omnis populus eius. Quantam famem Iudei passi sunt historie non tacent et Iosephus precipue manifestat unde hic : omnis populus eius gemens et querens panem ad refocillandam animam id est corporalem vitam vide Domine. Nota quid prophete profuit dum se non plangentem Hierusalem planxit que tamen supra quasi in nobilioribus membris plangens inducitur nunc vero quasi vitali spiritu recepto omnis populus plangere prohibetur vide Domine etc. Sicut enim gallina fovet ova sua et coanimat sic spiritales viri subditos suos paulatim vel monendo vel plangendo fovent ut sibi coaniment.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Omnis populus eius gemens et querens panem verbi Dei panem qui de celo descendit. In angustia famis Ecclesia hunc panem querit a doctoribus nec invenit quia dederunt queque preciosa pro cibo celestia scilicet pro terrenis eterna pro caducis ad refocillandam animam quia innumeris desideriis accensam refocillare possunt non saciare. Hinc quoque populus gemens et querens panem Dei quia pravi affliguntur et cruciantur quia non ad votum vite affluentia deliciose habetur.||
marg.| marg.| MORALITER. Dederunt queque preciosa pro cibo. Infelix anima preciosa queque pro cibo donat quando virtutes mentis ad transitoriam delectationem inclinat et refocilare nititur dum diversis vitiis et desideriis satisfacere machinatur. Unde populus eius gemens et querens panem plangitur quia preciosa queque quamvis pro cibo dederit concupiscentie affectus non saciatur visu gustu et ceteris sensibus. Unde si qua forte virtus redeat et Spiriut Dei anima recreata convalescat iure cum electorum multitudine plangendo exclamat : vide Domine etc quasi diceret facta sum vilis mihi humilis in oculis meis quia manus Domini tetigit me caph enim manus interpretatur. Cum autem manus Domini vel puniendo vel relevando supplicia vel instruendo animam vel negligentem Ecclesiam tetigerit mox ad se rediens et ingemiscens dicit : vide Domine etc. quasi considera fabricam tuam quantum sit vilis. Anima que prius oblectata vitiis gloriabatur manu Domini tacta se vilem profitetur que ad imaginem sui condita creatoris erat.||
marg.| marg.| FACTA  SUM  VILIS. Vilis efficitur Ecclesia cum crescente numero malorum non summa petit et celestia sed infima et terrena.||
Numérotation du verset Lam. 1,12 
lamed. O vos omnes
interl.| interl.| sancti non habentes hic manentem civitatem||
interl.| interl.| duodecimus locus indignationis indignati enim videtur quod sibi premium evenerit||
qui transitis
interl.| interl.| celeriter||
per viam
interl.| interl.| Christum unde ego sum via||
interl.| interl.| virtutis||
attendite
interl.| interl.| quartusdecimus locus conquestionis||
interl.| interl.| conpacienti corde||
interl.| interl.| caritatis intentione||
si est dolor
interl.| interl.| quis infirmatur et ego non infirmor quis scandalizatur et ego non uror||
sicut dolor meus
interl.| interl.| pro terrenis celestia perdidi||
quoniam vindemiavit me
interl.| interl.| bonis virtutum||
interl.| interl.| per Chaldeos per Romanos qui debuissent defendere||
ut locutus est
interl.| interl.| per prophetas||
Dominus
interl.| interl.| qui non mentitur||
in die ire furoris sui
interl.| interl.| iudicii||
interl.| interl.| quia exacerbavi eum||
marg.| marg.| LAMECH. Disciplina vel contritio. Quod enim propheta luget aliis disciplina est et contritio cordis ut lugeant simili modo.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. O vos omnes qui transitis.Proprium est miserorum tanto maiorem estimare suum dolorem quanto alienum minus intelligere studuerunt et quo magis dolorem suum sentiunt alienum sibi equari non consentiunt sed verius reliquie que salve fiunt contritione cordis talia deplorant quando sanctuarium destruitur templum prophanatur altaria evertuntur lumen candelabrorum extinguitur libri concremantur sacerdotes et levite captivantur virgines et uxores hostili libidine polluntur omnia sancta contaminantur. Pro hiis et huiusmodi reliquie que salve facte sunt non immerito lugent cum gentem suam non minus terrena bona quam celestia perdere vident sic enim vindemiavit eam Deus iusto iudicio sicut in lege et prophetis locutus est.||
marg.| marg.| MORALITER. o vos omnes qui transitis. Anima vitiis pergravata non tantum omnino excecata videns alios cum desiderio ad patriam festinantes et per viam virtutis gradientes cum ingenti merore exclamat : O vos omnes qui transitis per viam quasi videte quibus sollicita periculis quibus afficta tribulationibus quibus passionibus subiaceam quoniam vindemiavit me Dominus bona scilicet virtutum iusto iudicio abstilit quibus me quasi sponsam decoravit in die furoris sui exacerbatus malis meis. Vos ergo qui transitis per viam id est qui presentem despicitis vitam tendentes in viam veram que Christus est videte si est dolor sicut dolor meus celestia amisi thesaurizavi mihi ira in die iudicii et gravata malis meis non vobiscum possum festinare ad gaudia celi.