initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <37. Ezechiel> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, Annalisa Chiodetti collaborante, Marie-José Sorbets glossas transcripsit, Parisiis, 2019. [en cours de révision] Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 183ra-232vb ; facsim., p. 221a-320b. Textus Bibliae : Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1266-1340. <37.1> Incipit prologus in Ezechielem prophetam   {t. 3 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 221a} Ezechiel propheta, cum Ioachim rege Iuda Iuda] Iudae Weber captivus ductus est in Babylonem, ibique his qui cum eo captivi captivi] capti PL28 Weber fuerant prophetavit, penitentibus quod ad Ieremie vaticinium se ultro adversariis tradidissent et viderent adhuc urbem Hierosolymam stare, quam ille casuram esse predixerat. Tricesimo autem etatis sue anno et captivitatis quinto, exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Ieremias in Iudea prophetaverunt. Sermo eius nec satis disertus nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse fuit sicut et ipse fuit sicut] + et PL28 , et ipse sicut et Weber Ieremias, principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et vulgata eius editio non multum distat ab hebraico. Unde Unde] + non Clementina satis miror quid cause extiterit, ut si eosdem in universis libris habemus interpretes, in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc iuxta translationem nostram quoniam quoniam] scrips. cum Clementina , qm (quantum ?} Rusch , quia PL28 Weber , per cola scriptus et comata, manifestiorem legentibus sensum legentibus sensum] inv. Weber tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos compellat ut scribant. Sed vereor ne illud eis eveniat, quod grece significantius dicitur, ut vocentur phagolidoroi phagoloidoroi] scrips ., φαγο Λ οίδοροι PL28 Weber , fagolidori Rusch quod est manducantes senecias quod est… senecias Rusch ] hoc est manducantes ( A , manducans cett. ) senecias Weber ( A O M Φ), quod est manducantes sannas Clementina , id est manducantes sannas PL28 , om. Weber . Prologus in Ezechielem, Edminor., p. 1266 [CPL 0591 F (A)]. . Codd. : PL28, 937D-940A, Rusch Weber , p. 1266 <37.2 Prothemata in Ezechielem prophetam>  ORIGENES. Non omnis captivus propter peccatum suum captivus. Populus pro peccato traditur, Nabuchodonosor in Babylonem ducitur et prophete cum eis et viri sancti ut in eis captivi consolationem et admonitionem haberent, et correcti in patriam redirent ; aliter enim non peniterent. Excruciat Deus nocentes sed ut pater tormentis clementiam miscet. In Egyptiis quoque hoc attende : voluit eos punire, sed iram suam temperavit. Unde Ioseph in Egyptum descendit, pharao somnium vidit et multa huiusmodi huiusmodi] hmõi cacogr . Rusch premisit ut providerent sibi. Amat nos Deus etiam iratus. Sed parvuli non possunt cum emolumento scire quod amentur a patre ; unde Ps. 30, 20. : « Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine quam abscondisti timentibus te », non amantibus. Cum ergo audieris de populi captivitate, crede quidem secundum fidem historie, sed in significationem rei alterius precessisse. Tu enim, qui fidelis vocaris, qui in Hierusalem commoraris, si peccaveris Nabuchodonosor, id est diabolo, traditus in Babylonem, id est in confusionem duceris ; si penitentiam egeris, mittetur tibi Esdras, id est adiutor scilicet verbum iuvans, qui te reducat et Hierusalem edificare faciat. In Adam enim omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificantur. Fuit autem Adam in paradiso sed serpens captivavit eum et de paradiso eiecit et venit in locum lacrimarum. Serpens hostis contratrius veritati, non tamen a principio neque statim supra pectus et ventrem suum ambulavit, sicut Adam et Eva non statim peccaverunt ita et serpens aliquando non serpens cum in paradiso deliciarum moraretur."Deus quippe mortem non fecit" Sap. 1, 13. nec malitiam operatus est : liberum arbitrium et homini et angelo ad universa permisit. Alii ergo per arbitrii libertatem ad bonorum ascenderunt summitatem, alii in malitie profundum corruerunt. Melius autem fuit unumquemque derelictum proprio arbitrio niti laborare et per bona opera esse sibi causam salutis quam dormientem et otiosum in terrena prosperitate quiescere. Ezechiel, filius hominis, figura Christi qui predicat captivis remissionem.  Prophetia autem presentis nec futuri attestatione indiget nec preteriti Cf. Gregorius Magnus , Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 73 : « Prophetia autem praesentis temporis nec praeteriti attestatione indiget, nec futuri, quia cum res occulta per prophetiae uerba detegitur, ueritati illius res ipsa quae ostenditur attestatur »..  GREGORIUS. Prophetie tempora tria sunt : preteritum, presens et {t. 3 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 221b} futurum, sed in duobus prophetia ethimologiam perdit, que prophetia dicta quod futura predicat cum de preterito vel de presenti agit nominis sui rationem amittit quia ea dicuntur que preterita vel presentia sunt. Prophetia de futuro : « Ecce virgo concipiet et pariet filium » Is. 7, 14. ; de preterito : « In principio creavit Deus celum et terram » Gn. 1, 1. ; de presenti qua Paulus dicit 1Cor. 14, 24-25 : « Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus : 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit ». :"Si autem omnis prophetet intret autem quis infidelis aut hypocrita" etc. usque ad « occulta cordis eius manifesta fiunt » in quo notatur presentia prophetari. Unde animadvertitur quia prophetia dicitur, non quia predicit futura, sed quia prodit occulta. Rem quippe sicut in futuro ab oculis nostris subtrahunt tempora, ita in presenti subtrahit causa. Presens enim cogitatio absconditur in latenti corde. Aliquando autem res per absentem tegitur locum, que nudatur per spiritum et ibi est presens prophetantis animus ubi non est corpus ; unde ad Giezi Helyseus 4Rg. 5, 26. :"Nonne cor meum erat in presenti quando reversus est homo in occursum tibi ?"  Cf. Gregorius Magnus , Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 4-36 : « Prophetiae tempora tria sunt, scilicet praeteritum, praesens et futurum. Sed sciendum est quod in duobus temporibus prophetia etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat, quando de praeterito uel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non prophetatur quod uenturum est, sed uel ea memorat quae transacta sunt, uel ea quae sunt. Quae tamen tria prophetiae tempora uerius loquimur, si ex sacrae scripturae testimoniis ostendamus. Prophetia de futuro est: ecce uirgo concipiet et pariet filium. Prophetia de praeterito: in principio creauit deus caelum et terram. De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo. Prophetia de praesenti est, quando paulus apostolus dicit: si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus; occulta cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit deum, pronuntians quod uere deus in uobis sit. Cum igitur dicitur: occulta cordis eius manifesta fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nihil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animaduertendum est quod recte prophetia dicitur, non quia praedicit uentura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura etenim res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti corde. Est etiam prophetia praesens cum res quaelibet non per animum, sed per absentem locum tegitur, quae tamen per spiritum denudatur . Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per praesentiam non est corpus. Nam giezi longe a propheta recesserat cum naaman syri munera percipiebat, cui tamen idem propheta dicit: nonne cor meum in praesenti erat quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? » Attest Rupertus Tuitiensis , In Apocalypsim (Apc. 1, 3), lib. 1, cap. 1, PL 169, 831B-831C diversimodo.  Sciendum quoque quia prophetie tempora invicem sibi concinunt ad probationem ut ex futuris preterita, ex preteritis futura probentur. Cum enim de preterito dixisset Moyses Gn. 1, 1. : « In principio creavit Deus celum et terra », de futuro quoque in fine libri in persona Iacob permiscuit dicens Gn. 49, 10. : « Non auferetur sceptrum de Iuda » etc. Qui etiam per semetipsum ait Tb. 7, 14. : « Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris ; tamquam me ipsum audietis », ut, dum implerentur que futura predixit, de preterito vera dixisse crederetur. Cf. Gregorius Magnus , Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 37-41 : « Sciendum quoque est quia prophetiae tempora inuicem sibi concinunt ad probationem, ut aliquando ex futuris praeterita, aliquando uero ex praeteritis probentur futura. Dixerat enim moyses: in principio creauit deus caelum et terram. Sed quis crederet quia uerum de praeterito diceret, si de futuro etiam aliquid non dixisset? In ipsius etenim libri fine, in cuius exordio illa de praeterito dixerat, aliquid prophetiae per iacob uocem de uenturis permiscuit, dicens: non auferetur sceptrum de iuda, et dux de femoribus eius, donec ueniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Qui etiam per semetipsum eundem qui mittendus erat ei quem ducebat populo prophetauit, dicens: prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris, tamquam me ipsum audietis. Erit autem, quicumque non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo. Cur ergo praeteritis uentura permiscuit, nisi ut, dum implerentur ea quae de futuro praediceret, ostenderet etiam quia de praeterito uera dixisset? »  Ex preteritis quoque futura probantur. Unde rex Babylonis a magis et ariolis suis non solum interpretationem somnii, sed etiam ipsum somnium quesivit, scilicet ut ex preterito colligeret quid certum de futuro teneret. Daniel autem utrumque dixit et, ex preteritis, quam vera de futuro diceret, ostendit.  