initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<35. Lamentationes Ieremiae sive Treni>

Capitulum 4

Numérotation du verset Lam. 4,1 
interl.| interl.| intentos facit dicendo rem magnam novam incredibilem||
obscuratum est aurum
interl.| interl.|+fides Iudeorum, vita sacerdotum| ||
interl.| interl.| ignitum Dei verbum| ||

Codd. : Do22/8 ; om. Rusch
Codd. : Do22/8 Rusch
mutatus est color optimus
interl.| interl.| sanctitatis habitus caritatis ornatus||
dispersi sunt
interl.| interl.| a sanctuario Dei||
lapides
interl.| interl.| vivi||
interl.| interl.| patriarche prophete||
sanctuarii
interl.| interl.| sacerdotes Christi monachi virgines virtutes||
interl.| interl.| qui in honore esse volunt quamvis secularia querant||
in capite omnium platearum
interl.| interl.| late et spatiose vie que ducunt ad mortem||
marg.| marg.|  GILIBERTUS. In gravi stilo lamentationes esse compositas nullus ignorat. Ponuntur enim cuiusque rei verba ornata vel propria vel translata sententie graves cum ampliacione et miseratione et sententie ornate cum verborum gravitate ut hic : quomodo obscuratum est aurum etc.||
marg.| marg.| ALEPH.  QUOMODO etc. Vox dolentis et increpantis sicut et illa : quomodo sedet sola civitas plena populo etc. de plangitur Iudeorum duricia quorum patres refulserunt quasi aurum et lapides preciosi in sanctuario Dei in fide et operibus preclari posteri eorum Christo veniente ad perfidiam conversi sunt.||
marg.| marg.| AURUM etc. Quod fides in nobis remanet et baptismi sacramentum aurum vocamur et lapides sanctuarii sed obscurati fuligine peccatorum et dispersi per diversa genera negociorum.||
marg.| marg.| LAPIDES sanctuarii virtutes anime fidelis. Notandum quanta sit vis huius lamenti quante propheta charitatis ad omnia se extendit plangit cecitatem Iudeorum dispersionem Ecclesiarum #nuditatem animarum.||
marg.| marg.| HISTORICE. Quomodo obscuratum est aurum etc. fidei scilicet et innocentie splendor que olim claruerunt in illo populo et dispersi sunt non solum per vanitatis negocia sed in nationes exteras qui prius dispersi erant in capite omnium platearum latam scilicet et spaciosam viam incedentes. Iuste enim qui de sanctuario Dei se ad negocia seculi expulerunt a fide in perfidiam expulluntur deinde captivantur.||
marg.| marg.| MORALITER. Quomodo obscurantum. Plangit se anima in baptismo nive dealbata infusione Spiritus Sancti auro pulcrius colorata sed postea aut heresibus infecta aut vitiis obfuscata cuius sapientia auro clarius fulgebat eloquentie coloribus distincta sed dum concupiscentiis oblectatur aurum obscuratur et color denigratur vitiis habet anima verbum divinum auro fulgentius que charitate interiori coloratur. Sed cum terrenis applicatur aurum obscuratur et color mutatur in amorem scilicet mundanarum rerum ab amore celestium lapides sanctuarii id est anime virtutes disperguntur in capite omnium platearum quia amissa charitate cetere dissolvuntur et ad concupiscentiam mundane vite inclinantur quasi in capite omnium plateorum. Et lapides quos super rationale iudicii annexos in pectore portare debuit in gloriam et laudem Dei et sui decoris colore dilectionis Dei in deterius commutato dispersi iacent in capite platearum quia tamen verbi Dei substantia in nobis manet incorrupta quamvis peccatis obscurata non nature substantia perempta sed obscurata plangitur et si enim heretici integritatem fidei corrumpere videantur vis verbi et natura non solvitur obscuratur quidem sed non corrumpitur. Ita ergo obscuratur aurum eloquium scilicet Dei ignitum et preceptum Domini lucidum illuminans oculos #quasi diceret quomodo obscuratur mihi quod lucet aliis et transfugas convertit.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Quomodo obscuratum etc. Vox Ecclesie aurum fuerunt innocentia Dei et prerogativa patriarcharum sed obscuratis sunt sordibus delictorum vel aurum obscuratum reproba vita ministrorum Dei sordibus fuscata quondam virtutibus gloriosa nunc per negocia seculi obscurata. Color optimus sanctitatis habitus per terrena et abiecta mutatus dispersi sunt lapides sanctuarii etc. qui scilicet intrinsecus servabantur summi sacerdotis usibus cum ad sanctus sanctorum ingrederentur lapides quoque sanctuarii sacerdotes Christi et ministri altaris monachorum et virginum chori qui semper debent assistere conspectibus Dei qui non debent exire foras nec occupari circa secularia sed dum foras animi inquietudine sperguntur. Iure in capite platearum vagantes planguntru. Non est secularis vite actio quam non amministrent sacerdotes et ministri altaris monachi implicantur secularibus negociis virginum castitas multis exponitur illecebris. Platea grece a latitudine dicitur lata est enim et spaciosa via que ducit ad mortem. Disperguntur ergo lapides non solum in plateis sed in capite omnium platearum dum per desiderium opera huius mundi agunt et de religioso habitu deinde culmen honoris et laudis querunt horum lapidis ordinem Dominus promittit dicens sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in saphyris et ponam iaspidem propungnacula tua etc. Stravit Christus in Ecclesia electorum animas meritorum varietate distinctas fundavit eam in saphyris qui sunt aerii coloris id est animabus celestia petentibus iaspidem posuit propugnacula qui est viridis coloris illos scilicet qui in virore fidei contra aridos et marcentes Ecclesiam defendunt.||
Numérotation du verset Lam. 4,2 
interl.| interl.| Iudei vel fideles||
interl.| interl.| domus||
incliti
interl.| interl.| genere et doctrina||
et amicti
interl.| interl.| ornati||
auro primo
interl.| interl.| celesti sapientia||
quomodo
interl.| interl.| quasi quam admiranda quam insperata mutatio||
reputati sunt in vasa testea
interl.| interl.| relictis celestibus curantes terrena||
opus manuum figuli
interl.| interl.| qui potest de eodem luto aliud vas facere in honorem aliud in contumeliam||
marg.| marg.| HISTORICE. Filii Syon etc. Iudeorum prerogativa ostenditur qui non solum terrene Syon filii sed celestis genere et doctrina incliti privilegio gratie adoptati pre cunctis filiis Dei et amici vocati quorum patres (patriarche et prophete ex quibus Christus est). Amicti auro primo id est Dei sapientia unde thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis hoc auro amicti fulgebant quasi luminaria in mundo auro primo id est sapientia celesti non secundo id est seculari secundum illud primi et purissimi fructus eius cum enim radix sapientie sit timor Domini fructus eius est videre ipsum.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Hoc auro quoque Ecclesia gloriatur amicta sed et Iudei mutati reputantur in vasa testea et Ecclesie membra. Ecclesie enim membra et filii sapientia dilectionis Dei et proximi amicti ad fragilia et terrena labuntur opera et fiunt vasa testea que debuerunt vasa incorruptibilia et celestia esse. Hoc auro amicta est Ecclesia pulcra ut luna electa ut sol et filii eius incliti auro primo amicti in quorum novitate nihil est sordidum qua reformantur in gradum prime dignitatis que est prima stola id est immortalitas unde filii Syon incliti et amicti auro primo. Est aurum primum arabicum purissimum et quod de Sabba offertur Domino. Est preciosissimum quod de Offir affertu. Offir enim risus vel herbosus interpretatur de illo scilicet risu in quo omnia gaudia ubi anime sanctorum in herbis virentibus requiescunt hoc iure primum dicitur. Hec enim sapientia et immortalitas preciosior est cunctis operibus. Reputati sunt in vasa testea unde Iob comparatus sum luto etc. Unde alibi ut lutum platearum delebo eos. De luto enim sunt vasa testea sed alia in honorem alia in contumeliam de quibus dicitur vasa figuli probat fornax ideo sequitur opus manuum figuli quia sicut figulus habet potestatem de eadem massa aliud vas facere in honorem aliud in contumeliam sic Christus potest facere de luto vasa aurea tribulatione excocta et alia relinquere in confusione sua.||
