initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<35. Lamentationes Ieremiae sive Treni>

Capitulum 5

Numérotation du verset Lam. 5,1 
interl.|  a persona iudicis cuius misericordiam humiliter implorat
interl.|  qui oblitus videris dum non ulcisceris
interl.|  quam magnum quam crudele
quid acciderit nobis
interl.|  immeritis
interl.|  a persona propria cuius exponitur miseria
intuere et respice opprobrium nostrum
interl.|  unde facti sumus obprobrium vitinis nostris
marg.|  HISTORICE. Recordare etc. Captivitatem et miseriam sue gentis ingerit oculis creatoris. Notandum tamen quod iudicem in adversarios non exasperat sed genti sue deplorando veniam orat. Non dicit memento Domine inimicorum nostrorum quasi dicat tolle Domine mala que patimur sed ignosce factoribus quid acciderit nostris. Mala enim quedam suntnobsi que naturalia sed alia accidentalia que sponte et actualiter peccando adiicimus. Intuere et respice idem est sed iteratio affectionis iudicium est hoc enim affectu dolentis legendum est obprobrium enim erat gentem sanctam miraculis preditam Dei presentia illustratam in tantum peccasse ut iusto Dei iudicio tam immani mulctaretur captivitate.
marg.|  ALLEGORICE. Recordare vox martyrum est qui tormentis afflicti clamant. Memento #Domine q a n cum enim in presentia non ulciscatur oblitus videtur unde usquequo Domine oblisceris in et alibi oblivisceris inopia nostre et tribulationis nostre oprobria enim et contumelias martyribus esse illatas nemo est qui ambigat.
Numérotation du verset Lam. 5,2 
hereditas nostra
interl.|  scriptura
versa est ad alienos
interl.|  demones
domus nostre
interl.|  scripturarum intelligentie vel mentes
ad extraneos
marg.|  HISTORICE. Hereditas etc. Mala particulatim enumerat. Iudeis enim in captivitatem transiatis hereditatem eorum possederunt alieni. Tangit etiam patrem prerogativa et largitatem divinam qua largiente hostium hereditas ad patres transivit quam diu possederunt protectione Dei ad alienos a Deo scilicet non ad superiores patres sed ad inferiores quod indignissimum est.
marg.|  ALLEGORICE. Hereditas enim etc. heretici hereditatem Ecclesie aut demonibus aut pravis institutionibus tradiderunt. Unde alia interpretatio hereditas nostra conversa est alienis et domus nostre extraneis. Quod enim converitur erat quidem sed in aliud mutatur. Scriptura enim hereditas est fidelium hanc autem convertunt qui a Deo alieni sunt. Alienis est scilicet scriptura ad mortem que convertitur catholicis ad salutem quia immutata servatur. Domus nostre extraneis. Quicquid enim interius exteriusve habuit populus ab hostibus (secundum litteram) possessum est vel translatum est. Tropologice vero domus scripturas divinas significant in quibus mentis intentiones habitant tanquam ianuis patefactis sensibus sed eas heretici ad sue pravitatis intentionem convertunt. Demones quoque extranei intelliguntur qui sensum extaneum scripturis inserunt domus etiam nostre in mentes humane ad extraneos id est spiritus immundos peccando transeunt.
Numérotation du verset Lam. 5,3 
interl.|  Deo pro peccatis nostris offenso
interl.|  a fortuna
interl.|  quibus debes esse adiutor unde pupillo tu eris adiutor
absque patre matres nostre
interl.|  Ecclesie vel fides spes charitas
quasi vidue
interl.|  fortuna
interl.|  res turpes et humiles
marg.|  PUPILLI  FACTI. Quintus decimus locus conquestionis per quem eorum #qui cari esse debent magis quam proprias plangimus fortunas.
marg.|  HISTORICE.  PUPILLI etc. Alia interpretatio habet orphani facti sumus velut non habentes patrem Deus enim Iudeos adoptavit sibi in filios unde : filius meus primogenitus Israel sed facti sunt velut non habentes patrem quem quamvis habentes in inquitatibus suis irritaverunt. Matres nostre quasi vidue septum scilicet synagoge in monte oliveti constitute que tanquam matres filios debebant lactare subditos educare et que Chaldea captivitate desolate et cremate sunt.
