initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<36. Baruch**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Bar. 4,1 
Hic liber mandatorum Dei et lex que est in eternum. Omnes qui tenent eam pervenient ad vitam ; qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

1 pervenient Rusch Clementina] om. Weber 2 dereliquerunt Rusch Clementina] dereliquerit Weber
Numérotation du verset Bar. 4,2 
Convertere, Iacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius.
Numérotation du verset Bar. 4,3 
Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti aliene.

alteri Rusch Clementina] altero Weber
Numérotation du verset Bar. 4,4 
Beati sumus, Israel, quia que Deo placent manifesta sunt nobis.

quia Rusch Clementina] quoniam Weber
Numérotation du verset Bar. 4,5 
Animequior esto, populus Dei, memorabilis Israel.
Numérotation du verset Bar. 4,6 
Venundati estis gentibus non in perditionem, sed propter quod in ira Dei ad iracundiam provocastis Dominum traditique estis adversariis.

Dei] om. Weber | Dominum] Deum Weber | tradidique] tradidi Weber |
Numérotation du verset Bar. 4,7 
Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum eternum, immolantes demoniis et non Deo.
Numérotation du verset Bar. 4,8 
Obliti enim estis eum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Hierusalem.

enim Rusch Clementina] autem Weber eum Rusch Weber] Deum Clementina
Numérotation du verset Bar. 4,9 
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit : Audite confines Sion. Adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
Numérotation du verset Bar. 4,10 
Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Eternus.
Numérotation du verset Bar. 4,11 
Nutrivi enim illos cum iocunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
Numérotation du verset Bar. 4,12 
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam ; a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei.
Numérotation du verset Bar. 4,13 
Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia10  ingressi sunt.

10  iustitia Rusch Clementina] iustitias Weber
Numérotation du verset Bar. 4,14 
Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Eternus.
Numérotation du verset Bar. 4,15 
Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam et alterius lingue,
Numérotation du verset Bar. 4,16 
qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt. Et abduxerunt dilectos vidue, et a filiis unicam desolaverunt.
Numérotation du verset Bar. 4,17 
Ego autem quid possum adiuvare vos ?
Numérotation du verset Bar. 4,18 
Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset Bar. 4,19 
Ambulate, filii, ambulate; ego enim derelicta sum sola.
Numérotation du verset Bar. 4,20 
Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
Numérotation du verset Bar. 4,21 
Animequiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
Numérotation du verset Bar. 4,22 
Ego enim speravi in eternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia que veniet vobis ab eterno salutari nostro.
Numérotation du verset Bar. 4,23 
Emisi enim vos cum luctu et ploratu ; reducet autem vos mihi Dominus11  cum gaudio et iocunditate in sempiternum.

11  Dominus Rusch Clementina] Deus Weber
Numérotation du verset Bar. 4,24 
Sicut enim viderunt vicine Sion captivitatem vestram a Deo12  , sic videbunt et in celeritate salutem vestram in13  Deo que superveniet vobis cum honore magno et splendore eterno.

12  a Deo Rusch Clementina] om. Weber 13  in] a Weber
Numérotation du verset Bar. 4,25 
Filii, patienter sustinete iram que supervenit vobis. Persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
Numérotation du verset Bar. 4,26 
Delicati mei ambulaverunt vias asperas ; ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
Numérotation du verset Bar. 4,27 
Animequiores {t. 3, Erfurt, f. 181va; facsim., p. 218a} [Rusch, f. 181va] estote filii et proclamate ad Dominum14  . Erit enim memoria vestra ab eo qui duxit15  vos.

14  Dominum Rusch Clementina] Deum Weber 15  duxit Rusch Clementina] ducit Weber
Numérotation du verset Bar. 4,28 
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.
Numérotation du verset Bar. 4,29 
Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iocunditatem cum salute vestra.
Numérotation du verset Bar. 4,30 
Animequior esto, Hierusalem. Exhortatur enim te, qui te nominavit.
Numérotation du verset Bar. 4,31 
Nocentes peribunt16  , qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur.

16  peribunt Rusch Clementina] parebunt Weber
Numérotation du verset Bar. 4,32 
Civitates quibus servierunt filii tui punientur et17  que accepit filios tuos.

17  punientur et Rusch Clementina] punientur Θ, punietur Weber
Numérotation du verset Bar. 4,33 
Sicut enim gavisa est in tua ruina et letata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione.
Numérotation du verset Bar. 4,34 
Et amputabitur exsultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum.
Numérotation du verset Bar. 4,35 
Ignis enim superveniet ei ab Eterno in longiturnis diebus, et habitabitur a demoniis in multitudine18  temporis.

18  multitudine Rusch Clementina] multitudinem Weber
Numérotation du verset Bar. 4,36 
Circumspice, Hierusalem, ad orientem et vide iocunditatem a Deo tibi venientem.
Numérotation du verset Bar. 4,37 
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Bar. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber36.xml&chapitre=36_4)