initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<35. Lamentationes Ieremiae sive Treni>

Capitulum 3

marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Lamentationibus insistere si forte ut in Libro Iudicum legitur : angelo mala nostra monente et annuntiante de galgalis id est volumptatibus ascendamus ad locum flentium cum ipso ubi cum loqueretur ad omnem Israel levaverunt vocem et fleverunt unde vocatum est nomen loci illius flentium vel lacrimarum. Sed quia flere pena est vix invenitur qui diligat lamentationes. Nos autem in hiis quasi in quadam specula huius mundi turbines et naufragia nostra cum gemitu et dolore consideremus. Tercium igitur aggrediamur alphabetum trimetro compositum in quo terni versus una eademque littera incipiunt quod in tribus aliis alphabetis saphyco metro compositis non invenitur. Hic autem quedam de Ecclesia quedam de passione Christi altiori sensu requirere debemus quod sine fletibus non possumus. Rogemus ergo quasi sedentes super asiman id est super lascivam carnem ut irrigare dignetur Deus arentem animam et si non irriguum superius saltem concedat inferius.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. quam in funebri totius corporis lamentatione profunda de Christo et eius corpore aperiuntur misteria et nunc ad synagogam nunc ad Ecclesiam deinde ad Christi passionem luctuosa discurrit oratio. Nunc de Christo et eius corpore agitur ut prior huius alphabeti insinuat versus nunc moralitas permiscetur. Si quoniam cordis nostri duricia in lacrimas solvatur aut pro hiis qui labuntur de Christi corpore aut pro hiis que Iudeis acciderunt in captivitate aut pro hiis que fiunt in capite vel pro hiis que membra patiuntur vel quia bonis privamur. Ut autem melius discernamus que pertient ad caput que ad corpus prima regula tyconii inspiciatur que est de Christo et eius corpore.Quando a capite sine permutatione persone ad corpus vel a corpore transitur ad caput vel quando eadem sententia non minus capiti quam corpori congruere videtur nec tamen ab eadem persona receditiur sicut in hoc vrsu. Ego vir videns paupertatem meam etc et vetustam fecit pellem emam etc. Unum enim horum quamvis omni corpori conveniat aptius tamen aptatur capiti. Alterum vero membris ut per carnem et pellem et ossa illi accipiuntur qui in Ecclesia vetustate contagionis afficiuntur et pressuris tribulationum conteruntur. Nam quod dicit ego vir videns paupertatem meam et quamvis plangenti prophete conveniant tamen mansifestius Christi vocem sonat qui in manibus prophetarum assimilatur et omnes in se per regenerationem colligit ut occurramus in virum perfectum et plenitudinem corporis Christi.||
marg.| marg.|  GILIBERTUS. Universas fere lamentationes Ieremie quinque questionis loco insigniri diligenti patet lectori deplorantur enim singula incommoda ante oulos iudicis sic digesta ut videatur videre et re ipsa ad misericordiam condescendere.||
Numérotation du verset Lam. 3,1 
interl.| interl.| Christus vel Ecclesia| ||

Codd. : Do22/8 Rusch

Gimel] Aleph Do22/8
vir videns
interl.| interl.| viriliter agens| ||
interl.| interl.| diligenter| ||

Codd. : Do22/8 Rusch
Codd. : Do22/8 Rusch
paupertatem
interl.| interl.| ex qua omnes divitie||
interl.| interl.| in passione| ||

Codd. : Do22/8 Rusch
meam
interl.| interl.| clementiam iudicis captat a persone sua||
interl.| interl.| non furoris sed correctionis||
marg.| marg.| EGO  VIR  VIDENS  PAUPERTATEM  MEAM.  HISTORICE. Ieremias non minus deplorat populi ruinam quam angustiam propriam qui paupertate cum eis tribulatur. Indignationem Dei patitur. In tenebras adducitur et non in lucem super eum vertitur et convertitur manus Domini ut experiatur an se velit sequi quibus pellis et caro Ieremie afficitur fame quia vetustate et conteritur vigor populi quia malleo persecutionis et deficit virtus bellandi. Obsidionem quoque plangit dicens : edificavit in gyro meo etc unde : si cognovisses et tu et post pauca circundabunt te inimici tui vallo. Populum quoque suum circundatum amaritudine miseriarum et labore angustiarum plangit quod in prima obsidione contigit in qua Ieremias a populo nimia cordis amaritudine vexatus et pro populo labore tribulationis afflictus est et hoc est quod dicit circundedit me felle et in tenebras collocavit me quasi mortuos sempiternos. Hoc aperte Ieremie convenit qui reclusus est in tenebris carceris ut pene mortuus sit quasi pro reatibus suis mori meruerit.||
marg.| marg.| MORALITER.  Ego vir videns paupertatem meam. Solus spiritus hominis scit que sunt hominis qui quotiens divino spiritu tangitur paupertatem suam intelligens afficitur fletibus dicens : ego vir videns paupertatem quia cum Dei indignatione flagelletur cum fletibus afficitur se nichil esse cognoscit cui nulla est comparatio virtutis ne de se presumere possit. Nemo enim bene gloriatur castum se habere cor. Iam humilis iedo lacrimosus confiterur. Ego vir videns paupertatem meam. Non enim de se presumit correctus virga indignationis unde addit : me minavit quia omnis anima cum iram Dei recordatur et terrorem iudicii discutit et facta sua ante oculos suos quasi in mortis articulo ponit erroribus se interfectam in tenebris versari videt dum meritorum suorum paupertatem agnoscit in virga indignationis eius id est Dei. Unde bene dicit : me minavit et adduxit in tenebras. Etiam cum de se nichil nisi infirmum sentit se adductam quasi in tenebras plangit talis anima dum virgam discussionis Dei et minas contemplatur et mala sua undique perscrutatur adducta in tenebris et non in lucem recte creditur ne de se presumat humilitatem perdat superbiam incurrat quia beati pauperes spiritu. Bene spiritus hominis paupertatem suam videns contremiscit dum sese sub virga indignationis conversari non ambigit et se ad hoc minatam et adductam intelligit. Hec est doctrina que per aleph significatur ut sese semper anima inspiciat et omnia sua retexat et lugeat donec illuminet eam oriens ex alto qui venit illuminare hiis qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Tantum in me vertit manum materno animo Deus exponit animam temptationibus et abiicit aliquando plorantem aliquando dolentem in sinum recipit lac doctrine suggerit blanditur hoc est quod dicit tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.||
marg.| marg.| ALLEGORICE.  Ego vir videns paupertatem meam. Potest omnium sanctorum vox ista esse quantum quasi sunt uniti in corpore Christi quantum eamdem paupertatem fuerint imitati quantum in virum perfectum fide et opere collecti unde sequitur : in virga indignationis eius. Alia est virga furoris alia indignationis alia correctionis alia regni.Est enim virga ferrea qua conteruntur vasa testea in ira furoris. Alia qua in equitate reguntur sancti ut dirigantur ad bravium superne vocationis. Est virga indignationis de qua ad Hierusalem dicitur : in indignatione mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui. Hac enim virga percutit ut misereatur hac virga Christus percussus est non quod indignatione dignus esset sed propter scelus populi percussus est. Hoc est quod dicit in virga indignationis eius.||
marg.| marg.| ALLEGORICE.  Ego vir videns paupertatem meam etc. Licet hoc omnibus convenire videatur excellentius de Christo intelligitur. In quo sicut excellunt omnia ita et visio ista. Quid enim mirum si paupertatem suam quisque videat qua pene omnis pressus laborat sed sicut gloriosior est paupertas Christi et mirabilior est omnibus divitiis seculi qui non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo etc. ita hec visio paupertatis profundior. Ideo tota mentis e corporis intentione consideranda unde : beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Si enim Christi paupertas communis esset sensu discerni posset nec solo intellectu pasceret nunc autem beatus predicatur qui intelligit bene autem Christi paupertas admiranda et inquirenda cum sanctorum (secundum apostolum) altissima fit paupertas que a paucis intellitur tantomagis ergo illa admiranda quam et angeli mirantur et de qua intellecta beatitudo nascitur. Sunt quidem beati pauperes spiritu sed eo spiritu quo ista paupertas intelligitur que a Spiritu Sancto reseratur. Propterea trium versuum principia apud hebreos ab aleph insigniuntur que doctrina interpretatur. Multa enim doctrina eget hic sensus de quo sumus auctor gloriatur et quasi singularis sit qui videat et qui intelligat ait : Ego vir videns paupertatem meam etc. quasi ego cui assunt omnes thesauri sapientie et #sc video paupertatem meam quam sponte pro aliis suscepi quam miseri nolunt intelligere qui nec omnimodam miseriam suam volunt advertere.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. In virga indignationis eius. Ob indignationem scelerum nostrorum paupertatem et passionem sustinuit ut livore eius sanemus. Huius paupertatis misterium aut nulli sanctorum aut pauci vident ad plenum quanta bonitas Dei quanta dilectio super filios ire quanta misericordia in filios reconciliationis ideo quasi solus videat dicit : ego vir videns paupertatem meam. Videt suam miram et ineffabilem videt suorum membrorum paupertatem qua ipsi coniunguntur scientes quod pacientia pauperum non peribit in finem. Recte ergo una vox est et capitis et corporis. Ego vir videns paupertatem meam quia castigat Deus omnem filium quem recipit prolepsis in hoc loco id est presumptio rerum dicendarum notatur. Preponit enim eius cum non dixerit ad quem referatur quia notum esse non ambigit quod Pater Filium virga passionis percussit non ergo mirum si membra eius virga indignationis ad correctionem percutiuntur ut sit una vox unus gemitus unus ploratus in valle lacrimarum unde me minavit etc.||
Numérotation du verset Lam. 3,2 
gimel. Me minavit
interl.| interl.| quasi leprosum et abiectum||
et adduxit in tenebris
interl.| interl.| tribulationis||
et non in lucem
interl.| interl.| prosperitatis||
marg.| marg.| ME MINAVIT ET  ADDUXIT etc. Cum scilicet et voluit Pater conterere Filium in infirmitate et reputatus est quasi leprosus et percussus a Deo et humiliatus quasi in tenebras et non in lucem ductus est sed tenebre eum non apprehenderunt. Ecclesiam quoque minis et terroribus subicit et adducit in tenebras afflictionis et non in lucem presentis prosperitatis unde sequitur tantum in me etc.||
Numérotation du verset Lam. 3,3 
gimel. tantum
interl.| interl.| in labore hominum sunt||
in me vertit
interl.| interl.| non alios qui in labore hominum non sunt||
interl.| interl.| limando cedendo parcendo||
interl.| interl.| operationem||
tota die
interl.| interl.| assidue||
interl.| interl.| tota vita sanctorum dies est unde mortuus est Iob senex et plenus dierum||
marg.| marg.| TANTUM IN ME  VERTIT etc. Hoc quoque ad caput et membra eque refertur quicumque enim volunt pie vivere in Christo persecutionem patientur quorum vox est tantum in me alios enim non corrigit sed libere vagari permittit Ecclesiam vero tam de Iudeis quam gentibus multis disciplinarum affligit angoribus manum ad flagellandum mittit quia castigat omnem filium quem recipit et clementer convertit ut misereatur. Manum enim convertimus cum a feriendo retrahimus convertit ergo manum parcendo auxiliando eis quos emendat puniendo. De aliis autem dicitur : In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur etc. quod bene significatur cum in edificatione templi salomonici malleus et sonitus non auditur quia omnia sic parata sunt et dolata exterius ut in propriis iuncturarum locis aptentur interius unde dicit : vertit manum suam scilicet omnia limando dolando planando ut conveniant in edificio. Convertit iam scilicet cessando cum iustificatos propriis deputat mansionibus et ordinibus quorum ergo una structura est una membrorum compages eorum una vox est unus ploratus et vox Christi et Ecclesie sic unitur ut integer Christo inveniatur.||
Numérotation du verset Lam. 3,4 
beth. vetustam fecit
interl.| interl.| quasi diceret quis tam misero non misereatur||
pellem meam
interl.| interl.| qui Ecclesiam circundant||
et carnem meam
interl.| interl.| plebem fragilem||
contrivit ossa mea