marg.|  ALLEGORICE.  PUPILLI etc. Eadem Ecclesia voce gemit dum oppressa angustiis minus sentit auxilium paterne pietatis et consolationis. Alius vero interpres dixit non habentes alius velut non habentes. Aliquando enim gravioribus delictis offfensus omnino pater amittitur.Aliquando autem auxilium differt sed non aufert. Matres nostre quasi vidue Ecclesie scilicet que nos nutriunt suo lacte viduate pastoribus fugientibus vel negligentibus non possunt filios Deo generare quia non habent qui possit fecundare non tamen absolute dicuntur vidue sed quasi vidue quia videntur viros habere. Hereticorum autem iure sterilitas plangitur quorum Ecclesie recte quasi vidue dicuntur quia et si vero sponso in quibusdam sacramentis iunguntur Deo tamen fructum non concipiunt. Hanc significant concubine David qui ad eas prius intravit sed non sibi pleno coniugio copulavit quas postea Absolon tanquam sathanas incestavit et David eas in eterna damnatione in tenebris reclusit.
marg.|  MORALITER.  MATRES  NOSTRE etc. Matres omnium virtutum fides spes caritas ex quibus Deo renascimur et cetere virtutes generantur sed cum seculi vanitatibus vitiantur et charitas qua verum servatur connubium ad alia deflectitur quasi vidue (non tamen absolute vidue) deplorantur quia et si in quibusdam exterioribus Christum amplecti videantur vim tamen sancte prolis generande amiserunt interius quod enim non est ex fide peccatum est et quod sine charitate agitur prodesse non potest.
Numérotation du verset Lam. 5,4 
aquam nostram
interl.|  doctrinam
pecunia bibimus
interl.|  contra illud qui non habetis argentum emite
ligna nostra
interl.|  scripturarum spiritalium donorum
pretio comparavimus
interl.|  a symoniacis sacerdotibus
marg.|  Historice. Aquam nostram etc. Crudelitatem hostium et afflictionem suorum et inopiam significat ut etiam aquam precio emerent cum debeat esse usus communis aquarum.
marg.|  Moraliter. Aquam nostram etc.   Aquam pecunia bibunt qui lacrimarum liquoribus gemendo inebriantur pecunia scilicet scripturarum dum in eis eterne vite premia perpendunt et supplicia quarum meditatione caritatem nutriunt et timorem et utroque modo fit animus pronior ad dolendum ; unde : « Cibabis nos pane lacrimarum » etc. Ligna quoque ad nutriendum ignem Domini emimus cum spiritalia, posthabitis terrenis, comparamus. Hanc quoque aquam bibere est sapientiam et scientiam secularium pro spiritalibus dare aut certe virtutibus animi posthabitis vitia admittere.
marg.|  Allegorice. Aquam nostram etc. Contra sacerdotes dicit hoc qui faciunt domum Dei domum negociationis qui doctrina Dei vel sacramenta et Spiritus Sancti dona pecunia distrahunt cum Isaias dicat omnes sicientes venite ad aquas etc. et bibite absque #commutatione vinum et lac. Recte ergo hic voce plebis plangitur cui scripturarum ligna et Spiritus Sancti dona quibus ignis quotidie in altari nutritur precio comparantur.
Numérotation du verset Lam. 5,5 
cervicibus
interl.|  percussis
interl.|  a persecutoribus
minabamur lassis non dabatur requies
interl.|  quia de loco in locum fugere compelluntur
marg.|  HISTORICE. Cervicibus etc. Contemptum captivorum et vexationem pio iudici insinuat qui potentes deponit et humiles exaltat. Cervicibus enim percussis minabamur et compellebamur ut lassati currerent et sine requie laborem operis perferrent.
marg.|  ALLEGORICE. Cervicibus etc. Deplorat Ecclesia quod martires a persecutoribus colaphyzantur ligatis cervicibus tahuntur de loco in locum sine requie fugere compelluntur quod significat cum dicitur lassis non dabatur requies. Omnis autem afflictio et despectio in percussis cervicibus monstratur quia tamen dictum est si quis percusserit te in unam maxillam prebe ei et alteram. Melius per cervicem superbiam accipimus qua ferimur et fugamur cum ex conscientia reatus pertimescimus quia Deus humilia respicit et alta a longe cognoscit quo considerato non est requies quia vita carnalis laboriosa spiritalis quieta.