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. O vos omnes. Nostra Syon cuius conversatio est in celis de celo in terris posita membra sua conspicit et que patiuntur quotidie de excelso conspicit unde miserando proclamat : o vos omnes qui transitis per viam sancti scilicet de quibus David dicit : euntes ibant et flebant etc. Hii eunt per viam que est Christus vestigia eius sequentes neque ad dexteram neque ad sinistram declinantes. Vocati enim ad pascales dapes et pascalia vota celebrantes agnum secundum legem commedunt festinantes hos conspicit Ecclesia via regia ad patriam gradientes que multis fiiorum curis impedita ingemit et clamat : O vos omnes qui transitis per viam non ut retrahat a via sed ut ad compatiendum moneat attendite mente et videte intuitu caritatis si est dolor sicut dolor meus. Mulier cum parit tristiciam habet unde apostolis filioli mei quos iterum paturio. Ecclesia enim que parit et generat et nutrit et lactat pro omnibus contristatur unde : quis infirmatur et ego non infirmor. Sic etiam Ecclesia teneros lactat aversos revocat pigros expectat precipites ut provideant castigat ne quem hostis extra castra inveniat dum ipsa ordinato agmine ad patriam festinat unde : que est ista que ascendit per desertum sicut aurora. Ad ascendentes ergo vel transeuntes ab excellentioribus membris dicitur. O vos omnes qui transitis quia alia sunt que pro hiis dleo alia que ab hiis que intus vel foris sunt tolero a patria differor in exilio moror. Attendite ergo quamvis ad bravium nos indefessa rapiat devotio videte dolorem meum filios educare volui et educere de miseria exilii et perducere ad gaudia celi sed multi aberrant multi exasperant multi languent pauci sunt qui venire curent omnia omnibus factus sum ut omnes lucrifaciam pro omnibus lugeo et pro omnibus uror. Videte ergo si est dolor sicut dolorem meum tendite ergo oculum mentis ad extremum iudicii diem et videte quoniam vindemiavit id est vindemiabit me Dominus in die furoris sui de quo dicitur Domine ne in furore tuo arguas ut locutus est Dominus in die furoris quando reddet unicuique secundum opera sua.||
Numérotation du verset Lam. 1,13 
mem.
interl.| interl.| ex ipsis donis scilicet Spiritus Sancti eruditur||
De excelso
interl.| interl.| alto consilio||
interl.| interl.| quintus locus conquestionis||
misit ignem
interl.| interl.| apparuerunt illis dispertite lingue||
interl.| interl.| Spiritus Sancti||
in ossibus meis
interl.| interl.| fortioribus||
et
interl.| interl.| sic||
erudivit me expandit rete
interl.| interl.| doctrine||
pedibus meis
interl.| interl.| voluptatibus||
convertit me retrorsum
interl.| interl.| de vitiis ad virtutes||
interl.| interl.| de infidelitate ad fidem||
interl.| interl.| ut audirem vocem post tergum monentis||
posuit me desolatam
interl.| interl.| terreno solacio||
tota die
interl.| interl.| omni tempore||
interl.| interl.| presentis vite dolore et desiderio future unde fuerunt mihi lacrime mee||
merore confectam
marg.| marg.| MEN. Incendium templi et regalium domorum et tocius civitatis fugientiumque oppressionem et desolationem significat.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. De excelso misit etc. Supernam vindictam de qua in Iob dicitur : ignis Dei descendit de celo etc. Ignem misit aereas scilicet potestates in ossibus meis ut fortia scilicet interius exteriusque affligant et sic erudiant qui Deum blandientem audire noluerant unde addit et erudivit me. Expandit rete pedibus meis ne post voluntates et desideria vana usque ad finem vite irem convertit me ire per angustias et tribulationes. Posuit me desolatam desolati sunt Iudei usque ad finem seculi et merore confecti.||
marg.| marg.| MORALITER. De excelso misit. Dum anima pro peccatis a Domino corripitur ad se rediens salubriter compungitur et in ossibus suis id est cogitationum medullis a Domino ignem venisse testatur unde divinitus castigatur et eruditur et quia sentit doctrine Dei retia coram pedibus expansa convertitur retrorsum abstinet ab illicitis luxum voluptatis et concupiscentiam in lacrimas convertit et tanto fortius merore confecta plangit et presentis vite consolationem non recipit quanto verius in eis per vana desideria se considerat aberrasse.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. De excelso misit ignem. Qui de Iudeis credideret vel gentilibus et una Ecclesia facti sunt merito dicunt de excelso misit ignem id est Spiritum Sanctum secundum quod corroborantur fortia virtutum et eruditur divinitus Ecclesia ne ultra idolis serviat vel mundi delicias querat quod significat men littera que interpretatur ex ipsis donis scilicet Spiritus Sancti quibus gratulabunda se eruditam dicit Ecclesia ut caste amet et caste timeat et ex ipsis erubescit vitiis quibus deservierat. Expandit rete scilicet predicationis ne ego eam post vanitates errorum et concupiscentias. Convertit me retrorsum ut post ipsum irem non perirem. Hoc rete apostolis est commissum ut de mari huius mundi pisces extrahant. Pedibus meis unde ab omni via mala prohibui pedes meos. Posuit me desolatam presentibus bonis que mihi prius solacia fuerant. Tota die merore confectam dolore scilicet presentium tribulationum et amore futurorum bonorum.||
Numérotation du verset Lam. 1,14 
nun.