marg.| marg.| MORALITER. Vetustatem fecit pellem. Anima peccati sui vetustatem plangit non pelles sed vetustate pellem infectam gemit qua primi homines induti a paradiso expulsi sunt.Hec una multorum pellis est vetustate fuscata que per primi hominis prevaricationem mortalitatemque et peccati horrore omnes vestivit unde inveteravi inter omnes inimicos meos. Inde anima gemit dum exterius quasi pellis inveteratur conscientia et interius decorata quasi caro corrupta thabe peccati consumitur unde ut edant carnes meas id est affectus carnales ad quos quasi ad proximos diabolus appropiat ut eos in quibus sunt quasi carnem in corpus suum traiiciat hiis finitis carnibus exibit spiritus ut nihil quod edat reperiat inimicus. Contrivit ossa mea anime scilicet virtutes. Ossa enim sunt firmamentum corporis et virtutes mentis quibus confractis vel oblectamentis vel tormentis vel dolis antiquis hostis recte anima plangit ossa sua contrita.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Vetustatem fecit pellem meam. Non vetustate peccati Christus afficitur sed membra eius vitiis inveterata corrumpuntur quod communiter deplorat et caput et corpus unde David : Inveteravi inter omnes inimicos meos. Habet vir iste qui videt paupertatem suam pellem et carnem vetustam habet pelles arietum rubricatas ad operiendum tabernaculum et iacinctinas ad decorem. Pauper in hiis que vetustate afficiuntur dives in hiis que ad decorem nominis eius in proprio sanguine rubricantur aut celi coloribus comparantur. Pelles arietum rubricantur quia corpora sanctorum martyrio coronantur unde afferte Domino filii Dei. Iacinctine vero sunt quos virginitas evehit in celum ubi neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei Inde in tabernaculo proximiores sunt celo sicut pelles Salomonis id est Christus cuius pelles sunt omnes sancti qui se cum Christo mortificantes crucifixerunt carnem suam cum vitiis et concupiscentiis quibus teguntur vitalia corporis membra ut possint imitari Christi passionem. Cuius quicumque pellis fuerit in recessibus anime continebit quasi in sanctis sanctorum divina misteria summi regis. Sed quia varius est pellis effectus in aliis pulcritudo laudatur. in aliis profunditas misteriorum tegitur. In aliis Ecclesia defenditur unde pellem pro pelle et universa que habet homo dabit pro anima sua. Constat enim sanctos passionibus traditos esse ut ipsorum et aliorum anime salvarentur doctrina et exemplis informande quasi diceret sathan quid istum mihi dare moraris qui omnes sanctos passionibus tradis pro animabus salvandis quia ergo tanta est gloria pellium gemit Christus vel Ecclesia quia quidam afficiuntur peccati macula quasi pellis inveterata peccatum pertinet ad vetustatem virtus ad novitatem unde exuentes veterem hominem cum actibus suis et induentes novum. Hac vetustate confecta est Ecclesia que in presenti non potest esse sine macula et ruga. Per carnem universa plebs in corpore Christi quia mollis et tenera significatur unde dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas nisi enim in vetustate peccati carnes essent esca inimicorum non essent. Contrivit ossa mea id est fortiores quia in passione Christi etiam apostoli sunt contriti et timore dispersi hoc Deum fecisse dicit quia iusto iudicio permisit.||
Numérotation du verset Lam. 3,5 
beth. Edificavit in gyro meo
interl.| interl.| circundederunt Christum cum laternis et facibus et armis||
interl.| interl.| fortiores||
et circumdedit me
interl.| interl.| ne possem fugere||
felle
interl.| interl.| dederunt in escam meam fel||
et labore
marg.| marg.| MORALITER. Edificavit et circundedit me in gyro. Sic anima quelibet dolet felle malicie conclusa labore fatigata maxime cum se undique urgeri concipit et propriis iniquatibus repelli. Hoc enim immundi spiritus temptant si quando si quomodo miseram animam pravis oblectamentis involuant et pessimis expleant desideriis quorum novissima fiunt omni felle amariora.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Edificavit in gyro. Vox Ecclesie gementis immo Christi in membris suis qui in passione deprehensus inquit traditus sum et non egrediebar quia edificaverat scilicet Pater in gyro obsidionem quando eum armis et facibus circundederunt et vinctum ante presidem adduxerunt hoc vallo circunsepta quasi felle amaritudinis et labore tribulationis afflicta est humanitas Christi sic etiam vallatus ad passionem ductus et ibi cibatus est felle et labore unde : dederunt in escam meam fel etc. In felle amaritudo passionis in mente designatur. In labore tribulatio in carne ut integra Christi passio intelligatur. Easdem passiones quotidie in Ecclesia patitur Christus que est de carne eius et de ossibus eius ut compleat ea que desunt passionibus Christi. Inde dicit edificavit in gyro meo. Ecclesia enim obsessa omnibus malis inter scorpiones ambulat ubi est sedes sathane hereticorum vallatur exercitu a falsis fratribus #quasi felle et labore potatur persecutorum undique opprimitur #tormen mentis hinc seculi oblectamenta et carnis blandiuntur desideria hostis antiquus undique tendit insidias unde recte clamat : edificavit in gyro meo unde alibi : quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam hiis et huiusmodi in mente quasi felle amaricatur. In carne vero labore fatigatur.||
Numérotation du verset Lam. 3,6 
beth. in tenebrosis
interl.| interl.| inferni vel sepulcri||
collocavit me
interl.| interl.| Pater collocari permisit||
quasi
interl.| interl.| non vere quia tercia die resurrexit inter mortuos liber||
mortuos sempiternos
marg.| marg.| Hiis versibus tribus beth littera expletur que confusio interpretatur qui enim in vetustatem decidit viribus fractis vallatur obsidione antiqui hostis felle amaritudinis repletur et locatur in tenebris id est in confusione. Quod vera confusio plangitur humani generis. Iure sub hac littera tocius domus ruinam plangit et maculas vetustatis. Beth quippe domus interpretatur que pro confusione sua dicit vetustam fecit pellem meam etc. Potest siquidem ad Christum referri vetustas pellis secundum mortalitatem carnis quam induit reliqua vero sub hac littera ipsi convenientius aptantur.||
marg.| marg.| MORALITER. In tenebrosis collocavit. In confusione anima posita gradatim luget. Primum quia vetustate peccatorum marcida iacet deinde quod inimici fraude vallata exire ad libertatem non valet circundata concupiscentiarum felle et peccatorum labe. Tandem amisso lumine in tenebris collocata nec se ipsam (quantum sit misera quam infelix quam oppressa malis saut nudata bonis) videre potest. Hoc enim maxime conatur inimicus ut anima lumen amittat ne amissum recipiat. Hinc Phylistei Sansoni oculos eruerunt deinde ad molam mittunt ut ambulans in circumitu nunquam viam vite inveniat. Hinc Sedechie Nabuchodonosor oculos effodit deinde vinctum in caveam Babylonis ducit ut in confusione conclusus lucem non videret amplius. Cum autem talis anima adhuc in carne devincta plorat non vere sed quasi mortua dum datur ei locus penitentie antequam urgeat super eam puteus os suum. Quod sepe miserante Deo de profundo iniquitatis ad vitam redit. Gymel littera sequitur que retributio vel plenitudo interpretatur.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. In tenebrosis collocavit. In prophetis significatur Christus unde in manibus prophetarum assimilatus sum et multiphariam multisque modis etc. Passio ergo Ieremie Christi passionem significat unde : in tenebrosis collocavit me quod magis ad caput pertinere videtur. Christus enim pro nobis mortuus est non mortuis seculi qui in mercedem recipiunt iniquitatis mortem et ex propagine peccati unde quasi mortuos sempiternos licet enim vere mortuus non repellit eum Deus in sempiternum collocatus tamen in tenebris vel inferni vel sepulcri vel passionis sed non mortuus sempiternus quia inter mortuos liber quia sine peccato unde cito resurrexit.||
Numérotation du verset Lam. 3,7 
interl.| interl.| obsidionem||
interl.| interl.| cohors Iudeorum||
ut non egrediar
interl.| interl.| de civitate de manibus inimicorum||
aggravavit compedem meam
interl.| interl.| Ieremias in carcere compeditus fuit Christus ligatus a Iudeis anima a vitiis||
marg.| marg.| HISTORICE. Circumedificavit etc. Pro se et pro populo plangere videtur quia in carcere compedibus aggravatus est et contra populum suum et civitatem edificatam obsidionem dolet quia peccatis impedientibus non posse evadere previdet exclusit orationem meam unde ne assumas pro peccatis laudem et orationem vie et semite concluse sunt lapidibus quadris et subverse quod per aggravationem dicitur ne possint effugere omnes enim exitus misere civitatis exclusit hostis.||
marg.| marg.| MORALITER. Circumedificavit etc. Anima cui iam retributio (quam gymel significat) pro sceleribus suis imminet exclamat : Circumedificavit etc. quasi circumdederunt me dolores mortis. #Hys in compedibus gravata ne non evadere possit formidat cuius fuit corruere sed miserantis Dei est eruere cui hoc miserabile est quod conclusa carcere pessime captivitatis non potest ingredi ad libertatem bone actionis. Aggravatur compedibus delictorum et carnalium voluptatum aggravatur dolis inimici ut libere nequeat (hiis constricta laqueis) ad ea que non videntur properare. Aggravantur compedibus quotiens iniquitati iniquitatem apponimus que super plumbum recte sedere describitur. Exclusit orationem meam lacrime et preces misericordiam merentur iudicis unde valde potest contristari cum sic sibi offensum iudicem sentit ut oratio non possit transire ad fontem pietatis quod fit quotiens Deus sic nos peccare permittit ut flagicia obdurent aures pii iudicis unde est qui clausit aures suas ne audiat legem oratio eius est exclusa. Conclusit vias meas. Habent peccata quadraturam suam unde dicit Virgilius hinc metuunt cupiuntque dolentque gaudentque hiis quadrantur itinera nostrorum peccatorum ut tandent ad se redeat infelix anima vetustate infecta ab inimicis circumsepta felle iniquitatis et miserie vallata vanis fatigata laboribus contra quam hostes interius exteriusque deseviunt. Hiis aggravata compedibus pium iudicem roget in desinenter instet ut saltem propter improbitatem accipiat quod petit quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum etc. alioquin ad patriam transire non potest. Obstruxit ei viam concupiscentia oculorum voluptas carnis et superbia vite. Quod si ad scripturas sanctas quasi ad pascua vite se convertit in quibus rectam viam invenit continuo occurrunt quadrati lapides hereticorum quibus via fidei obstruitur et semite subvertuntur unde dicat anima cum propheta quis dabit mihi pennas sicut columbe et cum apostolo : infelix ego homo etc. ab hiis enim omnibus sola gratia liberat.||
marg.| marg.| ALLEGORICE.  CIRCUMEDIFICAVIT. Ac si Christus dicat excitavit adversum me Pater corda Iudeorum circumedificavit cohortes ut non egrediar de manibus eorum donec impleantur vaticinia prophetarum exclusit orationem hanc scilicet : Pater si fieri potest transeat a me calix iste. Ecclesia quoque concluditur dogmatibus hereticorum vallatur suppliciis peccatorum vel persecutorum quod deplorans totum Deo tribuit cuius iudicio fit. Aggravavit compedem meum id est immanitatem tormentorum vel deceptionum quod frequenter contigisse nemo dubitat. Suam quoque orationem exclusam gemit dum ad probationem divinum auxilium differtur sed non aufertur sed habet anchoram id est spem suam in celo fixam ne huius fluctibus submergatur.||
Numérotation du verset Lam. 3,8 
gimel. sed
interl.| interl.| Pater si fieri potest transeat a me calix iste||
et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam
interl.| interl.| anima quoque peccatis obsistentibus non auditur||
Numérotation du verset Lam. 3,9 
gimel. Conclusit vias meas
interl.| interl.| itinera scripturarum||
lapidibus quadris
interl.| interl.| hinc cupiunt metuuntque dolentque gaudentque||
semitas meas
interl.| interl.| phylosophorum eloquiis ne recto tramite fidei citius ad optatam perveniant patriam||
subvertit
interl.| interl.| a timore tuo Domine concepimus et peperimus spiritum salutis et cum tremore et timore salutem vestram operamini||
Numérotation du verset Lam. 3,10 
deleth. ursus
interl.| interl.| diabolus in membris||
insidians factus est mihi leo
interl.| interl.| qui circuit querens quem devoret||
in absconditis
interl.| interl.| in se ipso||
marg.| marg.| HISTORICE.  URSUS  INSIDIANS etc. Quid terribilius quam auctorem nostre salutis ursum et leonem fieri nobis ? Ursus fera fraudulenta et brachiis et lumbis fortissima. In Nabuchodonosor autem et Tyto et Vespasiano qui alibi aper et singularis ferus dicuntur Dominus ursus et leo vocatur in quibus potestas Dei inimicos ulciscitur. Plangit ergo iste quod pius et clemens Dominus peccatis exigentibus leo sit vel ursus ut eius potentia hostes nequissimos obsideat et affligat. Quasi signum ad sagittam Hierusalem ponitur quia circunfusis hostibus undique obsidetur ut frequenter quasi sagittis vulnerata ad medicum redeat vel coacta. Has gentes quasi arcu tenso (moderato tamen iudicio) contra Hierusalem sepe misit ut vel sic Deum sepe timere disceret ne hostium suorum sagittis vulnerata deficeret huius semite subvertuntur ab hostibus et ipsa confringitur.||