Numérotation du verset Lam. 5,6 
Egypto
interl.|  potentioribus qui curis divitiarum obscurantur
dedimus
interl.|  vincti
manum et Assyriis
interl.|  dirigentibus se ad lucra seculi
ut saturaremur pane
interl.|  caducis rebus et transitoriis
marg.|  HISTORICE. Egypto etc. plangitur quod nobilitati prerogativa prophetarum et patriarcharum Egypto cui ante servierunt fame coacti pro panibus dederunt manum unde repleti prius pro panibus se locaverunt Assyriis quoque urgente fame servierunt quibus olim Deus manna pluerat et eos miraculis multis extulerat. Quod autem alia translatio habet Egyptus dedit manum Assyriis in sacietatem ipsis significat Egyptios Assyriosque ad Iudeorum spolia distrahenda et cupiditates suas saciandas convenisse.
marg.|  ALLEGORICE. Egypto etc. Contra Ecclesiam Egyptus cum Assyriis pugnat de quibus dicitur : Non timebo millia populi circumdantis me. Per Egyptum aerie potestates intelliguntur que Assyriis id est potentibus adiunguntur ut per eos electos Dei persequantur. Hoc autem faciunt ut impietatem suam sacient crudelitate penarum. Egyptus quoque dat manum Assyriis in sacietatem ipsis quando heretici sociantur hereticis ut se sacient acquisitione decepti populi. Sed iuxta hebraicam veritatem Ecclesia lamentatur quod ministri altaris pro terrenis rebus dant manus potentioribus qui divitiarum vel delictorum tenebris obscurantur. Egyptus enim tenebre interpretatur vel Assyriis id est dirigentibus qui se scilicet ad omnia mundana dirigunt ut divitiis affluant honoribus excellant quibus serviunt ministri Christi pro caducis et transitoriis et sic luminaria mundi tenebre fiunt qui manus ad sancta debent levare et cum Moyse ad celum tendere ne fiant graves unde in noctibus extollite manus vestras in sanctuarium et benedicite Dominum.
Numérotation du verset Lam. 5,7 
patres nostri
interl.|  ecclesiastici vel Adam et Eva
peccaverunt
interl.|  patres non comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt
et non sunt
interl.|  quia mortui
et nos iniquitates eorum portavimus
interl.|  originale peccatum vel penam culpe sacerdotum
interl.|  verba videntur obliquare in iudicem ut immeritos ulterius non affligat
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. HISTORICE. patres etc. Iudei iniquis patribus similes maledicta legis in se traxerunt quasi importabile iugum nolentes Christum recipere qui iugum legis venerat auferre quibus dicitur ut veniat super nos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram etc. et alibi :implete mensuram patrum vestrorum quibus verbis ostenditur quod imitatorse precedentium patrum in se delicta trahunt qui sua portare non sufficiunt. Quia ergo emulatores patrum hereditaria impietate Deum offenderunt quasi de radice in ramos et peccata et vindicta pervenerunt quasi patribus nostris similes et iniquitatem eorum et ultionem portamus.
marg.|  ALLEGORICE. Patres nostri etc. vox est christiani populi qui sacerdotum et principum peccatis flagellatur dicentis patres nostri peccaverunt etc. quasi non sunt qui debuerant et nos iniquitatis eorum vindicta sustinemus non tamen populus de se presumat quia pro merito plebis est electio pastoris neque imitatoribus culpa minuitur sed augetur unde Caym septies punitur Lamech septuagies septie. Post preceptum enim et exemplum maiorem peccantis pena sicut et peccatum. Potest etiam hoc referri ad originale peccatum cuius tabes in omnis transiit sed qui gratia sunt liberati non portant iniquitatem patris patres enim peccaverunt etc. Peccatum enim nihil est et qui peccat nihil est quia relicto vero esse voluit non esse id est peccare. Non dixit patres peccaverunt et non esse peccatum eorum. Illis enim defunctis #manet peccatum et pena peccati. Sed postquam peccatum in baptismo remissum est unusquisque propriis punitur malis aut remuneratur pro bonis.