marg.| marg.| Tertius decimus conquestionis locus. Conqueritur enim cum indignatione quod ab hiis male tractetur qui debuerunt adiuvare.||
Numérotation du verset Lam. 4,3 
gimel. sed et lamie
interl.| interl.| heretici et hypocrite||
nudaverunt
interl.| interl.| aperuerunt pravam doctrinam||
mammam lactaverunt catulos suos
interl.| interl.| discipulos vel actus suos pravos||
filia populi mei
interl.| interl.| sanctorum||
interl.| interl.| synagoga vel peccatrix anima vel Ecclesia||
crudelis quasi strutio in deserto
interl.| interl.| presentia tantum cogitans nihil de futuro curans||
marg.| marg.| HISTORICE. Sed et lamie etc. scribarum et phariseorum duricia exprobratur qui lamiis duriores lac doctrine parvulis negaverunt lamia autem crudelior suis fetibus quam cetere bestie dicitur. Unde lamia quasi lania appelatur quia catulos suos laniare dicitur sic pharisei populo doctrinam negaverunt et insuper laniaverunt strucionibus similes que ova sua ut ponunt exponunt nec in fetum calefaciunt. Lamia hebraice Lilit nominatur quia quidam hebreorum unam de furiis infernalibus suspicantur que parce dicuntur eo quod nulli peccant quibus similes sunt scribe et pharisei qui etiam manus miserunt in filium Dei plangitur ergo synagoga que quasi structio nullam sibi spem aut posteris reliquit in posterum.||
marg.| marg.| MORALITER. Sed et lamie etc. Per lamiam prudentia carnis designatur que catulos id est actus suos quos genuit quasi sevissima bestia lacte mortis nutrit sed sepe in melius commutata efficitur prudentia spiritus et detegit crudelia flagicia et lacte doctrine et pietatis ubere lactat et nutrit catulos mores scilicet et actus suos ut de feritate ad mansuetudinem transeant sed prudentia carnis id est filia populi mei que diu obduruit crudelis est quasi structio que ova sua sine calore amoris et fomento pietatis et sine spe prolis dereliquit ita prudentia carnis omnia opera sua pro presentibus facit sine cura futuri.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Sed lamie etc. Per lamias hypocritarum et hereticorum callida perversitas designatur qui faciem humanam sed corda beluina gestant mammam nudant quando errorem suum libere predicant catulos lactant quando sequaces perversa doctrina oblectant et ad impietatem male nutriendo confirmant. Filia populi mei etc. eccleisa scilicet delinquentis plebis que filia sanctorum dicitur per quos in Christo renascitur sed quasi bestia involuta consuetudine peccandi similis est strucioni presentia tantum cogitanti nihil in futurum speranti partus suos sine calore charitatis exponit nulla future vite curam gerit.||
Numérotation du verset Lam. 4,4 
interl.| interl.| indigna etate||
interl.| interl.| miseria||
Adhesit lingua lactantis
interl.| interl.| incipienteis||
ad palatum eius in siti
interl.| interl.| verbi Dei||
interl.| interl.| cui simile nobiles interierunt fame et multitudo eius siti aruit||
parvuli petierunt
interl.| interl.| qui poterant sumere solidum cibum||
panem et non erat qui frangeret eis
interl.| interl.| exponeret integrum enim parvuli non comedunt scripture||
marg.| marg.| HISTORICE. Adhesit etc. Extinctis matribus lactentes siti cruciabantur parvuli scilicet grandiores panem petentes matribus non erant panes. Ita lactentes sine lacte parvuli sine cibo periere.||
marg.| marg.| MORALITER. Adhesit lingua etc. Sine lacte blande persuasionis et rore Spiritus Sancti sitibunda lingua prolationis adherens palato carnis obmutescere facit infantiam mentis et suffocat gladio infidelitatis cordis nostri conceptus ne ad lucem mittantur unde corde creditur ad iusticiam ore autem confessio etc. quid enim valet bonum mente concipere nisi nutriatur lacte doctrine et ubertate gratie parvuli pecierunt panem parvuli scilicet cogitatus cum de Christo et vita eterna concipiuntur mox panem requirunt qui de celo descendit sed mens depressa ignavie sue torpere et curis presentis vite nescit eis panem frangere intelligendo neque comminuere ruminando neque eos satiare dispensando unde plangendo additur : non erat qui frangeret eis quia et si divinitus ad tempus inspirata intus animatur foris exinanita concupiscentiis tabefacta viribus vacuatur.||
Numérotation du verset Lam. 4,5 
he.
interl.| interl.| primus conquestionis locus||
Qui vescebantur
interl.| interl.| sacramentis||
interl.| interl.| in patribus||
voluptuose interierunt in viis
interl.| interl.| seculi||
interl.| interl.| quia Christum contempserunt qui est via veritas et vita||
qui nutriebantur in croceis
interl.| interl.| donis Spiritus Sancti||
amplexati sunt stercora
interl.| interl.| carnalia legis instituta||
marg.| marg.| HISTORICE. Qui vescebantur etc. luce clarius Iudeorum perfidia reseratur quorum obscuratum est aurum mutatus est color optimus quem habuerunt in patriarchis et in prophetis et dispersi sunt (sicut hodie cernimus) in capite omnium platearum et quamvis incliti et amicti auro primo secundum prerogativam patrem reputati tamen sunt in vasa testea lamiis seviores et strucionibus quorum perfidia lactentes siti defecerunt et parvuli fame perierunt ut qui vescebantur voluptuose in viis Dei interirent fame quia omnia scripturarum misteria in quibus vescebantur voluptuose prophete et patriarche obstinanter eiecerunt et negaverunt Christum esse Dei Filium qui est principium omnium viarum et ideo in viis seculi interierunt unde sequitur. Qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora. Croceus color est igneus quo designatur ignis Spiritus Sancti quo corda inflammantur. In croceis huiusmodi sancti patres enutriebantur sacramentis gratiarum sed filii Dominum abnegantes amplexati sunt stercora de quibus apostolis omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora sensum scilicet legis litteralem quem catholici abiiciunt ut lucrifaciant Christum volentes habere iusticiam que est ex fide Hiesu Christi cui Iudei non sunt subiecti qui iusticiam suam volunt constituere et litteram legis defendere in obsidione quoque pro cibo amplexati sunt stercora ut precio detraherentur stercora columbina nec tamen ad Dominum redierunt.||
marg.| marg.| MORALITER. Qui vescebantur etc. virtutes anime voluptuose vescibantur et in croceis nutriebantur videntur cum dilectione Dei et pro affecte satiantur et illuminantur. Color enim croceus claritatem dilectionis designat cum autem charitas amittitur relique virtutes amplexantur stercora que de bono Dei et proximi odore dilectionis transeunt ad fetorem pravitatis unde Paulus : si charitatem non habuero factus sum velut es #sonans etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Qui vescebantur etc. Delinquentes deplorat Ecclesia qui charitatem et ceteras virtutes in quibus quasi in croceis nutriabantur derelinquentes stercora delictorum amplexantur unde computruerunt iumenta in stercore suo. In stercore quasi iumenta computrescunt qui in fetore luxurie sue secundum desideria cordis flagiciis deserviunt quia vero sunt plerique qui ad penitentiam non redeunt plangit eos Ecclesia quia plangere nesciunt et amore peccandi stercora amplexari non desinunt.||
Numérotation du verset Lam. 4,6 
vav.