interl.| interl.| sempiternum||
Vigilavit iugum
interl.| interl.| provocans Deum ad vindictam||
interl.| interl.| me dormiente||
interl.| interl.| concessio||
interl.| interl.| quasi vindicta punit qui dormire videbatur||
interl.| interl.| supponendum mihi||
interl.| interl.| que ex me sunt||
in manu eius
interl.| interl.| in retributione Domini||
convolute sunt
interl.| interl.| insolubili vinculo||
et imposite collo meo
interl.| interl.| tanquam suffocature||
interl.| interl.| sicut laqueus Iude||
interl.| interl.| tanquam grave pondus||
infirmata est virtus mea
interl.| interl.| ut non possim resistere||
dedit me
interl.| interl.| iusto iudicio Dei||
Dominus in manu
interl.| interl.| Chaldei vel potius Romani hostis vel diaboli||
de qua non potero surgere
interl.| interl.| unde non adiiciet ut resurgat virgo filia Israel||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Historice : Vigilavit etc. Iugum iniquitatis dormire est in nequicie torpore secure et impune quiescere sed vigilat in #manu Domini unde Ieremias virgam vigiliarum ego video cui Dominus vigilabo ego super verbum meum ut faciam illud. Nobis enim torpentibus peccata latent sed in manu Domni vigilant dum nos ad vindictam iuste retributionis accusant unde: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Convolute sunt quasi pondus ad premendum et imposite collo meo pro torque aurea funiculo iniquitatis circundata unde funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Data est ergo in manus peccatorum nec poterit surgere donec intret plenitudo gentium quod significat nun quod interpretatur sempiternum. Sempiternum enim iugum eius perpetua captivitas est.||
marg.| marg.| Moraliter. Vigilavit. Iugum anime vigilat in manu Domini que se vitiis et sceleribus subdit nisi quotidie penitendo ponat eam coram oculis suis unde peccatum meum contra me est semper. Voluit enim David vigilare et peccata fletibus abluere ne vigilaret iugum eorum in manibus Domini unde averte faciem tuam a peccatis meis quasi nolo ut in manu tua vigilent sed ut ego contra peccata mea vigilem et fletibus purgem ne convolutas inquitates imponas collo meo et me des in manu de qua non potero surgere.||
marg.| marg.| Allegorice. Vigilavit. Dum Ecclesia temptationibus qualiter vigilat in manu Domini iugum iniquitatis eius et hostibus tam visibilibus quam invisibilibus subditur amissis monilibus que sibi dederat in ornamentum sponsus unde ingemiscens ait :convolute sunt et imposite collo meo unde Isaias ait : quia filie Syon ambulaverunt extento collo auferenda esse omnia ornamenta et inter cetera torques et monilia. Torques in pectus pendentes intelligentiam menti demonstrant. Monilia omnia ornamenta significant quibus amissis viri Ecclesiastici muliebri affectu ambulant extento collo et nutibus oculorum loquuntur plaudentes manibus et pedibus ut composito gradu incedant seculi gloriam sectantes. Iure ergo iugo iniquitatum premitur que tantis virtutum ornamentis spoliatur unde convolute iniquitates funiculo insolubili plangentur et imposite collo eius quibus quedam membra suffocantur sicut Iudam laqueo se suspendisse legimus unde addit : infirmata est virtus mea quia impii in eternum traduntur interitum ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Sicut enim superior sententia que men intitulatur id est ex ipsis que scilicet Dominus misit de celo convertit eam ad penitentiam ita ex iugo iniquitatum eius nun quod sempiternum interpretatur impegit in interitum ut iusto Dei iudicio secundum impenitens cor suum sempiternum incurrat supplicium non quod Ecclesia ad vitam predestinatam hiis tradatur suppliciis sed que membris suis accidunt imputat sibi ac plangit.||
marg.| marg.| INFIRMATA  EST etc. Sextus conquestionis locus qui cum a Domino bonum expectaret in summas decidit miserias.||
Numérotation du verset Lam. 1,15 
samech.