Numérotation du verset Lam. 5,8 
interl.|  a fortuna
interl.|  quid debuerunt servire
interl.|  demones vel heretici vel mali prelati
non fuit
interl.|  si Deus non vult alius non potest
qui redimeret de manu
interl.|  potestate
#nisi Christus qui seipsum dedit in precium
eorum
marg.|  HISTORICE. Servi dominati etc. Easdem texit et retexit miserias semper aliquid novi adiiciens quamvis eadem revolvens et novos refert cruciatus ut pius iudex ad misericordiam moveatur. Servi dominati sunt quasi tu liberasti nos in brachio extento et exaltasti in regno nunc etiam servi dominantur nostri et non est qui redimat quasi cur oblivisceris consueta beneficia respice in nobis opera tua non nostra.
marg.|  ALLEGORICE. Servi dominati etc plorat gens sancta populus acquisitionis quod spiritales nequicie que tuam perdiderunt libertatem dominantur nostri et affligunt servitute peccati. Vel peccatorum servi in Ecclesiarum regimine constituti in eos quos Dominus redemit luporum utuntur rabie non canum defensione luctus ergo iste penitentium est qui laqueos sathane evadere cupiunt cuius dominatio subiugati sunt. Heretici quoque servi peccatorum dominantur eis quos deceperunt et servos faciunt vitiorum et interdum nemo est qui absolvat eos qui eorum dogmatibus irretiti sunt.
Numérotation du verset Lam. 5,9 
in animabus nostris afferebamus
interl.|  desiderio animarum quasi quam indigna patimur quam crudelia quam miseranda
panem nobis
interl.|  qui de celo descendit
interl.|  scripturarum virtutum
a facie gladii in deserto
interl.|  ab impugnatione insidiantis dyaboli qui cecidit de paradiso ut habitaret in deserto
marg.|  HISTORICE. In animabus etc. immensi laboris vexatio describitur cum tam anima quam corpus laborare ostenditur. Erat enim exterius labor quotidianum victum acquirendi interius labor a facie gladii quasi cum periculo vite acquirebatur panis.
marg.|  ALLEGORICE. In animabus nostris etc. Felix anima que tam ardenter petit panem vite scripturarum scilicet et virtutum quem acquirit a facie gladii solitudinis id est timendo et cavendo ab insidiis dyaboli contra hunc gladium opponendo scutum fidei ut salvetur a facie percussoris de quo dicitur ante faciem eius fuit paradysus et post eum solitudo deserti quia antequam fidelem animam irrumpat virtutibus floret quasi paradysus sed eius afflatu siccatur et in desertum redigitur. Relinquitur enim a Deo qui supplantatur a dyabolo.
Numérotation du verset Lam. 5,10 
pellis nostra
interl.|  mortalitatis
quasi clibanus
interl.|  dyabolus
exusta est a facie tempestatum famis
interl.|  spiritalis qui quasi turbo tempestatis animam concutit
marg.|  HISTORICE. Pellis nostra etc. plangitur pellis nostra quasi clibanus exusta qua primi parentes induti de paradyso sunt eiecti unde singulariter pellis non pelles dixit qui ex ipsis omnis unam contraximus pellem mortalitatis hec facta est quasi clibanus ardens id est dyabolus qui est fornax vitiorum quem quotidie novis concupiscentiarum incendit ustionibus. Hac adustione tempestate famis affligimur qui eterne vite #epistulis non reficimur. Alia vero translatio habet plagarum famis cum una plaga sit vel tempestas corporalis famis quia fames spiritalis vulnerat omnes sensus mentis et coporis. Hac quasi tempestatum turbine anima iactata raptatur unde sequitur : Mulieres in Syon etc.