interl.| interl.| quia noticiam habuit Dei et contempsit servus sciens voluntatem Domini et non faciens plagis vapulabit multis||
interl.| interl.| quia iustus Dominus in omnis viis suis||
interl.| interl.| peccantis||
filie populi mei
interl.| interl.| sanctorum patrum||
peccato Sodomorum
interl.| interl.| qui sine lege et noticia Dei||
que
interl.| interl.| Sodoma||
subversa est
interl.| interl.| gaudium hypocrite ad instar puncti||
in momento et non ceperunt
interl.| interl.| aliquid boni||
in ea manus
interl.| interl.| quia manus non extendit ad pauperes||
marg.| marg.| HISTORICE. Et maior effecta etc. Per exaggerationem scelera synagoge et #miseria deplorantur secundum illud a plata #pedum usque ad verticem non est in eo sanitas. Peccatum Sodomorum secundum Ezechielem superbia fuit abundantia saturitas panis et ocium et quia egeno et pauperi non porrexerunt manum unde hic quoque. Et non ceperunt in ea manus (aliquid boni subaudi) ad comparationem scilicet mali quod gessit cui dicitur. Iustificata est Sodoma soror tua ex te que #s mandata Dei accepisti et facere iussa Dei cepisti sed postea contempsisti ut vincens #Sodomam peccatis tuis que subversa est in momento quanto ergo synagoge pena gravior que scelerosior.||
marg.| marg.| MORALITER. Et maior est etc. scelera anime planguntur que in ypocrisim labitur cuius maior est inquitas peccato Sodomorum que mala deaurando tegit bona fraudulenter facit unde maior est iniquitas filie populi mei peccato Sodomorum sicut populus in se ergitur ita mores et actus hypocritarum contra se confligunt et bona que agunt peiora sunt vitiis Sodomorum quia cum spiritus immundus exierit ab homine si reversus fuerit cum spiritibus nequioribus fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Spiritus ab homine egreditur quando in Christo renascitur. Regreditur quando invenit animam a bono opere vacuam per ypocrisim a sordibus mundatam et simulationibus ornatam tunc populo immundorum spirituum et turba vitiorum anima repletur et maior eius iniquitas peccato Sodomorum efficitur. Iniquitas #effecta populi vitiorum scilicet et operum et non mittunt manus ad fructum boni operis exterius ornata falsis bonis intus repleta vitiis unde sequitur. Candidiores Nazarei eius nive etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Maior est etc. plangit Ecclesia peccata populi quasi maiora peccatis Sodomorum videmus enim quod fides et iusticia terram reliquerit humanitas et benignitas nulla sit discordia et concupiscentia orbem incendunt et ire et invidie flama vorax rapinis et fraudibus Ecclesia populatur pauperes exossantur iam iacet terrarum orbis in vepribus incultus legum iura pro fabulis habentur divina et humana fasque naphasque confunduntur quotidie innumera mala cumulantur.Maior quoque iniquitas nostra quam eorum qui viam veritatis non agnoverunt et ideo minora supplicia meruerunt que in momento subversa est. Momentum est omne quod vivimus et quotidie peccando quasi in momento ad penam subvertimur qui deteriora meremur qui thesaurizamus nobis iram in die iudicii.||
Numérotation du verset Lam. 4,7 
zai.
interl.| interl.| primus conquestionis locus indignatio iudicis contra adversarios excitatur cuius Nazarei affliguntur||
Candidiores
interl.| interl.| florentes vel sancti||
Nazarei eius nive
interl.| interl.| contemplativis||
nitidiores lacte
interl.| interl.| activis||
rubicundiores ebore antiquo saphiro pulchriores
interl.| interl.| antiquorum patrum fortitudine et spiritali fervore||
marg.| marg.| HISTORICE. Candidiores Nazarei etc. Secundum litteram pulcritudo Nazareorum describitur qui abstinentia candidi carne nitidi faciei rubore iocundi qui per exaggerationem laudantur ut eorum feditas maior ostendatur quorum facies fame confecta super carbones #denigrata plangitur que deformata non agnoscitur.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Candidiores Nazarei eius etc. habet Ecclesia nazareos suos nive candidiores et lacte nitidiores per quos abstinentium vita signatur nix enim de supernis lac de carne quasi de imis. Per nivem ergo candor vite celestis per lac temporalium dispensatio demonstratur. Habet ergo Ecclesia nazareos qui per contemplationem vitam celestem ducunt et per actualis vite dispensationem lacte candidius ad laudem creatoris nitent ut plerumque eos qui celestem vitam tenuerant vel terrena bene dispensaverant virtutum operibus transcendant. Quia vero per fervorem spiritus antiquorum patrum et fortiorum vitam superare videntur recte adiungitur rubicundiores ebore antiquo. Dum enim ruboris pulcritudo laudatur flama desiderii sui exprimitur ebur autem elephantis os esse non ignoratur. Saphyro pulcriores. Saphyrus etheri coloris est ubi brevitur tota nazareorum vita expressa est quia per actionem ad superna tendentes et per contemplationem precellentes patres superare videntur. Sed quia plerumque inopem copia fecit et felicior homo est quam expedit mens sepe de se presumens et vano favori acquiescens fuscatur et que albescere videbatur denigrata sordescit unde sequitur denigrata super carbones etc.||
Numérotation du verset Lam. 4,8 
interl.| interl.| amisso candore quia presumit de se unde noli esse nimium iustus quia prius in angusta via que ducit ad vitam nunc sunt in ampla que ducit ad mortem||
super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum
marg.| marg.| ALLEGORICE. Denigrata est etc. Nigri post candorem fiunt qui amissa Dei iusticia suam laudem querunt quia de se presumunt unde nescientes ruunt in peccato et post ignem mentis ad frigus torperis post candorem vite ad nigredinem adulationis vane descendit. Unde extinctis carbonibus similes fiunt propter quod dicitur. Noli esse nimium iustus et non sunt cogniti in plateis in latitudine scilicet vite secularis. Nihil enim humane menti angustius quam proprias voluntates abnegare carnis desideria frangere et huiusmodi et intus intrare per angustam portam. Nihil autem lacius quam propriis servire voluptatibus nullis subesse legibus et huiusmodi. In plateis autem sunt qui sua querunt lata est enim via que ducit ad mortem. Sed in plateis non cognoscuntur qui non sunt quod videbantur qui aliud erant et aliud ostendebant unde sequitur adhesit cutis eorum ossibus etc. per ossa fortitudo per cutem infirmitas figuratur. Cutis ergo adheret ossibus quando infirmitas vitiorum putatur fortitudo virtutum heret cutis ossibus dum adulatio pro bene gestis exterius et intus virtutibus sociatur quibus coniunctis merces amittitur et quia decepti adulationibus de se magna sentiunt emendari contemnunt unde aruit et facta est quasi lignum. Culpa nanque tanto insensibilior redditur quanto (quasi vera virtus) laudatur unde et arescit quia nulla intus gratia virescit quia multi dum corriguntur quasi lignum insensibiles sunt et a rore gratie alieni et aridi sunt hoc eis contingit quia altiora se appetunt et sancti videri cupiunt sed occulte vitiis deserviunt hii in plateis cogniti sunt. Norunt enim viri spiritales quia aliud sunt et aliud fingunt.Candent exterius nive pulcrius lacte nitidius ebore rubicundius sed quasi lignum aridum insensibles sunt interius unde sepe nec blandiciis nec minis emendantur.||