De modis quoque et qualitatibus prophetie disseramus. Spiritus quippe prophetie nec semper nec eodem modo animum prophete tangit. Aliquando ex presenti tangit et non ex futuro, aliquando ex futuro et non ex presenti, aliquando ex presenti et ex futuro, aliquando ex preterito et presenti et futuro, aliquando ex preterito et non ex futuro, aliquando ex futuro et non ex preterito ; aliquando in presenti ex parte tangit et ex parte non tangit, et in futuro similiter : ex presenti tangit et non ex futuro. Unde Iohannes venientem Dominum videns ait Io. 1, 29. : « Ecce agnus Dei» etc. Sed cum moriturus esset, missis discipulis, requisivit dicens Lc. 7, 19. : « Tu es qui venturus es an alium expectamus ? », in quibus verbis ostenditur quia Dominum venisse noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubitabat. Aliquando vero ex futuro tangit et non ex presenti ; unde Isaac, que filio suo Iacob longe post futura erant, nuntiavit, quis quis] sic Rusch autem esset scire non potuit. Aliquando ex presenti pariter et futuro. Unde Iacob qui caligantibus oculis nepotes dinoscere non poterat quis maior esset quisve minor, ductis in obliquum brachiis dexteram minori, sinistram maiori imposuit. Unde post ait Gn. 48, 19 : « Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes ». : « Scio fili mi » etc. « Et iste quidem erit in populos » etc. Sic prophete Aggei animum ex presenti pariter et futuro prophetie spiritus tetigerat cum caligantibus oculis eam que se esse aliam simulabat et uxorem Ieroboam esse cognovit, et quod futurum ei erat aperuit dicens 3Rg. 14, 6. : « Ingredere uxor Ieroboam quare te esse aliam simulas ? » etc. Aliquando autem ex preterito et presenti et futuro, sicut Elisabeth Elisabeth] Elizabeth Rusch ad se venire Mariam conspiciens, quod incarnatum Verbum in utero gestaret agnovit, eamque Domini sui matrem vocavit dicens Lc. 1, 43. : « Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ». De cuius conceptione per angelum ad Ioseph dicitur Mt. 1, 20.  : « Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est » ; que sancte Elisabeth dicit Lc. 1,45. : « Beata que credidisti quoniam perficientur ea que dicta sunt tibi a Domino ». Hic aperte ostendit quia, que angelus ad Mariam dixerat per Spiritum, agnovit et que in futuro sequerentur previdit. Aliquando ex preterito tangit et non ex futuro, unde Paulus Eph. 3,3. : «Secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum ». Qui tamen hoc ipsum evangelium predicaturus, cum ascenderet Hierusalem ait 1Cor. 7, 27. : « Ecce ego alligatus spiritu vado in Hierusalem, que in ea futura mihi sunt ignorans ». Hoc enim evangelii sacramentum est, quia unigenitus Patris incarnatus est, perfectus homo factus est, {t. 3 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 222a} crucifixus, mortuus et sepultus, tertia die resurrexit, die quadragesima in celum ascendit et sedet in dextera patris. Evangelium itaque cognovit, sed quod pro eo passurus esset ignoravit. Unde ait Act. 20, 23. : « Nisi quia Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent », ubi aperte ostenditur quod ea que ipsi futura essent, vel erant, alii revelata essent, non autem ipsi. Unde ait Agabus Act. 21, 11. :"Virum cuius zona hec est, ita alligari opportet in Hierusalem". Aliquando ex futuro tangit spiritus et non ex preterito, sicut ei cui de manubrio excussum ferrum ceciderat, inquit Eliseus « ubi cecidit ? » et, monstrato loco, immisit lignum et natavit ferrum 4Rg. 6, 5-7.. Aliquando vero in presenti ex parte tangit et ex parte non tangit. Unde missi a Cornelio milites, Petro sunt per spiritum nuntiati, quia spiritus dixit ei Act. 10, 19. :"Ecce tres viri querunt te". Ad quos descendens ait Act. 10, 21. : « Que causa est propter quam venistis ? » Unde aperitur quia causam a spiritu non audierant. Aliquando in futuro ex parte tangit et ex parte non tangit. Sicut filii prophetarum, de auferendo Eliam, ad Eliseum dicunt Cf. 4Rg. 2, 3. :"Numquid nosti quod hodie tollat Dominus dominum tuum a te ?" Quo tamen ablato, in rupibus et vallibus querentes eum se dispergunt. Sciebant enim quod tolli possit, sed nesciebant quod inveniri non posset. Unde idem Eliseus dixit regi Israel 4Rg. 13, 18-19. :" Percute iaculo terram. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, iratus contra eum ait : Si percussisses quinquies aut sexies sive septies et percussisses Syriam usque ad consummationem, nunc autem tribus vicibus percuties eam". Noverat enim quia totiens percuteret Syriam quotiens terram, sed non quotiens percuteret terram. Sic Samuel unguendum noverat David, sed tamen dicebat 1Rg. 16, 2. : « Audiet Saul et interficiet me ». David quidem unxit et occisus non est etc.  Sciendum quoque quod alii prophete ex proximo tanguntur et non ex longinquo, alii ex longinquo et non ex proximo, alii ex utroque. Non de longinquo sed de proximo, Samuel tactus, asinas inventas nuntiabat, Salem regem predixit futurum quod David ei succedit predicit, sed quod pater eterni regis futurus sit non predicit. Quidam autem de longinquo et non de proximo tanguntur prophetie spiritu, sicut David incarnandum de Iudea verbum Dei noverat dicens Ps. 86, 5. :" Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus", tamen multa e vicino non intellexit. Sicut servum Miphiboseth sibi contra dominum suum mentientem et Amase promittens ait 2Rg. 19, 13. : « Hec faciat mihi Deus et hec addat si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab ». Quid sequeretur ignorans Amasa enim nec princeps militie fuit, et per Ioab vitam finit. Et cum templum Deo construere voluit, prophetam alium consuluit. Quidam vero et ex longinquo tanguntur et ex primo, ut Isaias longe enim post futura prenuntiat Is. 7, 14 ; Mt. 1, 23. : « Ecce virgo concipiet » etc., et alibi Is. 9, 6. : « Parvulus enim natus est nobis » etc. Idem e vicino spiritu prophetie de Ezechia rege ait quod de infirmitate sua surgeret et quot annis postea viveret 4Rg. 20, 1-6.. Aliquando prophetie spiritus prophetis deest quatinus, cum hunc non habent, agnoscant se ex dono habere cum habent. Unde Eliseus, cum flentem Sunamitem a pedibus suis, per Giezi avelli prohiberet dixit 4Rg. 4, 27. : « Dimitte illam, anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit a me et non indicavit mihi ». Sic quoque, cum Iosaphat eum de futuris requireret et prophetie spiritus ei deesset, psaltem fecit applicari ut ad se per laudem psalmodie descenderet et se de venturis repleret Cf. 4Rg. 3, 13-16.. Cum enim vox psalmodie, per intentionem cordis, agitur, per hanc omnipotenti Deo ad cor iter preparatur ut, intente menti, vel prophetie mysteria vel compunctionis gratiam infundat. Unde Ps. 49, 23. : « Sacrificium laudis honorificabit me » etc., et alibi #Ps. 65, 2. :" Cantate Domino, psalmum dicite nomini eius » etc., quia autem prophetie spiritus non semper adest prophetis. Vir Dei indicat, qui contra Samariam missus, mala que ventura erant nuntiavit. Sed prohibitus a Domino in via comedere, falsi prophete persuasione deceptus est, quem fallax sermo non decepisset si spiritum presentem habuisset.  Sciendum quoque est quod prophete ex magno usu prophetandi quedam ex suo spiritu proferunt et se ex Spiritu Sancto proferre suspiciantur. Sed quia sancti sunt per spiritum citius correcti, ab eo que vera sunt audiunt et semetipsos, qui falsa dixerunt, reprehendunt. Nathan enim vir sanctus David regem aperte de culpa reprehendit et que ei ventura essent nuntiavit, et de templo edificando requisitus ait 2Rg. 7, 3. : « Omne quod est in corde {t. 3 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 222b} tuo vade et fac, quia Dominus tecum est ». Sed postea audivit a Domino 2Rg. 7, 5. : « Vade et loquere ad servum meum David, hec dicit Dominus Deus. Numquid tu edificabis mihi domum ? » etc.  Inter prophetas veros et falsos hec est differentia : veri, si quid aliquando per spiritum suum dicunt, per Spiritum Sanctum eruditi, ab auditorum mentibus citius, evellunt ; falsi in sua falsitate perdurant.  