initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<35. Lamentationes Ieremiae sive Treni>

Capitulum 2

Numérotation du verset Lam. 2,1 
interl.|  exclamatio ammirationis et doloris plena
interl.|  quasi non bene conveniunt hec
obtexit
interl.|  subito
caligine
interl.|  erroris peccati et ignorantie
in furore suo Dominus filiam Sion
interl.|  quam tantum diligebat
proiecit de celo
interl.|  de celesti conversatione
terram inclitam Israel
interl.|  bonam prius que afferebat fructum evangelicum et contemplacione videbat Deum
et non recordatus est
interl.|  qui diu desertam patitur esse
interl.|  anima iusti sedes est Dei
in die furoris sui
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Prioribus singulis saphici metri clausulis ternorum versuum singulas cum interpretationibus suis litteras reddidi non quod propheta elegantie seculari aut metro ludere studuerit sed sponte secularis sapientia servit divine. Sed quia viginti duo sunt hebraica elementa quibus omne quod dicitur iniciatur et finitur placuit totidem principia versuum elementis eiisdem exordiri tu et poetica deserviret disciplina et divina fulgerent misteria. Quod vero longum est singulis clausulis singulas litteras cum interpretationibus suis inserere et exponere decrevi earum connexiones in principio secundi alphabeti annotare et lectoris arbitrio relinqui quomodo singularum litterarum intelligentias reddat versibus suis. Est autem prima connexio quattuor litterarum aleph beth gymel deleth hoc est doctrina domus plenitudo tabularum quarum si due iungantur extreme conficient doctrinam tabularum in quibus scilicet lex Dei digito scripta est et plenitudo domus est. Ex doctrina enim librorum aut tabularum plenitudo domus Dei efficitur. Si autem gymel et deleth iunxeris erit sensus quod plenitudo tabularum id est scripturarum est doctrina domus scilicet Dei. Quod vero domus Salomonis intrinsecus tabulata legitur per tabulas possumus eos interpretari quorum latitudine caritatis domus eminentiora coniuncta ornantur quorum doctrina est plenitudo totius domus que de fonte timoris Domini nascitur ut ad culmen sapientie Dei perveniatur. Unde Isaias : a timore tuo Domine concepimus et peperimus spiritum salutis. Secunda connexio est he vau zai heth hoc est ista et hec vita. Harum si duas extremitates iungas et duas medias exibit talis intelligentia. Et hec que premisimus scilicet in ista vita necessaria sunt scripturarum scilicet sciencia per quam Christus agnoscitur in ista vita et preparatur sempiterna. Hic est liber in quo continentur lamentationes et carmen et ve lamentari enim oportet pro peccatis et pro dilatione boni ut tandem Deo leti carmina canamus ne ve perpetuum incurramus et impresentiarum ista est vita eorum qui de infantia ablactantur in virum perfectum. Tercia connexio est theth ioth quod est principium bonum in quo cum doctrina a timore Dei concipimus lamentandi instituta donec perveniamus ad spiritum salutis Unde beati qui lugent quoniam ipqi consolabuntur sic ad celestis vite cantica pervenitur si bonum principium vite preponatur tunc absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. Sequitur inter septem media connexio caph lamech id est manus cordis vel discipline. Manus ut extendatur ad opera caritatis. Cordis luctus subaudis vel meditatio discipline ut omnia munda sint nobis quod quinta litterarum ostendit pericopa que est men nun samech hoc est ex ipsis sempiternum adiutorium quod sic planum est ut expositione non egeat ex duabus mediis tam superiora complectentur quam inferiora renumerantur. Unde sexta connexio sequitur ayn phe sade quod est fons vel oculis oris iusticie quia ex gemitu cordis emanat fons pietatis et oculis illuminatur quo Deus videtur. Unde beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Ex manu autem et oris eloquio divine iusticie conduntur in celo. Unde divitias celo condidit ore manu que divitie perfecte vite iusticie intelliguntur. Unde iusticia eius manet in seculum seculi. Sequitur extrema et septima connexio coph res syn thau quod est interpretatum vocatio capitis dentium signa. Per dentes vox articulata intelligitur quia elementa que premissa sunt signa sunt omnium vocum sanctarum scripturarum et vocatio capitis id est Christi per quem venitur ad Patrem nec dubium quin Spiritus Sanctus mistice in septenario hos posuerit intellectus unde medius ad utrosque ternarios apte refertur.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Quomodo etc. Notandum est quod tribus saphici metri alphabetis unum principium est unaque exclamatio plena doloris admirationis et stuporis unde notandum quanto affectu quanta caritate sancti patres causas omnium suas faciunt et quantis lacrimis alienos risus abluunt. Unde Ieremias tociens ponit lacrimabile principium quomodo sedet quomodo obtexit quomodo obscuratum est quasi tam improvise tam insperate quem sibi ex omnibus gentibus elegerat et glorificaverat obtexit caligine. Est caligo bona de qua dicitur : Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus et alibi : Caligo sub pedibus eius sed Syon caligine turbinis et meroris tegitur et proiicitur de celo de altitudine glorie de solio regni de tutela Dei. Et quia diem Domini noluit observare quem vidit Abraham et gavisus est impegit in diem furoris Domini.
marg.|  MORALITER. Quomodo obtexit etc. Anima lumen scientie et speculum divine contemplationis habuit et nomen eius antequam peccaret in celo scriptum fuit sed peccato deiecta in terram prostituitur et vitiis inquinatur et pedes Domini id est vestigia preceptorum eius dereliquit cum esset templum in quo habitaret Deus et deambularet ideo in die furoris Domini ab hostibus conculcatur nec Dominus recordatur. Quod in die Domini et in luce stare noluit tradidit eam in die furoris sui. Unde alibi : maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea in qua scilicet anima de celo cecidit et tollens membra Christi fecit membra meretricis id est Babylonis. Et ideo non recordatur Dominus sed iniuriam suam viciscitur.
marg.|  ALLEGORICE. Quomodo obtexit etc. Mystica Syon caligine peccati et erroris et ignorantie tegitur que tantis muneribus antea a suo sponsa ditabatur. Terram inclitam Israel de celo protectam conspicimus cum terrenis actibus ipsa inheret cuius vera conversatio in celis est sed abiicitur iusto Dei iudicio nec recordatur Dominus scabelli pedum suorum. Quamvis enim fuerit Syon Dei habitatio pulcherrima angelis ministrantibus et Dei protectione honorata multis miraculis et divinis solatiis educata ut scabellum Dei propter statum divinicultus merito diceretur Ecclesia tamen predicatur gloriosior unde Moyses videbat Dominum Israhel et sub pedibus eius quasi opus lapidis saphyri et quasi celum quod serenum est. Hoc est celum de quo dictum est :"Celi enarrant gloriam Dei".
Numérotation du verset Lam. 2,2 
beth. Precipitavit
interl.|  qui solebat exaltare
Dominus nec pepercit
interl.|  more suo
omnia speciosa
interl.|  ornamenta templi virtutes
Iacob
interl.|  dormiens ascendentes et descendentes angelos vidit ideo quia caput id est mentem super lapidem id est Christum posuit aliter enim et si cesset quis a strepitu mundi angelos non conspicit
destruxit
interl.|  qui construxerat
in furore suo
interl.|  qui natura mitis
munitiones
interl.|  pastores doctores virtutes
virginis Iuda
interl.|  Ecclesie vel anime prius caste
deiecit in terram
interl.|  qui elevabat in celum
polluit
interl.|  pollutum ostendit
regnum
interl.|  sensus quos promoverat
et principes eius
interl.|  sacerdotes vel animam que Dei erat templum
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Precipitavit etc. Hec omnia Iudeis accidisse manifestum est Dominus autem hec omnia olim fecisse dicitur non quod Hierusalem peccare compulerit sed iusto iudicio peccantem punierit et puniri permiserit speciosa Iacob famosum templum cerimoniarum cultum et huiusmodi. Sed iratus Dominus omnia precipitavit ut intelligeres Dominum non propter hec homines sed propter homines hec observasse. Iudei autem hec preferentes gloriabantur et in sceleribus suis volutabantur. Sciendum tantum hec omnia sub Romanis plenius esse completa nempe quia fuerunt omnia ista legalia quasi magna quedam propheta veniente veritate omnia completa sunt. Ideo precipitata sunt omnia destructa eiecta et prophanata neque venerunt ut futura videantur prophetare.
marg.|  MORALITER. Precipitavit Dominus etc. Deiicit Dominus speciosa anime nec parcit quando fornicatur cum pravis desideriis relicto amore sponsi cui dictum erat. Obliviscere populum tuum et donum patris tui et concupiscet rex decorem tuum. Destruxit munitiones quando fides infirmatur nec valet sustinere temptationes que inferuntur quia perdidit speciem et pulchritudinem quibus delectabatur sponsus sic destruuntur muri virtutum qui sustinebant violentiam hostium. Proiicitur de celo in terram quia connubium casti amoris violavit et sordibus vitiorum se prostituit cui relicte dicitu : Terra es et in terra ibis. Polluit regnum et principes eius ipsa scilicet que fuerat Dei templum cum sensibus suis qui et male principantur ei deiecit in terram perdidit regnum et principatum ad quod inuncta erat per baptismum.
marg.|  ALLEGORICE. Precipitavit Dominus etc. Ad Ecclesiam populo peccante hec iure referuntur quia si ramis naturalibus non pepercit Deus nec nobis qui de oleastro precisi sumus et si eorum despexit officia quantomagis et nostra polluuntur pollua mente et conscientia. Speciosa autem Ecclesia est unde : astitit regina ad dextris tuis et alibi : pulcra es amica mea et decora etc. Sed multis peccantibus deiecit Dominus speciosa eius que olim viriliter luctabatur et traduntur hostibus. Dei autem deiicere est iusto iudicio unumquemque in desideria cordis sui permittere. Destruit autem cum gratie sue subtrahit auxilium. Destruuntur munitiones Ecclesie quando Dei cultores auxilio Dei nudantur et voluptatibus depravantur. Quod vero se destructos et dissipatos minus intelligunt chorus sanctorum eorum pulcritudinem fortitudinem deperisse deplorat. Est nanque Ecclesia Christi Hierusalem que edificatur ut civitas et sicut turris David cum propugnaculis mille clipei pendent ex ea omnis armatura fortium. Sed cum muri id est pastores et doctores destruuntur hostis ingreditur civitatem et populatur unde sequitur deiecit eam in terram cum scilicet terrenis actibus et vitiis occupatur. Nec est qui sustineat eam vel doctrine verbis vel operum exemplis. Ideo divina ultio sequitur polluit regnum et principes eius. Deus autem polluit cum iuste pollutos ostendit qui se et alios coram Deo castos exhibere et custodire debuerunt et immaculatos qui facti erant regale sacerdotium. Unde culpa sacerdotum ruina est populi.