Numérotation du verset Lam. 4,9 
teth. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terre
marg.| marg.| HISTORICE. Melius fuit etc. hoc in ultima captivitate Iudei passi sunt quando levius fuit subito occisis quam lentis et diuturnis afflictis cruciatibus qui fame et siti et ceteris miseriis paulatim consumpti sunt.||
marg.| marg.| MORALITER. Melius fuit etc. Melius est sensibus gladio verbi Dei occisis exterius viventibus interius quam aggeratis virtutibus sine pabulo charitatis quasi fame et siti deperire. Sterilitas enim virtutum absentia charitatis qua absente virtutes anime quasi inopia veri panis tabescunt ideo septem filii Iob tres sorores suas vocant per convivia cetere enim virtutes sine fide spe charitate non satiantur unde sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea .||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Melius fuit etc. Gladio verbi Dei quam interfectis fame eiusdem verbi. Hii enim occiduntur ut vivant illi interficiuntur ut pereant unde assumite gladium spiritus quod est verbum Dei. Est autem gladius quo mors perimitur ut vita subsequatur eius. Alius qui prescidit vitam occidit animam de quo gladius meus devorabit carnes. Est gladius flameus atque conversatilis ad custodiendam viam ligni vite. Est gladius limatus et acutus cui dicitur revertere in vaginam tuam. Marie quoque animam gladius pertransivit doloris scilicet de passione Christi. Sed Ecclesia de hiis gaudet qui gladio verbi occiduntur. De hiis dolet qui eiusdem fame interficiuntur. Illos luget quos fame vel siti pro sterilitate terre consumptos novit unde mittam in eos non famem panis neque sitim aque sed audiendi verbum Dei.Hac fame qui peremptus fuerit eterne morti subiacebit quia non in solo pane vivit homo. Sicut enim ex duabus substantiis homo constat ita duabus vitam conservat caro sustentatur corporali cibo et anima verbo divino unde panem nostrum cotidianum da nobis hodie utrumque enim petimus qui utroque quotidie indigemus. Sterilitas terre penuria Ecclesie est quando (magistris deficientibus) divini verbi ymbribus non infunditur culpam enim sacerdotum et inscientiam vel negligentiam docendi consumptio sequitur plebis.||
Numérotation du verset Lam. 4,10 
ioth. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filie populi mei
marg.| marg.| HISTORICE. Ioth principium vel desolatio. Principium desolationis imminebat Iudeis quando uxores eorum filios suos fame et siti consumptos (quasi per misericordiam ne diu languerent et matres a morte redimerent) coxerunt sibi in cibos. Lege historias nec dubitabis hec Iudeis contigisse Romanis circum furentibus obsessa civitate.||
marg.| marg.| MORALITER. Manus mulierum etc. Hypocrite conceptus animi teneros coquunt et comedunt dum simulate (quasi per misericordiam) laudis vel favoris gratia virtutes noviter conceptas perimunt et in cibos decoquunt qui non futura sed presentia lucra querunt et dum virtutum pascuntur laudibus quasi proprios natos favoris adulatione decoctos comedunt. Qui bene mulieres fuisse et talia gessisse perhibentur nisi enim muliebria simulate virtutis in animo sectarentur conceptus animi ad vitam formati vanis non exponerentur favoribus.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Manus mulierum etc. In Ecclesia quasi per misericordiam filios suos decoquunt qui culmine regiminis sublimati igne zeli vel invidie inflammant animas subditorum dum nimis iusti videri cupiunt et tyrannica potestate opprimunt qui forsitan habent Dei zelum sed non secundum scientiam. Ita austerite damnationis quasi pro iusticia adurunt et infirmam et carnalem eorum vitam minis et increpationibus quasi dentibus rodunt. Hec omnia in contritione Ecclesie que est filia populi Dei apostolorum scilicet et successorum ab eis fiunt qui seculari aut Ecclesiastica potestate tyrannice animas exurunt dum concupiscentia inflammati filios quos lacte doctrine nutrire debuerant adustione afflictionis vexant.||
Numérotation du verset Lam. 4,11 
caph. {t. 3 : Erfurt, f. 177rb ; facsim., p. 209b} [Rusch, f. 177rb ] complevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis sue et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius
marg.| marg.| HISTORICE. Complevit Dominus etc. Quod completa est malicia Hierusalem complevit Dominus super eam furorem suum sicut completa erant Amorreorum peccata quando deleti sunt. Effudit iram indignationis sue quia et ipsa scelera sua effudit devoravit fundamenta eius quia non recepit fudamentum quod est Christus unde cum vidisset Hierusalem flevit super eam dicens quia si cognovisses et tu quia non relinquetur in te lapis super lapidem etc.||
marg.| marg.| MORALITER. Complevit Dominus etc. fundamenta hypocritarum et hereticorum devorantur ab igne furoris Domini in quorum mente damnatur ignis indignationis eius et super eos completus est furor Domini unde Iob : vidi stultum firma radice et maledixi pulcritudine eius statim. Quamvis enim videantur operibus firmati et radicati statim coram Deo fiunt maledicti quorum corda vanis laudibus et favoribus inflammantur unde sequitur : Non crediderunt reges terre etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Complevit #effudit etc. Super Ecclesiam completus est furor Domini quia mensuram peccatorum suorum implevit unde effusa est contentio super principes et errare fecit eos etc. et alibi. Qui in sordibus est sordescat adhuc. Effudit iram indignationis quia peccando sumus effusi. Succendit ignem in Syon non qui super apostolos de celo descendit sed qui pueros Iob consumpsit. Habet enim Deus ignes varios quos emittit de thesauris suis cuius ignis in Syon et caminus in Hierusalem alios inflammat ut erudiat alios ut exurat quibus succensis omne fundamentum destruit fidem scilicet integram et veram omnino subverti permittit. Unde magis nostras quam Iudeorum miserias debemus plangere in quibus ignis concupiscentie succensus est et ceterorum vitiorum flama vorax universos possidet et olla succensa a facie aquilonis fervet et fornax Chaldeorum quoscumque reperit de Chaldeis succendit.||
Numérotation du verset Lam. 4,12 
lamed. Non crediderunt reges terre et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem
marg.| marg.| HISTORICE. Non crediderunt. Secundum litteram quandiu Hierusalem auxilio Dei vallata et presidio angelorum munita iudicium et iusticiam secuta est nec reges terre nec habitatores orbis credere poterant quod in eam ingrederetur hostis cuius sacras portarum Dominus confortaverat et fines eius pacem posuerat sed quia aversa est a Domino Deo suo cuius muniebatur beneficio recessit omne perfidium et facta est preda hostium.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Non crediderunt etc. Reges terre de quibus dicitur : astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum vel demones secundum illud : non est nobis colluctatio adversus carnem et saguinem sed adversus principes et potestates etc. Habitatores orbis qui nesciunt dicere advena ego sum et peregrinus aput te etc. sed audiunt ve super omnes habitatores terre. Hii videntes Ecclesiam munitam et auxilio Dei firmatam non credunt quod ingrediatur hostis per portas Hierusalem de quibus dicitur : qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filie Syon.||