Notandum autem quomodo Dominus ad profectum hominum, ire sue moderamina dispensat. Israeliticus populus conditori suo deliquerat, ideo in captivitate regi Babylonio serviebat, cum quo Ezechiel propheta in captivitate mittitur Ez. 3, 11.. Quem, divina gratia, ita sibi placabilem reddidit ut per eum ventura prediceret et afflictis consolationem daret. Consideremus ergo si possimus quanta est dispensatio superne pietatis. Sic iratus est Dominus populo suo ut non omnino irasceretur. Ideo in captivitatem populum tradidit sed, quia non omnino electos suos cum illo misit, ut ex una eademque re et carnalibus daret purgationis flagellum et spiritalibus virtutis incrementum, et sic iniustis irasceretur ut eos, per iniustorum consortium, consolaretur ne, si omnino desereret, nullus post culpam ad veniam rediret. Sic quoque populo cui propter desperationem iratus fuerat per Moysen dicit Dt. 1, 42. : « Nolite ascendere neque pugnetis ; non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris ». O ineffabilia divine pietatis viscera : cum eis non erat ut vincerent, et cum eis erat ne perirent. Sic parvulo delinquenti, irata mater si, in preceps ire respexerit, accurrit, manum tendit, ire oblita pietate plena. Gregorius Magnus , Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 376 : « Consideratis igitur prophetiae temporibus et modis, intueri libet qualiter omnipotens Deus ad provectum hominum irae suae moderamina dispensat. Israeliticus quippe populus conditori suo deliquerat, et idcirco regi Babylonio in captivitate serviebat; cum quo tamen Ezechiel propheta in captivitatem mittitur, quem divina gratia ita sibi placabilem fecerat, ut per eum ventura quaeque praediceret, et afflicti populi mentem consolari dignaretur . Consideremus ergo, si possumus , quanta est dispensatio supernae pietatis, quia sic iratus est populo suo Dominus, ut tamen non omnimodo irasceretur. Nam si iratus non esset, in captivitatem populum minime tradidisset ; et si omnimodo iratus esset, electos suos cum illo in captivitatem non mitteret . Sed agit haec divina misericordia, ut ex una eademque re, ex qua carnalibus dat flagellum, ex ea spiritalibus virtutis praestet incrementum. Cumque illos per tribulationem purgat, istos ex societate tribulantium ad maiora promerenda excitat. Et sic iniustis irascitur , ut tamen eorum corda per iustorum consortium consoletur ; ne si omni modo deserat , nullus post culpas ad veniam redeat . Tenendo igitur repellit, et repellendo tenet, quando cum his quos diiudicat simul in tribulationem mittit quos amat. Quis ista tantae pietatis viscera pensare sufficiat? Quod et culpas populi Dominus sine vindicta non deserit, et tamen delinquentem populum a se funditus non repellit. Sic cum Moyses ad repromissionis terram exploratores duodecim misisset, ex quibus cum decem postmodum desperationem populo facerent, idem populus in ira murmurationis accensus, seductum se a Domino esse conquestus est, ut eius cadavera iacerent in deserto; cui omnipotens Deus iratus dixit quod nullus eorum terram repromissionis intraret ; quo terrore compuncti, prave se egisse cognoverunt, sese in lacrimis afflixerunt, et accincti armis, protinus coeperunt contra hostes ascendere, ut repromissionis terram post lacrimas intrare potuissent. Quibus per Moysen Dominus dicit: Dic eis, Nolite ascendere, neque pugnetis; non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris. Qua in re pensandum est, si cum ipsis non erat, cur eos ne caderent ascendere prohibebat? Si autem cum ipsis erat, quid est quod ait: Non enim sum vobiscum? Sed mira dispensatione disciplinae ac misericordiae, et cum ipsis erat, et cum ipsis non erat. Cum ipsis non erat ut vincerent, sed tamen cum ipsis erat ne ab hostibus perirent. O ineffabilia pietatis viscera. Culpas insequitur et tamen peccantes protegit. Iratum se indicat, et tamen ab hostibus defendit. Sic plerumque parvulo filio delinquenti irascitur mater, reprehendit, increpat, verberat; sed si hunc in praeceps ire conspexerit , ubi in mortis periculum ruat, manum tendit et retinet, et quae sic irata verberaverat ac si non diligeret, sic diligendo retinet, ac si irata non verberasset ».  GREGORIUS. Usus prophetie locutionis est ut prius personam tempus locumque describat ut ad veritatem solidius ostendendam ante radicem hystorie figat et post fructus spiritus per signa et allegoriam proferat. Hoc facit Ezechiel dicens : Et factum est in anno tricesimo etc. Sciendum autem quod visioni intime verba que protulit copulavit sic incipiens. Et factum est subiungit enim quod exterius loqui inchoat ac si illud foris sit quod intus videbat. Idem : in tricesimo anno quia sermo doctrine non suppetit nisi in etate perfecta. Unde : et salvator in duo decimo anno in templo interrogat non docet ut non presumant homines in infirma etate predicare. Discit in terra qui semper angelos docet in celo. Unde Moyses : non arabis in primogenito bovis id est in bona operatione prime etatis non presumas officium predicationis nec vomere novelle lingue proscindere terram alieni cordis. Hieremias tamen et Daniel prophetie spiritum pueri acceperunt sed miracula ad exemplum operationis trahenda non sunt aliud enim est quod doctrine usu et disciplina discimus aliud est quod de miraculo scimus. Idem : iuxta flumen Cobar etc. Ezechiel id est fortitudo Dei scilicet Filius qui virtus et sapientia Dei et filius Buçi id est de populi Iudeorum pro peccato contempto natus venit iuxta fumen Cobar. Incarnatus enim peccatoribus propinquare dignatus est qui iniquitate gravati ad celestia non poterant sublevari. Chobar nanque grave interpretatur : genus vero humanum et grave est per iniquitatem et fluit per mutabilitatem. In terra Chaldeorum qui captivantes vel quasi demones peccatores autem quasi demones et se et alios captivant cum natura homines et rationabiles esse debeant.  HIERONIMUS. Ezechielis difficultatem hebreorum monstrat traditio. Nisi enim quis apud eos sacerdotalis ministerii etatem in trigenta annos impleverit nec principia geneseos nec cantica canticorum nec exordium Ezechielis vel finem legere permittitur ut ad plenam scientiam et misticos intellectus plenum humane nature tempus accedat.  HIERONIMUS. In tricesimo anno non etatis prophete ut putant nec iubilei qui est annus remissionis sed a duodevingesimo anno Iosie regis Iuda quando inventus est liber Deuteronomii in templo usque ad quintum captivitatis annum Ioachim cognomento Iechonie qui cum matre ductus est in Babylonem cum Daniele et tribus pueris et Ezechiel qui est de tribu Iude prima captivitas quando stillavit ira Dei super omnem Hierusalem.  Allegorice. Dominus in tricesimo anno etatis sue ad baptismum pervenit in quarto mense id est ianuario scilicet anni principio secundum romanos hebrei vero nisan id est aprilem mensem novorum primum faciunt in quo pascha celebrare greci martium. {t. 3 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 223a} Apud orientales enim post collectiones frugum et trocularia quando decime offerebantur in templo october erat primus ianuarius quartus. Quintam diem mensis addit ut significet baptismum in quo aperti sunt Christo celi et epyphaniorum dies ex hoc venerabilis est non ut quidam putant natalis in carne tunc enim absconditus est nunc apparuit. Quod huic tempori congruit quod dictum est : hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui.  HIERONIMUS. Figuratur Christus qui tricesimo anno natus venit ad baptismum que in homine perfecta etas est. Unde in libro Numeri non secundum Septuaginta a vicesimo quinto anno etatis sed secundum hebreos a tricesimo incipiunt sacerdotes in tabernaculo ministrare quod significans precessit Ioseph in Egipto esurienti populo frumenta largiturus et Iohannes ad fluenta Iordanis baptismum penitentie predicavit. Capitulum 1 {t. 3 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 223a} Et factum est in  tempus tricesimo anno in quarto quarto] + mense Weber  subaudi mense pendente sententia quod Septuaginta addidere ut manifestius fieret in quinta  subaudis die mensis cum essem in medio  locus captivorum iuxta flumen flumen] fluvium Weber  unde: « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Syon ».  tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum Chobar aperti sunt celi et vidi  secundum Origenem oculis carnis visiones Dei.  non modo unam. Unde: ego visiones multiplicabo quas scilicet Ezechiel contexit IUXTA FLUMEN CHOBAR. HIERONIMUS. Chobar proprium nomen fluminis vel quia grave interpretatur Tygrim et Eufraten et omnia magna et gravissima flumina que in terra Caldeorum esse perhibentur significat.  APERTI SUNT etc. HIERONIMUS. Non divisione firmamenti sed fide credentis cui revelata sunt secreta celestia sicut in baptismo salvatoris cum Spiritus Sanctus in specie columbe descendit. In quinta mensis ipse est annus quintus  hoc quoque ad tempus transmigrationis  non captivitatis Ioachim Ioachim ΩJ*etc. Ed1455 ] Iaochim cacogr. Rusch , revera Ioiachin Edmaior., Ioachin ΩJ2 etc. Weber regis Iuda Ioachim regis Iuda] regis Ioachim Weber .  TRANSMIGRATIONIS. HIERONIMUS. Non captivitatis quia sponte se tradens ductus est in Babylonem igitur Ioachim id est Iechonie dicitur prima transmigratio Sedechie vero secunda vel extrema captivitas. Factum est verbum Domini  persona ad Ezechiel Ezechiel] Hiezeciel Weber filium Buzi sacerdotem {t. 3 : Erfurt, f. 184rb ; facsim., p. 223b}  id est roboratus a Deo Christus quoque Dei virtus in terra Chaldeorum  captivantium scilicet secus flumen  in similitudinem hominum factus Chobar  aliter non intelliguntur visiones et facta est  per carnem iam Deum hominem cognoscit propheta super eum ibi manus Domini.  Filius per quem omnia facta sunt  FACTUS EST VERBUM DOMINI etc. GREGORIUS. Notandum quod Ezechiel modo ipse de se modo quasi alius de se loquitur loquitur enim per eum Spiritus qui presidet quasi alius loquitur ipse quasi pro se qui presidenti paret. Unde in Moyse : erat enim Moyses mitissimus super omnes homines hinc Iohannes ait : vidit illum discipulum quem diligebat Iesus. Et Paulus : an experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus. Recte ergo quasi de alio ait : facta est super eum ibi manus Domini et de se et Iuda et ecce ventus turbinis  BUZI. HIERONIMUS. id est spretus atque contemptus pater quorum Christi ab omnibus contemnitur hereticis qui vetus non suscipiunt testamentum.  CHOBAR. HIERONIMUS. Danieli quorum qui et ipse in Babylone erat iuxta fluvium futurorum sacramenta panduntur super aquas imo in aquis purissimis ut baptismi potentia monstraretur. Paulus quoque cum ab Anania in Domino lotus est tegentibus prius oculos squamis caruit cecitate. In Genesi quoque que prima viverent de aquis egressa sunt.  