Numérotation du verset Lam. 5,11 
mulieres
interl.|  Ecclesias
interl.|  heretici
interl.|  a persona eorum benivolentiam sibi acquirit
in Sion humiliaverunt
interl.|  adversarios in odium inducit quorum factum spurcum superbum et crudele ostendit
virgines in civitatibus Iuda
interl.|  diversis gradibus
interl.|  non furtim sed publice
marg.|  MULIERES. Hoc ad litteram Iudeis accidisse nemo dubitat et Christi Ecclesias fame et siti verbi Dei afflictas et hereticorum pravitate corruptas. Unde timeo ne corrumpantur sensus vestri a castitate que est in Christo Ihesu. Et infra despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Tales virgines corruptas fuisse merito propheta luget que si mulieres non fuissent muliebria non admisissent hereticorum fraudibus decepte et adulterino humiliate connubio.
marg.|  MORALITER. Mulieres etc. Quociens peccatorum feditate gravamur et de Syon altitudine ad humilia corruimus mulieres id est anime nostre in Syon id est in culmine Ecclesie levate humiliantur. Aliud est vero in Syon humiliari id est in Ecclesia corde contrito et humiliato peccata confiteri et sperare de misericordia iudicis. Aliud extra id est ab altitudine virtutum corruisse et per vitiorum humilitatem aberrasse. Unde supra. Docete filias vestras lamentum et unaqueque proximam suam planctum. Monet enim affectiones animarum lacrimis abluere et quasi filias ut penitentes plangant docere et operationes corporis nostri quasi proximas lamentationibus emundare. Fidelium enim mentes quasi Deo dicate virgines sunt. Civitates in quibus humiliantur diversi dicuntur gradus. Alia est enim professio sacerdotum alia levitarum alia monachorum alia virginum alia viduarum alia coniugatorum. In singulis sunt alique virgines alique non propositum servantes devirginantur. Unde supra : iuvenes mei et virgines mee abierunt in captivitatem.Vere enim omnes virgines sunt que corpore et spiritu incorrupto Deo serviunt. Iuvenes qui novitatem vite et fortitudinem induerunt sed multi hostium insidiis et scelerum flagiciis corruerunt.
Numérotation du verset Lam. 5,12 
interl.|  sacerdotes
interl.|  sicut Anthiochius et socii eius
manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
interl.|  quia hostium crudelitas nec etati pepercit nec dignitati
marg.|  HISTORICE. Principes manu etc. Principes Iudeorum suis ipsorum manibus aut hostium eculeo vel ceteris tormentis suspensos ex aliis gravioribus manifestum est. Senibus quoque reverendis facie et etate reverentia nulla impensa est.
marg.|  ALLEGORICE. Principes etc. doctore sancte Ecclesie hostium manibus ad alta suspenduntur quando intentionem boni operis deserentes ad voluntatem hostium distrahuntur et suarum manuum devincti operibus quasi in eculeo distenduntur unde sequitur : facies senum non erubuerunt. Nulli enim etati parcitur quia serpens callidissimus nec pueris miseretur nec iuvenes reveretur nec parcit senibus omnem etatem et dignitatem una #tempestate involuit. Sepe autem principes Ecclesie et seniores contumeliis affecti manibus suspensi sunt.
Numérotation du verset Lam. 5,13 
adolescentibus
interl.|  quartus conquestionibus locus hec enim fortuna et pristino honore indigna sunt
impudice
interl.|  factum spurcum nepharium unde hostes inducuntur in odium
abusi sunt
interl.|  masculi in masculos turpitudinem operantes
et pueri
interl.|  stulti
interl.|  quibus nec etas subvenit
in ligno
interl.|  cruce scilicet contempta
corruerunt
marg.|  HISTORICE. Adolescentibus etc. Alia interpretatio potentes molis molebant et iuvenes ligno confixi sunt. Sedechiam secundum historiam plangere videtur cui oculos rex Babylonis evulsit eumque molere fecit et iuvenes ligno crucifixit. Sed secundum nostram interpretationem Romanorum tangit flagicium qui masculis impudice abusi sunt. Unde masculi in masculos turpitudinem operantes. Pueri enim in ligno corruerunt qui in Christum in ligno pendentem credere noluerunt potentes quoque in ligno scandalizati sunt quasi pueri et molis molebant dum legem ad litteram infinito circumitu vertens perpetua cecitate damnati sunt sicut Samson erutis oculis molam circumvehit ut se explicare non possit sed in eisdem oberret vestigiis.
marg.|  ALLEGORICE. Adolescentibus etc. Sunt potentes secularibus divitiis et honoribus sunt et spiritalibus. Illi in seculi pertinacia et concupiscentia volvuntur hiis scripture molam relegunt et terunt volvunt et revolvunt. Hac mala molunt similaginem panis qui de celo descendit et polentam intellectuum in Dei sacrificium. Hii fervore spiritalis iuventutis in martyrio vicerunt ligno crucis fidei firmitate confixi quorum unus ait mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Ihesu Christi.