Numérotation du verset Lam. 4,13 
mem. Propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio {t. 3 : Erfurt, f. 177va ; facsim., p. 210a} [Rusch, f. 177va ] eius sanguinem iustorum
interl.| interl.| qui iusti esse possent si doctores docuissent||
marg.| marg.| HISTORICE. Propter peccata etc. Secundum litteram pro peccatis sacerdotum et pseudo prophetarum qui sanguinem innocentem in medio eius effuderunt que dicta et dicenda sunt civitati contigerunt.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. autem propter iniquitatem sacerdotum et principum Ecclesie mala crebrescunt qui legem in publico pervertunt iudicia invertunt et sanguinem sanguini addunt repleti dolis. Iustos opprimentes et sanguinem innocentem effundentes. Non est hic exponendi labor consumendus vel sensus triplicitur exponendus et in terrena Hierusalem et in Ecclesia et in uniuscuiusque anima ista communis est ruina.||
Numérotation du verset Lam. 4,14 
nun. Erraverunt
interl.| interl.| doctores||
ceci
interl.| interl.| sine lumine Christi||
in plateis
interl.| interl.| a via veritatis||
polluti sunt
interl.| interl.| voluptatibus||
in sanguine
interl.| interl.| peccatis subditorum||

in Amiatinus T Φ Clementina] om. Weber
cumque non possent
interl.| interl.| quia nolebant||
intrare
interl.| interl.| Ecclesiam||

intrare Rusch] om. Weber
tenuerunt lacinias suas
interl.| interl.| peccata veteris vite||
interl.| interl.| a lacerando id est vestes laceratas||
marg.| marg.| HISTORICE.  ERRAVERUNT  CECI etc. Scribe et pharisei effuso sanguine polluti abintroitu templi se abstinebant errantes in plateis non lugentes peccata sed in plateis lacinientes. Errabant autem ut ceci putantes quod taliter purgarentur scilicet si templum sic abstinentes non ingrederentur cum superbiam iactarent et humilitatem fingerent. Tenuerunt lacinias suas laciniosis scilicet induti vestibus et scissis quasi ceci vitissim sese tenentes sequebantur ut sub hac humilitate populus placaretur.||
marg.| marg.| MORALITER.  ERRAVERUNT etc. Ambulant vani appetitus ut ceci in plateis luce carentes que Christus est et dum ipsum qui via est retinere nequeunt quia extra se vani favoris gratiam effundunt tenentes lacinias vetustatis sue explere non valentes vias vite quia vestiuntur vitiorum vetustate de quibus bene subditur recedite polluti etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE.  ERRAVERUNT etc. In Ecclesia sacerdotes et doctores sanguinem iustorum effundunt qui iusti esse possent nisi eorum negligentia deperissent unde si non annuntiaveris impio iniquitates suas sanguinem eius de manu tua requiram quia scilicet sanguis eius id est peccatum culpa sacerdotum usque ad mortem effunditur et sepe qui videbantur iusti exemplis prelatorum et doctrina pravitatis pervertuntur et peccati sanguine polluti moriuntur. Inde sacerdotes et prophete ceci errant in plateis dum latam et spaciosam viam que ducit ad mortem apprehendunt et angustam que ducit ad vitam non introeunt nec alios introire permittunt et hoc est sanginem iustorum effuderunt in medio eius id est Ecclesie que est Hierusalem vera et mater nostra. Hii cum templum Dei sanguine suo polluti ingredi nequeunt tenent lacinias suas id est discissam vetustatis sue vitam. Tenent autem invicem lacinias suas ut cum cecus ceco ducatum prebeat ambo in foveam cadent hoc deplorat propheta immo electorum concio tota quod in spaciosa via ambulantes et vitam veterem ducentes vias vite non apprehenderunt et suis se amfractibus impediunt ceci sese sequuntur qui Christum veram lucem sequi dedignantur.||
marg.| marg.| MYSTICE.  ERRAVERUNT etc. Hereticorum cecitatem deplorat qui rectum scripturarum tramitem relinquentes et catholice fidei regulam aspernentes latitudinem erroris elegerunt polluti sanguine quorum animas deceperunt et cum catholicam Ecclesiam intrare dedignantur lacinias suas vitissim amplectuntur scripturarum scilicet scissiones quarum fraudulenter panniculos furati sunt.||
Numérotation du verset Lam. 4,15 
samech. recedite
interl.| interl.| a nobis||
interl.| interl.| ne nos polluatis||
polluti clamaverunt eis recedite
interl.| interl.| ad consimiles||
abite nolite tangere
interl.| interl.| sacramenta Dei||
iurgati quippe sunt
interl.| interl.| pro tali correctione||
et commoti
interl.| interl.| ideo||
dixerunt inter gentes
interl.| interl.| gentiles inter quos per tales nomen Dei blasphematur||
non addet ultra ut habitet in eis
interl.| interl.| ubi non est pax vel concordia||
marg.| marg.| HISTORICE. Recedite polluti etc. Deflet propheta scelera Iudeorum quibus etiam hostes insultant civitatem ingressi clamantes : recedite criminibus polluti a sanctuario Dei abite in captivitatem. Nolite tangere religionem unde propheta subdit. Iurgati sunt scilicet inimici et utrique commoti illi ad iurgia isti ad lacrimas. Dixerunt inter gentes etc. vel Iudei hoc dixerunt vel de gentibus aliqui. Inter gentes enim Deum verum reliquerunt et idola coluerunt vel ipsi fortassis inter gentes iurgati sunt et sanguine pollluti aliis clamaverunt : recedite etc. quia tanquam iusti alios aspernati sunt unde inter eos iurgia et seditiones.||
marg.| marg.| MORALITER. Recedite etc. heretici contra fidem catholicam et maxime Donatiste et qui Catharos se vocant clamant recedite a nobis quia nos mundi vos immundi. Nolite tangere ne inquientis nos. Hii inter se iurgantur diversis erroribus commoti sunt quia in fide stare noluerunt moverunt ab oriente pedes suos et venerunt in Babylonem ubi construentes superbie turrem linguis diversis dispersi sunt unde sequitur facies Domini divisit eos etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Recedite etc. Sepe in Ecclesia ceci et polluti nequeunt ingredi templum Dei vivi et sacris participare misteriis quos alii (quamvis et ipsi polluti) quasi zelo Dei despiciunt qui iusti videri cupiunt quia nondum manifesti sunt. Unde erecto supercilio obiurgantes dicunt : recedite a nobis et a sacramentis Dei. Ite ad eos quorum consortes estis. Nolite tangere sacrosancta quibus indigni estis hiis et huiusmodi alios criminando iustos se ostendere conantur. Inde sepe lites generantur quia non secundum Deum corrigunt sed aliis oppressis sanctiores videri appetunt unde subdit iurgati sunt quippe et commoti sunt prius enim commoti iurgantur deinde acrius commoventur quia non stant in eo qui idem est et eum reliquerunt qui pax vera est propterea subditur inter gentes non addet ultra etc quia ubi pax et concordia non est Deus esse non potest quia in pace factus est locus eius etc. Inter gentes nanque per tales nomen Domini blasphematur.||
Numérotation du verset Lam. 4,16 
Phe.