MANUS. HIERONIMUS. id est fortitudo in qua Israel eductus est de Egypto cuius partem intelligunt magi pharaonis dicentes : digitus Dei est. Unde : si ego in digito Dei eiicio demonia. Pro quo in alio evangelio : si ego in Spiritu Dei eiicio demones et vidi et ecce ventus  Nabuchodonosor turbinis  tempestatis veniebat ab aquilone  ex quo exardescit malum super terram et nubes magna  Christus  et quia prophete nubes sed ista maior et ignis  Deus noster ignis est involvens  nubem vel utrumque id est intus involvens et splendor  bonus in circuitu eius  vel eorum et de medio  scilicet venti et ignis similitudo electri quod est compositum ex auro et argento eius  vel eorum quasi species electri id est de medio ignis  ET VIDI etc. HIERONIMUS. In consolationem transmigrati populi revelationem sententie Dei prophetavit et hanc visionem et templi dedicationem in quorum expositione omnes Iudei uniti sunt supra hominem esse dicentes : nos magis suspicari quam explanari possumus.  ET ECCE VENTUS TURBINIS. Verbum hebreum ruha pro qualitate locorum vel spiritum significat ut : emitte Spiritum tuum etc. vel animam. Unde : egredietur spiritus eius et revertetur in terram suam. Vel sicut ibi : in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Qui ventum et flatum tempestatis hic intelligunt dicunt iram et furorem Dei venire a Babylone id est a Nabuchodonosor et Hierusalem post sex annos visionis huius esse capiendam. Cernitur enim hec visio quinto anno transmigrationis Ioachim regis Iuda qui et Sedechie regnanti in Hierusalem quintus erat qui post sex annos id est in undecimo anno imperii sui urbe capta in Babylonem ductus est. His ergo qui habitabant iuxta fluvium Chobar et sponte se tradiderant revelatur quod bene fecerunt sententie Dei obedientes. In brevi enim et Iudea provintia et Hierusalem est capienda. Nubes magna que super Iudeam ymbres pluviasque deportat ignis involvens monstrat futura supplicia et captivitatis mala splendor in circuitu aperta Dei iudicia.  ET ECCE VENTUS TURBINIS ; GREGORIUS. Ventus turbinis temptatio mentis que Iudaicum populum undique concussit venit ab aquilone qui dicit : sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis. Montem enim testamenti tenuit cum populum qui legem acceperat sibi subiugavit et doctorum corda quasi monte testamenti et nubes magna. Quanto enim contra Dominum exarsit tanto excecari meruit. Quem enim in lege et prophetis expectabant videntes presentem negabant. Et ignis involvens id est per ignem aliquando Spiritus Sanctus aliquando malicia designatur. Unde : ignem veni mittere in terra. De malo dicitur : et nunc ignis adversarios consumit. Iudea vero malitie sue igne seipsam implicavit. Hec omnia ab aquilone quia torporis sui frigore ad ignorantie caliginem perducta usque ad maliciam persecutionis erupit. Unde : ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis. Hic autem ignis alibi arsit alibi splenduit. Unde : #splendor ignis in circuitu eius. Dum persecutio in Iudea agitur apostolorum predicatio spargitur in mundo secundum illud : quia vos indignos iudicastis ecce convertimur ad gentes. De crudelitate ergo malitie que Iudee mentem cremavit omnipotens Deus lumen gentibus sparsit. Ignis qui apostolos sparsit in ipso humani generis redemptore prius se exercuit. Unde sequitur : et de medio eius quasi species electri. Electri species Christus mediator Dei et hominum signatur quia electrum ex auro est et argento. Dum autem miscentur argentum crescit in claritatem aurum a fulgore suo pallescit. Sic dum humanitas in maiestatis gloriam excrevit divinitas a proprii fulgoris potentia se humanis oculis temperavit. Ita in Christo quasi dum pallescit aurum fulget argentum. Electrum ergo in igne Deus homo in persecutione. In medio eius electri species vel ignis quattuor enim animalia id est evangeliste Domini incarnatione ad fidem solidati sunt et igne persecutionis afflicti.  ET ECCE VENTUS TURBINIS. HIERONIMUS. SEPTUAGINTA. Spiritus auferens sive attollens. Symachus et Theodotio : flatus et spiritus tempestatis. Quidam spiritum aufrentem sive attollentem Spiritum Sanctum intelligunt qui ab hominibus vicia auferat iacentes attolat et ab aquilone vento frigidissimo a quo exardescunt mala super terram recedere faciat a cuius facie in Hieremia olla terribilis acenditur nubem Christi personam que venit in Egyptum huius seculi super nubem levem que magis proprie ad comparationem minorum scilicet prophetarum apostolorum sanctorum omnium. De quibus : veritas tua usque ad nubes. Et : mandabo nubibus meis ne pluant super Israel ymbrem. Et alibi : nubes pulvis pedum eius et nubes et caligo in circuitu eius. Ignem micantem et splendorem in circuitu eius iuxta illud : Deus noster ignis consumens est. Unde : ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat. Qui cum terrorem peccatoribus inferat animam supplicia spendore tamen rutilet et lumine et fulgore plenus sit ideo nos excoquens ut puris atque purgatis tribuat letiora.  ET DE MEDIO. HIERONIMUS. In medio ignis et tormentorum electri similitudo quod est auro et argento preciosius ut inter tormenta que patientibus videntur esse #tstia et dura preciosor electri fulgor appareat dum providentia Dei omnia gubernantur que putatur pena medicina est. et ex medio eorum  alias eius similitudo  Gregorius : ignis est qui credentibus lumen incredulis supplicium  non natura quattuor  post quadriformia animalium  evangelistarum et hic aspectus eorum similitudo hominis  Christi in eis  SIMILITUDO HOMINIS IN EIS. Sancta enim hec animalia non essent nisi Christi similitudinem habuissent. Unde apostolus : imitatores mei estote sicut et ego Christi. Hieronimus. Ut omnia in mundo rationabilia demonstrantur. Unde : faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram ymago autem et similitudo Dei non est corporis forma sed mentis ad similitudinem vere ymaginis Christi qui est ymago Dei invisibilis. Rationabiles quoque creature in quattuor versantur locis sine propter quattuor cardines mundi quibus orbis includitur sive propter quattuor loca celestium terrestrium et infernorum et super celestium quorum apostolus tria ponit : ut in nomine Iesu omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum et David : aque que super celos sunt laudant nomen Domini et apostolus : alia celestia alia supercelestia. {t. 3 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 224a} et quattuor facies uni  noticia fidei qua cognoscuntur a Deo  QUATTUOR FACIES UNI. GREGORIUS. Quod Matheus enim de incarnatione Domini sentit hoc idem Marcus Lucas Iohannes. Sic de omnibus. Hoc ergo totum in uno quod simul in quattuor. et quattuor pinne  quia ad divinitatem Christi omnes simul pena contemplationis oculos levant uni et pedes  gressus actuum  Gregorius: quia sine operibus fides et contemplatio non valent eorum pedes recti  non ad prava distorti et planta pedis eorum quasi planta  fortitudo scilicet in eis est atque discretio per boves enim predicatores. Unde : non alligabis os bovis triturantis pedis vituli  Gregorius : quia mature incedunt fortesque et discreti sunt quod in pede fisso signatur et scintille  Gregorius : verba flamantia qua ad audientes prodeunt et accendunt et subtilia et tenuia quia plus ardent desiderio quam proferant verbo quasi aspectus aeris candentis  Gregorius : quod est valde sonorum et in omnem terram exivit sonus eorum  quia predicatores ardent desiderio sanant verbo et manus hominis  activa vita  virtus operis sub volatu contemplationis sub pinnis eorum  contemplativa in quattuor partibus  Gregorius : iusticia temperantia fortitudo prudentia  IN QUATTOR PARTIBUS. HIERONIMUS. Quia predicatio in orientem occidentem meridiem septentrionem egressa est. Quia in omnibus mundi partibus quid de humanitate quid de divinitate Domini sentiant monstrant dumque eum unum esse cum Patre et Spiritu Sancto annunciant ubique penna contemplationis volant. et facies et pinnas per quattuor partes habebant {t. 3 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 224b} iuncteque erant pinne eorum alterius ad alterum  Gregorius : quia predicatorum virtus et sapientia caritatis et concordie pace sociantur  IUNCTEQUE ERANT. HIERONIMUS. Iuncta sunt sibi evangelia et in toto orbe volitantia huc illucque discurrunt nec separantur nec recedunt sed semper in anteriora procedunt hoc idem de virtutibus animi et de volatu temporum dicere possumus et elementorum commixtione que preterita relinquunt ad priora festinant quod tempora labantur hoc brevi versiculo demonstratur. Sed fugit interea fugit irreparabile tempus. Et in carmine lyrico : heu fugaces post me labuntur anni. non revertebantur  ad terrena animalia scilicet unde : nemo mittens manum ad aratrum cum incederent  mentis via  Gregorius : ad celestia sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur  ante nos sunt eterna post nos temporalia. Unde : qua retro sunt obliviscens ab ea qua ante sunt me extendens similitudo autem vultus eorum  primi vel principalis facies hominis  Matheus scilicet qui ait : liber generationis Iesu Christi et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis  Lucas qui fuit sacerdos quidam a sinistris ipsorum quattuor et facies aquile  Iohannes qui ait : in principio erat .Verbum ipsorum quattuor  que enim de quattuor animalibus dicuntur ad omnes perfectos reducuntur  SIMILITUDO autem vultus eorum. Quidam putant quattuor evangelia horum animalium nominibus designari Mathei qui hominem descripsit dicens : liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham ; facies leonis est Marci qui ait : vox clamantis in deserto parate viam Domini ; vituli refertur ad Luce evangelium qui a sacerdotio Zacharie incipit ; aquile ad Iohannem qui ad excelsa volans ait : in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum etc. Alii qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam duo emisperia in duobus templi cherubin nos et antipodas quasi supinos et cadentes homines suspicantur plerique iuxta platonem rationabilitatem anime et irascentiam et concupiscentiam quod ille logicon et cunicone et epimecicon vocat ad hominem et leonem et vitulum referunt rationem et cogitationem et mentem et consilium eandemque virtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes feritatem vero atque iracundiam et violentiam in leone que consistit in felle libidinem luxuriam et omnium voluptatum cupidinem in iecore id est in vitulo qui terre operibus heret. Quartam super hec et extra hec tria ponunt quam greci vocant sinderesim que scintilla conscientie in Chaim quoque non extinguitur quasi victi voluptatibus vel furore et ipsa interdum rationis decepti similitudine nos peccare sentimus quam proprie aquile deputant non se miscentem tribus sed ipsa errantia corrigentem hic est spiritus qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Nemo enim scit ea que hominis sunt nisi spiritus hominis qui est in eo. Unde Paulus : integer spiritus vester et anima et corpus sine querela etc. hanc tamen conscientiam sicut in Proverbiis dicitur : impius cum venenrit in profundum peccati contemnit sepe precipitari videmus et suum locum amittere cum quidam sine pudore peccant quibus merito dicitur facies meretricis facta est tibi noluisti erubescere hanc quadrigam quasi auriga Deus regit et in compositis currentem gradibus suo parere cogit imperio.  