marg.| marg.| MORALITER.  URSUS. Sub deleth littera que timorem sonat plangit anima timore percussa ursus insidians factus est quia et vim sagittarum in aperto et insidiarum in occulto experta plangit quasi desolata tetendit arcum suum id est iudicium et tamen differt quia mavult invenire quos remuneret quam quos damnet unde dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus. Potest per arcum sacra scriptura intelligi. In qua corda #novum testamentum flectitur duricia veteris. Inde sagitte mittuntur quibus cordis duricia penetratur et ex arcu iudicii sagitte mittuntur ad perimenda vitia et alie que vulnerant charitat. Anima autem est quasi signum ut hinc suscipiat vulnera charitatis unde repellat iacula inimici.||
marg.| marg.| ALLEGORICE.  URSUS  INSIDIANS etc. Communis vox est capitis et corporis quod ursus insidians factus sit eis qui et eternus est et incommutabilis non quod a natura pietatis et bonitatis immutetur sed propter effectus. Illum enim contra Filium suum erigi permisit qui venit ursus insidians fraude et fortitudine perimere et decipere temptavit sicut et corpus eius a principio usque ad finem leo in abscondito. Hiis duabus bestiis omnis diaboli sevicia monstratur et per leonem ipse diabolus per ursum vero membra eius id est heretici scilicet et falsi fratres. Ursus enim licet brachiis et lumbis fortissimus tamen capite est infirmus sicuti omnes mali caput infirmum habent id est diabolum qui vel in manifesto ut leo vel ut ursus in abscondito circuit querens quem devoret patet quia de sui fortitudine confidit qui rugiens et frendens circuit de cuius insidiis dicit psalmista : insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua hiis armis contra membra et caput pugnat unde gemit propheta immo Christus et Ecclesia ursus insidians factus est etc. Hee sunt bestie que contra David pastorem ovium veniunt et gregem devorare cupiunt. Sed eruit David ovem de ore leonis et fauces ursi et brachia confregit hic est Christus qui oves suas ducit ad pascua vite et eruit de ore leonis et ursorum brachia confringit nos autem populus eius et oves pascue eius. Tollunt arietem de medio eius gregis sicut ipsum David quem si Dominus non eruisset non evasisset. Hee bestie adversus David consurgunt id est Christum. David leonem et ursum interfecit quod factum est in morte Christi quando oves liberavit. Semitas etc. hec lugendo repetit. Posuit me desolatam Hierusalem scilicet quam supra propheta plangebat. Iam fortassis in se reversa immo Christi sponsa sanguine eius dotata gemit se desolatam et quasi adulteram a sponso derelictam quasi signum ad sagittam etc. Christus enim et Ecclesia in tytulum contra omnes aerias potestates erigitur unde spectaculum facti sumus angelis et hominibus Christus in se et in omnibus membris iaculis inimici opponitur.||
Numérotation du verset Lam. 3,11 
deleth. semitas {t. 3 : Erfurt, f. 172va ; facsim., p. 200a} [Rusch, f. 172va ] meas subvertit et confregit me posuit me desolatam
interl.| interl.| a Deo||
Numérotation du verset Lam. 3,12 
deleth. tetendit arcum suum
interl.| interl.| iudicium vel arcum scripturarum||
et posuit me
interl.| interl.| undique percutiendam||
interl.| interl.| timoris vel amoris vel cuiuslibet affectionis||
Numérotation du verset Lam. 3,13 
he. Misit in renibus meis
interl.| interl.| luxuriosis vel infidelibus||
filias pharetre sue
interl.| interl.| sagittas occulti iudicii vel scripture||
marg.| marg.| HISTORICE. Misit in renibus meis etc. Dominus iusto iudicio quasi arcu diu extento tandem mittit in renes sagittas filias pharetre ut eorum libidinem puniat de quibus dicitur unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Per pharetram occultum Dei iudicium signatur quo Nabuchodonosor et alii contra Hierusalem quasi sagitte diriguntur ut exposita quasi signum vulneretur quam cum propheta iam obsessam increparet quasi illum nugacem irrisit unde addit factus sum omni populo etc. Replevit me amaritudine in se completum dolet et in populo suo quod Domini predixerat comminatio scilicet cibabo populum istum absynthio et dabo potum eis aquam fellis unde inebriavit me amaritudine. Repleta enim fuit Hierusalem et in prima captivitate et in secunda et potata absinthio angustiis scilicet et necessitatibus. Per aquam fellis significatur magnitudo malorum et sempiternum captivitatis iugum et ignorantia legis qua repleti amaritudine fellis pro Christo antichristum sunt suscepturi.||
marg.| marg.| MORALITER. Misit in renibus etc. anima quoque in hiis et huiusmodi amaritudinibus quotidie inebriatur ut nihil ei dulce in presenti videatur dum tantis malis incessanter affligitur.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Misit in renibus etc. he littera vivo vel est interpretatur a principio enim huius aphabeti exinanitio Christi ostenditur secundum illud exinanivit semetipsum formam servi accipiens etc. propter quod obprobria passiones et mortem sustinuit. Sed tamen semper et incommutabiliter est et vivit quasi respondeat derideor et affligor crucior morior sed tamen vere sum et vere vivo et vitam peccatoris nolo quia vita non vult mortem. Hec nanque vox sponsi et sponse communis est ut illa confiteatur quia est et vivit et ille respondeat sum et vivo secundum illud resurrexi et adhuc tecum sum hic est ego qui est et qui vivit et pro nobis plangit et pro illis misit in renibus meis etc. Pharetra Dei Patris scriptura est ex qua iudicium Dei (quasi ex arcu sagittas) corpus Christi accepit quas et ipse pertulit prior has sagittas ardentes facit aliquando ut corda frigida vulneret calore charitatis. Heretici quoque sagittas infidelitatis aliquando intoxicatas ex hac pharetra producunt et corda innocentium feriunt. Ex hac pharetra veniunt sagitte ex quibus exterior homo timore configitur et interior amore afficitur unde #confige timore tuo carnes meas. Quod enim ait misit in renibus filias pharetre sue id est affectiones divini timoris vel amoris. In renibus propagatio carnalis et in fide virtutum generatio spiritalis. De hiis renibus gignit Christus in utero caste matris id est Ecclesie mittit in renes filias pharetre id est sagittas quibus ad amorem vulnerantur vel ad timorem ut vitia perimantur virtutes propagentur unde David ure renes meos et cor meum et alibi sagitte tue infixe sunt michi. Sancti quoque predicatores Dei de hac pharetra quasi sagitte diriguntur unde in pharetra sua abscondit me ac si dicat Christus quasi sagittam electam abscondit me in pharetra sua ut occultus caligine scripturarum et tandem ex arcu emissus probem renes et corda omnium. Factus sum etc. Cui simile est ego sum vermis et non homo etc. quod in passione declaratum est replevit me amaritudinibus passionis inebriavit me absinthio id est mirrati vini unde dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. Cum inebriatum se dicit absynthio ostendit tam interius quam exterius se affectum amaritudine passionis hiis et huiusmodi doloribus totum Christi corpus usque ad consummationem cruciatur.||
Numérotation du verset Lam. 3,14 
he. Factus sum
interl.| interl.| vox Christi vel Ieremie uterque enim a populo est derisus||
in derisu omni populo meo canticum eorum
interl.| interl.| in me psallebant qui bibebant vinum||
tota die
Numérotation du verset Lam. 3,15 
he. replevit me amaritudinibus
interl.| interl.| passionis||
inebriavit me absinthio
interl.| interl.| mirrati vivi||
Numérotation du verset Lam. 3,16 
interl.| interl.| ut nec unus remaneat||
dentes meos
interl.| interl.| predicatores vel sensus||
cibavit me cinere
interl.| interl.| penitentia mortis memoria||
interl.| interl.| cinerem tanquam panem manducarem||
marg.| marg.| HISTORICE. Confregit ad numerum dentes meos etc. Ieremiam a populo afflictum et populum ab hostibus nulli dubium est hic enim pene fame peremptus est ille omni genere penarum depastus est unde quia cinere cibatus plangit ut anima expulsa de corpore credatur unde bonorum est oblitus quorum memoria inter supplicia cito elabitur. Luget ergo propheta finem populi sui et spem convertendi deperisse. Impius enim cum in profundum peccatorum venerit contempnit.||
marg.| marg.| MORALITER. Confregit ad numerum dentes etc. Anima fastidio sancte scripture affecta fracturam dentium plangit quibus terere et ruminare debuit verbum Dei. Animal enim quod non ruminat in lege reprobatur verbum Dei sensibus quasi dentibus molere et ruminare sanitas et victus est unde in preconium dicitur quod dentes Moysi non fuerunt comminuti quia verbum Dei semper corde et ore ruminavit et panem angelorum indesinenter commedit cuius autem dentes franguntur recte cinere cibatur in quo cordis mesticia et penitentia designatur unde Iob cum Dominum vidisset et audisset inquit ago penitentiam in favilla et cinere quia scilicet visa Dei pucritudine et altitudine cinerem et favillam se cognovit et alibi olim in cilicio et cinere penitentiam egissent. Dicit ergo cibavit me cinere quasi quia verbum Dei ruminare distuli ingemisco cibatus cinere mortalitatis. Repulsa est anima mea etc. Dolet se a Deo repulsam et temptationibus expositam ne ad bona que sentit libere redire possit que oppressa acredine doloris non potest bonorum recordari unde addit : periit finis meus etc. hec enim littera vau significat que non est ille sonat periit enim et non est cum Domino qui verus finis est et consummatio. Ideo spem sibi a Domino periisse luget quia se ad Dominum erigere non valet unde bene sequitur zai que interpretatur ducte vel huc tamquam voce ductoris dicatur. Noli diu involui in hiis malis sed ducte et tanquam querat quo debeat ire respondet demonstrative huc scilicet in viam precandi et quid et quomodo precari debeat subiungit. Recordare paupertatis etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Confregit ad numerum dentes etc. Dentes Christi id est apostoli et alii discipuli in passione confracti et dissipati sunt quibus quasi dentibus (credentes in corpus suum) transfudit Christus. Cibavit me cinere secundum illud cinerem tanquam panem manducabam etc. quibus malis repulsa est anima hii quos plurimum dilexit et propter quos venit omni odio persequebantur eum unde cepit Hiesus tedere et pavere. Sub vau ergo littera ista exaggerantur et per ea que dicta sunt durius temperantur que sonat non sic ille vel non et ille. Licet enim dixerit periit finis meus et spes mea a Domino non sic ille arbitratus est et non ille oblitus est bonorum que cum Patre semper habuit aut secundum humanitatem percepit de quibus credo videre bona Domini in terra viventium. Non sic ergo arbitratus est licet anima ipsius repulsa sit duricia Iudeorum sed nimium dolorem animi et merorem insinuat tanquam inebriatus amaritudine passionis non possit bonorum recordari et exacerbatus dicat periit finis meus. Apud homines autem periisse videbatur qui decebant se ipsum non potest salvum facere. Sic Ecclesia hereticorum et persecutorum malis repulsa preteritorum bonorum obliviscitur et novis oppressa doloribus inquit periit finis meus unde mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei.||
Numérotation du verset Lam. 3,17 
vav. Et repulsa est
interl.| interl.| amaritudine passionis||
interl.| interl.| a Deo opinione||
anima mea
interl.| interl.| affectus||
oblitus sum bonorum
interl.| interl.| preteritorum vel futurorum de quibus dicitur credo videre bona Domini in terra viventium||
Numérotation du verset Lam. 3,18 
vav. Et dixi periit finis meus
interl.| interl.| periisse videtur||
et spes mea a Domino
Numérotation du verset Lam. 3,19 
zai
interl.| interl.| duc te vel huc||
. recordare
interl.| interl.| hic a persona sua misera iudicis misericordiam comparat||
interl.| interl.| recordare expositis singillatim incommodis benivolentiam indicit comparat a persona sua et iudicis et adversarii quod propriis notatur locis||
paupertatis et transgressionis mee
interl.| interl.| pro nobis pauper factus est Christus et transgressio et maledictum et peccatum||
interl.| interl.| erumpne||
absinthii et fellis
interl.| interl.| amaritudinis||
marg.| marg.| HISTORICE. Recordare paupertatis etc. Ab inicio huius alphabeti describit miserias misere civitatis et passionis Christi et Ecclesie laborantis ut etiam quasi desperando dixerit periit finis meus. Sed ut divinitus auditum est ducte mox nova spe erectus ad Dominum conversus preces emittit et promittit se deinceps meliora sperare preteritorum oblitus delictorum. Unde advertendum hec elementa magno misterio esse pernotata quibus magne intelligentie sacramentis quasi metro luxit spiritus in propheta et quia sermo Dei occultus hinc inde misteriis obumbratur quibus reseratis humanis patet sensibus. Egregie spiritus scilicet hec et huiusmodi interposuit ut fastidium auferret legentium et inter lacrimas animas recrearet intelligentium.||