Numérotation du verset Lam. 2,3 
interl.|  qui solidaverat
in ira furoris omne cornu
interl.|  regum fortitudinem
Israel
interl.|  Ecclesie vel anime
avertit retrorsum
interl.|  unde ut quid avertis dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
dexteram suam
interl.|  defensionem
a facie inimici
interl.|  dyaboli insequentis
et succendit in Iacob quasi ignem flamme
interl.|  ire luxurie concupiscentie
devorantis in gyro
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Confregit. In ira furoris cornu Israel confregit cum regnum Iudeorum destruxit. Retrosum dexteram suam avertit cum defensionem urgentibus inimicis subtraxit et terram eorum in manus inimici tradidit cum se vitia hostium quasi flamma vorans omnia consumpsit.
marg.|  MORALITER. Confregit. Anima cornua sua habere perhibetur de quibus dicitur : omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti. Cornua nanque animarum sunt fortia munimenta virtutum quibus adversa queque repercutit et quasi fenum aut pulverem in aerem ventilat et dispergit. Cornua siquidem non cum animalibus nascuntur inest tamen eis causa nascendi nec anima nature instinctu virtutibus armatur sed Dei munere repletur. Quamvis ipsa prius habuerit naturaliter concipiendi gratiam et nutriendi efficaciam sed et se perdidit et nature libertatem et ideo que de peccati origine nascuntur confringuntur. Cornua alia rore divine gratie crescunt et exaltantur sed hic sibi invicem adversantur unde confregit Dominus omnia cornua carnalis Israel ne se diutius extollant. Plorat autem propheta non quia franguntur sed quia cum hiis in furore Dei anima conteritur de quo dicitur : Domine ne in furore tuo arguas me. Contrahit autem Dominus et avertit manum suam a facie inimici animam insequentis quia ipsa se prius hostibus exposuit et adulterum recepit quia foris egressa est cum #diva ut videret filias huius seculi a dyabolo est devirginata et ipsi incorporata est et ideo avertit Dominus manus suam et subtrahit auxilium quia illa se prius corruptori exposuit. Hac de causa etiam Iudeos in exilium misit quia erant leprosi non volatili lepra sed manenti quod significabat Moyses cum manum que leprosa fuerat extenderet et munda cum in sinum revocaret unde David : ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam. Manus extensa Iudeos a Deo exisse significabat et extensos ad prava opera et ideo opertos lepra. Revocati vero clementer quasi manus in sinum mundi fiebant. Unde David cernens irrrevocabilem eorum captivitatem et Dei indignationem inquit ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam quasi dum avertis manum tuam nisi remiseris eam in sinum ipsi extensi inter gentes inmundi et leprosi sunt. Similiter anima que de sinu Dei ad seculi desideria exierit contaminata erit. Dominus enim fovet et protegit quos in sinu gestat vel alias obumbrat eos vero qui exierunt audi quod sequitur : Succendit in Iacob quasi ignem flame devorantis in gyro. Anima enim immundis spiritibus permissa succenditur vexatur concupiscentiarum flamis devorantur donec ad sinum revocetur. Hec est fornax Babylonia que septuplum succenditur ut incendat quoscunque repererit de Chaldeis.
marg.|  ALLEGORICE. Confregit etc. Nostra Hierusalem que est sponsa Dei summi cum a Deo recesserit et sceleribus servierit cornu eius confringitur quod erexit Dominus in domo David pueri sui ne possit resistere inimicis. Manum avertit Dominus retrorsum a facie inimici quam extensam tenebat ad defensionem et ultionem sed prius ipsa aversa est retrorsum. Per dextera Dei Filius intelligitur Dei virtus et Dei sapientia cuius auxilium subtrahitur cum sponsa amatoribus prostituitur inde cornu eius confregisse Deum lamentatur propheta. Succendit ignem in Iacob quasi ignem famme devorantis in gyro. Cum enim Dei gratia desolatur et suis viribus enervatur accenditur igne libidinis cuius flamis intus er foris devoratur.
Numérotation du verset Lam. 2,4 
deleth. tetendit arcum suum
interl.|  iudicium
quasi inimicus
interl.|  non ad corrigendum
firmavit dexteram suam
interl.|  ad percutiendum
quasi hostis et occidit omne quod pulchrum {t. 3 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 192b} [Rusch, f. 168vb ]
interl.|  pastores doctores honestatem morum
erat visu in tabernaculo
interl.|  in corpore vel conscientia
filie Sion effudit
interl.|  potestatem dando
quasi ignem indignationem suam
interl.|  ire concupiscentie et huiusmodi
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Tetendit arcum. Hec omnia Dominum fecisse constat quando pugnantibus contra eum vel contra Hierusalem Chaldeis vel Romanis iudicia sua explevit. Ipse enim arcus in manu Domini multo ante adultionem extensus erat. Sed quia redire noluit Syon cum mensura temporis impleta est mensura peccati ut tandem feriret. Et quia noluerunt esse amici factus est Dominus eis inimicus iuxta illud: Cum perverso perverteris. Firmavit manum suam quasi hostis quia et ipsi hostes divine legis erant ut vel sic addiscerent quia non in gladio possederunt terram nec brachium eorum salvavit eos quod quia non intellexerunt occidit omne pulcrum visu. Occidenti autem scilicet hosti potestatem dedit non stillavit sed effudit quasi ignem. Quod sub Romanis verius completur quando tota Dei indignatio effunditur.
marg.|  MORALITER. Tetendit arcum etc. Contra delinquentem animam Dominus quasi inimicus arcum tendit cum eam peccantem ad penitentiam non emollit sed manu extensa post carnalia desideria ire permittit nec avertit sed occidit quod pulcrum erat visu honestatem scilicet morum in conscientia eius. Perimere autem Dominus dicitur cum perimi patitur et tradidit eam in passionem ignominie et flamam libidinis ut desideriis suis accensa amatores suos sequatur.
marg.|  ALLEGORICE. Tetendi arcum. Contra Ecclesiam tendit Dominus arcum suum quasi inimicus quia ipsa inimica est nec vult audire clamantem ut peniteat et redeat. Per arcum iudicium intelligitur quo quisque nunc percutitur ut corrigatur aut mitialiter puniatur aut diu tenditur ut cum peccata consummata fuerint ad puniendum gravius relaxetur. In arcu diverse sunt sagitt. Alie mittuntur ad perimendum veterem hominem cum actibus suis. Alie ad flagellandum aut ad coronam aut ad correctionem aut ad penam .Illos autem gemit Ecclesia et plangit quos percutit Dominus quasi inimicus aut per dyabolum aut per hereticos de quibus dicitur: peccatores intenderunt arcum suum paraverunt sagittas suas etc. Huiusmodi enim sagitte de arcu Domini id est de iudicio divino veniunt. Unde: sagitte Domini in me sunt et alibi: sagitte tue infixe sunt mihi. Quosdam autem non percutit Dominus ut corrigantur quia arcus in furore tenditur ut corde indurati durius feriantur unde: dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus. Firmat Dominus manus suam quasi hostis contra Ecclesiam cum incessanter affligit ut correcta redeat aut indurata sua luat supplicia. Occidit pulcra visu dum preciosa eius membra perire patitur. Effundit quasi ignem indignationem suam. Vides omnia discordie incendiis et concupiscentie flamis cremari hoc certius in nobis ipsis legimus quam in scriptura recordamur.