HIERONIMUS. Sunt qui per hoc in uno homine qui minor mundus dicitur iuxta Ypocratis sententiam quattuor arbitrantur elementa monstrari ignem scilicet aquam aerem terram que quomodo sibi misceantur et cum singula sint iuncta sibi videantur invicemque se tangant et in una persona animantium et inanimantium quattuor species habeant ac figuras non est huius operis. Quattuor quoque rotas de terrenis ad sublimia consurgentes singulis et quadriformibus iunctas animalibus vel eorundem elementorum commixtionem extimant vel quattuor temporum circulum qui ternis conficitur mensibus et annus vertens ab eo quod semper vertatur et in se redeat vocatur unde ver estas autumnus hyems et mensis et annus. Quod autem dicitur erat rota in rota annum in anno significari putant. Unde alius peota atque in se sua per vestigia vertitur annus firmamanti etiam similitudinem que cristallo comparatur celum quod suspicimus dicunt sub quo volvuntur et transeunt quattuor animantia. Thronum coloris saphiri et sedentem de super hominem sub humana similitudinem per imperium cuncta regentis et omnia sub pedibus habentis. Unde et ad extremum dicitur : hec visio similis glorie Dei per quam quasi per picturam quandam et ymaginem prudentiam Dei aiunt demonstrari pedes recti et planta pedis vituli sive rotunda quod significat terrena queque ad celestia subvolare et omnibus angulis amputatis rotunditatem sequi que pulcerrima est omnium figurarum scintille rutilantes cuncta plena luminis indicant manus hominis sub pennis tam ipsius hominis quam leonis et vituli et aquile ut ratio scilicet cuncta sustentet et de humo ad celum levet hoc et ad evangelia et ad cuncta que superposuimus referre posssumus. Alii dicunt quattuor perturbationes gaudii egritudinis cupidinis et timoris quorum duo presentia duo futura sunt per quattuor animalia significari. Unde Virgilius hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque. Que regi debent ratione et potentia Dei quibus perturbationibus imposite sunt quattuor virtutes prudentia iusticia fortitudo temperantia quarum gubernantur arbitrio. Alii putant ordinem castrorum duodecim tribuum describi in solitudine ad orientem et occidentem et septentironem et meridiem que sibi invicem et caritate et sanguine sociantur et hoc esse rotam in rota que ducantur a spiritu et nube tegantur in heremo et columna ignis illuminentur in nocte nec revertantur in Egyptum sed semper ad terram promissionis ire festinent. Electri similitudinem dicunt sancta sanctorum et faciem hominis ad totum Israel referunt leonis ad regalem Iude tribum vituli ad sacerdotalem id est Levi extra est aquila scilicet vindicta Dei de celo cuncta prospiciens que parata est laniare peccantem. Unde Osee : sicut aquila super domum Domini id est templum super huiuscemodi quadrigam aurige instar Dominus sedet facienda precipit vitanda vetat hic ut putant populo dicuntur qui in Babylonia est qui si colla Deo submiserit et eius retinacuclis paruerit eius auxilio terram amissam recuperabit.  FACIES HOMINIS ET FACIES LEONIS. GREGORIUS. Matheus qui ait : liber generationis Iesu Christi ; Marcus qui sic incipit : vox clamantis in deserto. Ipse quoque Christus cuius hi sunt membra natus est ut homo, passus ut vitulus, resurrexit ut leo, ascecdit ut aquila unusquisque etiam perfectus homo est in ratione vitulus in sacrificio leo in fortitudine aquila in contemplatione. Que eim de quattuor animalibus dicuntur ad omnes perfectos reducuntur.  HIERONIMUS. Facies dicit principale evangeliorum #est quibus homo et leo scilicet Christi nativitas et prophetia dextras partes tenent vituli autem id est victimarum et sacerdotii Iudeorum in sinistris est quod abolitum transit in sacerdotium spirituale de quo : te es sacerdos ineternum secundum ordinem Melchisedech. Ita dumtaxat ut omnia sibi hereant unoque corpore censeantur. Aquila autem que et super nativitatem et prophetiam est que Domini expletur adventu et super sacerdotium quod preteriit et extra hec omnia est de nativitate referens spirituali quomodo Pater in Filio et Filius in Patre sit. Unde : generationem eius quis enarrabitur ? Hec sunt iuxta Apocalipsem quattuor animalia plena oculis ante et retro unum simile leoni secundum simile vitulo tercium simile homini quartum aquile volanti.  GREGORIUS. Homo et leo a dextris quia Christi nativitas et resurrectio omnium generalis est leticia vitulus a sinistris quia mors Christi apostolis tristis fuit. Unde : vos autem contristabimini sed tristicia vestra vertetur in gaudium. A dextris enim leta a sinistris habemus tristia. Sinistram enim nobis dicimus quod adversum deputamus. Iure aquila non iuxta sed superesse describitur quia ascensionem significat et Verbum Patris Domini apud Patrem pronunciat. Cum autem quattuor sint animalia super omnia est aquila quia Iohannes per hoc quod in principio vidit etiam seipsum transiit. et facies eorum et pinne eorum extente desuper {t. 3 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 225a}  Gregorius : quia intentio et contemplatio sanctorum super se tendit ut bonum celeste possit assequi due pinne singulorum iungebantur  extente scilicet et due tegebant corpora eorum  Gregorius : timor et penitencia que ab omnipotentis Dei oculis mala preterita abscondunt  EXTENTE DESUPER. HIERONIMUS. Supra diximus iuncta sibi esse evangelia tempora omnesque rationales creaturas et quattuor virtutes ita ut qui una caruerit omnibus careat quod due penne extente sunt et in altum se elevant celestem predicationem significat et omnia ad Dei tendere maiestatem due tegunt corpora qui humana excluditur scientia nec perfectus datur intuitus.  Unde apostolus : ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est.  DUE PENNE. Amor scilicet et spes sanctorum que omne pennatum animal ad Deum levant que bene iunguntur amant enim que sperant et que sperant amant. et unumquodque coram facie sua  semper sibi presens semper diiudicans quid bonum quid malum in quo crescat in quo decrescat ambulabat ubi erat impetus  Gregorius : in malis est impetus carnis spiritus  qui ad caritatem et alias virtutes illuc gradiebantur  spiritum sequentes nec revertebantur  ad mala : qui #autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit cum ambularent  ad bonum  ET UNUMQUODQUE. HIERONIMUS. Qui stivam aratri tenet non aspiciat retro non imitetur uxorem Loth ne pereat sicut Hely qui filiorum vicio Deum offendit. Quantomagis ergo animalia que sunt plena lumine atque pennata que sequuntur precedentem Spiritum Sanctum que sic per orbem volant et ad excelsa se sustollunt ut corpora sua protegant pennis hystorie nec nobis aspectum tribuant pleniorem quod secundo dicitur non revertebantur cum incederent utriusque testamenti significat misterium quod scilicet in quattuor animalibus et lex et evangelium ad futura festinet et nunquam retro moveatur. et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium  si carbonem tetigeris accenderis et cum sancto sanctus eris et quasi aspectus lampadarum  Gregorius :opinionem bonam ad lumen aliorum longe lateque spargunt hec erat visio discurrens in medio animalium  id est si evangelia sibi collidis in medio littere vilisque hystorie Spiritus Sancti sacramenta videbis splendor ignis  de quo : ignem veni mittere in terram et de igne fulgor  splendor sanctorum egrediens  IGNIS. De quo : sanctificabit eos in igne ardente et alibi : #cadent super eos carbones ignis et alibi : cum carbonibus desolatoriis et in alio loco habens carbones ignis sedebis super eos hii erunt tibi in adiutorium.  ET DE IGNE FULGUR. Quamcunque creaturam aspicimus Dei noticiam fulgurat dum in creaturis se creator manifestat. et animalia ibant  Gregorius : in contemplationem et revertebantur  non ibi diu esse valentes  ad actionem in similitudinem fulguris coruscantis  quia per eos a contemplatione descedentes celeste lumen nobis aspergitur  ET ANIMALIA IBANT. Sicut ether crebris ignibus micat et in ictu oculi atque momento discurrunt et revertuntur fulgura nec amittunt matricem et quasi fontem ignis atque materiam ita hec animalia cum in offenso pede pergant ad propria festinant si autem conatui suo aliquid oppositum viderint non tam revertuntur quam sese sursum extendendo contrahunt lumen prebitura quod parum absconderant ut conservis cibaria in tempore tribuant ne sanctum canibus nec margaritas dent porcis. Unde :lac potum dedi vobis non escam. cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quattuor facies  CUNQUE ASPICEREM etc. HIERONIMUS. Hucusque quattuor animalia que quattuor facies habent descripta sunt que sequuntur spiritum et nubem que erat in medio spiritus nunc per singula animalia singule ponuntur rote non coniuncte animalibus que sequebantur ea sive una rota apparuit super terram que divisa per quattuor tot habebat facies quot animalia sequebantur tantaque similitudo erat rotarum quattuor sequentium quattuor animalia ut una rota verissime crederetur.  