marg.| marg.| MORALITER. Recordare paupertatis etc. Anima quoque in hoc verbo vivificatur et reducitur cui dicitur duc te huc quasi tolle grabatum tuum et ambula unde supplicans dicit : recordare paupertatis etc. Hec enim in Adam id est in primo flore transgressa et paupertate nudata sed cum in hac littera se abducere iuberetur memoria memoratur et sicut filia Abrahe contra spem in spem erigitur et venit ad litteram heth que intrepretatur vita et pavor vel ut post querimoniarum lacrimas timorem Domini concipiat de quo dicitur : inicium sapientie timor Domini et #guste nihilominus Dei verbum et vocem confessionis dicat. Misericordia Dei est quia non sumus consumpti.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Recordare paupertatis etc. Sunt hec verba Christi sunt Ecclesie participantis cui dicitur beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. Christus tamen nec transgressus est nec aliquis suam transgressionem iudicii offert sed verecunde profert averte faciem tuam a peccatis meis sed Christus trangressio legis pro nobis factus est sicut et maledictum et peccatum unde maledictus omnis qui pendet in ligno et eum qui non noverat peccatum fecit pro nobis peccatum ut et peccatum et maledictum transgressionem deleret nostram. Magnum ergo est quod dicitur : recordare paupertatis etc. quia pro nobis factus est pauper ut nos ditaret et iungeret cum capite corpus ut deprecatione capitis purgetur. Corpus autem quia in presenti vita sine transgressione non vivit multis erumnis repletur et amaritudine absynthii et fellis unde laboribus et doloribus fatigatur Ecclesia ut decocta passionibus sponso suo fiat acceptior unde dicit : recordare paupertatis quasi diceret recordare que pro transgressionibus meis pacior id est absynthii et fellis memoria memor ero etc. eterne vite scilicet et ideo mox tabescet anima mea ad eam suspirans secundum illud : Defecit in salutare tuum anima mea. Unde addit : hoc recolens in corde meo in Deo sperabo. Cum enim Ecclesia ad eius contemplationem se dirigit quasi deficiens gemit et quam expressius potest dicit : memoria memor ero ex illa scilicet memoria eterne vite que interius aspirata vivificat ut discant Christi membra nihil aliud memorare cogitare aut diligere quam se in novitatem reformare. Et notandum Ecclesie subitus profectus que prius usque ad desperationem venit sed ex quo salutarem vocem ducte audivit mox memoria intabuit et recolens que sustinuit in verbo illo longo abducta. In Deo tamen in quem sperabo quasi in verbo tuo laxabo rete sic contra spem in spem convalescit eterne vite memoria recreata. ||
Numérotation du verset Lam. 3,20 
zai. Memoria
interl.| interl.| illius solius||
memor ero
interl.| interl.| vite eterne||
et tabescet
interl.| interl.| defecit in salutare tuum anima mea||
Numérotation du verset Lam. 3,21 
zai. Hoc recolens
interl.| interl.| vitam eternam||
in corde meo ideo sperabo
Numérotation du verset Lam. 3,22 
heth. Misericordie Domini
interl.| interl.| vitalis pavor||
interl.| interl.| a persona iudicis||
interl.| interl.| non nostri meriti||
quia non sumus
interl.| interl.| reliquie salve fient||
consumpti
interl.| interl.| tot malis||
quia non defecerunt
interl.| interl.| fons vivus deficere nescit||
miserationes eius
interl.| interl.| secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam||
interl.| interl.| dilexi et te cognoscere feci||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Misericordie Domini etc. Depositis lamentationum querimoniis incipit moraliter viam revertendi ad Deum explanare ut nemo audeat de se presumere quia non est volentis neque currentis sed Dei miserentis unde addit : misericordia Domini quia non sumus consumpti quia scilicet reliquie Israel salve fient. Sic anima quelibet misericordie Domini tribuit quia non est consumpta flagiciis suis in infirmitate carnis delectatione seculi hostium insidiis quia non defecerunt miserationes eius unde dicit David : Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam quasi magna misericordia est et magna delicta et multe iniquitates sed et multe miserationes unde nulli diffidendum ne deficiant miserationes fons misericordie non siccatur nisi prius fueris exiccatus hoc est inicium nostre conversationis et inicium vite timor Domini unde : beatus vir qui timet Dominum timentes enim beati sunt et sapientes unde beatus quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum. Nam et sanctorum est pavor unde cecidit pavor super Abraham cum sacrificaret et David dicit : ego dixi in pavore meo omnis homo mendax qui hunc pavorem habent et vitam habent quod quam acceptum sit aperitur Cum dicitur : Novi diluculo multa est fides tua quasi post lacrimas querimoniarum post tantum supplicium post confessionem scelerum post precem et confessionem non differam miserationem. Novi tribulationem et pacientiam tuam. Novi fidei constantiam dicentis non defecerunt miserationes Domini. Novi diluculo quia magna est fides tua ac si dicat approbavi que humiliter gemens enumerasti et noscere te feci quia multa est fides tua diluculo radio fidei exorto quando scilicet Christus surrexit in quo diluculo a Domino commendatur que prius infirmatiate scoaris perisse didebtur secudnum illud periit finis meum ; more suo speiusn prophete sermones mutant et tempera unde in Canticis Canticorum nunc sponsus ad sponsam nunc ipsa ad sponsum nunc ad sodales et amicos loquitur multociens absens multociens presens est sponsus ut sponse desiderium inflametur hic quoque sponse angustias suas plangenti continuo adesi sponsus ut consoletur dicens : novi diluculo multa est fides tua unde ipsa #respondet pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum. Felix qui hec dicere potest alienus a vitiis segregatus ab omni labe peccati quod et David sub eadem littera octavo loco posuit porcio mea Domine dixi custodire legem tuam hec enim solum modo vox eius est qui de septima transit ad octavam id est de presenti et veteri vita ad futuram et ad novam que terrena non concupiscit solum Deum expectat quem diligit et non sibi sed Deo vivit unde ad theth litteram pervenit que exclusio vel bonum interpretatur talis enim summo inheret Deo exclusus ab omni seculari negocio nec minas timet nec oblectamenta amplectitur quia foras timor a perfecta charitate excluditur unde sequitur bonus est Dominus sperantibus in eum omni seculari negocio nec minas timet nec oblectamenta amplectitur quia foras timor a perfecta charitate excluditur unde sequitur bonus est Dominus sperantibus in eum.||
Numérotation du verset Lam. 3,23 
heth. Nove diluculo
interl.| interl.| confessionem tuam et pacientiam tuam ||
multa est fides tua
interl.| interl.| quando sol iusticie surrexit||
Numérotation du verset Lam. 3,24 
heth. Pars mea
interl.| interl.| pars mea qui modo dicebas periit finis meus||
Dominus dixit anima mea
interl.| interl.| Dominus pars hereditatis mea portio mea Domine in terra viventium dixi custodire legem tuam||
propterea expectabo eum
interl.| interl.| si moram fecerit||
interl.| interl.| unde expecta Dominum viriliter age||
Numérotation du verset Lam. 3,25 
interl.| interl.| unde bonitatem fecisti cum servo tuo Domine||
interl.| interl.| quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde||
sperantibus
interl.| interl.| cum perverso perverteris||
interl.| interl.| non est ociosa spes||
in eum
interl.| interl.| optando et diligendo||
anime querenti illum
interl.| interl.| desideranti illum||
marg.| marg.| BONUS  EST  DOMINUS etc. Vel secundum alios : bonum est sustinere et sperare in salutare Dei. Quis enim vere sustinet Dominum nisi qui charitatis studio exclusus est ab omni labe iniquitatis quis sperat nisi vere diligat et optet quod enim speramus per pacientiam expectamus sic qui sperat sustinet per pacientiam excludit affectus carnales. Itaque sub hac littera utraque interpretatio que discordare videtur congruit ut bonus sit Dominus sperantibus in eum. Qui enim sperant non delinquunt unde David sub eadem littera dicit bonitatem fecisti cum servo tuo Domine et alibi quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Cum perversus autem pervertitur licet sit natura bonus et ne spes sit ociosa continuo subiungit anime querenti illum quoniam qui sperat nondum habet sed fruitur in spe quod habebit in re unde in lectulo in nocte quesivi quem diligit anima mea ubi quattuor necessaria omni querenti notantur ut scilicet deliberet quid querat et ubi et quando et quandiu donec scilicet inveniat. Qui enim in lecto quietis et in nocte cecitatis Deum querit nulli dubium est quod invenire non possit sed lectum exeat ad diem veniat querat donec inveniat. Ubi autem querendum sit Moyses innuit propre est verbum in ore tuo et in corde tuo de quo dicitur. In pace factus est locus eius qui scilicet loquetur pacem in plebem suam et in eos qui convertentur ad cor. Quia ergo immensus est semper que respondus est et expectandus unde sequitur bonum est prestolari cum silentio salutare Dei.||
Numérotation du verset Lam. 3,26 
teth. Bonum est prestolari cum silentio
interl.| interl.| cum patientia||
salutare Domini
marg.| marg.| BONUM  EST  PRESTOLARI etc. Nota quantum profecit postquam moraliter vires resumpsit excludeus omnia que mundi sunt ultra angelicam dignitatem transit ut inveniat quem diligit quod fatetur quasi summum bonum sustinendum et sperandum et ut semper inhereat dicit bonum est viro si portaverit iugum Domini ab adolescentia sua scilicet solitarium sedere et tacere hec omnia bona exclusio est ut sedeat solus cum Deo qui se sentit portare grave iugum a iuventute sua. Sed quia institutio hec moralis tantum dicitur videamus de quo iugo dicitur est enim grave iugum super filios Ade est iugum infidelitatis est iugum Domini leve relevatum spe remunerationis eterne de quo dicitur tollite iugum meum super vos. Siquis autem sarcina peccatorum oneratus hoc iugum tulerit sedebit singulariter cum Deo scilicet et cum eo qui in illo singulariter sperat. Hoc iugum propter austeritatem correctionis grave est sed spe remunerationis suave qui hoc iugum tulerit cum Deo solitarius sedebit non mixtus negociorum vel desideriorum turbis tacebit ab omni strepitu seculi vel excusatio peccati non erit necessaria illi. Magnum est autem invenibus se a vitiis abstinere et lubrice et perplexe vie errorem fugere unde addit David delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris Domine hec enim etas fragilis est et labilis iusticia et temeraria hoc grave iugum super se levat qui a iuventute seculo renuntiat et ad molestiarum tumultus quasi surdus tacet hoc rite tulisse super se dicitur quia ultra vires corrupte nature est quicquid novitatis imperatur.||
marg.| marg.| Sequitur Ioth que principium vel desolationem sonat sub qua plangit qui imponit in pulvere os suum. Vel iuxta alios qui dabit in sepultura fossure os suum si tamen est spes pacientie unde videndum est quomodo principium sit quod in pulvere propter spem os suum ponit sed moraliter post miseriarum supplicia fide reddita principium est professionis nostre in pulvere os ponere et momentis singulis quod sumus pulvis cogitare. Unde spes geminatur et charitas dilatatur hec omnia superius dicta de capite intelliguntur cui si compatimur et conregnabimus unde sequitur dabit percutienti se maxillam etc. Cui simile siquis te percusserit in dexteram maxillam prebe ei et alteram. Possunt de terrena Hierusalem in captivitate humiliata hec intelligi sed melius est Christo et Ecclesie attribui. Ecclesie enim bonum est prestolari cum silentio salutare Domini et maxillam dare percutienti hoc autem est preceptum evangelicum bonum scilicet principium cum servare cepimus et implere quasi dicamus hoc retribuemus Domino pro omnibus que retribuit nobis. Calicem salutaris accipiemus sic excutiemus iugum captivitatis nostre de cervice cum subierimus iugum Domini quod leve est.||
Numérotation du verset Lam. 3,27 
teth. Bonum est viro cum portaverit iugum
interl.| interl.| doctrine||
interl.| interl.| grave||
ab adolescentia sua
interl.| interl.| in quo corrigit adolescentior viam suam||
Numérotation du verset Lam. 3,28 
ioth.
interl.| interl.| principium vel desolatio||
sedebit solitarius
interl.| interl.| quiescet||
interl.| interl.| si portaverit iugum ab adolescentia||
interl.| interl.| non in strepitu mundi||
et tacebit
interl.| interl.| non erit ei opus excusatione||
quia levavit super se
interl.| interl.| ultra vires corrupte nature||
Numérotation du verset Lam. 3,29 
interl.| interl.| memorans quia pulvis est et in pulverem revertetur||
interl.| interl.| alii sic dabit in sepultura os suum vel infossura||
si forte sit spes
Numérotation du verset Lam. 3,30 
ioth. Dabit percutienti se maxillam
interl.| interl.| si quis percusserit te in dextera maxilla prebe ei et alteram||
interl.| interl.| paratus sustinere||
saturabitur
interl.| interl.| avide suscipiet usque ad completionem||
interl.| interl.| calicem salutaris accipiam||
opprobriis
interl.| interl.| multis||
Numérotation du verset Lam. 3,31 
caph.