interl.| interl.| adiutorium Dei scilicet quod omnino sublatum est||
Abstulit omnes magnificos meos
interl.| interl.| reges sacerdotes prophetas doctores vel Ecclesie vel sensus||
Dominus de medio mei vocavit adversum me
interl.| interl.| quartus locus conquestionis||
interl.| interl.| iusto iudicio||
interl.| interl.| qui distulerat||
tempus
interl.| interl.| id est tempore accepto afflixit me||
interl.| interl.| vindicte que non fit a Deo nisi in tempore non punit ante peccatum non coronat ante victoriam||
ut contereret electos meos
interl.| interl.| principes vel qui videbantur virtutibus eminentiores vel conatus mentis excellentes||
torcular
interl.| interl.| crucis unde torcular calcavi solus etc.||
interl.| interl.| sinagoge vel Ecclesie que est filia synagoge vel anime confidenti||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Abstulit omnes magnificos hec plenius in extrema captivitate acciderunt qua opprimente nec prophete nec sacerdotes remanserunt. In captivitate enim babylonica Danielem et Ezechielem et multos consolatores habuerunt in hac vero omnes magnifici ablati sunt quod samech significat quod interpretatur adiutorium unde Isaias : auferam a Hierusalem validum et fortem et omne robur panis et omne robur aque principem et quinquagenarium ac prudentem eloquii mistici etc. Hinc ipsos angelos in portis Hierusalem clamasse legimus : transeamus ex hiis sedibus.||
marg.| marg.| MORALITER. Abstulit etc. Sensus virtutum quos in se anima sentit captivos unde Dominus contra eam tempus vindicte adducit cum divinum adiutorium abducit quo ablato inimicus in confusionem erroris captivam ducit et dum predicatorum doctrinam oblivisci facit electos mentis conatus conterit ut eam virtutibus spoliatam facilius quasi in terra aliena possideat ne per recordationem sani dogmatis et meliorationem vite ad pristinum statum redeat.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Abstulit etc. Spiritualis Hierusalem quociens tribulationibus qualiter quociens persecutionibus agitatur vel hereticorum hostibus impugnatur merito plangit dicens : abstuli Dominus omnes magnificos meos. Sepe enim in toto orbe pauci remansere magnifici qui sana doctrina defenderent causam fidei vocavit adversum me tempus peccatis exigentibus. Tempus vindicte adducit Dominus ut conterat electos eius quia non est qui defendat vel murum ponat se pro domo Israel.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Torcular calcavit Dominus etc. Torcular ultionem significat et peccatorum supplicia unde Isaias : quare rubrum est indumentum tuum etc. angelis querentibus Dominum respondisse inducit torcular calcavi solus etc illud scilicet quo malis supplicia bonis premia calcantur hoc solus Dominus calcavit quia nullum adiutorem habuit neque enim angelus neque archangelus corpus humanum assumpsit ut pro nobis mortens adversarii nostri fortitudinem calcaret atque contereret. Hoc torcular calcavit Dominus in passione sua virgini filie Iuda ut credentibus premia et incredulis et crucifigentibus perpetue captivitatis et damnationis eterne effunderet supplicia. Propheta ergo videns duritiam Iudeorum deplorat quod calcaverit Dominus torcular filie Iuda quod enim Dominus patiebatur ad ipsius remedium convertit sibi intormentum extreme captivitatis et eterne damnationis unde ipsius synagoge plorantis inducit personam. Idcirco ego plorans etc. Longe factus est consolator etc. Hoc sepe probamus si iudaicam perfidiam et duriciam inspiciamus. Methaphorice autem dicitur torcular calcavit Dominus etc. Methaphoricos vineam suam de Egypto Dominus eduxit et in terram promissionis plantavit que diu sterilis et in infructuosa permansit secundum illud expectavit ut faceret uvas et fecit labrustas. Ideo Dominus torcular calcavit vinum sibi reservavit acinum porcorum perpetua captivitate pressit.||
Numérotation du verset Lam. 1,16 
ain.
interl.| interl.| fons vel oculus||
interl.| interl.| alludit littere que oculus dicitur||
Idcirco
interl.| interl.| septimus indignationis locus factum enim crudele et tyrannice et violentiam hostium ostendit||
interl.| interl.| vox synagoge vel Ecclesie vel prophete vel anime||
ego plorans et oculus meus deducens aquam
interl.| interl.| fontem lacrimarum||
quia longe factus est a me consolator
interl.| interl.| paraclitus||
convertens
interl.| interl.| ad bonum||
animam meam
interl.| interl.| vagantem et errantem||
facti sunt filii mei perditi
interl.| interl.| ad litteram vel ad opera vel quos parit Ecclesia quotidie||
quoniam invaluit inimicus
interl.| interl.| Chaldeus vel Romanus vel diabolus ||
marg.| marg.| MORALITER. Torcular calcavit Dominus. Sterili anime virtutibus et operibus vacue Dominus torcular calcat quando eam quasi sterilem et ociosam affligit pena condigna unde ait: idcirco plorans ego etc. quia sentit se amisisse consolatorem et impenitentem ruere ubi erit fletus et stridor dentium ubi ingens anime fletus describitur ut sibi sciat post huius mundi vanam leticiam omnem consolationem defecturam Ibi filii perdentur quia fructus malorum operum dissipabitur solus invalescet inimicus.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Torcular calcavit Dominus etc. Quando scilicet Ecclesie per passionem suam aereas potestates subiecit. Ipsa vero vere est virgo filia Iuda quia de Syon exibit lex et verbum Domini de Ierusalem cui calcavit Dominus torcular id est oppressionis iugum ut esset libera. Sed quia calcante Domino multa fuerat amurca idcirco deplorans ait propheta. Oculus meus deducens aquam et ideo ayn interponitur quod fons vel oculus interpretatur. Cum enim prelum crucis pressit de Christi latere fons emanavit. Unde: et continuo exivit sanguis et aqua. Hoc fonte emitur et lavatur sponsa sponsi complexibus socianda hoc dotatur ut gaudeat ut sponso soli inhereat solum diligat qui se tantum dilexit. Et quia ayn etiam oculus interpretatur non immerito de hoc fonte oculus inebrians aquam deducit lacrimarum. Unde: exitus aquarum deduxerunt oculi mei etc. Longe factus et consolator etc. Quotiens Ecclesia tribulationibus afficitur quociens desolatur auxilio Dei ad lacrimas quasi ad consueta arma recurrit dum autem doctore exterius monente non adest paraclitus qui eum instruat et erudiat interius propterea fiunt filii eius perditi et invalescit inimicus. Quisquis ergo doctorum Ecclesiam sibi commissam minus converti viderit de fonte amoris hauriat unde lacrimas producat donec consolatorem et convertentem paraclitum reducat alioquin invalescente inimico fiunt filii eius perditi qii scilicet nondum ablactati nondum in virum perfectum sunt producti.||
Numérotation du verset Lam. 1,17 
phe.