APPARUIT ROTA. GREGORIUS. Sancta scriptura que ad auditores omni parte voluitur inter prospera et adversa una quia antiquo populo solummodo vetus testamentum datum est quod ad erudiendam eius ignorantiam quasi rota volveretur.  SUPER TERRAM. GREGORIUS. Cui scilicet dictum est : terra es et in terram ibis omnipotens enim Deus super corda peccantium legem posuit. et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris  quia in scripturis magna volumina sententiarum sunt et confirmantur sacramento baptismi et una similitudo ipsarum quattuor {t. 3 : Erfurt, f. 185rb ; facsim., p. 225b} et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rote  ut non unam rotam crederes sed alteram alteri copulatam  VISIO. SEPTUAGINTA. Tharsis aquila iacincti qui celi habet similitudinem.  ET UNA SIMILITUDO. Quod predicat lex hoc etiam prophete annunciant hoc exhibet evangelium hoc et apostoli predicant per mundum divina enim eloquia et si temporibus disiuncta sunt sensibus sunt unita.  ROTA IN MEDIO ROTE. HIERONIMUS. Quia omnia celestia et terrestria et quidquid sub humanam cadit intelligentiam suis rotis volvitur solis annuum circulum per singulos menses luna decurrit lucifer qui et vesper dum ad orientem et occidentem rutilus micat et noctis tenebras puro temperat lumine duobus annis eundem conficit cursum alia quoque astra que errantia dicuntur et quidquid fulget in celo segetum quoque et arborum herbarumque varietates per quattuor tempora rotis currunt suis nihil aspicimus quod ante non fuerit gyro girando vadit spiritus et in circulos suos revertitur omnia flumina currunt in mare nec impletur quia ad fontes suos de matrice abysso revertuntur. Evangeliorum autem id est quattuor animalium que spirant vivunt intelligunt cursu brevi mundus sermone apostolico completus est. Rota autem in rota vel iunctura duorum testamentorum est quod indicat scala Iacob et forceps Ysaie et gladius bis acutus vel evangelia sibi coherentia quorum cursus et statura tendit ad celum. GREGORIUS. Rota in rota. Novum testamentum in veteri. Quid est enim quod Adam dormiente Eva formatur nisi quod Christo moriente ecclesia formatur et multa huiusmodi. Vetus testamentum non sine mutatione permansit dum spiritualis intelligentia latuit quod cum redemptor venit spiritualiter fecit intelligi testamentum vero novum etiam per veteris testamenti paginas eternum dicitur quia illius intellectus nunquam mutatur. per quattuor partes earum euntes  per predicationem ibant  Gregorius : ad mentes hominum et non revertebantur cum ambularent  quia sequuntur animalia que semper ad priora tendunt. Gregorius : quia in novo testamento vetus spiritualiter semper tenitur statura quoque erat rotis  scriptura scilicet que bene operanti congruit. Unde qui stat videat ne cadat et altitudo  celestis regni promissio et horribilis aspectus  pre magnitudine  terror gehenne et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum  vel ipsorum animalium per qua perfecti designantur quattuor  STATURA QUOQUE. Statura in rectitudine preceptionis est altitudo in celsitudine promissionis horror nimius in terrore supplicii.  ET TOTUM CORPUS PLENUM OCULIS. Quod sanctorum actio omni parte circunspecta est.  ET TOTUM CORPUS PLENUM OCULIS. Qualem argum describunt fabule poetarum quem iuno ob negligentem custodiam in pavonem vertit ut quod est miraculum conditoris Dei hoc esset condemnatio inulti adulterii.  GREGORIUS. Nihil enim in evangeliis quod non luceat et splendore suo mundum illuminet ut que parva putantur et vilia Spiritus Sancti fulgeant maiestate. cumque  in scriptura ambularent  intelligentes scilicet sancti quo moraliter vivant animalia ambulabant  Gregorius : his quorum una erat predicatio una erat et requies et cursus et elevatio pariter et rote iuxta ea et cum elevarentur  Gregorius : in contemplationem  quia quantum quisque ex scriptura proficit tantum et ipsa proficit apud ipsum animalia de terra  omnia communiter et concorditer elevabantur simul  Gregorius : cum intelligente et rote  scripture quocumque ibat spiritus  legentis illuc eunte spiritu et rote  quem mediis intermissis rote sequabantur sequentes animalia ad Spiritum Sanctum tendunt pariter levabantur  cum ascendente sequentes  animalia eum spiritus enim vite {t. 3 : Erfurt, f. 185va ; facsim., p. 226a} erat in rotis  propria voluntate spiritus enim vite erat in rotis  sive moralem hystorie sensum querat sive spiritualem  SPIRITUS ENIM VITE. Quia per sacra eloquia et dona Spiritus vivificamur ut a nobis mortifeta opera repellamus.  QUIA SPIRITUS VITE. Hoc secundo dicit ne aliquod vas arbitremur rotarum quas in carpentis plaustrorum redarumque et currvum aspicimus sed animantia imo super animantia quia animalis homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei. cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rote sequentes ea  animalia quia spiritus vite erat in rotis et similitudo super caput animalium firmamenti  celi quasi aspectus crystalli horribilis  Gregorius : nobis in hac corruptione positis et extenti  quia quivis perfecti mortali carne gravati beatitudinem angelorum intelligere non possunt super capita eorum desuper  FIRMAMENTI. GREGORIUS. Celestium potestatum que prius per liberum arbitrium quasi aqua in quamlibet partem poterant labi sed aliis cadentibus quia perstiterunt quasi de aqua cristallus sunt quia iam omnino confirmati sunt nec mutari possunt.  CRISTALLI. Quod purissimum est et ex aquis mundis atque lucentibus nimio frigore concrescere dicitur intantum ut etiam gelu constricta aqua greco nomine cristallus nominetur est enim in superioribus eximia puritas que omnia protegat id est rationales sapientesque virtutes et quattuor temporum cursum et mundi plagas et rerum omnium ordinem et evangelicam predicationem que ex parte intelligitur et ex parte velatur. sub firmamento autem pinne eorum recte alterius ad alterum  ut bonum quod alter habet impendat alteri aliter non sunt recte penne unumquodque duabus alis  caritate Dei et proximi velabat corpus suum  per alas virtutes per corpus actiones signantur et alterum  Gregorius : sunt enim duo genera hominum alterum perfectorum alterum parvulorum similiter velabatur  ALTERIUS AD ALTERUM. HIERONIMUS. In hebreo mulieris ad sororem vir duabus alis velabat corpus suum et vir velabat similiter. Ideo autem post mulierem virum posuit in eadem persona ne sexum in celistibus putaremus.  UNUMQUODQUE etc. GREGORIUS. Hic indicatur quia pennas alter ad alterum tendibant et duabus alis corpus proprium velabant quia sic debemus virtutes quas acccepimus aliis impendere ut peccata nostra non desinamus caute cogitare et quotidie per timorem et penitentiam plangere his enim alis corpus velatur. et audiebam  Gregorius : quod prius in paucis proficiente predicatione fit in multis sonum alarum quasi sonum  simile in Apocalipsi aquarum multarum  aque multe populi multi  procedit proficiendo quasi sonum sublimis Dei  quia in sanctis hoc facit cum ambularent  predicando quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum  quia conversi statim in laudem Dei erumpunt cumque starent dimittebantur  que Dei sunt contemplando pinne eorum  sue virtutes vilescunt  QUASI SONUM SUBLIMIS. SEPTUAGINTA. #vocem Verbi ut s universa que predicantur in mundo per vocem Filii Dei esse credantur.  UT SONUS CASTRORUM. Quod contra predicatores maligni spiritus et persecutores insurgunt.  CUNQUE STARENT. Vocem enim omnipotentis in celestibus resonantem ferre non poterant. Stabant ergo et cum silentio admirabantur Dei potentiam qui sedebat super firmamentum quod his qui deorsum cristallo simile et his qui supra instar lapidis saphiri quia omnia in similitudine non in veritate monstrantur.  GREGORIUS. Qui aliquo modo scientia volare credebamur ad vocem desuper venientem alas submittamus dum invisibilem super nos naturam et impenetrabilia eius iudicia perpendimus.  GREGORIUS. Notandus ordo. Super animalia firmamentum super firmamentum thronus super thronum homo quia super sanctos adhuc in hac carne viventes angeli super eos maiores angeli super eos Christus. nam cum fieret vox  sonus intelligentie supra firmamentum  beatitudinis angelorum altitudinem transcendens ipsius scilicet creatoris naturam cogitans quod erat super caput {t. 3 : Erfurt, f. 185vb ; facsim., p. 226b} eorum  animalium stabant  in contemplatione et submittebant alas suas  pro nihilo reputantes suas virtutes et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum quasi aspectus lapidis saphiri similitudo throni  Gregorius : in quo sedebat quasi homo et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper  Gregorius : gloria Dei redemptoris  QUASI ASPECTUS LAPIDIS SAPHIRI. GREGORIUS. qui aerii coloris huic virtutes celestium comparantur quia spiritus quibus Deus omnipotens altius presidet superioris loci in celestibus dignitatem tenent.  