interl.| interl.| ira vel vindicta||
Facies Domini divisit eos
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum||
interl.| interl.| a predestinatis||
non addet
interl.| interl.| miserando||
ut respiciat eos
interl.| interl.| sicut respexit Dominus Petrum etc.||
facies sacerdotum
interl.| interl.| quorum dignitas reverenda||
interl.| interl.| quibus presentibus et corrigentibus peccaverunt||
interl.| interl.| dicentium quis infirmatur et ego non infirmor etc.||
neque senum miserti sunt
interl.| interl.| cum sit miseranda senectus||
marg.| marg.| HISTORICE. Facies Domini etc. Quasi quia facies sacerdotum non erubuerunt. Immo Deum in eis contempserunt nec Deum in suis sacerdotibus reveriti sunt. Ideo divisi sunt a facie Domini quia extendit manum suam in retribuendo. Divisi sunt quia alii per orbem dispersi sunt alii ad fidem conversi sunt nec Deus miseretur eorum qui senum miserti non sunt prophetarum scilicet et sacerdotum.||
marg.| marg.| MORALITER. Facies Domini etc. Hereticorum diversitas designatur qui diversis pugnant erroribus nec recipiunt doctrinam catholice fidei qui nec sibi conveniunt nec catholicis quia facies catholicorum sacerdotum non erubuerunt nec addet ultra Dominus ut respiciat sicut non inspexit ad Caym nec ad munera eius. Iurgiis ergo commoti sunt astatione recte fidei unde subditur : cum adhuc subsisteremus.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Facies Domini etc. Quidam in Ecclesia Dei timore abiecto facies sacerdotum non erubuerunt qui a facie Domini et ab ira vultus eius divisi sunt ab hiis scilicet qui vocati sunt ad vitam. Neque senum miserti sunt prelatorum scilicet qui in omnibus eis condolentes condescendunt. Nota quam terribile sit sacerdotes contempnere nec facies eorum erubescere id est illis monentibus et videntibus a sceleribus non cessare. De his enim Dominus dicit : qui vos audit me audit qui vos spernit me spernit unde subditur :non addet ut respiciat eos ut non convertantur nec salventur quia facies Domini divisit eos a sanctis. Hec facies respexit Petrum et conversus amare flevit et receptus in corpore meruit audire Petre amas me pasce oves meas. Hec autem divisio plene fiet in iudicio dicente Domino : ite maledicti in ignem eternum tunc facies Dei ira scilicet vel vindicta in ignem eternum dividet eos quia facies sacerdotum contempserunt nec senum miserti sunt. Et notandum quod supra sacerdotes quasi homicidas planxit et hic separantur a facie Domini qui non detulerunt eis quamvis enim mali sint non sunt contemnendi sed ille in illis colendus et honorandus a quo missi sunt.||
Numérotation du verset Lam. 4,17 
ain. Cum adhuc subsisteremus
interl.| interl.| in carne in fide||
defecerunt
interl.| interl.| a vero lumine||
oculi nostri
interl.| interl.| intentiones terrenis inherentes||
ad auxilium nostrum
interl.| interl.| quod invanum speravimus||
vanum
interl.| interl.| exaggerative||
cum respiceremus attenti ad gentem
interl.| interl.| divites potentes vel hereticorum principes||
que salvare non poterat
interl.| interl.| quasi tu solus salva Domine quia alius non potest sed auxilium nostrum a Domino qui fecit celum etc unde maledictus qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum ||
marg.| marg.| HISTORICE. Cum adhuc etc. luget errorem misere gentis que magis spernavit auxilium Egypti et pharaonis quam Dei cuius oculi prospiciendo defecerunt dum gentem que nec se nec alios salvare poterat expectabat quod super exposuit latius sed hec deplorat amarius.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Cum adhuc subsisteremus etc. vox est in Ecclesia plangentium qui se vana spe lactaverunt secularibus negociis occupati sed mortis infimitate aut qualibet temptatione preventi inveniunt se non solum deceptos sed etiam cecos. Cum adhuc subsisteremus etc. Subsistit quisque qui dum vivit in carne rectam fidem tenet et si operibus non implet sed aliqua tactus molestia invenit oculos suos defecisse quos ad caduca et labentia intenderat vanum querens auxilium. Quantomagis enim intentio cordis in rebus figitur terrenis tanto ab interno lumine et pinguedine gratie marcessit unde bene reversus plorat dicens: defecerunt oculi nostri etc. Cum respiceremus attenti ad gentem etc. Sepe enim in divitibus et potentibus spem ponimus quibus dicit: iam apostolus ululate miseri et plorate super miseriis que advenient vobis hii nec se nec alios possunt salvare. Immo maledictus omnis qui confidit in homine etc. Possunt hec et de hereticis convenienter accipi et de hiis qui in eorum confidunt auxiliis quorum oculi dum falsa in scripturis perscrutantur a veritate deficiunt ad quos eorum auditores quos salvare non possunt invanum oculos deficientes dirigunt unde ex persona gementium sequitur lubricaverunt vestigia nostra etc.||
Numérotation du verset Lam. 4,18 
sade. Lubricaverunt
interl.| interl.| fiat via illorum tenebre et lubricum||
vestigia nostra
interl.| interl.| non fixa supra petram||
in itinere platearum nostrarum
interl.| interl.| voluptatum||
appropinquavit finis noster
interl.| interl.| dum scelera complentur dum securis ad radicem arboris ponitur||
interl.| interl.| retributionis||
completi sunt dies nostri {t. 3 : Erfurt, f. 178ra ; facsim., p. 211a} [Rusch, f. 178ra ] quia venit finis noster
interl.| interl.| sicut completis Amorreorum peccatis venit eorum finis||
marg.| marg.| HISTORICE. Lubricaverunt etc. Congruit hec lamentatio Iudeis qui sub articulo mortis scelera sua revoluunt . Sed propheta omnes in se transfigurat omnium scelera tanquam sua deplorat quia tam amara et insperata captivitas desevit in gente sua.||
marg.| marg.| MORALITER. Lubricaverunt etc. vox est hereticorum sero plangentium quia vestigia eorum in scripturis sacris lubricaverunt et quia latam viam arripuerunt dum catholicorum patrum regulas tenere noluerunt nec viam que est Christus sed unusquisque a recto tramite deflexit secutus latitudinem sue perversitatis phylosoforum etiam regulas ingeniosi sui igniculo temptans et impudenter vituperans ideo lubricantes cadunt in mortem et sceleribus completis venit finis damnationis.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Lubricaverunt etc. Hec quoque in Ecclesia iure plangimus dum eos qui spendide et voluptuose vivunt respicimus plangimus eorum lasciviam qui lubricam sectantur viam quia non sunt fundati supra firmam petram unde plangentes dicimus lubricaverunt vestigia nostra etc. Nisi enim in plateis pedes exissent a recto tramite non lubricassent unde exi cito in plateas. Qui enim latam et spaciosam tenent viam ante oculos summi iudicis extra sunt qui corpore in Ecclesia sunt lubrica sunt platearum itinera et proclivia. Hec se evasisse David gaudebat dicens : statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos et alibi qui perfecit pedes meos tamquam cervorum etc. #Uda est platearum via et lutulenta in qua non ambulatur sine ruina ideo congrue annectitur appropinquavit finis etc. Completio enim non semper in bono accipitur secundum illud : Nondum sunt completa peccata Amorreorum quorum completio finis fuit eorum et exterminium sicut hic dicitur : completi sunt dies nostri quia venit finis noster. Dies complentur dum scelera et mensura patrum cumulantur et venit finis qui prius appropinquavit illis completis appropinquabat autem dum complerentur et securis ad radicem arboris poneretur.||