interl.| interl.| oris||
Expandit Sion manus suas
interl.| interl.| quasi parturiens ut quod non valet ore significet manuum expansione||
interl.| interl.| terrena vel Ecclesia vel anima||
interl.| interl.| quartus locus conquestionis||
non est qui consoletur
interl.| interl.| amisso vero consolatore||
eam
interl.| interl.| animam||
mandavit Dominus
interl.| interl.| iuste dissipando||
adversum Iacob
interl.| interl.| animam||
interl.| interl.| solo nomine gloriantem||
interl.| interl.| Chaldeos vel Romanos||
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
interl.| interl.| vana gloria dum nobis attribuimus bona et ipsa vanitate sicut menstruis quicquid tangimus ||
polliumus
marg.| marg.| HISTORICE. Expandit Syon etc. Dolorem significat quasi parturentis unde alibi: sicut expandit natans ad natandum manus suas sic et Syon inter angustias et Isaias angustia inquit possedit me sicut angustia parturientis. Angustia quidem est cordis que in expansione manuum exprimitur plusquam exclamatione oris unde phe prescribitur que oris interpretatur quia dum Syon manus suas expandit inter angustias significat quod ore non valet exprimere quod patitur in corde cum sit sine consolatore. Unde: recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me etc. Mandavit Dominus adversum Iacob iusto Dei iudicio et Chaldei et Romani adducti sunt non enim consurgit gens contra gentem nisi precipiente Domino. Quasi pol menstruis sicut abominabilis est mulier dum menstrua patitur sic Iudei ubique terrarum habentur.||
marg.| marg.| MORALITER. Expandit etc. Anima que fuerat speculum Dei et vitiorum supplantatrix cum propter iniquitatem traditur spiritalibus nequiciis frustra querit consolatorem extrinsecus que spiritalem consolationem perdidit intrinsecus. Merito ergo mandavit Dominus adversum Iacob etc. id est contra animam quondam vitia supplantantem nunc solo nomine gloriantem. Unde in circuitu spiritales hostes obsident eam ne possit effugere que sepe videns se vallatam expandit manus suas inter angustias cogitationum nec est ei vox oris nec ulla excusatio sermonis quia menstruis polluta id est cruentis operibus maculata a quibus sine consolatore nunquam liberabitur cum etiam propheta testetur quod omnes iusticie nostre sic sunt coram eo quasi pannus menstruate.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Expandit Syon manus suas etc. Quociens Ecclesia hereticorum vallatur exercitu Dominus adversus Iacob Ecclesiam scilicet que debet vitia supplantare contra eam mandat inimicorum exercitus quia Spiritum Sanctum consolatorem et doctorem amisit sine quo nullus ad fidem eruditur nullus a vitiis relevatu. Ideo expandit manus suas inter dolores et pressuras nec est ei ulla vox oris digna qua possit hostium dogmata vincere et sua defendere unde sepe fit polluta feditate carnalium operum et sanguine carnalium desideriorum inter hostes quibus interius et exterius impugnatur. Unde: ve pregnantibus et nutrientibus in die illa.||
Numérotation du verset Lam. 1,18 
sade.
interl.| interl.| iusticie||
iustus est Dominus
interl.| interl.| deprecatio||
interl.| interl.| quasi iusta sententia ore Domini contra me prolata||
interl.| interl.| in omnibus viis suis||
quia os eius
interl.| interl.| Verbum Patris vel predicatores vel prophetas vel presentiam||
ad iracundiam provocavi
interl.| interl.| peccando||
audite
interl.| interl.| aure cordis||
obsecro universi populi
interl.| interl.| non transeuntes per viam ut supra||
et videte dolorem meum
interl.| interl.| diligenter considerate||
virgines mee
interl.| interl.| octavus locus indignationis ||
interl.| interl.| caste intentiones||
interl.| interl.| virgines enim nec alium ledere nec se defendere possunt||
et iuvenes mei
interl.| interl.| fortes||
abierunt in captivitatem.