Numérotation du verset Lam. 2,5 
he. Factus est
interl.|  inimicis
Dominus velut
interl.|  non vere
inimicus precipitavit Israel precipitavit omnia menia eius
interl.|  que sunt ornamenta Ecclesie
dissipavit munitiones eius
interl.|  defensiones Ecclesie vel dona Spiritus Sancti in quibus est salus
et replevit
interl.|  multiplicavit
interl.|  in utroque sexu
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Factus est Dominus hec omnia Iudeis historialiter accidisse dubium non est. Lacrimosa ergo relatio ad compatiendum ammonet ad lamenta inclinat quasi. Dominus ductor Iudeorum et custos fuit quibus quasi amicus amicis loquebatur factus inimicus unde supra dicitur : precipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo Dominus munitiones virginis Iuda quod ibi dixit in furore suo hic dicit quasi inimicus ibi speciosa hic menia ut quasi alia diceret. Sed eadem retexens amplius ad lacrimas revocaret et ad nova verba novas effunderes lacrimas et eadem sepissime iterans nunquam fastidias ne forte cum Dominus nos per Isaiam vocet ad fletum ad planctum et ad calvicium et ad cingulum sacci ad gaudium et ad vanam leticiam excurras unde : melius est ire ad domum luctus quam ad domu convivii.
marg.|  MORALITER. Factus est Dominus etc. Habet anima virtutum menia sicut civitas ad ornamentum habet menia. Munitiones ut se defendat ita sunt dona que muniunt alia que ornant animam. Similiter et Ecclesia ut prophetie dona et genera linguarum interpretationes sermonum et huiusmodi. Hec sunt menia mentis que si quis non habet stare tantum per fidem et caritatem et ceteras virtutes potest sine quibus salvari non potest. Cum de Iuda prophetiam et doctrinam miraculorum abstulit Dominus menia eius precipitavit quando vero spem fidem caritatem auferri permisit munitiones destruxit. In hiis ergo rectus ordo servatur qui cum peccatrix anima relinquitur prius ab ea dona virtutum que data sunt ad manifestationem spiritus auferuntur deinde fidei spei et caritatis fundamenta evertuntur. Hec omnia perfidis Iudeis Dominus abstulit et gentibus contulit unde : auferetur a vobis regnum Dei etc. Sed cum hiis anima expoliatur fit ei Dominus sicut Iudeis inimicus et qui dicebat : Inimicis tuis ero inimicus et affligentes te affligam ipse inimicatur et affligit. Unde repletur in ea humiliatus et humiliata id est sensus et cogitatio immunda ut intus foris ve contumeliis agatur donec confusa ad penitentiam revertatur.
marg.|  ALLEGORICE. Factus est Dominus etc. Cum sponsa Domini speciosa se avertit a #complexi[t]bus sponsi contra precepta eius agendo inimiciciam Dei contrahit sed tempora Deus sententiam severitatis quia non absolute dicitur inimicus sed quasi. Quamvis enim affligatur et penitus destituta videatur tamen ut redeat flagellatur. Notandum quod primum precipitat Israel quando munditiam cordis aufert deinde menia eius que ad pulcritudinem et decorem pertinent religionis. Habet munitiones hec civitas ne hostis irrumpat habet honesta et inhonesta sed que inhonesta sunt abudantiori honore circundamus. Sunt in Ecclesia simplices sunt rustica vilitate abiecti sed utique necessarii. Sed frequenter Dominus aliquos precipitari permittit qui videbantur ornamenta Ecclesie esse aut in heresim aut in quelibet vitia. Munitiones quoque dissipat cum defensores errare sinit et pravis actibus dissipari. Replet autem id est multiplicat de utroque sexu humiliatum et humiliatam quando passim fraude demonum plurimos terrenis operibus humiliari permittit.
Numérotation du verset Lam. 2,6 
vav. Et dissipavit
interl.|  dissipari permisit
quasi hortum tentorium
interl.|  concupiscentiarum
interl.|  tabernaculum
suum
interl.|  in quibus quasi in Ecclesia videbatur quiescere
demolitus est tabernaculum suum
interl.|  de quo dicitur: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo
oblivioni
interl.|  quia violatum est templum in quo celebrabantur
tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et opprobrio in indignatione furoris sui regem
interl.|  de quibus dicitur erunt reges nutritii tui
et sacerdotem
interl.|  de quibus dicitur sacerdotes ducit inglorios
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Et dissipavit quasi. Notandum quanta verborum elegantia quanto carminis splendore hebraica veritas fulgeat que translata tanta pollet elegantia. Postquam enim dixit quomodo obtexit sic per singula gradatim deflevit ut quomodo possit omnibus coaptari sic quomodo proiecit quomodo precipitavit quomodo destruxit quomodo deiectam polluit etc. Sic ergo plangit similis et dolet omnia ut stupore admiratione gemitu plena sint singula ut sic dicatur quomodo dissipavit quasi ortum tentorium suum ? Sciendum autem quod pro peccatis Iudeorum hoc Dominus dissipavit quasi dissipandi potestatem dedit. Sunt autem tabernacula ubi cortine funibus distentis tabulis inerstantibus appenduntur quibus tentoria sustinentur. Tentorium quoque est quod erexit Moyses in deserto tabernaculum est templum Salomonis que propter scelera Iudeorum tradita sunt potestati inimicorum. Primum Dominus repulit tabernaculum Sylo unde : faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam sicut feci Sylo.
marg.|  MORALITER. Et dissipavit. Habet anima tentorium et tabernaculum in quo est ei cum Spiritu Sancto colloquium. Sed dissipatur quasi ortus si se resolverit in luxum et carnis oblectamentum. Non autem dissipatur ut ortus deliciarum Dei sed sicut ille super quem Sargon dux Assyriorum preesse legitur qui princeps ortorum interpretatur quasi voluptatibus et luxurie deditus. Achab quoque rex Israel vineam Naboth in ortum vertere voluit quod ille intelligens (lege tropologice) maluit mori quam consentire ut hereditas patris et tanta possessio virtutis impii regis deserviret deliciis. Sed quia infelix anima tentorium suum id est carnem que ossibus et nervis compangitur delicioso luxu dissipari permisit et tabernaculum id est seipsam in suis voluptatibus demoliri vineam et hereditatem summi patris in ortum concupiscentiarum nequissimo regi mutari consentit. Ideo Dominus festivitates eius et sabbata obliviscitur quia templum in quo vota digne offeruntur et solennia celebrantur demolitum est illecebrosis deliciis et destructum est tentorium carnis variis oblectamentis. Rex et sacerdos dantur in obprobrium quia hiis officiis amissis infelix anima se subdidit regibus impiis. Uni qui azocios devastat generationi ac libidini servientes quia azotus ignis generationis interpretatur. Alteri qui florentes Christi vineas in ortos concupiscentiarum desiderat commutari unde sequitur : repulit Dominus altare suum.
marg.|  ALLEGORICE. Et dissipavit. In Ecclesia multos dissipari videmus quasi ortum. Ortus hic est Ecclesia de qua in canticis dicitur : ortus conclusus soror mea. Ibi puteus aquarum viventium ibi spirat auster et removetur aquilo fluunt aromata favum cum melle commedit sponsus. Sed est alius ortus deliciarum quasi paradysus Dei de quo dicitur quod elevavit oculos suos Loth et vidit omnem regionem Iordanis que irrigabatur sicut paradysus Dei et sicut Egyptus ut esset quasi ortus deliciarum et voluptatis. Ad has delicias suspirabant Iudei ollas carnium cepas et pepones et cucumeres Egyptiorum desiderantes que omnia in animo eorum sunt qui terrena sapiunt. Ad huius orti similitudinem dissipat Dominus in Ecclesia lascivientes et ad Sodomorum et Gomorreorum et ad Egyptiorum desideria suspirantes sicut in synagoga aberrantes. Demolitur tabernaculum cum quosdam in Ecclesia degentes flagiciis exterminari et concremari vitiis permittit. Non enim habitat in tabernaculo Dei nisi qui ingreditur sine macula et operatur iusticiam. Quibus pretermissis oblivionis tradidit Dominus festivitates et sabbata nostra non quod ei non placeant festa nostre religionis sed quia in nobis tabernaculum id est templum Dei violatur non est enim in nobis unde placeant ei que offeruntur unde oblivisci dicitur que nobis ad iusticiam violato Dei templo non imputantur. Inde rex et sacerdos obprobrio traduntur qui Ecclesie iuxta Isaiam quasi nutricii preponuntur unde erunt reges nutricii tui. Sed quia violant templum Spiritus Sancti magis in Ecclesie obprobrium sunt quam decus de quibus David et nunc reges inelligite etc ex quibus verbis insinuat quia regale genus et sacerdotium sanctum sumus si salutares hostias offerre Deo volumus salutare Spiritus Sancti templum simus in quo digne Deo hostie offeruntur. Hoc ne vitiis demoliatur diligenter observemus.
Numérotation du verset Lam. 2,7 
interl.|  holocaustorum vel Christum vel animam
maledixit sanctificationi sue
interl.|  sacrificiis Christo in quo nostra sanctificatio est vel contritioni cordis vel sacrificio mentis
tradidit in manu inimici
interl.|  Chaldei vel Romani vel dyaboli vel heretici
muros
interl.|  apostolos vel opera
turrium eius
interl.|  fidelium vel virtutum
vocem dederunt
interl.|  hostes vel demones vel vitia
in domo Domini
interl.|  templo vel Ecclesia vel anima
sicut in die sollemni
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Repulit Dominus etc. Altare scilicet in quo victime offerebantur maledixit sanctificationi id est sacrificiis populum et turres tradidit inimicis. Unde inimici ibi ingressi magna voce exultaverunt ubi quondam diebus solennibus sacerdotes Domini laudabant unde Isaias : Desolata est domus sanctificationis nostre ubi laudaverunt te patres nostri.
marg.|  MORALITER. Repulit Dominus etc. Quod fit cum ara cordis nostri prophanatur et mens et conscientia prostituta vitiis polluitur ubi a nobis acceptum Deo sacrificium iure offertur secundum illud : sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sanctificatio maledicitur cum anima maledictione prosternitur quia in se nomen Dei sanctificare noluit cum digno sacrificio. Turres anime sunt fides spes caritas et cetere virtutes quibus ad celum erigitur. Muri quibus munitur ceterarum virtutum opera sunt hii in manus hostium traduntur quia anima foris intus ve in suis actibus dissipatur. Hostes dant vocem in domo Domini sicut in die solenni quando innmundi spiritus in portenta vitiorum vitiato templo Spiritus Sancti in anima perstrepunt quo Spiritus Sancti organa et virtutum armonia resonare solebant.