Numérotation du verset Lam. 5,14 
senes
interl.|  etate indigna
interl.|  primus locus conquestionis
interl.|  consiliarii
interl.|  iudices
de portis defecerunt
interl.|  aperite mihi portas iustitie etc
iuvenes
interl.|  qui dicunt psallam spiritu psallam et mente
de choro psallentium
interl.|  sanctorum
marg.|  HISTORICE. Senes defecerunt etc. Veteravi et senio confecti in ipsis portis fame consumpti sunt dum tremulis et confectis artubus ad victualia querenda egredi niterentur vel certe ab hostibus dispersi sunt consiliarii et iudices civitatis ne more solito consederent in portis. Iuvenes quoque perterriti officiis abrenuntiantes fugierunt de plateis.
marg.|  ALLEGORICE. Senes defecerunt de portis. Senes scilicet quorum sensus sunt cani mansueti et quieti. Sed si Deum offendunt de portis deficiunt de quibus dicitur aperite mihi portas iustitie etc. In his deficiunt dum scandalis fatigati iter rectum destituunt. Iuvenes deficiunt de choro psallentium cum in eis spiritale canticum deficit et a choro sanctorum alieni obliviscuntur canticum Domini.
Numérotation du verset Lam. 5,15 
defecit
interl.|  impenitentibus
gaudium
interl.|  auditui meo dabis gaudium
cordis nostri
interl.|  contriti et humiliati
interl.|  armoniam lugendi
chorus noster
interl.|  virtutum
marg.|  DEFICIT  GAUDIUM. Sextus locus conquestionis preter spem enim in miseriis se esse demonstrant et cum expectarent bonum in summas devenisse miserias.
marg.|  HISTORICE. Defecit gaudium etc. quia Iudei ad iracundiam Deum provocaverunt defecit omne gaudium eorum et chori quos in solennitatibus ducebant in luctum versi sunt.
marg.|  ALLEGORICE. Defecit etc. Vox est penitentium qui cor contritum et humiliatum Deo offerunt et quia #abem sponsus omne gaudium in luctum convertunt quod David recuperare desiderans ait: auditui meo dabis gaudium. Redde mihi leticiam salutaris tui. Quia spiritali contritione conpunctus medullam continuis orabat fletitibus.Unde Isaias: in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussurarum plage eius sanaverit in quo scilicet vulnus et livor et plaga tumens. #Queciens enim anima sagitta peccati vulneratur gaudium eius dissolvitur cum ad conscientiam revertitur. Chorus virtutum in lucrum commutatur quod in Azael recte figuratur qui tamquam caprea cursor erat velocissimus. Unde dum in caute et precipitante hostem insequeretur ictus in inguine periit. Sic animus qui velocissimos motus suos pacientia et gravitate non moderatur sepe in fornicacionem mentis et corporis precipitatu. Chorus vertitur in luctum quando in penitentibus virtutum chorus quasi armonia lugendi deploratur quod amisit et intentum servat penitendi ut post planctus et lacrimas redeat chorus idem ad gaudia.
Numérotation du verset Lam. 5,16 
cecidit corona
interl.|  honesti in Ecclesia vel fulgidi vel voluntas bona
capitis nostri ve nobis
interl.|  populo
interl.|  ergo
interl.|  amissa corona
quia peccavimus
interl.|  concessio
marg.|  HISTORICE. Cecidit corona etc. Deiectionem regni ideorum designatqoru ethonor periit etgloria.Unde supra : dic regi et dominatrici humiliamini et sedete quoniam cecidit de capite vestro corona glorie. Sed in alia interpretatione habetur descendit. Regnum enim Iudeorum usque ad Ioachim paulatim descencit in Sedechia omnino cecidit. Unde vox captivorum luctuosa additur ve nobis quia peccavimus.