interl.| interl.| Babilonis||
marg.| marg.| HISTORICE. Iustus est Dominus etc. Sade que preponitur et iusticie interpretatur significat quod iusticie Domini recte quod bene hiis verbis ostenditur. Iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam pro quia oris eius iudicium iuste pertuli unde confiteri quia iustus est Dominus non distuli. Et notandum quod supra per transeuntes per viam quasi pauciores nunc Hierusalem vel propheta ad considerandum dolorem suum omnes communiter invitat ut eorum sit una passio quorum una est nature conditio. Superius enim virgines squalidas et parvulos luget captivos nunc etiam robustiores iuvenes et captivas virgines et quanto malum cumulatur tanto luctus muliplicatur. Audite ergo universi populi et videte dolorem meum. Magno enim intuitu et acuta consideratione hec discernuntur.||
marg.| marg.| MORALITER. Iutus est Dominus etc. Anima que ex oris iudicio castigatur merito confitetur quia iustus est Dominus quia pravis desideriis os Domini ad iracundiam provocat ut duram contra se proferat sententiam quia iustus est Dominus in omnibus viis suis. Unde confusione sua perfusa non audet oculum ad iratum iudicem levare sed universos invitat ut videant et audiant dolorem suum. Talis quippe est humane nature affectus ut doloris nostri et gaudii consortes queramus quorum participatione facilius feramus. Unde : congratulamini michi quia inveni ovem meam. Querit ergo anima multiplices intercessores quia ad iudicem quem offendit etiam oculos levare metuit. Virgines mee et iuvenes mei abierunt tunc scilicet cum mundas cogitationes et affectus robustiores quasi sobolem et spem uteri sui deperire hoste vastante cernit et spem future generationis amittit.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Iustus est Dominus etc. Ecclesia que superius oris iudicium pertulit que os Domini in scripturis sanctis ad iracundiam provocavit didicit confiteri. Iustus est Dominus etc. Nihil enim sine causa fit super terram et in magna Dei republica nihil sine providentia Dei fit quia os eius ad iracundiam provocavit non quod humana membra habeat Deus sed sicut tropice ascribuntur ei humani affectus ita et membra. Per os Verbum de ore Patris progenitum significatur ac si dicat flagiciis meis iustum iudicium provocavi et natura clementem compuli contra me duram ferre sententiam. Audite ergo universi populi etc. calamitatem suam duplicem et ineffabilem pensat. Unde ad condolendum omnes invitat ut multorum compassione anxietas levior fiat. Virgines de quibus dicitur. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Iuvenes quos in fonte baptismi regenerat mater Ecclesia. Hii cum aut heretica pravitate corrumpuntur aut vitiis constuprantur non loco sed mente in Babylonem id est in confusionem captivantur. Qui enim adheret meretrici unum corpus efficitur cum ea videte tantus luctus tantusque dolor cumulatur ut vix ab universis vel videri vel intelligi credatur. ||
Numérotation du verset Lam. 1,19 
coph.
interl.| interl.| vocatio||
Vocavi amicos meos
interl.| interl.| Egiptios vel hereticos vel affectus animi||
et ipsi deceperunt me
interl.| interl.| Egiptus vane auxiliatur||
interl.| interl.| quartus locus conquestionis||
interl.| interl.| regale sacerdotium||
et senes mei
interl.| interl.| maturitas consilii||
in urbe
interl.| interl.| Hierusalem vel anima vel Ecclesia vel mente||
consumpti sunt quia quesierunt cibum
interl.| interl.| lucra terrena vel vana desideria||
sibi ut refocillarent animam suam.
interl.| interl.| animalitatem ||
marg.| marg.| VOCAVI  AMICOS. Undecimus locus indignationis ab hiis enim factum est qui si alii facerent deberent prohibere.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Vocavi amicos. Coph vocatio interpretatur unde continuo subiungit. Vocavi amicos meos Egyptios quorum Iudei freti sunt amicicia et auxilio. Sed ipsi deceperunt me quia in tempore prime et ultime captivitatis nullum auxilium prebuerunt unde Isaias : erit terra Iuda Egypto in die vastatis eorum in formidine etc. Iure autem decepti sunt quia magis in Egypto quam in Deo speraverunt. Sacerdotes mei etc. hec sub Romanis accidisse nulli dubium est.||
marg.| marg.| MORALITER. Vocavi amicos meos dulces carnis affectus sed et ipsi animam sibi intentam decipiunt. Et quia in ea regale periit sacerdotium et senile maturitatis consilium vanis illecta desideriis laborat ad refocillandam concupiscentiam carnis Egyptus vane auxiliatur quia mundus transit et concupiscentia eius que est baculus arundineus qui super se nitenti perforat manus.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Vocavi amicos meos. Ecclesia sepe amicos vocat quos in fide socios putat sed ipsi decipunt qui fidem corrumpunt aut intus latendo aut in heresim apertam prorumpendo. Mali quoque catholici in potestatibus constituti in quibus Ecclesia sepe confidit quasi amici sepe decipiunt eam quodque peius est tunc crudelius seviunt cum sacerdotes et senes fame verbi Dei #consumpti sunt qui sequentes lucra carnalis vite magis querunt cibum animalis vite quam celestem de Salomonis ferculo vel evangelico prandio vel sapientie convivio ad quod omnium vocato in coph littera designatur||
Numérotation du verset Lam. 1,20 
res.