interl.| interl.| manus vel incurvatus||
quia non repellet in sempiternum
interl.| interl.| etsi ad horam||
Dominus
marg.| marg. |  CAPH. Manus vel incurvatus interpretatur. Quicumque enim recte sentiunt sub manu Domini curvantur que aut punit aut corrigit. Ideo vir tantus humiliatus pressuris correctus disciplinis gaudet curvare cervicem sub manu Domini mentis scilicet et cordis spem ad Deum dirigens qui in sempiternum non repellit qui si abiecit et miserebitur etc. Ipse versus sensum declarat quid sit sub manu Domini curvari pacienter scilicet omnia sustinere quia in sempiternum non repellit unde sub hac littera inquit David paulo minus consumaverunt me in terra. Abiectum enim sentiebat se inter certamina unde mentis cervicem ad Dominum flectebat de qua non sic flectas ut circulum collum tuum. Qui enim non flectit ad humiliandum et miserandum cor suum frustra exterius cervicem curvat ad supplicandum. Hic autem obprobriis satiatus spe singulariter erectus fidenter ait si abiecit et miserebitur etc. Ad hoc enim ut misereatur abicit et addit non enim humiliavit ex corde suo etc. ut scilicet satietur penis nostris sed vult ut humiliemur et curvemus et misereatur unde supra sub eadem littera ait omnis populus gemes et querens panem dederunt desiderabilia sua in escam vide Domine quomodo facta sum vilis. Qui ergo querit anime erectionem iure curvatur humilitate qua possit ad Dei misericordiam ascendere et sentire de Domino in bonitate quia si abiecit et miserebitur unde tanquam curvatus corpore et mente ad multitudinem misericordiarum Dei confugiat non enim humiliavit neque abiecit ex corde suo filios hominis ut humiliet scilicet in perniciem sed ut relevet in salutem. Huius sensus consequentiam sub lamech littera prosequitur. ||
marg.| marg. |  SATURABITUR  OBPROBRIIS. Non dicit sustinebit obprobria sed saturabitur facile enim est unum et alterum sustinere sed ut facilius misericordiam iudicis moveat multitudinem obprobrium avide se suscepisse declarat quia ab aviditate surgit satietas quod ostendit David cum Semie obprobria et convicia patienter tolerat dicens quia Dominus iussit illi ut maledicat mihi si quoniam videat humilitatem meam et retribuat mihi bona pro maledicto secundum illud Isaie dimissa est iniquitas illius quia cepit de manu Domini duplicia. Flelix ergo demonstratur desolatio sub hac littera quia ubi desolatio ibi humilitas quam comitatur pacientia et illam probatio et illam spes que non confundit per Spiritum Sanctum qui datur nobis charitate diffusa qui est verus consolator. Bonum est ergo viro iugum portare solitarium sedere ut singulariter constituatur in spe quoniam numero Deus impari gaudet unde factus sum sicut passer solitarius in tecto etc. Secundum alios dabit in sepultura vel in ffossura os suum. In quo pacientie virtus ostenditur ut scilicet quodam aggere virtutum obtrusus non loquatur nec querimoniam dolor extorqueat ut quodam tumulo spes futuri vocem doloris obruat quam nulla suscitet iniuria secundum illud quasi ovis ad occisionem ductus est. ||
Numérotation du verset Lam. 3,32 
caph. quia si abiecit
interl.| interl.| non imperpetuum irascetur||
et miserebitur
interl.| interl.| non obliviscetur misereri Deus||
secundum multitudinem misericordiarum suarum
Numérotation du verset Lam. 3,33 
caph. Non
interl.| interl.| non vult saturari penis nostris ;"non vult mortem peccatoris".||

Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » ; cf. Ez. 18, 32 >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
enim humiliavit ex corde suo et abiecit
interl.| interl.| penitus||
filios hominis
Numérotation du verset Lam. 3,34 
lamed.
interl.| interl.| mira elegantia huius littere disciplina vel cordis confessio vel servo||
interl.| interl.| de quo omnia subiecisti sub pedibus eius||
interl.| interl.| crudeliter||
sub pedibus suis
interl.| interl.| Dominus ignoravit||
omnes vinctos terre
interl.| interl.| terrenis compedibus||
marg.| marg.| LAMECH. Ut contereret sub pedibus suis. Mirum in modum poetarum more cum tres ab una littera versus incipiant una dictione una clausula terminantur ut sit sensus Dominus ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terre ignoravit et ut declinaret iudicium viri Dominus ignoravit ut perverteret hominem in iudicio suo. Hoc quoque ignoravit quia maluit servare quam damnare et hec est magna disciplina vel cordis confessio. Lamech quippe utrunque significat vel servo quibus sensibus magna declaratur obscuritas ut intelligamus sub disciplinam Christi et puritate cordis servanda esse que dicit. Qui enim habet disciplinam Christi servare se profitetur precepta salutis cum puritate cordis quia non sic abiecit vinctos terre ut contereret etc. Id est terre criminibus obligatos conterere non novit quia sic non abiecit ut repelleret de quo dictum est omnia subie s p e quia constitutus est omnium iudex fidentur subdit declinare iudicium viri Dominus ignoravit quia iuste iudicare novit et ut perverteret hominem in iudicio suo ignoravit quod vel de presenti vel de futuro potest accipi. Mala enim que a Domino inferuntur aut supplicia meritorum aut causa futurorum bonorum omnes enim vie eius misericordia et veritas. Ergo secundum disciplinam Christi profitetur cordis innocentiam et dicit vir videns Deum servo preceptum divinum. Bene contra hereticos qui Deum affirmant animas crudeliter affligere corporeis traditas ergastalis et in #vetero testamento multo punisse indiscretis preiudiciis. Vir iste flagellis eruditus secundum illud virga castigaberis filia Syon cordis puritate confitetur quod omnia iusto Dei iudicio aguntur ut salutem omnibus tribuat in veritate invocantibus et secundum interpretationem littere clamat servo disciplinam castigationis servo professionis puritatem servo inter hereticos inviolatam fidem. Magnus anime profectus quod inter tot discrimina a charitate Christi non separatur sed dicit : oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Post huius fidei constantiam venit ad men litteram procincta ad defendendam iusticiam contra Epicuros et contra eos qui dicunt Deum mortalia non curare contra quos psalmus ille dirigitur in quo dicitur : Quomodo scit Deus et si est scientia in excelso quos etiam vir tantus increpat hiis verbis quis est iste qui dixit.||
Numérotation du verset Lam. 3,35 
lamed.
interl.| interl.| qui est vivorum et mortuorum iudex qui reddet unicuique iuxta opera sua||
ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi
interl.| interl.| etsi non in conspectu hominum||
Numérotation du verset Lam. 3,36 
lamed. ut perverteret hominem in iudicio suo
interl.| interl.| presenti vel futuro||
Dominus ignoravit
interl.| interl.| quia omnia iuste agit||
Numérotation du verset Lam. 3,37 
mem.
interl.| interl.| quam stultus quam audax cum sit pulvis et cinis||
quis est iste
interl.| interl.| a persona adversariorum||
qui dixit ut fieret
interl.| interl.| aliquid||
Domino non iubente
interl.| interl.| quo iuste disponente omnia fiunt||
Numérotation du verset Lam. 3,38 
mem. Ex ore Altissimi non egredientur
interl.| interl.| quasi sine disposicione Dei fluctuant omnia mortalia||
nec mala nec bona
Numérotation du verset Lam. 3,39 
mem. quid murmuravit
interl.| interl.| contra Deum||
interl.| interl.| humus peccatorum||
homo vivens
interl.| interl.| fide||
vir
interl.| interl.| discretus gratia non femina||
interl.| interl.| defendendis||
interl.| interl.| ex se||
marg.| marg.| MEN. ex intimis vel ex ipsis vel ignis ex ultimis interpretatur. Magni enim ardoris est pro fide tam fideliter certare unde irrisorie dicit. Quis est iste qui cum sit cinis et pulvis inflatus spiritu suo et de immenso et de incircunscripto audet disputare et nos qui tanquam filii flagellamus ne cum hoc mundo damnemur subsannare acsi patenter dicat. Omnia fiunt iuste et vero iudicio Dei et quecumque superius lacrimando protuli magis ex fonte pietatis quam ex preiudicii querimonia dixi quod ex intimis visceribus fluxit quia ignis charitatis ex intimis medullis exarsit unde supra de alto misit ignem in ossibus meis. Ignem istum venit Dominus mittere in terram et vult ut ardeat et nostra peccata consumat et intimis visceribus et sue cognitionis ardorem infundat ut citissime cor nostrum scripture sacre fontem hauriat qui salit in vitam eternam unde nonne cor nostrum ardens erat in nobis. Hoc igne exuritur #lignum fenum stipulas plumbum iniquitatis. Hoc igne in ardescimus ut pro fide certantes dicamus quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente et cum ex Domini misericordia patrantur vel prestantur bona et ex Dei iusto iudicio fiunt mala ut nec malus ius querele habeat unde sequitur quid murmurat homo id est peccator vel vir videns id est iustus de quo dicitur : iustus ex fide vivit hinc Paulus ait : o homo tu quis es qui respondeas Deo etc. quasi quid dicturus est homo pro peccatis suis cum omne os obstruatur non potest dicere Deum non curare mortalia cum ab ipso sunt bona vel mala omnis iniquitas oppilabit os suum. Hec confessio est ex intimis et ex ipsis visceribus hanc ostendet ignis ex intimis medullis non habet vivens id est iustus ex fide quid dicat multo minus peccator et impius unde vigilanter ait vir pro peccatis suis. Vir sexum indicat homo communem naturam aliud est ex natura aliud ex gratia ut neque homo qui ex propagine prime nature flagellatur neque vir qui gratia discernitur habet contra figulum quid queratur unde Iob ait (licet excruciatus tormentis) sit nomen Domini benedictum sicut placuit Domino ita factum est.||
Numérotation du verset Lam. 3,40 
nun.
interl.| interl.| sempiternum vel principium vel pascua vel unicus||
scrutemur
interl.| interl.| diligenter||
interl.| interl.| a propria persona||
vias nostras
interl.| interl.| actiones||
interl.| interl.| scito teipsum attende diligenter||
et queramus
interl.| interl.| diligenter||
et revertamur
interl.| interl.| penitendo||
ad Dominum
interl.| interl.| a quo recessimus per peccatum||
Numérotation du verset Lam. 3,41 
nun. Levemus
interl.| interl.| a limo terre||
corda nostra
interl.| interl.| integritatem fidei||
cum manibus
interl.| interl.| operibus||
ad Dominum in celos
Numérotation du verset Lam. 3,42 
nun. Nos
interl.| interl.| quasi culpa nostra est non tua||
inique egimus
interl.| interl.| contra proximum||
et ad iracundiam
interl.| interl.| Deum quod peius est||
provocavimus idcirco tu inexorabilis es
interl.| interl.| pro tantis peccatis||
marg.| marg. |  NUN. sempiternum vel pascua que est Christus de qua dicitur : in loco pascue ibi me collocavit. Ipse nos reficit bonis pascue sue et divinis sacramentis ex ubertate agri pleni cui benedixit Dominus. In hac pascua scripturarum sunt mistica sacramenta pro quibus dicitur scrutemur vias nostras etc. Tria facere debemus scrutari querere reverti. Queramus quid facti sumus quid fuimus quid debeamus esse ut perspectis hiis compulsi ad Dominum revertamur ad quod nos littera nun invitat que principium interpretatur unde unicus Patris ait : ego principium qui et loquor vobis. Hec enim littera etiam unicus interpretatur qui verum principium verum pabulum. Sunt quoque scripture pascua quibus pascimur et instruimur sed unicus pascua spiritalis ad quem levare debemus corda nostra cum manibus in celum ubi vera sunt pascua. Et nontandum quod corda sine manibus non levantur neque manus sine cordibus ut integritas fidei nos commendet Deo et operatio. Vera enim fides est que per dilectionem operatur sicque recolentes paupertatem nostram dicamus Deo nos inique egimus et quod peius est ad iracundiam provocavimus. Idcirco tu inexorabilis es. Omnis scripturarum doctrina horum trium versuum intelligentia redditur ut scrutemur vias id est actiones et queramus quid fuerimus et quid sumus et revertamur ad Dominum penitendo a quo discessimus peccantes. Magnum est unicuique seipum cognoscere unde Moyses. Attende tibi ne fiat verbum absconditum in corde attende tibi non divitiis non possessionibus non viribus sed animo et menti unde facta et consilia et cogitationes ibi te attende ubi pociores (Apollinis hoc assignat fabula gentilis) quasi huius sententie autor fuerit qua dicitur scito te ipsum cum de Moyse ad philosophos translata sit qui prior fuit hinc quoque Salomon si ignoras te o pulcra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum tuorum. ||
marg.| marg. |  Notandum quantum vir videns paupertatem scilicet flagellis eruditus profecerit postquam ad zai litteram venit et ducte audivit et grave iugum super se tulit et sedit solitarius ubi alto silentio videns cognovit quod nostra salus sit ut scrutemus vias nostras quia lubrice et tortuose sunt maxime in adolescentia unde pervenire oportet correctione annos iuventutis dicentes : Domine pascis me a iuventute mea et nihil mihi deerit in loco pascue ubi me collocavit. Hec sunt vera pascua vite ubi unicus Patris pascit inter lilia scilicet Filius donec aspiret dies et inclinentur umbre hoc autem nobis subsidium est. Levemus ergo ad eum corda nostra cum manibus in celum dicentes : Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris Domine quia graviora sunt senectutis quam iuventutis vulnera unde ait : bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Senibus est remedium peccare desinere sed stimulant eos peccata exagitant conscientie et consuetudo peccati instabiles facit. Levemus ergo corda nostra cum manibus ad Deum quia Deum ad iracundiam provocavimus quia preterita abundant presentia peccata non cessant aliter enim inexorabilis est non quod venie claudatur ianua nisi nostra claudatur malicia unde recte samech sequitur que audi vel firmamentum vel adiutorium interpretatur quod ipse textus indicat. ||
Numérotation du verset Lam. 3,43 
samech.