marg.|  ALLEGORICE. Repulit Dominus etc. Est unum altare in Ecclesia Dei Christus qui hostia et sacrificium pontifex et sacerdos dicitur in eo omnia sacrificia offerimus sed sunt sancti altaria ab hoc altari dicti ut lux a luce et montes à monte pastores a pastore. Altare illud Pater repulit in passione pro Iudeis orantem Pater transfer calicem hunc a me. A quibus repulsus paterno iudicio transfertur ad gentes unde David : tu vero repulisti et despexisti. Sicut enim sacrificia illa figuram Christi gerebant ita altare de lapidibus impolitis quos ferrum non tetigit presignabat corpus dominicum nullo humano opere contaminatum. Quia ergo Christus ad Ecclesiam transfertur in eo quasi in altari fidelium vota offeruntur pro quibus quasi apostolis compaciens plangit Ecclesia non quod a se translatum doleat sed cum apostolis pro morte eius tristata est ut post cum eisdem de resurrectione gaudeat. Unde mos inolevit in Ecclesia ab apostolis traditus ut quo die passus est Christus eo die corporis et sanguinis Christi hostia non offeratur tribus de causis. Vel quia in veritate immolatur cuius hec ceteris diebus sunt mistica sacramenta. Vel quia ipse pontifex Christus ea recte offert quia eo die per seipsum ad inferos descendit. Vel quia templo soluto et altari depulso non est in quo corporis et sanguinis Domini victima offeratur. Sequitur maledixit sanctificationi sue Christo scilicet qui cum peccatum non haberet pro nobis peccatum et maledictum factus est. Unde Moyses maledictus omnis qui pendet in ligno. Hic est nostra sanctificatio qui pro nobis crucifixus est. Sicque impletum est tradidit Dominus muros turrium eius in manus inimici apostolos scilicet qui sunt muri ceterorum fidelium tradidit in temtationem inimici qui expetivit cribrare eos sicut triticum. Vocem dederunt in domo Domini etc. quanta fuerit tunc confusio in domo Domini quanta in atriis quanta in plateis quanta in civitate tota cum esset dies festiva evangelium declarat unde Isaias : Expectavi Dominum ut faceret iudicium et ecce clamor.
Numérotation du verset Lam. 2,8 
heth. Cogitavit
interl.|  cogitandi facultatem reliquit
Dominus
interl.|  id est Christum
dissipare murum filie Sion
interl.|  Ecclesie vel anime
tetendit funiculum suum
interl.|  ut nichil faciat sine mensura
interl.|  non retraxit in synum
a perditione luxitque
interl.|  lugere fecit
antemurale
interl.|  fides Christus
et murus pariter dissipatus est
interl.|  ne defendat
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Cogitavit Dominus etc. Profundo consilio disponit et ne videatur cogitasse et humanam iusticiam excessisse addit tetendi funiculum suum id est mensuram suam pene secundum quantitatem culpe. Cogitare autem methaphorice ad Deum transfetur. Ab hominibus non avertit manum a percussione scilicet donec impleatur mensura pene secundum illud adhuc manus eius extensa. Hoc quippe est quod plangitur quia non avertit a perditione eorum manum nec reducit eos in protectionis sue sinum sed inter gentes quasi manu Moysi extenta et usque hodie ita leprosi et immundi manent. Antemurale luxisse tropice dicitur quia videntes eos angulorum custodia destitutos quasi antemurale lugere fecit.
marg.|  MORALITER. Cogitavit Dominus etc. Cum Dominus animam de arce contemplationis videt ad ima tendere cogitat muros eius dissipare sed ante funiculum tendit ut videat qua mensura punienda sit. Primum quidem deliberat ut redeundi facultatem ei relinquat ut ipsa recogitet quod peccaverit. Antequam dissipet murum super eam extendit funiculum quasi perpendes quanta sint delicta et qualia ut similiter ipsa pependat et post corrigat alioquin sciat quia manum suam non avertit. Sed quia illa cogitare noluit quod peccaverit sed sanguis sanguinem tetigit ideo murus dissipatus est et ipsa hostibus subiecta. Audiant hec qui temere iudicare non metuunt nec causas iusto examine perpendunt Dominus nihil sine deliberatione et mensura facit iusto examine cuncta perpendit qui perfecte omnia creavit. Antemurale fides est que dissipato muro lugere dicitur non illa que per dilectionem operatur sed qua demones credere et contremiscere dicuntur per quam antequam murus dissiparetur virtutum scilicet ceterarum constructio erat ei Christus murus et antemurale per eandem fidem in anima collocatus. Sed quia noluit per fidem Christum custodem et defensorem habere dissipatur operatio virtutum et luget antemurale fides scilicet qua iudicium credit et contremiscit. Ita non potest resistere hostibus non quod penitentie auferatur locus sed quia redire contemnit.
marg.|  ALLEGORICE. Cogitavit Dominus etc. Dominus super Ecclesiam funiculum peccatorum nostrorum et normam districti iudicii extendit ut ipsam affligat secundum delictorum merita. Murus dissipatur scilicet rectores et defensores cum aut immatura morte subtrahuntur aut ab hostibus superantur. Sed quia iusto Dei iudicio fit manum suam a perditorum afflictione non avertit. Urbs enim nostre fortitudinis Syon non minus ab invisibilibus hostibus interius quam a visibilibus exterius devastatur. Luget murus id est salvator dum nos lugentes facit Christus inbhac civitate et antemurale est et murus cui membrorum suorum luctus ascribitur. Hic murus dissipatur cum eius munitione Ecclesia desolatur.
Numérotation du verset Lam. 2,9 
teth. Defixe sunt
interl.|  mente
in terra
interl.|  terrenis
porte eius
interl.|  doctores
interl.|  sensus
perdidit et contrivit vectes eius
interl.|  qui divine legis ianuam aperiunt qui immundis spiritibus aditum claudunt
regem eius et principes eius
interl.|  mandatorum Dei
in gentibus
interl.|  vitiis
non est lex et prophete eius
interl.|  opinione eorum
non invenerunt visionem a Domino
interl.|  perversi doctores spiritalem intelligentiam perdunt
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Defixe sunt etc. Porte in terra defiguntur vectes perduntur et conteruntur cum doctores synagoge vel defensores mente terrenis applicantur. Reges eius et principes eius in gentibus idem repetere videtur ut per portas intelligantur reges per vectes principes. Hii in gentibus confracti et perditi in terra defixi ne redeant ad eum quem in lege promissum suscipere noluerunt. Non est lex quia cremata est a Chaldeis vel Christo amisso nulla lex eis est unde iam apud Iudeos nulla est legis observatio. Prophete non invenerunt visionem a Domino quia legiferum suum et Dominum prophetarum presentem viderunt et contemserunt.
marg.|  MORALITER. Defixe sunt. Morum anima plangitur cui sensus sunt in terra defixi id est in limo peccati et non est virtutum substantia evadendi que quia noluit intrare per angustam portam portas id est sensus fixit in terrenis oblectamentis vectes perdidit et seras virtutum ne immundis spiritibus prohibeat ingressum sic principatus mandatorum Dei captivantur. Non est lex ei nec visio a Domino ut audiat intus quid loquatur Deus sed effrenis post vana raptatur desideria.
marg.|  ALLEGORICE. Defixe sunt etc. Porte Ecclesie doctores sunt qui clavem scientie gerunt qui in terra fixi sunt de terrenis occupantur. Superius dixit portas destructas hic quasi aliquid plus scilicet in terra defixas. Quod infixum est difficile moveri potest. Unde : eripe me Domine de luto ut non inherear. Vectes perditi sunt et contriti qui scilicet divine legis ianuas credentibus prius recluserunt vel qui in circulos aureos ad portandam arcam mitti debuerunt. Hii hereticorum viribus conteruntur qui perditis suis moribus depravantur. Sic reges et principes vitiis vite carnalis quasi in gentibus captivantur. Non est lex quantum ad eos scilicet qui quotidie sibi mala accumulant et sine legis vindicta putant se posse peccare. Tales doctores Ecclesiarum quasi prophete Iudeorum divine inspirationis visionem non merentur ut recte doceant de futuris quia se pravis et vanis implicant desideriis.