QUASI ASPECTUS LAPIDIS SAPHIRI. HIERONIMUS. Sicut in cristallo purissima queque atque lucentia in celestibus que nostrum obscuratum corpus illuminent monstrantur sic in saphiro id est throno Die et super firmamentum quod celum est abscondita atque secreta incomprehensilis Dei qui posuit tenebras latibulum suum et in nube videtur et caligine. Unde in Exodo : et sub pedibus Dei erat quasi opus lapidis saphiri.  SIMILITUDO THRONI. GREGORIUS. Throni angelice virtutes que ipsos angelos loci dignitate transcendunt. Cum enim angeli nuncii dicantur et sepe angeli ad nuncianda quedam hominibus veniant throni missi ad misterium nuncii nusquam leguntur.  HOMINIS. HIERONIMUS. id est Dei Patris. Unde : homo quidam plantavit vineam etc. et alibi : homo quidam fecit nuptias filio suo non quod Filius excludatur a regno de quo Ysaias : vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Unde Iohannes hoc inquit : dixit Ysaias quando vidit gloriam Filii Dei ; sed in Patre regnat Filius omnia enim Patris Filii sunt qui est ymago Dei Patris invisibilis. et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis  qui est ardor Spiritus Sancti intrinsecus eius per circuitum  tantum a lumbis eius et desuper  Gregorius: ante incarnationem scilicet et a lumbis eius usque deorsum  Gregorius : post incarnationem vidi quasi speciem ignis  claritatem Spiritus Sancti quasi in toto mundo splendentis  non modo intrinsecus in circuitu  mundi  QUASI SPECIEM ELECTRI. GREGORIUS. In electro aurum argentumque miscetur et per argentum auri claritas temperatur et per auri claritatem species clarescit argenti sic in redemptore nostro #divinitas per humanitatem nostris oculis temperatur et per divinitatem natura clarescit humana.  IGNIS INTRINSECUS. GREGORIUS. Ante incarnationem ignis est in Iudea tantum intrinsecus et non splendet quia Spiritus Sanctus in multis patribus Iudeam repleverat sed non ad noticiam gentium perveniebat. A lumbis vero et deorsum ignis in circuitu splendet quia post incarnationem longe lateque Spiritus Sancti gratia diffusa est.  HIERONIMUS. Qui sedebat in throno a lumbis et supra electro comparatur quod intrinsecus et extrinsecus quasi ignis habebat aspectum a lumbis et infra ignis resplendens in circuiti morum. Que enim supra lumbos sunt ubi sensus et ratio versatur non indigent igne vel flamis sed preciosissimo metallo et purissimo que a lumbis deorsum ubi coitus et generatio ubi incentiva viciorum indigent purgatione flamarum ut purgata habeant arcus similitudinem que vulgo dicitur iris.  A LUMBIS. GREGORIUS. Per lumbos propago mortalitatis signatur de lumbis Abrae virgo Maria in cuius utero Dei Filius incarnatus. Unde : in universo mundo innotuit Deus. GREGORIUS. Unus homo est qui super lumbos ardens intrinsecus angelos ad amorem suum per divinitatem tenuit et sub lumbis inferius ignis sui splendorem in circuitu emittens homines ad sancti ardoris sui desiderium per humanitatem revocavit.  VIDI QUASI SPECIEM IGNIS. GREGORIUS.Una est similitudo ignis et arcus. In igne ardor Spiritus Sancti qui in arcu quoque signatur in quo aqua et ignis apparet et post mediatoris adventum eo virtus Spiritus Sancti in humano genere claruit quo et aqua baptismi electos Dei lavit et igne divini amoris accendit quasi enim a mixto colore similis aque et ignis quidam arcus in nube ad propiciationem ponitur cum dicitu : nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire #in regnumDei. velut  id est post terrorem misericordie signum aspectum arcus  in quo fedus Dei cum hominibus ne ultra mundus diluvio perdatur cum fuerit in nube  incarnatione in die pluvie hic erat aspectus splendoris  secundum ea que agit Spiritus in mundo qua videri possunt per gyrum.  Gregorius : mundi  VELUT ASPECTUM ARCUS etc. Arcus utriusque testis est iudicii ceruleus enim in colore aque iudicium factum rubicundus in colore ignis significat faciendum quia mundus iudicii igne cremabitur qui prius diluvio iudicatus.  HIERONIMUS. Aliter enim esse non potest. Unde peota : mille rapit varios adversa luce colores. Hic arcus signum est clementie et testamenti Dei quod fecit hominibus ut quando in nube apparuerit sciamus nos non amplius perituros esse diluvio. Unde patet post penas atque supplicia et purgationem peccatorum futuram misericordiam Dei sed his qui Dei meruerunt videre regnantem. Unde sequitur : hic erat aspectus splendoris per gyrum throni scilicet vel Dei vel omnium que visa sunt.  IN DIE PLUVIE. GREGORIUS. Cum predicatio scilicet effunditur ut adveniam credentes Domino parcente revocentur. Capitulum 2 Hec visio  est  totum quod predictum est similitudinis {t. 3 : Erfurt, f. 186ra ; facsim., p. 227a} glorie Domini  non ipsius glorie  que enim interius sit spiritus gloria aspicere non valet Ysaias dicitur vidisse gloriam Dei sed secundum id quod in mundo agit et vidi  similitudinem et  ideo cecidi in faciem meam  consciencia fragilitatis humane et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos  post penitentiam per bona opera  quia ex humilitate ceciderat a Domino sublevatur et loquar tecum  aliud quam iacenti scilicet ut predicet et qui iam se correxit alios corigat quod non potest qui in confusi ne adhuc iacet  ET VIDI etc. Quid ergo si ipsam essentiam vidisset. Notandum autem in quantum miseriam cecidimus qui ipsum bonum ferre non possumus ad quod videndum creati sumus.  ET CECIDI. HIERONIMUS. Non elatus visionum magnitudine. Sic Paulus collaphizatur ne revelationum magnitudine extollatur. Abraam quoque cecidit in faciem suam postquam audivit sermones Dei.  IN FACIEM. GREGORIUS. Sancti leguntur cadere in faciem ubi scilicet vident quia in visibilibus istis sponte se humiliant ut in invisiblibus erigantur. Mali vero retro ubi scilicet non vident quia ibi cadunt ubi quid eos sequatur ignorant.  HIERONIMUS. Aliud est cadere in faciem aliud retro. Abraam audita nativitate Ysaac cecidit in faciem et risit ; Hely retro et in evangelio qui ad Iesum comprehendendum venerant ceciderunt retrorsum in terram.  GREGORIUS. Cum aliquid de Deo conspicimus in faciem cadimus quia ex malis erubescimus que nos egisse memoramus. Ibi enim cadit homo ubi confunditur.  FILII HOMINIS etc. GREGORIUS. Nota ordinem locutionis et operis prius similitudo glorie videtur ut deiiciat post alloquitur ut elevet deinde abundantis gratie spiritum mittit et levat et supra pedes statuit.  Nisi enim alquid de eternitate mente videamus penitendo non cadimus. Iacentes autem vox Dominum consolatur ut in opere surgamus sed nostra virtute non surgimus sed spiritus nos implet et levat et supra pedes statuit ut qui proni in penitentia pro culpa iacuimus recti postea in bono opere stemus. et ingressus est in me spiritus  sanctus  sine quo stare non poteram postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos  simile: statuit supra petram pedes meos nullum peccatorum stantem legimus se dicitur illi non erit stabile vestigium pedis tui et audivi loquentem ad me  STA SUPRA PEDES etc. Quasi iacens audire non postes. Moysi quoque dicitur : tu vero stabis mecum et Daniel ait : et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos.  STA SUPRA PEDES. GREGORIUS. Cui simile est : eduxit me de lacu miserie et de luto fecis et stuti supra petram pedes meos et direxit gressus meos et immisit in os meum canticum novum.  GREGORIUS. Paulus predicator futurus prius prosternitur iacet et audit : Surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere.  ET INGRESSUS EST IN. GREGORIUS. Aliter surgere non potuit cum diceretur ei sta super pedes tuos quia ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus sed hec implere nisi iuvet ipse qui iubet non possumus. Deus est enim inquit apostolus qui operatur in nobis et velle et perficere unde : sine me non potestis facere quicquam. Sciendum enim quia mala nostra solum nostra sunt bona autem et omnipotentis Dei sunt et nostra. Ipse enim aspirando nos prevenit ut velimus adiuvando subsequitur ne inaniter velimus. Prevenit ergo gratia et sequitur bona voluntas et sic omnipotentis donum fit meritum nostrum unde Paulus : non autem ego sed gratia Dei mecum quasi in eo quod solo Dei dono preventus sum non ego sed quia donum voluntate subsecutus sum et ego hoc contra Pelagium et Celestinum. et dicentem fili hominis  crebro ad Ezechiel et David dicitur fili hominis utrique cui in persona eius qui dixerat filius hominis non habet ubi caput reclinet captivum populum consolatur et ad penitentiam cohortatur mitto ego te ad filios Israel ad gentes  quasi non populum Dei apostatrices  que ad pravum opus reverse que recesserunt a me  non tantum patres quasi par est utrorumque impietas patres eorum prevaricati sunt  Septuaginta : irritantes me sive in amaritudinem convertentes Deus enim natura benignus et dulcis viciis amarus efficitur pactum meum  una culpa superbie usque ad diem  continue hanc  altera obstinationis  AD GENTES APOSTATRICES. GREGORIUS. Sicut qui fide recedit a Deo apostota est sic qui ad perversum opus redit etiam si fidem #teneruit. Unum enim sine altero prodesse non poterit nisi forte pro fide percipienda fiant opera sicut Cornelius faciebat. et filii  magna Dei clementia qui ad tales mittit ut nemo desperet dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te  magna prophete confidentia qui ad tales ire non formidat et dices  autoritas persone tribuitur ne a tam perversis propheta despiciatur ad {t. 3 : Erfurt, f. 186ra ; facsim., p. 227b} eos : Hec dicit Dominus Deus  non ego  ET FILII DURA. GREGORIUS. Impudentia filiorum culpa gravis mala faciunt nec erubescunt nec post culpam ad penitentiam redeunt quia indomabili corde sunt.  