interl.| interl.| audi vel firmamentum vel adiutorium||
Operuisti
interl.| interl.| cecitate||
in furore et percussisti nos
interl.| interl.| in plaga dispersionis||
occidisti
interl.| interl.| spiritalem intelligentiam legis abstulisti||
nec pepercisti
interl.| interl.| omnibus bonis exspoliatis||
Numérotation du verset Lam. 3,44 
interl.| interl.| peccatorum que contra nos clamat ||
tibi
interl.| interl.| ad te||
ne transeat oratio
interl.| interl.| nostra||
Numérotation du verset Lam. 3,45 
samech. Eradicationem
interl.| interl.| de terra viventium||
interl.| interl.| contra indignos||
et abiectionem posuisti me
interl.| interl.| Christum||
in medio populorum
interl.| interl.| in manifesto||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Samech audi vel firmamentum vel adiutorium Dominus destruxit regna diaboli que in monte sibi ostendit et adversarias potestates perdidit et a quibusdam qui membra sunt huius capitis abstulit adiutorium et inter eos et predestinatos ad vitam statuit chaos magnum qui iusto iudicio Dei preordinati sunt ad supplicium unde inter nos et vos magnum chaos firmatum est secundum hoc hec littera a quibusdam interpretatur firmamentum quia non ociose dicitur audi hoc enim audiendum est aure audiendi non sensu communi hic quoque notandum est post moralem sensum quid sequatur eos qui peccandi finem nesciunt. Opposuisti nubem tibi etc. est nubes levis supra quam ascendit Dominus est nubes lucida est nubes tenebrosa sed quia opposita plangitur densitatem peccatorum significat columna nubis que excludebat Egyptios claudebat hebreos hiis lux erat illis cecitas nubes quoque corporis Christi lux credentibus cecitas non credentibus et petra scandali et lapis offensionis ut operiret in furore id est Deum in homine latenter occultaret percussisti vulnere infidelitatis occidisti id est impenitentes fecisti nec pepercisti id est severitatem iudicii exercuisti hec nubes opposita est hanc non potest transire oratio cum cecitas et in Israhel. Idcirco Christus eradicatio et indignatio positus est secundum illud propterea destruet te in finem evellet te etc. Ideo hec littera interpretatur audi quia incomprehensibilia sunt iudicia eius ut omnes scilicet corde audiant et intelligant unde supra sub eadem littera lacum calcavit Dominus iugum filie Iuda quando scilicet lacus factus est Iudeis passio salvatoris et gentibus portus salutis crux enim Domini infidelibus scopulus fidelibus portus ideo premittitur audi ut futura cognoscas quia torcular vel lacus quarum calcavit Dominus ideo calcatus est ut ex passionis prelo fides gentium claresceret et fex infidelitatis in amurcam transiret.||
marg.| marg.| MYSTICE. Samech audi vel firmamentum vel adiutorium interpretatur qui sensus verbis sequentibus declaratur opposuisti nubem tibi etc qui enim preterita non plangunt et novis peccatis provocant Deum quotidie Deum delinquendo inexorabilem reddunt quod superius sub eadem littera plangitur abstulit Dominus omnes fortes meos de medio mei etc. Non enim tunc abstulit omnes fortes quando populus in Babylonem ductus est sed quando Christus venit et Iudea tempus visitationis sue non novit et noluit captivam erigere cervicem et fidei suscipere lucem ideo Christus eradicatio et indignatio positus est in medio populorum unde ego veni ut non videntes videant et qui vident ceci fiant. Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur. Merito ergo sublatum plangitur adiutorium quod indurato corde reliquerunt unde recte. Ecce ego constitui te hodie super gentes et regna ut evellas et destruas. Quattuor tristibus duo leta posuit non enim edificantur bona nisi destruantur mala eradicationem et indignationem plangunt scilicet se poni in medio populorum quia Iudei qui in Christi passione erraverunt indignatione perpetua digni sunt eradicari de terra viventium. Ideo propheta quattuor inducit operuisti in furore percussisti occidisti non pepercisti. In furore enim suo velamento cecitatis faciem Iudeorum operuit ne agnosceretur quia velamentum positum est super faciem Moysi usque hodie dum legitur percussit eos plaga dispersionis nec senserant occidit id est spiritum vite abstulit quem in lege non intelligunt nec pepercit quia a gratia a templo a lege a solo #patrio et ab omnibus expulit sacramentis unde nubes peccatorum opposita plangitur ne oratio ad Deum dirigatur hic nimirum locus et de persona Christi legitur et de Ieremia qui excelsus Domini sonat.||
marg.| marg.| MORALITER. Operuisti in furore. Plangit se anima peccatorum caligine et iniquitatis operiri et percussam et occisam iudicio Dei preeunte vulnere pravitatis nubes delictorum opposita plangitur que magis contra nos orare quam Deum exorare creditur unde vox sanguinis fratris tui #a clamat ad me de terra quam scilicet cogitatio terrena et delictorum immanitas facit ne possit oratio nostra ad Deum transire nec ipse orantibus parcere quia clamor terrenus opponitur. Unde usque ad finem huius alphabeti luce clarius refertur passio Domini quid ayn ergo littera significet videamus.||
Numérotation du verset Lam. 3,46 
Phe. Aperuerunt
interl.| interl.| a persona adversariorum||
interl.| interl.| quasi leo vox prophete et populi||
super nos
interl.| interl.| sanguis eius super nos et super filios nostros||
interl.| interl.| devorandos||
os suum omnes inimici
interl.| interl.| vox solius populi ||
Numérotation du verset Lam. 3,47 
Phe. Formido
interl.| interl.| ne impleretur in Christo||
et laqueus facta est nobis
interl.| interl.| causa captivitatis||
vaticinatio
interl.| interl.| prophetarum que debuit iuvare||
et contritio
interl.| interl.| eorum vel Christi||
Numérotation du verset Lam. 3,48 
Phe. Divisiones
interl.| interl.| a propria persona||
aquarum
interl.| interl.| ad abluenda crimina vel amoris vulnera mitiganda||
interl.| interl.| spiritali captivitate||

oculi mei] oculus meus Weber
filie populi mei
marg.| marg.| APERUERUNT. Hic phe preter solitum ordinem precedit secundum hebreos quia Iudei prius aperuerunt os suum ad loquendum quam oculum mentis ad videndum.||
marg.| marg.| HISTORICE. Phe oris interpretatur vel erravi vel os apperui cui alludens propheta ait aperuerunt super nos os suum sic quoque in pluribus litteris interpretationibus alludit ut littere sensum verborum et verba sensum littere expediant. Unde se errasse secundum sensum littere ostendit dicens formido et laqueus factus est nobis vaticinatio et contritio. Erroris autem fuit vaticinationem prophetarum et contritionem cordis eorum que penitentiam suadebant non errorem respuere unde formido insanabilis et laqueus accidit. Propheta quidem non erravit sed populi voce gemit cui contritio et vaticinium laqueus et formido fuit unde ait divisiones aquarum deduxerunt oculi mei etc. Alia vero est contritio prophetarum devotione divine inspirationis alia eorum qui pro peccatis afflicti spiritu vexantur erroris Deus enim cor contritum et humiliatum non spernit nisi prius vaticinium et contritionem prophetarum pro ipsis gementium et merentium sprevisset. Ideo vaticinium eis laqueus est quod in passione Domini accidisse nulli dubium est.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Aperuerunt super nos etc. Christi et membrorum eius vox inimicis formido facta est vaticinatio prophetarum quam timebant ne impleretur in Christo. Ita quoque passio et contritio et humilitas Christi infidelibus fuit ruina unde David (quasi ex ipsius littere sono quia) os meum aperui et attraxi.  DIVISIONES  AQUARUM  DEDUXERNT  OCULI  MEI etc. Unde in evangelio si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent nunc autem inexcusabiles sunt quasi laqueus facta est eis vaticinatio unde supra quoque sub hac littera lacrimabilis querimonia exponitur. Expandit Syon manus etc quasi dignam remunerationem erroris accepit quia expandentes manus in cruce neglexit audire alis eius succedere. in contritione filie populi mei. Quamvis Chaldeorum captivitatem deflere videatur prophetico tamen spiritu spiritalem captivitatem deplorat quam verus Chaldeus in vincula erroris captivat in hac peregrinatione patria nostra fides est que de longe adduxit et superne patrie iure adductos cives ordinavit unde iam non estis hospites et advene etc. Sed quia a solo patrio et a Deo fide et lege et testamento dispersi erant recte subditur et divisiones aquarum de oculi mei optat enim cum Paulo anathema esse pro fratribus suis unde patet quanta sit passio charitatis et ortus deliciarum. Hinc omnia genera virtutum nutriuntur exquo ascendit fons qui irrigat omnia genera virtutum. Primum attollens se in quattuor capita virtutum deinde per omnes divisiones aquarum ut inebriet germina fidei et morum. Generaliter enim affectum penitentis aut diligentis amorem expressit hee divisiones aquarum peccata abluunt deliciarum areolas infundunt ut fluant omnia aromata virtutum. Has divisiones aquarum cum impetu deducit Ecclesia de Lybano peccata abluendo. Hec enim gratia Sancti Spiritus aliis fons est aliis puteus aliis ortus conclusus fons signatus aliis ortorum rivus que quasi divisiones numerantur divisiones autem aquarum deducit qui singula crimina abluendo profundit vel amoris vulnera linit unde vulnerata charitate ego sum deducebat illa divisione aquarum que pedes Domini lacrimis irrigavit deduxit et David divisiones secundum multitudinem delictorum suorum et Petrus flevit amare hinc David ait lavabo per singulas noctes lectum meum et quasi voce Ieremie exitus aquarum deduxerunt oculi mei et subdit quare quia non custodierunt legem tuam ac si dicat ea deploro que per oculos contraxi et admisi. Flent enim sancti magis culpam quam erumnam et Ieremias quoque non tam contritionem presentis vite dolet quam penameterni supplicii quia videt populi impenitentiam flet populi erumnas et excidium patrie sed magis quia contra Deum os aperuerunt et maledicentes blasphemaverunt. Flevit Christus in passione quando factus in agonia prolixius orabat. Flevit super Hierusalem et super Lazarum et sancti flent euntes et #mittentes semina sua et deducunt divisiones aquarum ut uberius accipiant fructum||
Numérotation du verset Lam. 3,49 
ain.