Numérotation du verset Lam. 2,10 
ioth. Sederunt
interl.|  humiliati
in terra
interl.|  in terrenis
conticuerunt
interl.|  ab etate
senes
interl.|  quibus dicitur: Inveterate dierum malorum
filie
interl.|  solo nomine
Sion
interl.|  contemplationis divine
consperserunt cinere
interl.|  terrena voluptate
capita sua.
interl.|  mentes
Hierusalem
interl.|  visio pacis
accincte sunt ciliciis;
interl.|  habitu penitentie

Virgines... accincte Rusch ] accincti Weber
abiecerunt in terra
interl.|  in terrena

terra Rusch Weber ] terram Clementina
capita sua
interl.|  mentes
virgines
interl.|  quibus maxime condolendum Iuda.
interl.|  solo nomine, amisso amore sponsi
interl.|  confessionis
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE.  SEDERUNT  IN  TERRA. Patet historia quia more suo Iudei tantis tribulationibus oppressi miserabili habitu plangebant non tamen sine causa illi precipue plorant et plangunt in quibus et religionis autoritas et integritatis honestas predicatur.
marg.|  MORALITER.  SEDERUNT. Anima cum Spiritum consilii amittit quasi senectutem gravitatis et dignitatem maturitatis terrenis inherens infatuatur qui nullo sale condita terrenas sectatur illecebras sic senes sedent in terra consilii scilicet cogitatus et prudentie actus in voluptatibus quibus cum anima occupatur conticescunt apud Deum omnes eius conatus secundum illud : Quoniam tacui inveteraverunt #omnia ossa mea qui dum ab eis que intus sunt veterascunt cum sectantur veteris hominis lucrum quasi curiosi senes de specula celestis vite in terram prolapsi a bonis conticescunt. Sed ad huius vite negocia tota die clamare non desinunt ita caput id est mentem pulvere aspergunt id est vitiorum setis et caprarum pilis anima circundata gloriam perdit quam habebat in celestibus et in terram volutatur donec in pulverem revertatur.
marg.|  ALLEGORICE.  SEDERUNT. Senes in Ecclesia Dei merito tacent quoniam in terra sedent neciam iuste senes dicuntur nisi chorus senatorum Dei cum plangentibus patiatur et pro humilibus humilietur si autem tales in nobis essent non plangerentur sed plangerent eos. Propheta vero luget eos quos greci vocant presbiteros nullo etatis opere decoratos qui fatui in terra sedent dum terrenis inherent quibus dicitur : Semen Chanaan et non Iuda et inveterate dierum malorum etc. Virgines Iuda et Hierusalem idem significant quia renatorum anime celestis Hierusalem filie sunt. Hee sunt filie Iude id est confessionis et   filie Syon id est divine contemplationis quibus dicitur : Adiuro vos filie Hierusalem si inveneritis dilectum meum etc. Sed hee non cinere capita aspergunt non cilicio se induunt que composite et ornate festinant ad sponsi amplexum. Sed sunt filie Syon solo nomine et sacramento que ceciderunt in heresim de throno regni aut prolapse sunt in pulverem terrene actionis quibus est opilatum os nec ad Deum audent levare oculos quarum capita id est mentes pulveris operibus asperguntur et sacco cilicino vestiuntur pecorum contexto setis et caprarum pilis. Et quia semel capita in terram deiecerunt nolunt se erigere nolunt de pulvere excutere de hiis forsitan illa est que alias adiurat ne per se ad sponsum Ecclesie usurpat sed iam penitens iam peccata lugens. Iste vocantur filie Hierusalem et Iuda ut audito nomine suo recordentur catholice confessionis.
Iuda Rusch ] Hierusalem Weber
Numérotation du verset Lam. 2,11 
caph. Defecerunt pre lacrimis oculi
interl.|  provisores
mei
interl.|  rationis
conturbata sunt viscera mea
interl.|  conceptiones cogitationum vel multitudo infirmorum que in ventre Ecclesie fovetur
effusum est in terra Iecur meum
interl.|  luxus concupiscentiarum
interl.|  divites curis et voluptatibus servientes
super contritione filie populi mei
interl.|  Ecclesie sanctorum filie vel anime
cum deficeret
interl.|  sensus extenuatus
parvulus
interl.|  fides
interl.|  mens
et lactans
interl.|  terrena doctrina
interl.|  parvulus et lactens quibus etas et innocentia misericordiam impetrat
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Defecerunt etc. Quasi quo pectore pati potero non parcitur sexui nec etati ideo lacrimando deficiunt oculi mei iocunditas vertitur in anxietatem cordis occiditur natio antiqua patriacharum filia legibus erudita sed nunc Dei sui oblita et propter scelera hostibus tradita. Laudabilis est hic defectus non ex infirmitate carnis unde David : defecerunt oculi mei in eloquium tuum etc. Oculi sanctorum cum interius et ardentius invisibilia concupicunt ab intuitu visibilium deficiunt.
marg.|  MORALITER. Defecerunt. Oculi anime deficiunt pre lacrimis quando amore languida videt interius conturbari viscera sua nec mentis intentionem ad ea dirigere sufficit que oculis intendit cuius viscera sunt conceptiones cogitationum hiis turbatis non potest libere contueri que cupit pre doloris amaritudine. Effusum est in terra iecur voluptatum scilicet et concupiscentiarum luxus quarum colluvione divinus ignis extinguitur. Ignis humani corporis (ut aiunt) in iecore precipue habitat inde ad cerebrum subvolat de inde ad oculos ceterosque sensus et sic per membra diffunditur. Cum ergo mentis concupiscentia prona est in malum et ignis deiecore in terram effuso ad oculos tollitur recte intentionis defectio sequetur unde ait : defecerunt oculi mei pre lacrimis Ex dolore enim quo lacrime nascuntur defectus divine contemplationis generatur. Notandum autem quod talis effusio iecoris de contritione anime evenit que sanctorum filia esse debuit sed hostibus conculcata succubuit. Unde exterior sensus vigore gratie parvulus et mens introrsus lactens amissis virtutibus per plateas huius seculi dilabitur nec est quo se vertat nisi ad lacrimas ex quibus quamvis oculi graventur tamen flendo confortatur.
marg.|  ALLEGORICE. Defecerunt pre lacrimis. Ecclesia cum Ieremia ad lacrimas quasi ad doloris remidia recurrit et se pro membris suis in lacrimas profundit dicens. Defecerunt oculi mei pre lacrimis viscera mea conturbata sunt de quibus dicitur : venter meus conturbatus est. Hec sunt enim viscera quod venter per hoc ut dictum est multitudo fidelium accipitur que divinis alimentis quotidie infra uterum Ecclesie repletur sed pressurarum temptatione aut morum pravitate quasi mare turbatur pro quibus maiores quasi parturientes solliciti sunt. Unde dicit Ecclesia : conturbata sunt viscera mea. Per iecur locupletes intelliguntur qui in Ecclesia curis et voluptatis deserviunt. Aiunt enim phisici quod in iecore voluptas et concupiscentia habeantur. Cum hii per vana desideria se effundunt et laxant frena concupiscentiarum iecur Ecclesie in terra effunditur. Et notandum quia epar sine felle non habetur nec divitie terrene sine amaritudine possidentur. Fertur autem quod epar succum ciborum calore contrahat ad se et in sanguinem vertat et singulis membris partes dividat sic qui habent sint quasi non habentes et in sanguinem redemptionis sue divitias vertant et singulis Ecclesie membris quasi ex abundantia sanguinis pastum et alimentum prebeant. Super contritionem filie populi mei. Ecclesia recte vocatur sanctorum filia que tunc conteritur et afficitur temptacionibus quando iecur id est potentes et divites in terrena desideria effunduntur. Tunc parvulus et lactens deficiunt in plateis opidi cum tales omni felicitate abundare videntur qui nisi parvuli et lactentes in doctrina Christi essent et fide pro talibus in plateis non deficerent. Unde David : mei autem pene moti sunt pedes pene effusi surit gressus mei. Moventur autem pedes cum fide parvuli doctrina imperfecti terrenam felicitatem zelantes et angustam viam que ducit ad vitam reliquentes exeunt in plateas ut effundant desideria sua.
Numérotation du verset Lam. 2,12 
lamed. Matribus suis
interl.|  quasi ipsa natura debuerat cogere
interl.|  huius seculi voluptatibus
dixerunt ubi est triticum
interl.|  spiritalis doctrina
interl.|  nisi granum frumenti cadens in terram etc.
et vinum
interl.|  quod letificat cor hominis
interl.|  gratia inebrians
cum deficerent
interl.|  fame
quasi vulnerati
interl.|  a dyabolo
in plateis
interl.|  ampla est via que ducit ad mortem
civitatis
interl.|  de qua ego Dominus civitatem non ingredior
cum exhalarent animas suas
interl.|  fame
in sinu matrum suarum.
interl.|  pessime oblectationis vel gehenne que nutrit ad mortem
marg.|  MATRIBUS etc. Decimus conquestionis locus in quo infirmitas et inopia deploratur.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Matribus suis dixerunt. Hec et peiora hiis accidisse Iudeis declarant historie.
marg.|  MORALITER. Matribus etc. Idem pene sensus moralitatis et allegorice est. Anima recto itinere derelicto cum ceperit se per exteriora dilatare et quasi per plateas voluptatis ambulare arripit latam et spaciosam viam que ducit ad mortem. Ita parvuli cogitatus nostri et lactens scientia mentis si ad exteriora carnis et plateas delectationis exierint non habent quod exposcant a matribus id est illecebris male blandientibus cum quibus non est panis qui confirmat cor hominis id est doctrina spiritalis nec vinum quod letificat id est gratia que mentes inebriat ideo exalant animas in sinu matris. Dum caro quam matrem sibi crediderunt in terram redit ipsi exalant in sinum gehenne que ad mortem genuit. Unde qui dure mentis est dure corruet in malum et beatus homo qui semper est pavidus. Quod quia Hierusalem audire noluit ad ipsam propheta convertens querelas dicit. Cui comparabo te.
marg.|  ALLEGORICE. Matribus suis dixerunt. Quod parvulus et lactens cuiuscunque scilicet sexus per plateas huius seculi luxuriose vagantur sicut prodigus filius bonis suis expoliantur et fame periclitantur unde inquiunt matribus suis ubi est triticum et vinum. Sed sunt misere matres que ad tantam inopiam filios longe a patribus abduxerunt. Notandum autem quante sint indolis quante nobilitatis qui licet inopes non querunt siliquas aut ordeum et talia que famelici gratissime glutiunt sed triticum et vinum et norunt quamvis vitio suo degeneres quales eos pater genuerit et nutrierit unde prodigus filius qui nec siliquas habebat. Quanti (inquit) mercennarii in domo patris mei abundant panibus etc unde alibi : frumento et vino stabilivi eum. Hiis duobus liberi pascuntur pane confirmatur cor hominis vino letificatur. Hic est panis qui de tritico conficitur quod in terram cecidit et mortuum fuit et de celo descendit. Hoc vinum de vinea #Soreth id est de vite que est Christus sumitur. Hoc parvulus et lactens requirit sed in plateis non invenitur nec a vulneratis digne accipitur ideo in sinu matrum suarum animas exalant que illos male nutrierant et in sinu pesssime oblectationis allexerant. Sapientior est evangelicus prodigus qui dicit surgam et ibo ad patrem meum etc quam isti qui a voluptatibus carnis quasi a matribus requirunt ea que paterna sunt. Si cum patre essent vel ad patrem redirent non fame exalarent sed carnis voluptate decepti erant non quia querunt hee sed quia querunt a carne. Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt hii autem sunt filii Patris qui non ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt.