interl.| interl.| capitis id est mentis||
vide Domine quoniam tribulor venter meus
interl.| interl.| mens||
conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius
interl.| interl.| persecutorum||
et domi
interl.| interl.| in mente||
mors similis est.
interl.| interl.| suggestionum ||
marg.| marg.| VIDE  DOMINE. Quintusdecimus conquestionis locus vel potius quintus quia ibi per singula exponit incommoda ut quasi res ipsas videat et ad misericordiam descendat.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Vide Domine etc. Aliquando Hierusalem pudore confunditur aliquando de misericordia presumens sublevatur unde ait: vide Domine quoniam tribulor ut pium iudicem flectat cruciatus ad misericordiam pudor ad veniam. Venter meus conturbatus est quasi parturientis plena sum non ex parte se tactam sed amaritudine doloris et meroris plenam se siignificat. Subversum est cor meum pondere tribulationis. Gladius persecutoris foris interficit me et domi mors similis est pro amaritudine tribulationis.||
marg.| marg.| MORALITER. Anima doloribus variis vexata ventrem id est mentem turbatam gemit. Unde lucerna Domini spiraculum hominis que investigat omnia secreta ventris id est mentis. Bene est ergo capitis iste gemitus mens enim in capite significatur unde alibi Ieremie ait: ventrem meum doleo ven m do et exponens adiunxit sensus cordis mei turbati sunt. Venter enim mentem significat quia sicut in ventre cibi concipiuntur et proles sic in mente cogitationes. FideIis enim anima temptationibus fatigata intus et foris temptationibus attrittam se demonstrat foris persecutionibus intus doloribus. Cum enim flagellis exterius atterimur intus carnis suggestionibus fatigamur. Unde addit foris interficit gladius et domi mors similis est.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Vide Domine etc. Res capitis interpretatur. Conturbatio enim ventris vel subversio cordis est gemitus mentis que in capite designatur. Iure ergo conturbatio capitis dicitur dum Ecclesia suorum casibus amaritudine repletur que dolorem et tribulationem suam quotidie clementissimo exponit iudici. Venter omnium ciborum receptaculum est in quo excoquuntur per quem isti intelliguntur qui panem qui de celo descendit intus ruminare et recondere non omittunt sicut munda animalia hunc cibum recipiunt per fidem decoquunt per caritatem et legis Dei meditationem unde Isaias: a timore tuo Domini de concepimus et peperimus spiritum salutis. Hunc ventrem Ecclesia conturbatum lamentatur cum variis temptationibus alliditur et intus atque foris gravatur. Subversum est cor meum qui scilicet super cor suum non posuit Dei signaculum. Unde pone me ut signaculum super cor suum si enim signata fuisset hostis eam non subvertisset. Feritur ergo foris gladio persecutorum intus doctrina hereticorum aut improbitate morum que felle amariora sunt.||
Numérotation du verset Lam. 1,21 
syn.
interl.| interl.| id est dentium vel predicatorum vel cogitationum ||
Audierunt
interl.| interl.| inimici||
interl.| interl.| absente sponso||
et non est qui consoletur me
interl.| interl.| fugato spiritu||
omnes inimici mei
interl.| interl.| demones vel heretici vel mali catholici||
audierunt malum meum
interl.| interl.| afflictionem||
letati sunt quoniam tu fecisti
interl.| interl.| iusto iudicio permisisti||
adduxisti
interl.| interl.| id est adduces||
diem
interl.| interl.| iudicii||
consolationis
interl.| interl.| mee non illorum||
et fient similes mei
interl.| interl.| captivi afflicti||
marg.| marg.| AUDIERUNT. Secundus locus indignationis ostendit enim ad quem resista precipue pertineat id est ad ipsum Deum quem hostes in suis despiciunt unde ingrediatur omne malum etc.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Audierunt etc. gentes Hierusalem circunfusas captivitatibus eius insultasse non est qui ambigat. Destitutam enim Dei auxilio gaudebant cui inter tot procellas resistenti invidebant. Quoniam tu fecisti Dei iudicio imputat a quo omnia ordinari non ignorat. Adduxisti diem consolationis verba prophete sunt qui consolationem futuram quia certissime previdit quasi preteritam annuntiavit in consolationem captivati populi. Rethoricorum more loquitur qui sibi iudicem conciliant et in adversarios incitant.||
marg.| marg.| MORALITER. Audierunt. Deplorat anima quoniam audierunt inimici mala que tolerat non et qui consoletur eam anxiate anime doloris est augmentum quia in quo sperat differt auxilium. Hic quoque ineffabiliter dolet quod irrident hostes invisibiles qui prius blandiebantur. Conscientia autem gravius insultando accusat et vitia que prius videbantur dulcia patescunt amara qui autem ante videbantur amici qui debuerant compati si forte nostra scelera sciunt irrident qua si inimici. Unde David qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum. Sed habet anima dentes id est virtutes cogitationes que prospera et adversa norunt dividere et consolantem spiritum requirere et in Dei misericordiam sperare unde addit : adduxisti diem consolationis etc. Scit enim fortis anima post angustias penitentibus veniam dari et insultantibus supplicia retribui.