interl.| interl.| fons vel oculus||
Oculus meus afflictus est
interl.| interl.| dolore captivitatis||
nec tacuit
interl.| interl.| lacrime apud Dominum pondera vocis habent||
eo quod non esset requies
interl.| interl.| quia Deum amiserunt qui in sabbato requievit ||
Numérotation du verset Lam. 3,50 
ain. Donec respiceret
interl.| interl.| qui perseveraverit usque in finem salvus erit||
et videret Dominus de celis
interl.| interl.| oculis misericordie||
Numérotation du verset Lam. 3,51 
ain. Oculus meus
interl.| interl.| singulariter quia ad unum tendit||
depredatus est
interl.| interl.| omnia extrahendo in Deum||
animam meam
interl.| interl.| cogitationibus eterne vite||
in cunctis filiabus urbis mee
interl.| interl.| afflictionibus delictorum||
marg.| marg.| AIN. Fons vel oculus dicitur quia sicut de fonte fluvius sic de visione oculorum bona vel mala generantur cum ad bona aperiuntur fons iusticie cum ad mala sicut oculi Ade aperti sunt fons sunt et origo malorum unde supra sub eadem littera oculus meus deducens aquam quia longe factus est consolator etc. ubi patet quia non se captivum deplorat sed populum Christi consolatione derelictum quasi vere dolenda est captivitas. Inde quoque nunc afflictus plangitur oculus nec tacuisse nec requievisse. Ibi enim nulla requies ubi Spiritus Sancti consolatio deest. Unde qui ab eius sanctificatione discesserunt nullam sabbati requiem invenerunt in quo requievit Dominus hanc captivitatem propheta providens que ventura sunt luget. Sed quia afflictus non tacuit et perseveravit respexit Dominus de celis qui enim perseveravit usque in finem salvus erit.  OCULUS  MEUS  DEPREDATUS  EST etc. evidenter futurum iudicium enuntiat et previdens que futura sunt civitatibus Iude ymbre lacrimarum manat. Previdet enim obstinatam plebem que negatura erat proprium auctorem oculus autem animam depredatur quando omnis doloris affectus effunditur et ardor animi et languor in lacrimas liquatur quando quicquid est in anima sicut de fonte rivus effluit unde defecit in salutare tuum anima mea et defecerunt oculi mei in eloquium tuum anima enim depredatur ab oculo ut suo creatori hereat de se diffisa in illo confisa. Deficit ut in spiritum transeat et sit unus spiritus cum Deo ideo dicitur singulariter oculus non oculi ut cum Deo vivatur unde vulnerasti cor meum uno oculorum tuorum Christus enim in uno oculo videtur alii sunt oculi carnis qui aperiuntur ad malum alii mentis qui transeunt in unum ut sit una mens cum Deo alii oculi Ecclesie que habet duos oculos moralem et mysticum. Mysticus acucior moralis dulcior ita oculus Christi amore repletus animam depredatur in cunctis filiabus urbis mee per singulas delictorum afflictiones et eterne vite cogitationes scilicet depredatus est ideo autem hec littera fons vel oculus interpretatur quia nec oculus sine fonte nec fons sine oculo dilectionis manat. Debet enim quisque peccator fonte lacrimarum rebaptizari qui nutritur oculo sancte conversationis vel contemplationis.||
marg.| marg.| AIN. Fons vel oculus interpretatur unde oculus meus afflictus est etc. Oculus meus depredatus est animam meam cuius scilicet officium est que videt nuntiare Christus quoque aliis in ruinam positus est aliis in resurrectionem. In hac littera oculorum declaratur officium ut sic scilicet defleant pro peccatis vel desideriis celestis gratie hii suavibus delectantur asperis offenduntur unde Ennon oculus suppliciorum dicitur vel temtationis vel hedi vel vitule vel generationis vel fons generationis ubi scilicet Iohannes baptizabat ut eorum afflictione per fontem generationis renati transirent in adoptionem filiorum Dei et hoc est oculus meus afflictus est doloribus id est afflictus sum nec tacui lacrime enim a maxilla ascendunt in celum. Oculus temtationis dicitur quia per eum temptamur unde qui viderit mulierem ad concupiscendum eam etc. Non dicit simpliciter qui vederit mulierem sed addidit ad concupiscendum etc. ubi oculum absolvit mentem ligavit nec dixit mechatus est in oculo sed in corde. Oculus vero est hedi qui scilicet ad sinistram est peccator enim que a dextris sunt videre non potest unde providebam Dominum in conspectu meo semper. Est oculus vitule quando assiduo loro vitule peccatores iniquitates trahun. Et oculus generationis aut fons generationis quia ex conspectu oculorum aut bona aut mala generantur et est oculus suppliciorum quia renatus peccatorum suorum supplicia corde pavido per horrescit. Idcirco et ayn oculus vel fons dicitur.||
Numérotation du verset Lam. 3,52 
interl.| interl.| consolatio vel iusticie||
venatione ceperunt me
interl.| interl.| a persona adversariorum||
interl.| interl.| deceptione||
quasi avem
interl.| interl.| de qua semitam ignoravit avis||
inimici mei
interl.| interl.| Iudei||
gratis
interl.| interl.| sine causa||
Numérotation du verset Lam. 3,53 
sade. Lapsa est
interl.| interl.| res turpes et humiles et indigne||
in lacu vita mea
interl.| interl.| in torculari passionis de quo torcular calcavi solus||
et posuerunt lapidem
interl.| interl.| qui advolutus est ad hostium monumenti||
super me
interl.| interl.| ne resurgerem||
Numérotation du verset Lam. 3,54 
sade. inundaverunt aque
interl.| interl.| populi||
super caput meum
interl.| interl.| caput enim sum Ecclesie||
dixi perii
interl.| interl.| in membris desperantibus ||
marg.| marg.| SADE. Consolatio vel iusticie Venatione ceperunt me post tantas lacrimas et tantum dolorem post discriminis formidinem et contritionem post insultationem inimicorum congruentur consolatio quam sade sonat intercedit ut qui tantum puniti sunt sperent indulgentiam iusticie et consolationem misericordie qui lacrimis suis loti sunt a sordibus suis. Sed quia requies ex sola Christi passione datur voce redemptoris pro nobis plangitur venatione ceperunt me quasi avem. Hiis verbis ex passione Domini consolatio nobis ostenditur et iusticie quibus efficiamur iusti licet perfidorum impietas (quasi venantes avem) cum gladiis et fustibus Christum apprehenderit gratis. Ieremias quoque gratis captus est in lacu positus est et inundaverunt sicut aquarum fluctus persequentes super caput eius sed de Christo hec manifestius dicuntur qui ut avis captus plangitur. Unde Iob : semitam ignoravit avis hec avis fortassis est aquila que provocat ad volandum pullos suos id est Iudeos expandens alas suas super eos qui dum voluit eos sub alas suas congregare quasi gallina infirmatus est et apprehensus unde lapsa est in lacum vita mea hunc lacum solus calcavit Dominus dum mortem moriendo peremit et vitam resurgendo reparavit. Posuerunt lapidem super me. Quid apertius lapis enim positus est etiam signatus et post resurrectionem ab angelo revolutus existimatus est Christus cum descendentibus in lacum sicut homo sine adiutorio sed inventus est inter mortuos liber. Inundaverunt aque id est multitudo populi super Christum qui est caput nostrum.||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Venatione etc. Vox Ecclesie id est corporis super cuius caput inundaverunt aque id est populi ut eum gratis perimerent unde voce Ecclesie quasi spe sua frustrate subditur perii quia discipuli etiam relicto eo fugerunt negaverunt dubitaverunt unde recte preponitur sade que consolatio interpretatur quia nisi consolatio pii pastoris adesset nulla ovis salva esset. Unde patet quod temptatio passionis non fuit sine consolatione Spiritus Sancti qui desperantes confortaret fidem reintegraret vel sustentaret unde ego pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua quantum tamen in ipso fuit negavit sed in Deo fides eius mansit. Sic ergo voce Ecclesie convenienter dicitur perii sed prescientia et promissione pii magistri fides invicta fuit. Consolatio autem fit multis modis consolatur enim scriptura et iudicis misericordia et delicti persoluta pena unde consolamini popule meus et post pauca dimissa est iniquitas Hierusalem quia suscepit de manu Domini dupplicia pro omnibus peccatis suis et si fides deesset pena satis faceret. Fit consolatio in variis temptationibus quia temtatio patientiam operatur et pacientia probationem et probatio spem. Lacrime quoque consolantur quibus crimina abluuntur unde exaudivit Dominus vocem fletus mei. Decursis itaque suppliciis que pro peccatis sustinemus de venia certi sumus. In hiis enim non deest consolatio Spiritus Sancti si non adest duricia cordis he sunt iusticie #Domini letificantes corda. Sade enim consolatio vel iusticie interpretatur ex passione enim Domini multimodam consolationem accepimus cui conformes in flagello et passionibus iustificamur unde Fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris. Iam post passionem post consolationem post temtationem id sequatur videamus id est vocatio vel conclusio vel aspice unde alludendo dicitur : invocavi nomen tuum Domine et supra in eadem littera : Vocavi amicos meos.||
Numérotation du verset Lam. 3,55 
coph.
interl.| interl.| vocatio vel conclusio vel aspice||
Invocavi
interl.| interl.| vox Christi secundum humanitatem||
interl.| interl.| a persona iudicis||
interl.| interl.| qui liberasti #da de la le||
de laco
||
interl.| interl.| corruptionis||
novissimo
interl.| interl.| a persona sua quasi humiliter et suppliciter orat||
interl.| interl.| in inferno||

laco novissimo Φ ΘM² Ω Ed1455 Ed1530 Clementina] lacis novissimis Weber
Numérotation du verset Lam. 3,56 
coph. vocem meam audisti
interl.| interl.| exaudisti peticionem meam quasi qui audisti exaudisti forma orandi et sperandi preponitur nobis miseri estote et lugete||
ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus
interl.| interl.| cordis ||
Numérotation du verset Lam. 3,57 
coph. Appropinquasti
interl.| interl.| ad te fecisti appropinquare||
in die quando invocavi te dixisti ne timeas
interl.| interl.| quia Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo||
marg.| marg.| COPH. Invocavi nomen tuum Domine. Vox Christi secundum humanitatem quasi quamvis in lacum lapsa sit vita mea ego tamen de novissimo lacu invocavi sicut Ionas de ventre ceti cui simile dixit Iob si descendero in profundum inferni inde me liberabis unde et caput fidenter dicit. In die qua invocavero te Domine dixisti nolli timere unde hic quoque vocem meam audisti etc. Appropinquasti perire non potest cui Pater presto est cuius vocem audierat dubitare non poterat sed quia coph etiam conclusio interpretatur iure qui periit gemens orat. Ne avertas faciem tuam etc. Incarnatus enim ad extrema montium descenderat terre vectibus conclusus et fiducialiter sciebat quod liberaret Pater vitam eius de corruptione qua pressus nobiscum pro nobis dolens dicebat. Invocavi nomen tuum Domine quod Ionas in ventre ceti prefiguraverat. Ideo coph recte dicitur conclusio quia conclusit Dominus omnia sub peccato ut aperiatur nobis ianua vite per eum qui in corruptione carnis venit usque ad novissima laci sed invocando exauditus est pro sua reverentia. Nos quoque corruptione et peccato conclusi et idem nobis affuturum credimus propterea appropinquasti inquit etc. ut nos fiducialiter idem dicamus et speremus. Qui autem sic conclusi sumus aspicere et circunspicere nos debemus unde coph aspice interpretatur quasi aspice quod mortalitas et corruptio ad novissima laci me perduxit aspice quo laqueo sum conclusus et noli infirmitatem et periculum dissimulare concluditur unuquisque innumeris laqueis. Coph quoque vocatio dicitur ut conclusi iugiter invocemus illum qui de celo veniens et languores nostros tulit qui ait non est opus sanis medicus sed male habentibus. Habes vulnera medicinam non differas aspice spiritalibus oculis quoniam conclusus sis unde David : levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi auxilium meum a Domino et alibi oculi nostri ad Dominum Deum nostrum hinc quoque supra sub eadem littera effunde sicut aquam cor tuum ante conspectu Domini. Ideo sub hac littera redemptoris nostri forma preponitur qui de lacu novissimo invocat et fidenter orat et gemit et clamat non voce sed mente ubique Dominum presentem sentit et se appropinquantem in die invocationis et Deum dicentem ne timeas qui dicit confidite ego viti mundum unde Dominus illuminatio mea et salutare meum quem timebo etc talis vox cordis talis fides magnus clamor est. Est enim vox cordis clamor et vox sanguis que ad Dominum pervenit hec vox exaltatur sublimitate et concentu virtutum non intensione sonorum grandis clamor fidei per quam clamamus Abba Pater. Spiritus quoque clamat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Magna est vox iusticie et charitatis per quam mortui non modo loquuntur sed clamant sicut Abel. Magna est vox apostolorum quia in omnem terram exivit sonus eorum hac voce caput nostrum clamant et membra clamabat Rachel plorantis filios suos dicens : ne avertas aurem tuam a singultu meo etc. clamat Moyses cui dicitur quid clamas ad me. Sed sciendum quia alii in corde clamant alii in corde loquuntur loquebatur anima quia orabat pro privatis id est pro filiis clamabat Moyses ardore charitatis. Sub hac ergo littera conclusio nostre demersionis exprimitur et invocatio ut amplius clamemus ostenditur singulis dicitur aspice quoniam sis conclusus clama ad Deum qui presto est.Ne avertas aurem tuam etc. quia conclusit Dominus omnia sub peccato ut omnium misereatur unde miseri estote plorate aspicite conclusionem vestram invocate de lacu novissimo.||
marg.| marg.|  GILIBERTUS. Non loquaci sed dicaci non studioso sed perspicaci rethorica semina iacimus ut quod in aliquibus locis lamentationum facimus faciat ipse in omnibus. Hoc tamen generaliter notandum quia sicut misericordiam iudicis comparando quinto loco conquestionis utitur incommoda sua singillatim exponendo sic in adversarios indignationem excitando duodecimum locum indignationis ponit colligens que in negocio acta sunt vel secuta cum uniuscuiusque indignatione et criminatione rem verbis ante oculos iudicis exponens ut indignetur acsi interfuerit et viderit unde vidisti Domine omnem furorem universas cogitationes etc.||
Numérotation du verset Lam. 3,58 
res.