Numérotation du verset Lam. 2,13 
mem. Cui
interl.|  o plebs Iudea vel Ecclesia vel anima
comparabo te
interl.|  id est afflictio tua nulli potest comparari afflicto et ideo pro exaggeratione repetit cui comparabo te et assimilabo te et exequabo que omnia idem significant
interl.|  celestis
cui exequabo te
interl.|  nulli subaudis
et consolabor te
interl.|  id est cuius casus comparatione consolabor te
virgo filia Sion
interl.|  plebs Iudea que non debet corrumpi ydolatria quia Deo desponsata vel Ecclesia vel anima
magna enim velut mare
interl.|  sine quiete
contritio tua quis medebitur tui.
interl.|  aut rarus scilicet aut nullus
marg.|  CUI  COMPARABO etc. Octavus locus indignationis quia insolitum malum et sine comparatione.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Cui comparabo te. Nulli dubium est quod quanto Iudea gens ceteris precellebat gloriosior tanto peccatis exigentibus nulla est modo inferior.
marg.|  MORALITER  ALLEGORICE  MIXTA  HISTORICE. Sicut Iudea ceteris regnis gloriosior ita Ecclesia omnium nostrum mater et filia celestis patrie summi regis sponsa pre omnibus est gloriosa sic et fidelis est anima cuius est in celo hereditas harum iustificatio ex solo Deo est et ex omnibus una Ecclesia et unum Christi corpus cum capite suo fide et charitate coniungitur. Et sicut ex omnibus est una civitas gloriosa de qua dicitur: gloriosa dicta sunt de te civitas Dei ita una est illa que in Babylonia a Christo fornicans degenerat. Unde pro tedio legentium super harum trium et similes ruinas contra preceptum explanationis ordinem unus adhibetur luctus ut de omnibus et de singulis dicatur: cui comparabo te etc. Sicut enim illa gloriosior est omnibus que ad bonum vel ad pravium superne vocationis pervenit ita nulli comparanda est ignominia eius que recidit. Nam et trina repeticio verborum sub una significatione harum trium unam #amcie cecitatem videtur colligere que de tanto dignitatis culmine immo deitatis altitudine ad tantam miserie profunditatem immo infra beluinam ignobilitatem se proiecerunt. Unde: ego dixi dii estis et filii excelsi omnes vos autem sicut homines moriemini. Nunc autem quia de tanta gloria proilapsa est gens illa vel Hierusalem mistica lugens propheta vel chorus electorum Dei ait. Cui comparabo te quasi non invenitur tibi digna comparatio vel assimilatio vel exequatio ubi nec species nec forma invenitur. Tota es informis tota es horribilis totam te possidet contritio ad non esse tendis. Nescio an possis revocari quasi cui comparabo animam leprosam vel Ecclesiam a sponso relictam vel gentem illam de solio glorie eiectam non est cuius casu vel ruina quelibet earum consolari queat. Magna est enim velut mare contritio tua. Contritio enim gentis illius vel Ecclesie corrupte vel cadens anime si semel hostibus subiecta fuerit quasi mare nunquam quiescit sed cum undarum fluctibus sese indesinentur collidit tradire enim manibus inimicorum prosecutionibus et temptationibus conteruntur unde sequitur quis medebitur tui ? ac si dicat nullus medebitur nisi ad eum redeas a quo recesseras. Quis aut nullus scilicet aut rarus. Non est enim qui tibi faciat bonum non est usque ad unum.
Numérotation du verset Lam. 2,14 
nun. Prophete tui
interl.|  falsi
viderunt tibi
interl.|  quasi per visionem annuntiantes
falsa et stulta
interl.|  bona scilicet non vera
nec
interl.|  populus meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt
aperiebant
interl.|  tibi
iniquitatem tuam
interl.|  quam videbant
interl.|  penas futuras predicando
viderunt
interl.|  vanas predicantes vel videntes vel luctantes
autem tibi assumptiones falsas
interl.|  id est magna et criminalia peccata eicienda quasi contemnenda dicentes que omnia pro suo lucro faciunt
et eiectiones
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. Prophete tui. Allegoria mixta est historie. Habuit Hierusalem pseudo prophetas habet Ecclesia hereticos et scismaticos doctores pravos qui liniunt absque temperamento charitatis et dolosis argumentationibus vel falsis opinionibus subvertunt corda simplicium a veritate recte fidei et statu boni operis unde Petrus ait : fuerunt pseudo prophete in populo sicut in nobis sunt magistri mendaces etc. Nec dubium quin culpa magistrorum et sacerdotum ruina sit populis. Docent enim falsa et stulta quasi viderint visionem et populi palpant iniquitatem. Multa etiam que docent verbis malis destruunt exemplis ut meretrix que vigilans filium lactavit dormiens extinxit. Hii faciunt omnia causa lucri atu erroris aut iactantie et secordie de quibus dicitur : viderunt autem tibi assumptiones tuas falsas et eiectiones ubi enim in Isaias Hieronymus onus Babylonis transtulit ve Tyri vel Damasci Septuaginta dixerunt visio vel verbum. Simachus et Theodocio assumptio interpretati sunt. Quando enim falsi prophete onus populi id est afflictionem vident et imminentia delictorum supplicia falsis consolationibus lenigant et deiicere dorso peccatorum onera #imminentia certant sed utraque sunt falsa assumptio scilicet et deiectio quia sepe ex levioribus culpis graviora onera vel assumptiones populo prenuntiant ex gravioribus leviora quais divina autoritate peccantibus annuntiant. Sed ve illis qui dicunt bonum malum et malum bonum vel secundum Aquilam qui dicunt malo bonus es et bono quia malus es.Hiis ergo duabus litteris pravo doctores et auditores propheta plangit sicut eorum interpretatio ostendit men nun id est ex istis sempiternum subaudis supplicium qui scilicet vel male docent subditos vel male audiunt subditos.
marg.|  MORALITER. Prophete tui etc Habet anima etiam falsos prophetas exterius scilicet carnis qui presentia nuntiant futura non curant habet interius falsos cogitatus quos prudentia carnis gignit qui falsa et stulta ostendunt nobis. Hii enim iudicant esse damna siquid in presenti de voluptatibus mens preter mittat iniquitatem esse non putant dum aliquid acquiritur aut talio inimicis redditur carni iudicant indulgendum longiora tempora promittunt nobis iudicia Dei futura vel omnino negant vel extenuant vel alio modo futura prophetant. Hoc levigant illud gravant sua leviora putant aliena crimina ingravant. Unde prudentia carnis mors est. Hii cogitatus vident assumptiones falsas aut deiectiones et semper vel aggravant vel acquirunt vel deiiciunt vel minuunt ex istis sempiternum sibi supplicium acquirunt.
marg.|  VIDERUNT  AUTEM etc. Siquis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prelium quasi magnam penam pro parvis peccatis imponentes et assumptiones quasi magnum pondus iudicantes.
Numérotation du verset Lam. 2,15 
samech. Plauserunt
interl.|  patres condolentes
super te manibus omnes transeuntes
interl.|  per rectitudinem fidei incedentes non exorbitantes a iusticia sed per viam que Christus est transeuntes que dicit ego sum via
per viam sibilaverunt
interl.|  id est condoluerunt
et moverunt caput suum
interl.|  mentes
interl.|  compatientis affectu
super filiam Hierusalem
interl.|  iudaicam plebem vel Ecclesiam vel animam
hecine est urbs
interl.|  gloriosa dicta sunt de te civitas Dei
dicentes perfecti decoris
interl.|  que tam subito de tanta gloria corruit unde pulcra es et decora filia Ierusalem
gaudium universe terre
interl.|  mundi vel corporis
marg.|  PLAUSERUNT etc. Quartusdecimus locus conquestionis vel indignationis quia hostibus vel extraneis res miranda cognoscitur.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE.  ALLEGORICE.  MORALITER. Plauderunt super te. Alii super synagogam vel Ecclesiam vel animam hec interpretantes plaudentes manibus inimicos esse dixerunt ex irrisione scilicet et gaudio insultantes sed nos econtrario dicimus sanctos patres et amicos zelo charitatis affectos hii cum quamlibet proiectam cognoscunt plaudunt manibus non ridentis sed dolentis affectu quia de tanto culmine synagoga vel Ecclesia vel anima prolapsa tam subito ad tantam ruinam pervenit. Hii vero transeuntes sunt secundum illud transibo et videbo visionem hanc magnam. Hii per viam transeunt non hostes Ecclesie qui viam pacis nescierunt sed ab errantes et tumultuantes ad ima corruunt. Sibilaverunt et moverunt caput suum etc. sibilatio subitum et improvisum dolentis et admirantis affectu indicat. Solet nanque motus capitis vel manuum sicut sibilus significare diversos affectus unde sequitur: heccine est urbs etc. Non hostes anime vel Ecclesie putant eam esse perfecti decoris aut gaudium universe terre sed soli sancti et amici qui quanto gloriosiorem et pulcriorem videbant tanto admirantur et lugent cum in manibus hostium deiectam videant sed quia gemitum sanctorum super eam propheta etiam ipse gemens exhibuit inimicorum gaudium et exultationem subicit dicens : aperuerunt super te os suum.