marg.|  MORALITER. Cecidit etc. Corona capitis nostri bona voluntas est secundum illud. Scuto bone voluntatis tue coronasti nos. Tunc ergo mens nostra corona amittitur. Unde sequitur ve nobis quia peccavimus. Frustra enim ceteris laboramus si coronam non habemus voluntatis. Ita enim non solum per excessum sed etiam per voluntatis pessime desiderium delinquimus.
marg.|  ALLEGORICE. Cecidit corona. Sacerdotes Ecclesie et virgines quasi corona decoris sed hii sepe cadunt vitiis tabefacti. Fides quoque dum integritatem amittit quasi corona de capite cadit. Ipse autem Dominus secundum Isaiam Ecclesie corona est unde erit Dominus exercituum corona glorie etc. hanc coronam Ecclesia perdit dum fides Christi corrumpitur in quibusdam membris corona cadente. Ve imminet peccantibus quia ubi non est gubernator ibi ruit populus.
Numérotation du verset Lam. 5,17 
propterea mestum factum est
interl.|  penitentia contritum
interl.|  cor contritum et humiliatum Deus non despicies
cor nostrum ideo contenebrati sunt
interl.|  corruptione peccati
oculi nostri
interl.|  interiores
interl.|  qui debuerunt aspicere in Deum
interl.|  provisores in Ecclesia
marg.|  HISTORICE. Propterea etc. Cor Iudeorum in utraque captivitate mestum fuisse et oculos lacrimis et dolore contenebratos omnibus patet.
marg.|  ALLEGORICE. Propterea mestum etc. Vox est penitentium duplex autem mesticie et doloris species est unde Isaias dolor meus super dolorem etc. quia peccatorum dolori dolor additur compunctionis. Est dolor malus de quo dicitur : in dolore peries filios. Est et bonus secundum illud dolor meus renovatus est. Itaque post peccatum mesticia cor humiliatur ut huius doloris medicina infirmitas abscedat. Contenebrati sunt oculi malicia scilicet peccatorum infecti et cecati ut Christi lumen videre non possint qui est mons abscisus de monte sine manibus et in montem magnum exaltatus. Quia disperiit id est cum esset equalis Patri semetipsum exinanivit ut qui non vident videant et qui vident ceci fiant. Ideo obtenebratis oculis hunc montem non vident perfidi quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo persecutores scilicet vel heretici qui male senserunt de incarnatione Christi Ecclesiam lacerantes et catholicam fidem fraudulenter corrumpentes. Ideo partes vulpium erunt. Vulpes fuit Herode persecutor Christi et Iohannis unde dicite vulpi illi. Sunt et heretici vulpes secundum illud : capite nobis vulpes que demoliuntur vineas.
Numérotation du verset Lam. 5,18 
propter montem Sion quia disperiit
interl.|  decimus locus conquestionis per quem solitudo demonstratur
interl.|  Christum
interl.|  Ecclesie
interl.|  exinaniens se formam servi accipiens
vulpes
interl.|  persecutores heretici
ambulaverunt in eo
interl.|  lacerando de Christo male senciendo
Numérotation du verset Lam. 5,19 
Tu autem Domine
interl.|  a persona iudicis cuius fortitudinem magnitudinem predicat sine assentatione
in eternum permanebis solium tuum {t. 3, Erfurt, f. 180ra ; facsim., p. 215a} [Rusch, f.  180ra ] in generatione et generatione.
marg.|  INETERNUM. Idem David tu autem Domine in eternum permanebis et alibi tu autem idem ipse es etc. Permanebis. Non est temporalis mansio nec localis nec aliud quam ipse sed ipsa una et individua et permanens essentia quasi quamvis Filius se exinaniverit formam servi accipiens manet tantum ineternum.
marg.|  SOLIUM  TUUM etc. Sedes tua Deus in seculum seculi et alibi : regnum tuum regnum omnium seculorum dum solium audis intellige iudicem et time quasi Deum time et mandata eius observa etsi secundum hominem iudicatur regnum tamen eius est ineternum.