Numérotation du verset Lam. 4,19 
coph. Velociores fuerunt
interl.| interl.| a persona adversariorum||
persecutores nostri
interl.| interl.| demones heretici||
aquilis celi
interl.| interl.| doctoribus plebis||
super montes
interl.| interl.| in specula regiminis positos||
persecuti sunt nos
interl.| interl.| quia percutiam pastorem et dispergerentur oves gregis||
in deserto insidiati sunt nobis
interl.| interl.| monachis et heremitis||
marg.| marg.| HISTORICE. Velociores fuerunt etc. Hec yperbolice de Iudeorum inimicis dicta sunt sicut Saul et Ionathas in trenis David velociores aquilis fuisse laudantur forsitan reges et principes populi qui obsidionem Chaldeorum evaserant maiori velocitate ab hiis quos fugiebant captos esse significat.||
marg.| marg.| MORALITER. Velociores fuerunt etc. heretici sepe in disputando velciores sunt aquilis celi id est doctoribus plebis quos persequuntur super montes super scripturam scilicet et doctrinam apostolorum et sanctorum patrum heremitis insidiantur fraudibus et mellifluis sermonibus.||
marg.| marg.| Nota quantis urgemur malis. In occulto instant insidie. In aperto super montes sevit persecutor ut pastores deiciat oves sternat secundum illud : percutiam pastorem et dispergerentur oves gregis. Inde sequitur spiritus oris etc.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Velociores fuerunt. Quod propheta omnium lamentationes et personas et proprietates in se transformat (omnibus factus omnia) plangit persecutiones Ecclesie cuius persecutores aquilis velociores sunt. Immundi siquidem spiritus velociores sunt nequicie fraude et agilitate nature ad lacerandum et devorandum quam aquile celi id est predicatores ad eripiendum de quibus : ubi fuerit corpus ibi congregabuntur et aquile quia ubi memoria passionis Christi celebratur panis et vinum per misterium sancte orationis in corpus et sanguinem Christi tranfiguratur advolant aquile celi quasi ad escam ut de morte eius vitam percipiant. Sed velociores sunt aerie potestates quia non est super terram potestas que comparatur eis hee rugiunt et querunt quem devorent super montes persecuti sunt nos etc. quia dum ad Ecclesie regimina extollimur acrius eos ad persequendum excitamus nec in specula apostolice sedis positi securi sunt quia quos super montes elevatos vident ut ceteros diligentius inspiciendo conservent et ad culmina virtutum provocent tanto audacius et ardentius infestant. In deserto insidiati sunt nobis per desertum vita monastica aut heremitica que in desertis et in solitudinibus agitur designatur contra quos quasi athletas fortiores invisibiles seviunt hostes sed quia secularibus curis expediti contra hostes tantum solliciti sunt et circunspecti. Ideo occultius insidiantur illis quos vident latere in occultis sed qui super montes exaltati eminent exaltatos manifestis viribus crebris assultibus sustinent hiis aquilis celi sepe hostes velociores sunt ad decipiendum quam ipsi ad cavendum qui aquile celi convenienter dicuntur quia despectis terrenis in celestibus spaciantur. Notandum autem quod ovibus et bobus vel equis vel vulturibus vel quibuslibet avibus non dicuntur velociores sed aquilis celi unde alibi : grex perditus factus est populus meus pastores seduxerunt eos defeceruntque vagari in montibus qui scilicet de monte in collem transierunt obliti cubilis sui.||
Numérotation du verset Lam. 4,20 
res.
interl.| interl.| de quo spiritum rectum innova in visceribus meis||
Spiritus oris nostri
interl.| interl.| corde creditur ad iusticiam ore autem confessio fit ad salutem||
Christus dominus
interl.| interl.| Dei Filius||
interl.| interl.| Iosias||
interl.| interl.| quasi totius miserie solacium in Christo speremus illum imitemur qui captus est pro peccatis nostris||
interl.| interl.| qui peccatum non fecit||
cui diximus in umbra tua
interl.| interl.| refrigerationis, unde : « Sub umbra alarum tuarum » etc.||

Ps. 16, 8.
vivemus
interl.| interl.| ante mortem||
in gentibus
interl.| interl.| adunati gentibus ut fiat v o et v p#||
marg.| marg.| SPIRITUS  ORIS etc. Sicut ex hoc aere spiritum ducimus quem ad ipsum reducimus et inde vivimus. Ita homo interior per fidem Spiritum Dei attrahit et inde vivit et rursus inde (quod vivit quod benefacit quod orat quod cogitat deinde omnia bona sua ipsi ascribendo) reddit.||
marg.| marg.| SPIRITUS  ORIS etc. Hec Iudei de Iosia dicta putant quia iustus rex non pro suis sed pro populi peccatis occisus sit in quo spem posuerant cuius alas ubique gentibus opponebant sed verissime Christus hic intelligitur qui pro peccatis humani generis non pro suis a Iudeis captus et occisus est cuius divinitas notatur cum dicitur : spiritus oris nostri. Spiritum rectum innova in visceribus meis humanitas insinuatur cum subiungitur Christus Dominus etc. Quod enim una persona est homo et Deus ubi Christus capitur Deus capi dicitur spiritus oris nostri Christus bene dicitur quia quem corde credimus ore confitemur secundum illud : corde creditur ad iusticiam ore autem etc. oris est aspirare et quod infusione gratie aspirando recipimus respirando confitemur. Sed eorum proprie ista vox est qui ita habent in ore verbum veritatis quod est Christus sicut et in corde quia ex abundantia cordis os loquitur. Hic captus est in peccatis nostris ut nostra scilicet peccata deleret non pro suis quia que non rapuit solvit cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus quia ipse est expectatio gentium et semen Abrahe. In quo benedicentur gentes terre in hunc propheta corde credebat et ore proferebat. In umbra tua vivemus in gentibus. Venturus enim erat ut cum gentibus Iudeos salvaret unde per futurum dixit vivemus qui peccatis mortui eramus. In umbra tua de qua dicitur sub umbra alarum tuarum protege me Christus captus est et crucifixus sub umbra passionis nos protexit quasi alis in cruce extensis caro eius nobis umbra fuit que estus mentis nostre refrigeravit et varias estuum passiones temperavit. Nam et apostolorum umbra sanabat infirmos caro eius quasi umbra fuit quia vidimus eum non habentem speciem neque #de de qua dicitur ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur e. Hec fuit nubes lucida super apostolos ne eos iniquitatis exureret ardor quod propheta predicebat iam in umbra tua vivemus in gentibus. Nam et propheta eum in umbra videbat qui quasi in speculo mentis divino illuminatus spiritum futura previdebat nunc autem totum illuminat mundum quamvis adhuc per umbram sui corporis id est Ecclesie videamus cum non facie ad faciem. In hac umbra refrigerati spe vivimus. Notandum quod omnis lamentationis intentio ad hunc finem tendit in quo omnis molestia finitur postea vero quasi binium demonstratur quia pars electa tenet dexteram reproba peccatis polluta amplectitur levam. Unde ei damnatio eterna alii vita eterna cum absterget Deus #omnem lacrimam ab oculis sanctorum quod crux Domini quasi tribunal iudicis presignavit ubi per fidem alter eorum qui hinc inde dependebat assumptus est alter per blasphemiam damnatus est quia pendentem coram oculis suis vitam contempsit. Est quoque diligenti discretione notandum quod sanctorum luctus terminatur et gaudium post tristiciam incipitur. In duobus sequentibus versibus a gaudio ne ultimum inchoatur quod nullo doloris remedio terminatur unde additur : gaude et letare filia Edom.||
Numérotation du verset Lam. 4,21 
syn.