Numérotation du verset Lam. 2,16 
phe.. Aperuerunt
interl.|  accusantes unde Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris etc.
super te os suum
interl.|  ad devorandam
omnes inimici tui
interl.|  Chaldei Romani demones quilibet persecutores
sibilaverunt
interl.|  quasi serpentes
et fremuerunt dentibus
interl.|  quasi leo devorare cupiens
interl.|  vel Hierusalem terrenam vel deliquentem Ecclesiam vel animam in sanguine peccatorum conculcatam
en ista est dies quam expectabamus
interl.|  quia ablato Dei auxilio Hierusalem devorare possumus
invenimus vidimus.
interl.|  euge euge viderunt oculi nostri
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. Aperuerunt super te etc. Hic quoque HISTORICE.  ALLEGORICE  MORALITER simul exponemus quia parum differre avertimus et tedioso lectori percimus. Propheta afficitur vel quia amici gemunt pro hiis tribus ex quibus una civitas colligitur vel quia inimici insultant si qua prosternitur unde: aperuerunt (inquit) super te os suum etc. Inimici os aperiunt cum quod accusent inveniunt. Aliter tenent os clausum contra Hierusalem deiectam vel delinquentem Ecclesiam vel animam in sanguine peccatorum conculcatam cum cottidie venantur quid accusando obiciant unde: Deus laudem meam ne tacueris etc. Felix autem cui si obiciuntur culpe laudes eregione assistunt que culpas repellunt. Sibilaverunt ut serpentes fremuerunt dentibus ut leones ad devorandum rugientes sicut enim boni charitate compuncti stupore permoti dolentes sibilant et caput agitant ita irridentes cum quemlibet corruisse viderint sibilant et fremunt unde sequitur. Ista est dies quam expectabamus etc. Istam diem semper expectant hostes qua liceat eis vel cuiusque animam vel totam Ecclesiam devorare sed hoc non potest fieri nisi #exigenbus peccatis et iusto Dei iudicio permissum fuerit sicut terrene Hierusalem accidit unde addit: Fecit Deus que cogitavit etc.
Numérotation du verset Lam. 2,17 
ain.
interl.|  tandem
Fecit Dominus que cogitavit
interl.|  diu expectavit tribuens spacium penitendi
complevit
interl.|  opere
sermonem suum
interl.|  non hominis
quem preceperat a diebus antiquis
interl.|  eterna presentia vel longe ante per prophetas
destruxit
interl.|  ne semper habeat facultatem peccandi
interl.|  nisi Dominus edificaverit etc.
et non pepercit
interl.|  quia tu tibi parcere noluisti
et letificavit
interl.|  exaltavit
super te inimicum
interl.|  exteriorem vel interiorem
et exaltavit
interl.|  exaltari permisit
cornu
interl.|  potestatem vitiorum
hostium tuorum.
interl.|  Chaldeorum vel Romanorum vel demonum
marg.|  FECIT  DOMINUS etc. Septimus indignationis locus quia nefarium factum et ab omni iure remotum.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. Fecit Dominus que cogitavit etc. Sepius synagoga malis suis Deum irritans iustam promeruit penam sed divina bonitas sustinuit ad penitentiam sed quia sceleribus suis vitit Dei #pacientiam tandem secundum merita dignam sustinuit penam. Unde Moysi pro populo roganti responsum est : dimittam iuxta verbum tuum verumtamen in die ultionis visitabo et hoc peccatum non quod Dominus in die ultionis debuerit punire idem peccatum quia non iudicat bis in idipsum sed quia peccatum ydolatrie pure non dereliquerunt nec penituerunt unde ait: fecit Dominus que cogitavit etc. plagas scilicet implevit quas in lege predixerat et prophetis.
marg.|  MORALITER. Fecit Dominus que cogitavit etc. Anima quoque in potestate hostium traditur quia in die bonorum fuit immemor malorum. Idcirco venit dies quam expectabant hostes quando fecit Dominus et complevit sermonem suum in scripturis predictum unde Dominus in typo Hierusalem periture videns animam malis huiusmodi circundatam flevit dicens: Quia si cognovisses et tu etc. Habet ergo anima perversa diem suam hic que transitoriis bonis fruitur cui etiam ea assunt que ad pacem sunt dum rebus gaudet temporalibus dum extollitur honoribus dum carnis voluptate resolvitur nec venture formidine pene terretur. Pacem habet in die sua sed eterna damnatio restat in die aliena in qua pro iniquitatibus suis cruciabitur in eternis penis. Tunc que ad pacem modo sunt in amaritudine erunt tunc secum rixari incipiet dicens cur damnationem non previdi cur mentis oculos clausi? cur has penas non expavi ? unde: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Facit ergo subito que diu expectans deliberavit complet Dominus sermones suos quos percepit dum iubet venire que predixit. Destruxit et non pepercit ne semper facultatem habeat peccandi et que sibi parcere neglexit hostibus diripiendam tradidit quorum cornu exaltatur dum potestas dominandi tribuitur et que se iugo inimicorum eruere noluit subiugatur unde addit: clamavit cor eorum.
marg.|  ALLEGORICE. Fecit Dominus que cogitavit etc. Sicut inimici corporei contra Hierusalem hec fecerunt sic spiritales nequicie et ministri antiqui hostis contra Ecclesiam faciunt quando Deo iuste iniquos de illa scilicet ulciscente sibi traditam penis et doloribus affligunt. Hoc tantum de hiis dicitur qui in Ecclesia videbantur non de ista de qua Petro dicitur porte inferi non prevalebunt adversus eam sed de quibus dicitur: a nobis exierunt sed ex nobis non erant. Cornu hostium exaltatur cum Ecclesia infirmatur regnum scilicet et potentia dyaboli.
Numérotation du verset Lam. 2,18 
sade. Clamavit
interl.|  intentione
cor eorum
interl.|  hostium
ad
interl.|  id est contra
Dominum
interl.|  blasphemandum
super muros
interl.|  divinam potentiam
filie Sion
interl.|  Ecclesie vel anime
deduc quasi torrentem
interl.|  exitus aquarum deduxerunt oculi mei
lacrimas
interl.|  divina inspiratione non humana voluntate infusas
per diem
interl.|  in prosperis
et per noctem
interl.|  in adversis
interl.|  modum lacrimandi determinat
neque taceat pupilla oculi tui.
interl.|  compunctio rationis
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE.  MORALITER. Clamavit cor eorum. Clamavit magis intentione quam voce. Visibiles inimici aut invisibiles super muros filie Syon clamant anime scilicet vel Ecclesie vel civitatis terrene cum potestatem qua eis dominantur non divino iudicio sed sue potentie ascribunt clamant autem contra Dominum cuius potentia quasi murus protegit et defendit. Cum vero auxilium suum subtrahit hostes super muros eorum quos opprimunt dicuntur clamare contra Dominum cum scilicet sibi attrahunt quicquid contra eos possunt quos Dei prius muniebat auxilium quasi liberare non possit. Talis enim oppressio venit de equitate iudicii non de impotentia protegentis hoc quoque propheta inter cetera deplorat. Et notandum quod hec ad superiorem sensum respiciunt quotiens enim metrici uno versu vel duobus sensum explere non possunt in principio vel in medio alterius distinctionem faciunt. Unde mox ad ipsam Hierusalem convertitur sermo deduc quasi torrentem lacrimas. Torrens non semper uno eodemque impetu currit vel defluit sed sicut inundatio de celo confluit sic et lacrime scilicet que divina inspiratione et compunctione cordis generantur. Nemo quidem potest ut torrentem lacrimas deducere sed hiis verbis innuitur quod mens et oculi semper parati debent esse et lacrimas iuxta gratiam divine inspirationis effundere et in prosperis et in adversis nunquam quiescere ut nemo sibi parcat dum vivit et nemo torpeat quasi securitate accepta donec ad illam requiem perveniat in qua absterget Deus omnem lacrimam ab oculis suis. Unde euntes ibant et flebant etc. Hee sunt vere iusticie anime que per sade significantur. Neque taceat pupilla oculi tui.Pupilla oculi tui et orat et impetrat compuncta divina inspiratione. Ista tacere non debet donec Deus hiis malis finem imponat et omnem lacrimam absterget.
marg.|  NEQUE  TACEAT etc. Est autem oculus interior qui ad Deum stillat unde exterior conlacrimat et tunc fluminis impetus letificat civitatem Dei etc. alioquin sterilis est lacrima quia tacet pupilla.