Numérotation du verset Lam. 5,20 
Quare imperpetuum
interl.|  non imperpetuum irascetur neque in eternum comminabitur non secundum peccata nostra facit nobis

imperpetuum] in perpetuum Weber
oblivisceris nostri, derelinques nos
interl.|  passionibus subiacere
in longitudinem dierum ?
marg.|  QUARE  IMPERPETUUM. Post omni modas lamentionis species ad eum solum preces convertit qui solus potest consolari.
marg.|  Quare imperpetuum. Hoc nobis assidue exorandum ne obliviscatur nostri ne derelinquit nos imperpetuum quod bene vocibus oramus sed melius rebus exoramus. Simus ergo memores eius ne obliviscatur nostri quia non obliviscitur #misericordiam Deus nisi nos obliviscamur et si obliti fuerimus ipse gratiam inspirat oblivionem fugat unde reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terre.
marg.|  OBLIVISCERIS. Cui simile est illud : usquequo Domine oblivisceris me in finem non quod obliviscatur #misericordiam Deus sed cum differt auxiliari videtur oblitus ut sic accendat desiderium et dulcius sit solacium et ipse interim rideat de penis innocentum. Sicut figulus vasa sua probat ut vasa in honorem faciat quia vasa figuli probat fornax.
Numérotation du verset Lam. 5,21 
interl.|  sed
Converte nos
interl.|  iudicem humiliter et suppliciter obsecrat
Domine ad te et convertemur, innova dies nostros sicut a principio.
interl.|  unde egressus eius sicut a principio
marg.|  CONVERTE. Convertendo quia conversio reparationis inicium est dierum innovatio eternitatis perceptio.
marg.|  CONVERTE  NOS  DOMINE. Aversiones nostre multe sunt unde alibi: converte nos Domine salutaris noster converte per gratiam et convertemur quantum est in nobis arbitrio libertatis unde gratia Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non non fuit. Gratia enim vocantis precedit et excitat libertatem voluntatis. Nostrum est quod decidimus Dei quod resurgimus. Homines enim caro sunt spiritus va et non re non est enim volentis neque cur sed miserentis Dei. Notandum tamen quod gratia Dei non convertimur nisi et nostra voluntate convertamur est autem quoddam velamen nostre infirmitatis sensibus nostris obiectum quod nisi illuminatione Dei fuerit remotum converti non valemus libertas ergo per gratiam redditur. Semper ergo nobis orandum est converte nos Domine.
marg.|  INNOVA etc. Ad hoc principium revocamur cum convertimur cum ad illud pervenerimus innovabimur. Inveterati enim et corrupti sumus et dies eternitatis perdidimus quos per conversionem recipimus unde alibi converte me Domine et convertar ad te.
Numérotation du verset Lam. 5,22 
Sed proiiciens
interl.|  a te qui ubique es
repulisti nos,
interl.|  quasi pollutos
iratus es
interl.|  peccatis nostris
interl.|  ut Pater non irascaris ut iudex
contra nos vehementer.
interl.|  contrarios tibi
marg.|  IRATUS  ES etc. Prima repulsio est qua temptatori tradimur. Secunda cum temptati succumbimus ad temptandum sine ira Dei repellimur de qua dicitur non repulit Deus plebem suam quam prescivit quando autem vincimur et postea non penitemus irascitur Deus vehementer unde quis novit potestatem ire tue etc. Aliquando enim irascitur ut pater quando verbis increpat delinquentem et facit penitentem. Irascitur autem ut Dominus quando corripit ut durus et statim ulciscitur unde Moyses: ne irascatur furor tuus contra populum tuum. Ut iudex irascetur cum dicet: lte maledicti etc. cum iam nec penitentie nec venie locus erit.
marg.|  GILIBERTUS. Sufficiant hec ad expositionem Lamentationum Ieremie que de patrum fontibus hausi ego Gilibertus, Autissiodorensis Ecclesie diaconus.


vehementer] + Explicit liber Ieremie prophete Weber
Gilibertus Rusch ] om. P15509 P15513   P15220 Gilibertus Autissiodorensis] scrips., Gilibertus Antisiodorensis Rusch , Gilebertus Altisiodorensis P15509 , Gillebertus Altisiodorensis P15513 , Gilbertus Anfisiodorensis P15220




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lam. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber35.xml&chapitre=35_5)