initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<36. *Baruch*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Bar. 3,1 
Et nunc Domine omnipotens Deus Israel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te.
Numérotation du verset Bar. 3,2 
Audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
Numérotation du verset Bar. 3,3 
quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in evum ?
Numérotation du verset Bar. 3,4 
Domine omnipotens Deus Israel audi nunc orationem mortuorum Israel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et agglutinata sunt nobis mala.
Numérotation du verset Bar. 3,5 
Noli meminisse iniquitatis patrum nostrorum sed memento manus tue et nominis tui in tempore isto :

iniquitatis Rusch ] iniquitatum Clementina , iniquitates Weber
Numérotation du verset Bar. 3,6 
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine : {t. 3, Erfurt, f. 181a; facsim., p. 218a} [Rusch, f. 181a]
Numérotation du verset Bar. 3,7 
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum qui peccaverunt ante te.

convertimur ab iniquitate Rusch Clementina ] convertemus iniquitatem Weber
Numérotation du verset Bar. 3,8 
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie quo nos dispersisti in improperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster.

hodie quo Rusch Weber (hodie in captivitate nostra sumus quo inv. )] hodie qua Clementina discesserunt Rusch Weber ] recesserunt Clementina
Numérotation du verset Bar. 3,9 
Audi Israel mandata vite auribus percipe ut scias prudentiam.

percipe Rusch Clementina ] percipite Weber
Numérotation du verset Bar. 3,10 
Quid est Israel quod in terra inimicorum es

Israel Rusch Clementina ] + quid est Weber
Numérotation du verset Bar. 3,11 
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis. Deputatus es cum descendentibus in infernum ?
Numérotation du verset Bar. 3,12 
Dereliquisti fontem sapientie.
Numérotation du verset Bar. 3,13 
Nam si in via Dei ambulasses habitasses utique in pace super terram.

Nam Rusch Clementina ] om. Weber | utique Rusch Clementina ] om. Weber | super terram Rusch ] sempiterna Clementina Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,14 
Disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vite et victus ubi sit lumen oculorum et pax.
Numérotation du verset Bar. 3,15 
Quis invenit locum eius ? et quis intravit in thesauros eius ?
Numérotation du verset Bar. 3,16 
Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias que sunt super terram ?
Numérotation du verset Bar. 3,17 
qui in avibus celi ludunt10 

10  ludunt Rusch Clementina ] inludunt Weber
Numérotation du verset Bar. 3,18 
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidunt11  homines et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum ?

11  confidunt Rusch Clementina ] confidebant Weber
Numérotation du verset Bar. 3,19 
Exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exurrexerunt12  .

12  exurrexerunt Rusch Weber ] surrexerunt Clementina
Numérotation du verset Bar. 3,20 
Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem discipline ignoraverunt
Numérotation du verset Bar. 3,21 
neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam. A facie ipsorum longe facta est.
Numérotation du verset Bar. 3,22 
non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman.
Numérotation du verset Bar. 3,23 
Filii quoque Agar qui exquisierunt13  prudentiam que de terra est negotiatores Terre14  et Theman et fabricatores15  et exquisitores prudentie et16  intelligentie, viam autem sapientie nescierunt neque commemorati sunt semitas eius.

13  exquisierunt Rusch ] exquirunt Clementina Weber | 14  terre Rusch cum Θ] Merrhe Clementina Weber cum Edmaior | 15  fabricatores Rusch ] fabulatores Clementina Weber | 16  prudentie et Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Bar. 3,24 
O Israel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius !
Numérotation du verset Bar. 3,25 
magnus17  et non habens18  finem : excelsus et immensus.

17  magnus Rusch , Weber ] + est Clementina 18  habens Rusch ] habet Clementina Weber
Numérotation du verset Bar. 3,26 
Ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum.
Numérotation du verset Bar. 3,27 
Non hos elegit Dominus19  neque viam discipline invenerunt20   ; propterea perierunt.

19  Dominus Rusch Clementina ] Deus Weber 20  invenerunt Rusch Clementina ] dedit illis Weber
Numérotation du verset Bar. 3,28 
Et quoniam non habuerunt21  sapientiam interierunt22  propter suam insipientiam.

21  propterea perierunt. 28 Et quoniam non habuerunt Rusch Clementina ] et perierunt eo quod non haberent Weber 22  interierunt Rusch Clementina ] et perierunt Weber
Numérotation du verset Bar. 3,29 
Quis ascendit in celum et accepit eam et eduxit23  eam de nubibus ?

23  eduxit Rusch Clementina ] deduxit Weber
Numérotation du verset Bar. 3,30 
Quis transfretavit mare et invenit illam et attulit illam super aurum electum ?
Numérotation du verset Bar. 3,31 
Non est qui possit scire vias24  eius neque qui exquirat semitas eius :

24  vias Rusch Clementina ] viam Weber
Numérotation du verset Bar. 3,32 
sed qui scit universa novit eam et invenit25  eam prudentia sua. Qui preparavit terram in eterno tempore et replevit eam bipedibus26  et quadrupedibus.

25  invenit Rusch Clementina ] adinvenit Weber 26  bipedibus] pecudibus Weber
Numérotation du verset Bar. 3,33 
qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obedit27  illi in tremore.

27  obedit Rusch Clementina ] obaudit Weber
Numérotation du verset Bar. 3,34 
Stelle autem dederunt lumen in custodiis suis et letate sunt.
Numérotation du verset Bar. 3,35 
Vocate sunt et dixerunt : adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate qui fecit illas.
Numérotation du verset Bar. 3,36 
Hic est28  Deus noster et29  non estimabitur alius adversus eum.

28  est Rusch Clementina ] om. Weber 29  et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 3,37 
Hic adinvenit omnem viam discipline et tradidit illam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. {t. 3, Erfurt, f. 181b; facsim., p. 218b} [Rusch, f. 181b]
Numérotation du verset Bar. 3,38 
Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Bar. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber36.xml&chapitre=36_3)