interl.| interl.| caput vel capitis vel primatus||
iudicasti
interl.| interl.| vox captitis||
interl.| interl.| iuste||
interl.| interl.| iudiciam||
Domine causam anime mee redemptor {t. 3 : Erfurt, f. 175va ; facsim., p. 206a} [Rusch, f. 175va ] vite mee
interl.| interl.| vox membrorum que venundata sub peccato||
Numérotation du verset Lam. 3,59 
res. vidisti Domine
interl.| interl.| quem nihil latet||
iniquitatem
interl.| interl.| adversariorum scilicet||
adversum me iudica
interl.| interl.| qui omnia iuste iudicas||
iudicium meum
interl.| interl.| secundum quod audisti||
interl.| interl.| in actu||
Numérotation du verset Lam. 3,60 
res. vidisti omnem furorem
interl.| interl.| non rationem||
universas cogitationes eorum
interl.| interl.| Dominus novit cogitationes hominum||
adversum me
interl.| interl.| innocentem||
marg.| marg.| RES. caput vel capitis vel primatus. Caput nobis est vel forma capitis ut consideremus auctorem vite qui est caput nostrum omnia fovens omnia regens est sensibus implens sensus enim sapientis in capite est sublato capite non agnoscitur corpus nec superest causa vivendi. Quid ergo caput de se sentiat audiamus. Iudicasti Domine causam anime mee etc. hec vox tam capitis quam corporis est nec caput sine corpore nec corpus sine capite. Causa anime iusticia que capiti coaptatur redemptio corporis est redimitur enim quod venundatur. Sub peccato corpus non confidit suis viribus nisi iusticia capitis suffragetur. Iusticia ergo Christi iudicium Patris redemptio hominis more ergo rethorico a persona iudicis captat iustum iudicem collaudat deinde causam anime tandem cur venerit id est redemptionem ostendit. Est enim redemptor vite nostre quam suam esse propter charitatem declarat ut nos in illo et ipse in nobis vivat. Tandem per indignationem adversariorum iniquitatem et furorem commemorat ut iudicem in se misericordem et in adversarios indignantem reddat quasi diceret licet probares causam anime mee vidisti tamen furorem eorum adversum me. Iudica ergo iudicium. In quo patet quod iniquitatem reprobando puniat equitatem diligat et singulorum cogitationes discernat qui (quasi caput membra regit et vivificat) omnia iuste dispensat hec autem est vox electorum id est corporis Christi qui primatum benedictionis adepti sunt. Res enim sonat primatum alius enim populus qui in Esau primogenita vendidit alius qui emit. Singula ergo corporis membra gratiam capitis participant primatum gratie vendicant ut vigor capitis ad singula membra perveniat. In capite vigor vite et primatus nostre hereditatis hoc enim omni corpore exposito custodire debemus sicut serpens caput custodit exponit corpus quasi in eo vitam esse noverit sine hoc capite non vivimus hiis itaque tribus versibus electi per caput quod est Christus Patri commendantur eiusque iudicio iustificati et redempti offeruntur et iniquitas et furor adversariorum et cogitationes condemnantur et mira capitis set corporis unitas declaratur. Redemptor vite mee alii defensor redemptio membrorum defensio vero capitis et corporis est redemtio ergo et defensio tocius nostre salutis per Christum offertur Patri ut per simplicem eius mortem nostre dupple redemtio exhibeatur. Restat ergo ut in capite primatum servemus qui auferri non potest si non auferatur Christus. Sit ergo caput servandi summa studii et operis. Summa spei et virtutis ut simus in unitate corporis Christi coniuncti nostro capiti unde Isaias : auferam a Iuda caput et caudam id est inicium et finem caput Iudea amisit quando Christum non recepit qui est principium Ecclesie et primatus et primogenitus ex mortuis. Ipse est finis legis ad iusticiam omni credenti per quem iniquitas damnatur equitas coronatur furor et cogitationes adversariorum reprobantur. Iam vero quid syn littera contra eos afferat videamus.||
Numérotation du verset Lam. 3,61 
syn.
interl.| interl.| syn dentium vel super vulnus dentium de quibus dicitur dentes eorum arma et sagitte et super dolorem vulnerum eorum addiderunt||
Audisti opprobria eorum
interl.| interl.| ut demonium habes et huiusmodi||
Domine omnes cogitationes eorum adversum me
interl.| interl.| ut quid cogitatis mala in cordibus vestris||
Numérotation du verset Lam. 3,62 
syn. Labia insurgentium
interl.| interl.| labia dolosa in corde et corde loculi sunt||
mihi et meditationes eorum adversum me tota die
interl.| interl.| assidue||
Numérotation du verset Lam. 3,63 
interl.| interl.| quasi magistrorum||
et resurrectionem
interl.| interl.| exaltationem||
eorum vide ego sum psalmus eorum
interl.| interl.| in me psallebant qui bibebant vinum||
marg.| marg.| Paschasius Radbertus PASCHASIUS. Syn dentium vel super vulnus dentium adversus Christum obprobria planguntur de quibus dicitur dentes eorum arma et sagitte etc. quorum labia insurgunt contra veritatem quasi labia dolosa in corde et corde loculi sunt. Sub hac eadem littera inquit David principes persecuti sunt me gratis etc. qui alibi quasi huius littere interpretationem exponens ait : super dolorem vulnerum #meorum addiderunt quasi de medicina mortem sumpserunt unde appone iniquitatem super iniquitatem eorum etc. Interpretatur enim hec littera ut diximus super vulnus unde propheta lamentatur quia cum hac medicina vulnera curentur hiis superaddiderunt quia mala pro bonis reddiderunt et perfidiam ex fide prophetarum messuerunt et perfidie homicidia addentes hec mala consummata isutus arbiter iusto Patris iudicio offert punienda quorum incredulitas vulnus super vulnus Domini interfectio fuit. Super vulnus recte medicamentum apponitur quo vulneris asperitas mitigetur . Super vulnus oleum infunditur ut molliatur hii autem reiecto medicamento super vulnus infidelitatis perfidiam addiderunt et mortem sicut omnes reprobi ex pacientia Dei que ad penitentiam nos adducit secundum duriciam cordis iram thesaurizant sibi omnes cogitationes eorum etc. Deum ubique presentem insinuat cui presto sunt omnes cogitiones et corda. Audisti obprobria etc. hoc est ei audire quod videre et videre quod scire quem nulla latent cui omnia patent reprobi autem quasi super vulnus peccati iram thesaurizant sibi unde addit. Sessionem eorum et resurrectionem eorum etc. Insultando enim et subsanando non minus contra caput seviunt quam contra corpus quasi iudices et doctores in cathedra pestilentie sedentes quorum nullus fovetur medicamine quia omne caput languidum et omne cor merens a planta pedis usque a verticem non est in eo sanitas et ubi universita periclitatur totum corpus consumitur. Iam non est malagma imponere. Est autem et mentis vulnus quod oleo Spiritus Sancti fovetur et pacificis sermonibus quibus expellitur nequicie virus. Sunt enim verborum fomenta et medicamenta sunt legis vincula quibus alligati solvuntur confracti solidantur sub hiis itaque versibus irrevocabilis malorum insania plangitur qui omnem medicinam repellunt quam quasi super vulnus Christus attulit qui vinum et oleum et semini relicti vulnera infudit et alligavit et stabulario qui curam illius haberet commisit qui de Hierusalem descendebat in Iericho caveamus ergo ne ab Hierusalem descendamus peccando sed ascendamus benefaciendo. Si tamen peccaverimus ne desperemus quia medicum habemus qui alligaturam scilicet celestium verborum super vulnus imposuit dicens penitentia agite appropinquavit enim regnum celorum hic vulnera curat confracta solidat ideo desperare planguntur qui contra Christum et Ecclesiam incessanter debachantur deridentes et subsannantes qui secundum opera sua iudicabuntur unde sequitur reddes eis vicem Domine etc.||
Numérotation du verset Lam. 3,65 
thau.
interl.| interl.| consummatio scilicet||
Dabis eis scutum cordis
interl.| interl.| ne penetrentur iaculo predicationis||
laborem tuum
interl.| interl.| passionem crucem mortem||
Numérotation du verset Lam. 3,64 
thau.
interl.| interl.| signa vel erravit vel consummavit||
Reddes eis vicem
interl.| interl.| ut pro infidelitate amplius repellantur a fide||
Domine iuxta opera manuum suarum
interl.| interl.| qui reddis unicuique secundum opera sua||
Numérotation du verset Lam. 3,66 
thau.
interl.| interl.| ergo||
Persequeris
interl.| interl.| hic vel in futuro sicut me persecuti sunt||
in furore
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum||
et conteres eos
interl.| interl.| duplici contricione contere eos #Domine||
sub celis Domine.
interl.| interl.| quia celestes esse noluerunt ||
marg.| marg.| THAU. signa vel erravit vel consummavit. Que enim hic dicuntur signa sunt futurorum unde psalmista ostendisti populo tuo dura dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus. Sed quia noluerunt avertere reddes eis vicem Domine iuxta opera sua. Hanc primum Iudeis reddidit qui corde obdurati et perfidia cecati a fide et veritate amplius expulsi sunt ne possent intrare in iusticiam Dei et viam salutis qui enim vitam peremerunt mortem meruerunt erraverunt enim secundum quod thau interpretatur erravit. Errat autem omnis reprobum qui corde impenitenti obduratur. Ideo et Dominus consummavit iusticiam suam quod signatur per thau litteram consummatio scilicet que iusticiam sonat. Unde sequitur dabis ei scutum cordis etc. qui dum laborem passionis deriserunt eodem cor suum texerunt nec predicationis iaculis penetrari permiserunt. Sic quoque reprobi quos invitat ad penitentiam pacientia Dei eandem opponunt sibi quasi scutum cordis ut non videant quid sustinens laboret et sic thesaurizant sibi iram. Tenditur arcus iudicii dum sustinet pacientia Dei sed hii duriciam cordis et excusationes obiectant ne verba vite suscipiant hinc propheta dicit laboravi sustinens cum perfidi Dei Filium laborantem in passione viderunt. Quod ergo significationem ut fugerent a facie arcus contempserunt recte sequitur persequeris in furore etc. ut quia obdurati et sedentes in cathedra pestilentie et surgentes contra Dominum tanquam pulvis a facie terre sub celis conterantur quia nec celum esse nec celestibus disciplinis voluerunt inherere qui enim Christum et membra eius persecuti sunt iure in furoris persecutione contriti sunt ut audiant discedite a me maligni in ignem eternum etc. Hec sunt enim signa que precurrerunt ut fugerent a facie arcus et noluerunt unde retro sub hac littera voce Ecclesie premissum es. Ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos propter omnes iniquitates #e etc. Et in alio alphabeto non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur etc. Recte ergo thau consummationem sonat quia sub ipsa finem et consummationem accepit iusticia que est Christu. Impietas vero consummationem damnationis et finem ne ultra possit exaltari. In utrisque precedentia signa veritatem perhibent sue significationis. Nam Dominus ostendit populo suo dura in signo crucis ut liberentur dilecti tui. Illos vero qui signo crucis noluerunt signari consequetur veritas signorum et contritio eterni supplicii qui contra documenta et contra miracula scutum perfidie obiecerunt. Electi vero scutum bone voluntatis habent quo coronantur quia quos Deus protegens adiuvat remunerans coronat. De scuto reproborum dicitur corpus illius quasi scuta fusilia. Corpus enim diaboli sunt reprobi (quasi scuta fusilia) fragiles et infirmi. Scuta quidem fusilia contra sagittas robusta casu fragilia sic reprobi per obstinationem duri sunt per vitam fragiles nullo predicationis iaculo penetrantur quia scuto prave defensionis proteguntur de talibus ergo recte plangitur dabis eis scutum cordis etc. Abutentes enim Dei pacientia cogitant Deum non curare talia aut non videre talia aut conditorem in causa esse sicut Adam qui ait: mulier quam dedisti mihi persuasit et commedi. Mulier quoque culpam retorquens in serpentem obliquat in auctorem. Hoc scuto protectus Caym #ait superbe et contumeliose. Nescio Domine fraudulenta humilitas et falsa negatio nunquid custos fratris mei etc. contumax contra Deum obiurgatio. Sic quisque dum Dei pacientia abutitur et signa iudicii metuere dedignatur nec signo huius littere munitur mulctatur iusta damnationis vindicta qui non solum erravit verum etiam consummavit et implevit mensuram peccatorum suorum unde nondum completa sunt peccata Amorreorum quibus completis mox promissio et vindicta venit quod hic quoque ostenditur per litteram que consummavit interpretatur peccatum consummatum generat mortem cor durum et impenitens est consummatio. Cum gemitu ergo et lacrimis oremus ut cor nostrum emolliat Dominus ut signa eius metuamus et potati vino compunctionis fugiamus a facie arcus.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lam. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber35.xml&chapitre=35_3)