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Audierunt etc. deplorat Ecclesia sua et suorum mala unde preponitur syn littera que dentium sonat. Hic est dentium fletus de quibus in canticis legitur : dentes tui sunt sicut greges tonsarum etc. Hii sunt qui non lacte infantie indigent sed manducant solidum panem unde Petro dictum est : macta et manduca quasi non solum panem tibi ad manducandum preposui sed reptilia. Tales enim doctrine acumine sciunt vitium mactare et reptilia in corpus Christi traycere. Dentium autem diversum offficium est. Alii dividunt alii mimnunt alii voces formant sic dentes mistici. Alii sunt ut greges tonsarum qui vetustate spoliati fetibus suis lac doctrine et indumenta virtutum ministrant. Alii lacte candidiores pulcritudine officii sui decorati ad subtilitatem summam verbum ministrant unde apostolus :perfectorum est solidus cibus qui exercitatos habent sensus. Audierunt quia ingemisco. Audivit inimici sponsam plorantem que sentit sponsum absentem qui et si semper adest per maiestatem patitur tamen sponsam temptationibus concuti ut semper sollicita sit et timida ne corruptoris suggestionem suscipiat. Audierunt quia ingemisco ego quod semper optaverunt quod nunquam suspicati sunt. Non est qui consoletur me quia spiritus discipline effugit fictum et quotidie multiplicatur malum meum. Demones sunt Ecclesie inimici et heretici et falsi christiani. Quoniam tu fecisti. Unde ego Dominus faciens pacem et creans malum id est iusto iudicio permittens. Adduxisti diem consolationis hoc magis Ecclesie congruit quia post ultimam captivitatem nulla consolatio restat Iudeis in die iudicii reddet Dominus consolationem bonis et supplicia malis.||
Numérotation du verset Lam. 1,22 
thau.
interl.| interl.| signa||
ingrediatur omne malum eorum
interl.| interl.| quod videris nescire||
coram te et devindemia eos
interl.| interl.| futuris bonis||
sicut vindemiasti me
interl.| interl.| presentibus||
interl.| interl.| per eos||
propter omnes iniquitates meas
interl.| interl.| iuste scilicet||
multi enim gemitus mei
interl.| interl.| quia multi excessus||
et cor meum merens
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. HISTORICE. Ingrediatur omne malum. Thau signum interpretatur #pluraliter quia hoc signo monstratur illud ad quod multa significantia referuntur unde in Ezechiele : signa thau in fronte virorum gementium etc. In hoc crux Domini signatur sicut ipsius figura testatur et sicut apud grecos O ultima est ita apud hebreos thau.Unde Dominus ait : ego sum alpha et Omega inicium et finis. Similiter ergo thau significat crucem qua frontes signantur ne ab interfectoribus interficiantur. Thau nanque signum crucis est immo pene ipsa crux unde in frontibus dolentium positum est sed tunc erat signum future crucis nunc ipsa crux. Preterea thau finis et habraicarum litterarum que totidem sunt quot libri #veteris testamenti quorum ipsa signa sunt. Sicut enim thau est finis omnium elementorum sic eorum librorum crux Christi qui est finis legis ad iusticiam et omnia illa librorum signa dominice incarnationis et nostre redemptionis sunt sacramenta ideo thau iure interpretatur signa ut per eadem signa hoc unum annuntietur in quo omnia referuntur signa nec non signa lamentationum in quibus concurrunt signa iudiciorumDei. Dignus est finis ut gementibus et dolentibus in quorum frontibus crux Christi signatur merces laborum a Domino compensatur et hiis qui tribulaverint eos nec operis tanti signa voluerunt agnoscere digna ultio retribuatur. Hinc est quod dicitur : Ingrediatur omne malum et ad litteram sic factum est lege prophetas et omnia completa invenies.||
marg.| marg.| MORALITER. Ingrediatur etc. Anima in conspectu Dei expansa rogat. Ingrediatur omne malum quod scilicet foris intusque ingerunt. Ingreditur coram te ut evadam tuo auxilio qui in me non confido. De vindemia eos ab omnibus fraudibus suis ne fructum meum auferant mihi. Sicut vindemiasti me cum tu iratus dona tua subtraxisti propter iniquitates meas quare iustus es Deus et rectum iudicium tuum. Et hec sunt signa propter que omnia signorum facta sunt miracula. Unde dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus ut liberentur dilecti tui. Qui autem noluerunt precavere incrurrent ea que minantur scripture. Unde : excita furorem et effunde iram festina tempus et memento finis quasi ne semper affligantur sancti recipiat unusquisque quod gessit et immuta mirabilia pro significantibus significata. Ideo in fine huius lamentationis thau litteram id est signa prenotavit et versibus lacrimabilibus prophetando futura complevit.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Ingrediatur quasi quare Domine non vindicas sanguinem nostrum et vindica Domine sanguinem servorum tuorum qui effusus est devindemia eos etc. Hoc in iudicio complebitur quando mali recipient quod merentur. Sed impii hic auferunt temporalia in futuro amittent eterna et sicut sanctos Deo permittente opresserunt ita Deo opprimente eternas penas sustinebunt quod timens Ecclesia subiungit : multi enim gemitus mei etc.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lam. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber35.xml&chapitre=35_1)