initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<36. *Baruch*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Bar. 6,0 
Incipit exemplum epistole eiusdem quam misit Ieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut annuntiaret illis secundum quod preceptum est illi a Deo.

1 Incipit ΩF ΩS Rusch ] om. Weber | 2 exemplum Rusch Weber ] exemplar Clementina | 3 eiusdem ΩS Rusch ] om. Weber | 4 abductos Rusch Weber ] abducendos Clementina | 5 annuntiaret Rusch Clementina ] nuntiaret Weber | 6 Incipit… a Deo Bar. 5 in fine ] = Bar. 6 tit. Weber |
Numérotation du verset Bar. 6,1 
Propter peccata que peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum.

Babyloniorum Rusch Clementina ] Babylonum Weber
Numérotation du verset Bar. 6,2 
Ingressi itaque in Babylonem eritis ibi annis plurimis et temporibus longis10  usque ad generationes septem ; post hoc autem educam vos inde cum pace.

Babylonem Rusch Clementina ] Babyloniam Weber | ibi Rusch Clementina ] illic Weber | 10  temporibus longuis] tempus longum Weber |
Numérotation du verset Bar. 6,3 
Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in humeris11  portari ostentantes metum gentibus.

11  humeris Rusch Clementina ] umeros Weber
Numérotation du verset Bar. 6,4 
Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis {t. 3, Erfurt, f. 181vb; facsim., p. 218b} [Rusch, f. 181vb] et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.
Numérotation du verset Bar. 6,5 
Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te12  oportet adorari Domine.

12  Te Rusch Clementina ] tibi Weber
Numérotation du verset Bar. 6,6 
Angelus autem13  meus vobiscum est, ipse autem exquiram animas vestras.

13  autem Rusch , Weber ] enim Clementina
Numérotation du verset Bar. 6,7 
Nam ligna14  ipsorum polita a fabro ; ipsa enim15  inaurata et inargentata ; falsa sunt, et non possunt loqui.

14  ligna Rusch ] lingua Weber 15  enim Rusch Clementina ] autem Weber
Numérotation du verset Bar. 6,8 
Et sicut virgini amanti ornamenta16  , ita accepto auro fabricata17  sunt.

16  ornamenta Rusch Clementina ] ornamenti Weber 17  fabricata Rusch ] fabricati Weber
Numérotation du verset Bar. 6,9 
Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum ; unde subtrahunt18  sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsis19  .

18  subtrahunt Rusch Clementina ] subtrahent Weber 19  semetipsis Rusch Weber ] semetipsos Clementina
Numérotation du verset Bar. 6,10 
Dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant ; et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.
Numérotation du verset Bar. 6,11 
Hi autem non liberantur ab erugine et tinea.
Numérotation du verset Bar. 6,12 
Opertis autem illis veste purpurea, extergent20  faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.

20  extergent Rusch Weber ] extergunt Clementina
Numérotation du verset Bar. 6,13 
Sceptrum autem habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit.
Numérotation du verset Bar. 6,14 
Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii.
Numérotation du verset Bar. 6,15 
Non21  ergo reverimini22  eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.

21  Non Rusch Clementina ] Ne Weber 22  reverimini Rusch ] inveneritis Θ, timueritis Weber
Numérotation du verset Bar. 6,16 
Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium.
Numérotation du verset Bar. 6,17 
Et sicut alicui qui regem offendit circumsepte sunt ianue aut sicut ad sepulcrum adductum mortuum, ita tutant23  sacerdotes ostia clausuris et seris ne a latronibus expolientur.

23  tutant Rusch Weber ] tutantur Clementina
Numérotation du verset Bar. 6,18 
Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt. Sunt autem sicut trabes in domo.
Numérotation du verset Bar. 6,19 
Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt24  eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt.

24  comedunt Rusch Clementina ] comedent Weber
Numérotation du verset Bar. 6,20 
Nigre fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.
Numérotation du verset Bar. 6,21 
Supra corpus eorum et supra caput eorum25  volant noctue et hirundines et aves etiam similiter et catte.

25  eorum Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 6,22 
Unde sciatis26  quia non sunt dii. Ne ergo timueritis eos.