Numérotation du verset Lam. 2,19 
coph. Consurge
interl.|  a torpore negligentie
lauda in nocte
interl.|  id est adversitate
in principio vigiliarum
interl.|  ne in principio operis somnus obrepat deceptionis
interl.|  prevenerunt oculi mei ad te diluculo
effunde
interl.|  lacrimas compunctionis
sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini
interl.|  in calore dilectionis Dei diliges Dominum Deum tuum
leva ad eum manus tuas
interl.|  id est opera
interl.|  vox prophete Hierusalem Deum laudare precipitur ut parvuli eius a fame et obsidione liberentur
pro anima parvulorum tuorum
interl.|  magni enim non pereunt
qui defecerunt
interl.|  si sic non essent non perissent
in fame
interl.|  verbi Dei
in capite omnium competorum
marg.|  CONSURGE  LAUDA etc. In nocte consurgit qui de tribulatione vel angustia presentis vite spe elevatus torporem negligentie excutit et indefessus contra omnia adversa se accingit in omnibus Deum laudat unde addit : surge et lauda in nocte in principio vigiliarum quia callidus hostis dum flagella ingerit ut Deus blaphemetur intendit unde Iob ait : sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. In principio vigiliarum laudare debemus ut omnia que agimus aut patimur ad gloriam et ad laudem eius referamus ne torpentes in principio operis opprimamur somno deceptionis unde omnia in gloriam Dei facite. Multe quidem sunt vigilie in quibus laudandus est Dominus et maxime precavendum est ne ab initio intentionis opus condemnetur. Cum autem opus bene incipitur restant adhuc vigilie quibus usque ad finem in gloria Dei consummetur. Effunde sicut aquam cor tuum. Ille sicut aquam cor suum effundit in conspectu Domini qui ex intimo affectu cordis lacrimas producit compunctionis quia sacrificium Deo spiritus contribulatus. Si tamen tantus lacrimarum ymber non affuerit non est desperandum unde : anima mea sicut terra sine aqua tibi. Animam arentem sicut terram sine aqua penitens coram Domino expandit ut irriget ymbribus suis qui sicienti populo aquas de petra produxit. Cor quoque sicut aqua effunditur quando liquefactum amore Dei et proximi quasi glacies calore resoluitur unde sequitur : leva ad Deum manus tuas. Pro parvulis ad Deum manus levat qui opera misericordie pro humilibus membris Christi exaltat qui fame et siti pereunt quia terrenis adheserunt. Hec est autem perfecta charitas ut cor quasi aqua fundatur ad Deum et manus leventur ad proximum. Sicut Moyses dicitur manus levasse ne populus Dei vinceretur sic cogitationes anime tenere ut parvuli Ecclesie conserventur unde : liquefacta est anima mea ut dilectus locutus est. Non enim cor vel anima resolvitur a frigore infidelitatis nisi calore divine inspirationis. Et ideo semper #orandum ut resurgat aquilo venit auster et fluant aromata. Tunc enim fluunt aromata orationum cum mens divino Spiritu est afflata. Sed ne sola dilectio sufficere videatur levande sunt manus pro parvulis qui pereunt fame verbi in capite omnium compitorum. Nisi enim in viis et in capite compitorum essent non fame vel siti verbi laborassent. Sed revocandi sunt de triviis de plateis et de capite omnium compitorum ut veniant ad Domini prandium ne fame pereant imperpetuum. Levande sunt manus ut Amalech vincatur ne parvuli conterantur unde Paulus : ne aliis forte predicans ipse reprobum inveniar. Postquam miseram Hierusalem vel Ecclesiam vel cuiuslibet animam ad lacrimas provocavit ad ipsum Deum verbum supplicationis convertit si quoniam a vindicta possit revocare dicens : vide Domine etc. Notanda est autem pii prophete diligentia que multiplici ardore rapitur ad diversa nunc mala sue gentis replicat nunc luget peccata nunc perdita bona commemorat nunc offensum Deum dolet non cessat tamen fundere preces unde addit :vide Domine etc.
Numérotation du verset Lam. 2,20 
res. vide Domine
interl.|  oculis misericordie
et considera
interl.|  diligenter
quem vindemiaveris ita
interl.|  expoliaveris bonis suis
ergone comedent
interl.|  quasi quomodo potest hoc fieri
mulieres
interl.|  anime peccatorum
fructum suum
interl.|  sicut Martha filia Eleazari
parvulos ad mensuram palme
interl.|  operum
si
interl.|  pro quia
occidetur in sanctuario {t. 3 : Erfurt, f. 171rb ; facsim., p. 197b} [Rusch, f. 171rb ] Domini sacerdos et propheta.
interl.|  ut Zacharias
marg.|  VIDE  DOMINE etc. Quartus locus conquestionis. Res enim turpes et indignas deplangit unde sequitur :ergo ne comedent mulieres etc. Iacuerunt in terra foris puer et senex.
marg.|  VIDE  DOMINE etc. Deum nihil latet rogat tamen ut videat ut verbis et affectibus ad misericordiam flectat. Novit enim clementem Deum in natura et ideo rogat ut mala sue gentis inspiciat. Quem vindemiaveris ita quasi nulli genti tanta beneficia contulisti nulli tam iuste tanta irrogata sunt supplicia quia pro uvis fecit labrustas et pro fructu spinas. Non est quem vindemiaverit Dominus ita nisi qui eius imitatur exempla a quibus abstulit legis et omnium cerimoniarum ornamenta. Cum enim eum qui cuncta prestiterat occiderunt omnia bona celestis et terrene vite pariter amiserunt qui de tanto amore meruerunt offensam de tanta gloria ingnominiam. Ad hec videnda Deum provocat ut sic afffictis quamvis immeritis parcat. Ergo ne comedent mulieres etc. Quasi : quomodo ista facient hoc enim in libro regum mulieres fecisse legimus et Iosephus idem testatur. Parvulos ad mensuram in aliis codicibus expressius legitur ad mensuram palme nec incredibile. Tanta enim erat fames ut nec forme parcent nec nature. Si occiditur in sanctuario Dei sacerdos etc. Quasi iusto Dei iudicio puniuntur qui sanctuarium Domini polluerunt sanguine prophetarum. Hoc quoque Ecclesie Christi et anime fideli timendum est. Si enim divinis mancipati officiis similia committimus similiter puniemur et nostra religio prophanabitur. Mulieres quoque id est anime peccatorum ad mensuram palme filios uteri sui commedunt quia quicquid vitiorum ex se gignunt ad mensuram operum recipiunt suisque saturantur fructibus unde magis nobis lugendum est quam explanandum ne exaltati usque ad celos demergamur usque ad abyssos.
Numérotation du verset Lam. 2,21 
syn. iacuerunt in terra foris
interl.|  terrenis negociis
puer
interl.|  debilis
et senex
interl.|  puer centum annorum
virgines mee
interl.|  qui virginitate videbantur pollere
et iuvenes mei
interl.|  fortes
ceciderunt in gladio
interl.|  invisibili
interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es
marg.|  HISTORICE. Iacuerunt in terra. Populum bellatorem cum regibus et principibus interemptum gladio reliquam etatem captam esse demonstrat.
marg.|  ALLEGORICE. Iacuerunt in terra. Omnium mala quasi sua plangit propheta qui undique caritate occulatus et omnis in omnibus in singulorum corporum singulis membris mala sua perscrutatur et lamentatur. Sic quilibet infusus dilectione Dei et proximi ad omnia se debet effundere mala omnium quasi propria deflere ut videatur siqua membra Ecclesie iaceant in terra foris id est terrenis occupentur negociis de quibus dicitur : Nemo militans Deo implicat se secularibus negociis. Foris iacent qui exeunt a nobis nec permanent in operibus fidei plures autem corpore intus sunt et apud nos vivunt sed apud Deum perditi sunt. Puer qui iacet in terra virtute senum non roboratur et senex quia puer centum annorum maledicitur. Virgines et iuvenes etas florida et iocunda gladio adversariorum in animo feriuntur et quod peius est in die furoris eius interficiuntur. Aliter percutitur vetus homo ut corruat et novus resurgat aliter percutiuntur et occiduntur qui stare videbantur qui in die furoris sine misericordia occiduntur. Inde nascitur fletus irremediabilis quo planguntur qui nesciunt qui gladio furoris Dei iam interfecti sunt eterne damnationi deputati.
Numérotation du verset Lam. 2,22 
thau. vocasti
interl.|  Romanos vel demones
interl.|  cui nemo resistit
quasi ad diem sollemnem
interl.|  cum solutus fuerit timebunt electi et territi purgabuntur
interl.|  hostibus non Deo
qui
interl.|  quibus nemo resistit
terrerent me de circuitu
interl.|  in circumitu impii ambulant
et non fuit in die furoris Domini
interl.|  districti iudicii
qui effugeret
interl.|  indiscussus
et relinqueretur quos educavi
interl.|  disciplina tyrocinii
et enutrivi
interl.|  lacte doctrine vel corpore Christi
inimicus meus
interl.|  dyabolus vel Romanus
consumpsit eos
interl.|  vitiis emollivit
interl.|  in ore gladii
marg.|  VOCASTI  QUASI  AD  DIEM etc. Describitur ultima captivitas omnium electorum planctibus deplorata. Thau littera preponitur ut in frontibus gementium et dolentium signata inveniatur inquibus autem inventa non fuerit exponentur inimicis suis quasi ad diem solennem undique congregatis qui supra dixerunt : Ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus. Dies solennis dicitur. Non quod Deo placeat sed quod tunc improbrorum expectata lascivia compleatur ad cuius solennitatis diem id est ultimi examinis solvetur sathanas unde addit : qui terrerent me de #circumitu. Videbunt etiam electi demones undique congregatos visu horrendos ad devorandas animas effrenatos et exterriti purgabuntur nec erit qui effugiat aut qui relinquatur indiscussus. Unde sanctorum conscio gemebunda et planctu consona adempta sibi membra deplorans dicit : quos educavi scilicet tyrocinii disciplina et enutrivi lactea doctrina quia non pervenerunt in virum perfectum ut dimicarent contra exercitum hostium inimicus consumpsit eos vitiorum scilicet delicii. Ideo non est eorum qui effugiat nisi qui signa que thau signat in fronte portat unde qui vult venire post me abneget semetipsum etc. Reliqui non effugient gladium furoris Domini quamvis in Ecclesia editi educati nutriti quia inimicus consumpsit eos.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lam. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber35.xml&chapitre=35_2)