interl.| interl.| sed||
Gaude et letare
interl.| interl.| ironice loquitur||
filia Edom
interl.| interl.| terrena vel sanguinea quia sicut in Christo spes sanctorum et exultatio ita et malorum confusio et damnatio||
que habitas in terra Hus
interl.| interl.| pertinaci studio||
interl.| interl.| non in celo||
interl.| interl.| consiliatoris id est diaboli||
ad te quoque
interl.| interl.| sicut ad Hierusalem unde qui acciperit gladium gladio peribit||
perveniet calix inebriaberis
#|Babylonis qui inebriat omnes gentes||
interl.| interl.| virtutibus||
marg.| marg.| HISTORICE. Gaude et letare etc. Ydumeos semper Iudeis inimicos fuisse et ceteras gentes per circumitu historie narrant et prophete et quia de malis eorum letati sunt digna vindicta Domini inebriabuntur unde subiungitur ad te quoque parveniet calix etc. hec omnia completa sunt Babyloniis Iudeos captivantibus qui et ipsi captivati sunt Persis et Medis vastantibus sed melius hec de ultimo iudicio accipiuntur.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Gaude et letare etc. Edom et Babylonia idem significant. Due enim civitates ab initio seculi signantur altera Hierusalem altera Edom que et Babylon altera cum propheta plangit et parturit altera cur plangatur nescit alteram Christus edificat alteram diabolus qui per Nabuchodonosor signatur Babylon est civitas perditorum que inebriat omnem terram vino iniquitatis unde calix aureus Babylon in manu Domini de vino furoris eius biberunt omnes gentes quo et Edom inebriata plangitur. Ideo ei ironice dicitur : gaude et letare filia Edom. Edom sanguineus vel rubeus interpretatur hic est populus qui carnis vitia sectatur qui de primogenitis presentis vite voluptates nundinatur unde sequitur : que habitas in terra Hus. Nisi enim in terrenis mentem posuisset inebriari vel virtutibus spoliari non posset Hierusalem autem sursum est cuius conversatio in celis est ve enim habitantibus in terra Edom vero que in terra habitat licet gaudere et letari videatur aureo tamen poculo inebriatur et in furore Domini nudatur quia decrevit non in terra simpliciter conversari sed iuxta alios codices in terra Hus id est consiliatoris diaboli scilicet qui perversa suggerit consilia contra angelum magni consilii. Nam et Edom terrenus interpretatur in quo designantur qui terrena sectantur diaboli decepti consilio unde ad eos pervenit aureus calix et nudantur gratia Dei.||
Numérotation du verset Lam. 4,22 
thau. Completa est
interl.| interl.| finita unde dimissa est iniquitas illius||
iniquitas tua filia Sion
interl.| interl.| speculacionis||
interl.| interl.| Ecclesia||
#|plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri||
non addet ultra
interl.| interl.| quia immutabili immutabliter adherebis||
ut transmigret te
interl.| interl.| Ecclesiam||
visitavit
interl.| interl.| puniendo||
iniquitatem tuam
interl.| interl.| non creaturam suam||
filia Edom
interl.| interl.| pars iniqua||
interl.| interl.| terrena et sanguinea||
discoperuit peccata tua
interl.| interl.| que confiteri noluisti||
marg.| marg.| COMPLETA  EST. Nota quod in clausula ultimi versus attribuit unicuique parti quod convenit ut Syon scilicet afflicta non desperet et filia Edom affligenda non insultet.||
marg.| marg.| HISTORICE. Completa est iniquitas etc. absolutis peccatis populo Israel reditus in terram suam et quies secura promittitur. In eos vero qui eum persecuti sunt id est filios Edom futura vindicta declaratur hec iuxta litteram utrisque contigisse manifestum est sed generaliter de omnibus accipiendum est quibus in ultimo examine secundum opera sua sententia danda est ut Syon de merore transeat ad leticiam Edom de leticia ad tristiciam sempiternam.||
marg.| marg.| Notandum immo maxime admirandum est ad quantam altitudinem Ieremias conscenderit unde quasi de specula dilatato corde agones huius seculi considerat nunc simul omnes nunc singulos nunc Iudeorum casus deplorat nunc Ecclesie luget detrimenta morum perturbationem dolet nunc restaurationem Hierusalem et gloriam intuetur et Ecclesiam exaltandam gloriatur cum victoribus gaudet cum victis luget denique omnem sexum omnem etatem prelatos et subditos tanquam unus sit in omnibus si male cedat deplorat et ad deplorandum invitat singulis personis propria lamenta impartitur et semper novas lacrimas fundit. Unde dum alternatim novas personas inducit ad ultimum Dominum nostrum Hiesum Christum esse captum testatur pro peccatis nostris non tamen omnes a morte redemisse prope finem ingemiscit et eorum qui conversi sunt finitam esse maliciam gaudet ut ultra eos Dominus non transmigret quia plantati sunt in domo Dei et erunt sicut angeli in celo id est regnabunt cum Christo eos vero qui sanctos persecuti sunt pro iniquitatibus puniendos esse affirmat cum eorum detegentur peccata. Hinc intelligendum est quod in scripturis sanctis nihil aliud est quam lamentationes que frequentande sunt in hoc seculo et carmen quod angelis cantabimus in celo et ve quod filii Edom ululabunt in inferno. Lugeamus ergo cum Ieremia in hoc seculo ne ululemus cum filiis Edom in inferno fugiamus gaudia presentis vite et inania carmina ut cum angelis cantare possimus perpetuum alleluia.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Completa est etc. hee sunt ut diximus due civitates que ab initio construuntur Syon que et Hierusalem per Isaiam dicitur quod completa sit malicia eius et dimissa iniquitas illius secundum illud : beati quorum remisse sunt iniquitates etc. cui simile est istud. Completa est iniquitas tua filia Syon completa est quia remissa et finita quia suscepit de manu Domini duplicia pro peccatis suis unde letare promissio subiungitur. Non addet ultra ut transmigret te cum enim facto iudicio iniquitas cessaverit et plena requies affuerit nulla amplius mutatio erit. Visitabit iniquitatem tuam ut non remittat sed ut puniat dicens : ite maledicti in ignem eternum etc. Discooperiet peccata que tecta fuerunt et iniquitates quia tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri quando illuminabit Dominus abscondita tenebrarum que hic celando tegimus ibi deteget Deus et teget que per confessionem detegimus et que lacrimis abluimus attritionibus cordis et coporis obliteramus. Hec quidem sunt signa futuri examinis quod per thau litteram significatur que ut sepe diximus signa interpretatur unde et lamentationes sub eadem litteram terminantur unde dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus.||
marg.| marg.| Recapitulat tanquam rethor divinus omnia sub uno aspectu colligens more rethorico conquestionem et indignationem alternatim permiscens. Conquestione in se et in suos clementiam iudicis alliciens. Indignatione in adversarios iram compellens conquerendo ergo exponit quibus in bonis fuerit et quibus in malis sint dicens : recordare Domine quid acciderit nobis vel secundum alios :#Memento Domine quid a n etc. deploratur igitur ante iudicem clementissimum quam turpes res et humiles passi sint. Invenies ergo si bene perpendis etiam loquendi artes a nostris ad phylosophos transisse non ab illis ad nostros ascendisse quod plene principes si per singula intentionem prophete et affectum et verba consideres ipse est enim fratrum amator qui multum orat pro populo pro omnibus lamentans et omnes ad lamentandum invitans.||
marg.| marg.| Hec lamentatio a quibusdam canticum appellatur. Nam et lamenta recte cantica dicuntur et econverso. Sicut enim in presenti sine miseriis nulla sunt gaudia ita sine lamentis aut pauca aut nulla sunt cantica. Monachi tamen tanquam psalmum decontant vera autem cantica in celesti Syon decent lamentationes in exilio. Iure tantum antequam ad patriam venitur ad quam properatur quasi in meditullio carmina fletibus et econverso permiscentur dum presentia mala planguntur et gaudia futura sperantur.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lam. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber35.xml&chapitre=35_4)