26  sciatis Rusch Clementina ] scietis Weber
Numérotation du verset Bar. 6,23 
Aurum etiam quod habent ad specimen27  , nisi aliquis exterserit eruginem, non fulgebunt. Neque enim dum conflarentur sentiebant.

27  specimem Rusch ] speciem est Clementina Weber
Numérotation du verset Bar. 6,24 
Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est in28  ipsis.

28  est in Rusch Weber ] inest Clementina
Numérotation du verset Bar. 6,25 
Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus. Confundantur etiam qui colunt ea.
Numérotation du verset Bar. 6,26 
Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt29  , neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit sed sicut mortuis humeri30  illis apponentur.

29  consurgunt Rusch Clementina ] surgent Weber 30  humeri Rusch ] munera eorum Clementina Weber
Numérotation du verset Bar. 6,27 
Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid impertiunt.
Numérotation du verset Bar. 6,28 
De sacrificiis eorum fete et menstruate contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
Numérotation du verset Bar. 6,29 
Unde enim vocantur dii ? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis,
Numérotation du verset Bar. 6,30 
et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam31  , quorum capita nuda sunt.

31  barbam rasam Rusch Clementina ] barba rasa Θ, barbas rasas Edmaior. , babarbas rasa Weber
Numérotation du verset Bar. 6,31 
Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui.
Numérotation du verset Bar. 6,32 
Vestimenta32  eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.

32  Vestimena Rusch Clementina ] a vestimento Weber
Numérotation du verset Bar. 6,33 
Neque si quid mali patiuntur33  ab aliquo neque si quid boni34  poterunt retribuere ; neque regem constituere possunt {t. 3, Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 219a} [Rusch, f. 182ra ] neque auferre.

33  patiuntur Rusch Clementina ] patiantur Weber 34  boni Rusch Clementina ] bonum Weber
Numérotation du verset Bar. 6,34 
Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt35  .

35  neque hoc requirunt Rusch Clementina ] nec hoc requirent Weber
Numérotation du verset Bar. 6,35 
Hominem a morte non liberant, neque infirmum36  a potentiori eripiunt37  .

36  infirmum Rusch Clementina ] infimum Weber 37  eripiunt Rusch Clementina ] eripient Weber
Numérotation du verset Bar. 6,36 
Hominem cecum ad visum non restituunt38   ; de necessitate hominem non liberabunt.

38  restituunt Rusch Clementina ] restituent Weber
Numérotation du verset Bar. 6,37 
Vidue non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
Numérotation du verset Bar. 6,38 
Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei et lapidei et39  aurei et argentei. Qui autem colunt ea40  , confundentur.

39  et Rusch Clementina ] om. Weber 40  ea Rusch Clementina ] illa Weber
Numérotation du verset Bar. 6,39 
Quomodo ergo estimandum est aut dicendum illos esse deos ?
Numérotation du verset Bar. 6,40 
Adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud41  ad Bel, postulantes ab eo loqui

41  offerunt illud Rusch Clementina ] offerent illum Weber
Numérotation du verset Bar. 6,41 
quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea. Sensum enim non habent ipsi dii illorum.
Numérotation du verset Bar. 6,42 
Mulieres autem circumdate42  funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum.

42  circumdate Rusch Clementina ] circumdatis Weber
Numérotation du verset Bar. 6,43 
Cum autem aliqua ex ipsis, abstracta43  ab aliquo transeunte, dormierit cum eo44  , proxime sue exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus sit.

43  abstracta Rusch ] adtracta Weber 44  cum eo Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 6,44 
Omnia autem que illis fiunt, falsa sunt. Quomodo45  estimandum aut dicendum est illos esse deos ?

45  Quomodo Rusch Clementina ] + ergo Weber
Numérotation du verset Bar. 6,45 
A fabris autem et ab aurificibus facta sunt. Nihil aliud erunt46  , nisi id quod volunt esse sacerdotes.

46  erunt Rusch Clementina ] erint Weber
Numérotation du verset Bar. 6,46 
Artifices47  etiam ipsi qui ea48  faciunt non sunt multi temporis. Numquid ergo possunt ea49  que fabricata sunt ab ipsis esse dii ?

47  Artifices Rusch Clementina ] aurifices Weber | 48  ea Rusch Clementina Weber ] eam Weber (Θ) | 49  ea Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Bar. 6,47 
Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.
Numérotation du verset Bar. 6,48 
Nam cum supervenerit illis prelium et mala, cogitant sacerdotes apud se50  ubi se abscondant cum illis.

50  sacerdotes apud se Rusch Clementina ] post se sacerdotes Weber
Numérotation du verset Bar. 6,49 
Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt ?
Numérotation du verset Bar. 6,50 
Nam cum sint lignea51  inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab52  universis gentibus et regibus que manifesta53  sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum opus Dei cum54  illis.

51  lignea Rusch Clementina ] + et Weber | 52  ab Rusch Clementina ] om. Weber | 53  manifesta Rusch Clementina ] manifestata Weber | 54  opus Dei cum Rusch Clementina ] Dei opus in Weber |
Numérotation du verset Bar. 6,51 
Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est.
Numérotation du verset Bar. 6,52 
Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.
Numérotation du verset Bar. 6,53 
Iudicium quoque non discernent, neque regiones55  liberabunt ab iniuria, quia nihil possunt, sicut cornicule inter medium celi et terre.

55  regiones Rusch Clementina ] regionem Weber
Numérotation du verset Bar. 6,54 
Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum et56  argenteorum et aureorum57  , sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur ; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.

56  et] om. Clementina , Weber 57  argenteorum –et- aureorum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Bar. 6,55 
Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo estimandum est aut recipiendum quia dii sunt ?
Numérotation du verset Bar. 6,56 
Non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et inargentati58  quibus iniqui59  fortiores sunt.

58  inargentati Rusch Clementina ] argentati Weber 59  iniqui Rusch ] hii qui Weber
Numérotation du verset Bar. 6,57 
Aurum et argentum et vestimentum quo60  operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferent61  .

60  quo Rusch Clementina ] quod Weber 61  ferent Rusch Clementina ] ferunt Weber
Numérotation du verset Bar. 6,58 
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriatur62  qui possidet illud63  vel ostium in domo quod custodit que in pace64  sunt, quam falsi dii.

62  gloriatur] gloriabitur ΩF Weber | 63  illud Rusch Clementina ] + quam falsi dii Weber | 64  pace] ipsa Weber |
Numérotation du verset Bar. 6,59 
Sol quidem et luna ac65  sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt.

65  ac Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 6,60 
Similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est. Idipsum autem et spiritus in omni regione spirat
Numérotation du verset Bar. 6,61 
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a {t. 3, Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 219b} [Rusch, f. 182rb ] Deo perambulare in66  universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis.

66  in] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 6,62 
Ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas, facit quod preceptum est ei. Hec autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.
Numérotation du verset Bar. 6,63 
Unde neque estimandum67  est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt68  neque iudicium iudicare, neque facere69  hominibus.

67  estimandum Rusch Weber ] existimandum Clementina | 68  possunt Rusch Clementina ] possint Weber | 69  facere Θ Rusch Edmaior. ] + quidquam Clementina , benefacere Weber |
Numérotation du verset Bar. 6,64 
Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.
Numérotation du verset Bar. 6,65 
Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.
Numérotation du verset Bar. 6,66 
Signa enim70  in celo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.

70  enim Rusch ] etiam Weber
Numérotation du verset Bar. 6,67 
Bestie meliores sunt illis que possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.
Numérotation du verset Bar. 6,68 
Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos.
Numérotation du verset Bar. 6,69 
Nam sicut in cucumerario71  formido nihil custodit, ita sunt dii illorum72  * lignei, et argentei et inaurati.

71  cucumerario Rusch Clementina ] cucumeraria Weber 72  illorum Weber ] illorii cacogr. Rusch ( Erfurt, facsim. )
Numérotation du verset Bar. 6,70 
Eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet. Similiter et mortuo proiecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati.
Numérotation du verset Bar. 6,71 
A purpura quoque et murice73  que supra illos74  teneant75  scietis itaque quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo comeduntur et erit76  opprobrium in regione.

73  murice Rusch Clementina ] marmore Weber | 74  illos Rusch Clementina ] illud Weber | 75  teneant] tineant Weber | 76  erit Rusch Weber ] erunt Clementina |
Numérotation du verset Bar. 6,72 
Melior est homo iustus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Bar. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber36.xml&chapitre=36_6)