ET FILII DURA. Unde : nervus ferreus collum tuum et frons tua enea. Hi quoque in sequentibus arguuntur cordis lapidei quod Dominus evulsurum se dicit et pro illo carneum redditurum ut emollitum Dei precepta suscipiat. si forte  simile in Hieremia si forte audiant et agant penitentiam et in evangelio forsitan filium meum verebuntur vel ipsi  filii audiant  me et si forte quiescant  a peccato quoniam domus  quia Deus ibi habitare ceperat per fidem exasperans est  viciis me scilicet natura mitem  per operationem et scient  hospitem mansuetum  inexcusabiles aut audita predicatione proficientes quia propheta fuerit in medio eorum  SI FORTE VEL etc. GREGORIUS. Quasi pauci audient vel ipsi peribunt cum patres scilicet penitere noluerint in culpa defuncti.  HIERONIMUS. Ambigentis affectu loquitur Deus ut liberum hominis monstret arbitrium ne prescientia boni malive immutabile faciant quod Deus futurum noverit. Non enim quia ille ventura cognosit necesse est nos facere quod ille prescivit sed quod nos propria voluntate sumus facturi ille quasi Deus futurum novit. tu ergo fili hominis  quasi ne timore humilitatem fingas cum non solum populo sed et senioribus loqui habeas ne timeas  quanvis peerursi eos  mala scilicet inferentes  libertas predicantis neque sermones eorum metuas  Septuaginta : nec a facie eorum formides quoniam insanient et congregabuntur contra te in circuitu quasi licet dura cervice sint et indomabili corde mea precepta sunt fortiora ne dicas non fuisse predictum. Insanient et congregabuntur contra te in circuitu nullum scilicet relinquentes refugium  comminationes vel detractiones quoniam  ideo non timendi quasi ne queras placere eis qui Deo displicent unde :nonne qui oderunt te Domine oderam increduli  in se  Deo et subversores  preceptorum  infirmis sunt tecum  aliorum ne soli moriantur et cum scorpionibus  quia blandi et maliciosi non possunt subvertere habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum  verba eorum ne timeas ne formides  quasi timendi essent nisi me in suis actibus exasperassent quia domus exasperans est  NEQUE SERMONES etc. Unde : Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die  CUM SCORPIONIBUS. GREGORIUS. Unde : circundederunt me sicut apes que scilicet in ore habent mel et in cauda aculeum bonis non nocet cum malis esse corpore sed mente si desit spiritus non adiuvat locus. Loth in Sodomis sanctus extitit in monte peccavit et in paradiso princips nostri generis Abel fieri non valet quem Cayn malicia non exercet. Infirmi autem pravorum societatem declinent ne mala que frequenter aspiciunt et corrigere non valent imitari delectentur.  SCORPIONIBUS. HIERONIMUS. Qui arcuato vulnere et fistulato aculeo percutiunt ut eadem plaga et cutem aperiant et venena diffundant unusquisque pro moribus suis sortitur vocabulum. Unde dicitur phariseis : generatio viperarum et de Herode qui versipellis : ite et dicite vulpi huic ; et pseudo prophete vulpibus comparantur et nunc corde indomabili scorpiones dicuntur et in evangelico dicitur : non audierunt eos oves. Qui ergo fures et latrones audierunt ovium vocabulum perdiderunt et non quasi oves perierunt sed quasi viperes vulpes scorpiones. loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam irritatores sunt  Deum peccando irritant  SI FORTE AUDIANT. HIERONIMUS. Licet mali sint quibus loquimus non tamen cessemus sed oportune et inoportune predicemus ut qui durus est emollliatur et audiat et qui obediens est mutata voluntate non surdescat. tu autem fili hominis audi quecumque loquor ad te {t. 3 : Erfurt, f. 186va ; facsim., p. 228a} et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est  ne simile peccatum penam similem mereatur aperi os tuum  recta loquendo et comede quecumque ego do tibi  AUDI QUECUNQUE. GREGORIUS. Ne facias quod prohibes ne in quo alterum iudicas teipsum condemnes. Unde Balaam Dei spiritu ad loquendum repletus sed in carnali vita suo spiritu retentus de semetipso ait : dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam altissimi et visiones omnipotentis videt qui cadens apertos habuit oculos qui rectum quod diceret vidit ; sed recte vivere contempsit.  NOLI ESSE EXASPERANS. GREGORIUS. Ne tibi commissa tacendo et malefacta non increpando Deum exasperes sicut illi male faciendo.  APERI OS TUUM. Id est : dignum te prebe sermonibus meis et cibum spiritualem suscipe unde : aperi os tuum et implebo illud. Et ille respondit : osmeum aperui et attraxi spiritum. Sicut dicitur : qui habet aures audiendi audiat. ita hic : qui habet os apertum ad comedendum comedat. Apostolus quoque : qui habebat thesauro sapientie ait : os meum apertum est ad vos. Et de Domino dicitur : aperiens os suum docebat eos.  ET COMEDE etc. GREGORIUS. Post apertionem oris comedimus quia augetur in nostris sensibus cibum vite cum ceperimus predicare unde : os meum aperui et attraxi spiritum. et vidi et ecce manus  Filius Dei qui sanctis suis scripturam aperuit missa ad me  Septuaginta : extenta in qua erat involutus  obscurus liber  sancte scripture et expandit  ut intelligerem  Gregorius: expandit dum enigmata exposuit unde: aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas illum coram me qui erat scriptus  qui in Ysaia populo non credenti dicitur signatus sicut usque hodie super corda iudeorum velamen positum est in veteri testamenti intus  spirituali sensu maioribus et foris  in hystoria infirmis et scripte erant in eo lamentationes  tam intus quam foris et carmen  super his qui dignis sunt Dei testimonio quibus dicitur: cantate Domino canticum novum et ve  super illis qui penitus desperant et eum venerint in profundum peccatorum contemnunt  ET ECCE MANUS. Ad eos manus Domini extenditur qui beneficium consequuntur aliis contrahitur. Unde : tota die expandi manus meas ad populum non credentem ut congregaret scilicet filios Hierusalem sicut gallina pullos suos sub alas et extensione manuum eius superaret Israel Amalech.  IN QUA ERAT INVOLUTUS. SEPTUAGINTA. #capitulum libri de quo in psalmo : In capite libri scriptum est de me. In principio scilicet hic involutus est quem nemo potest legere nemo aperire nisi leo de tribu Iuda radix David nec totus devoratur sed in capitulo. Non enim fieri potest ut humana natura totos huius libri thesauros devoret.  GREGORIUS. per Ezechielem predicatorum ordo per librum scriptura signatur  INTUS ET FORIS. Alii ante et retro id est futuris et preteritis.  INTUS. scilicet intelligentia spirituali unde : omnis gloria eius filie regis abintus.Unde montes excelsi cervis petra refugium erinaciis.  INTUS quia invisibilia promittit et celestia foris quia visibilia preceptorum suorum rectitudine disponit terrena et contemptibilia qualiter vel in usu sint habenda vel ex desiderio fugienda precipit alia in exterioribus actionibus iubet et que foris precipit patent alia de secretis celestibus que plene comprehendi non possunt. Unde : extendens celum sicut pellem qui tegis aquis superiora eius. Celum enim scriptura est de qua nobis et sol sapientie et luna scientie et ex antiquis patribus stelle exemplorum atque virtutum lucent quod sicut pellis extenditur quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo explicatur. Aquis vero id est angelis de quibus dicitur : laudate eum celi celorum et aque que super celos sunt laudent nomen Domini. Superiora celi regit qui alta sacri eloquii que scilicet de natura divinitatis dicuntur aut de eternis gaudiis nobis adhuc nescientibus solis angelis patefecit.  LAMENTATIONES. de his qui ad penitentiam vocantur. Sicut Samuel et Paulus plangebant atque lugebant Saul et Chorinthios quos salvare cupiebant.  LAMENTATIONES. GREGORIUS. ut peccata punias. Lege que in hoc volumine scripta sunt : Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et rursum : Miseri estote et lugite et huiusmodi.  ET CARMEN. GREGORIUS. quasi ut de promissione sequentis gaudii hilarescas cognosce que in hoc volumine scripta sunt. Beati qui habitant in domo tua in secula seculorum laudabunt te et ex lapide precioso et mundo omnes platee eius sterentur et per omnes vicos eius alleluia cantabitur et ve quasi si adhuc presenti seculo inheres mente si terrenis voluptatibus delectaris et amare non potes eterna gaudia que audis cognosceve ut ab animo expellas que diligis unde : ibi erit fletus et stridor dentium et vermis eorum non morietur. Capitulum 3 et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris  in libro hoc comede  non dicit bibe obscura enim et dura auditurus es comede  prius volumen istud et  post vadens loquere {t. 3 : Erfurt, f. 186vb ; facsim., p. 228b}  quasi saturare et eructuare ad filios Israel  COMEDE. GREGORIUS. pertracta intellige id est prius mande et post deglutire poteris et alios docere.  COMEDE VOLUMEN. Nisi ante comederimus apertum volumen docere non possumus filios Israel. unde David misericordiam consecutus : Docebo inquit iniquos vias tuas et impii ad te convertentur. et aperui  sicut preceptum est os meum  cordis et cibavit me volumine illo  aliter comedere non poteram  ET APERUI. SEPTUAGINTA. Aperuit Deus scilicet quia ipse aperuit os prophete et cibavit eum.  GREGORIUS. Os aperimus quando sensum ad intelligentiam sacri verbi preparamus.  HIERONIMUS. Aperto ore Dominus cibos largitur ut inicia voluntatis in nobis sint perfectionem beatitudinis a Domino consequimur non est enim volentis neque currentis sed Dei miserentis. Velle tamen et currere nostri est arbitrii.  CIBAVIT. GREGORIUS. Qui tociens ad os cordis nostri quasi malum porrigit quotiens nobis intellectum aperit. et dixit ad me fili hominis venter tuus  Sepuaginta : os tuum  mens comedet  legendo simplicem hystoriam et viscera tua  Septuaginta : venter tuus  mentis interna complebuntur  pia promissio multi enim legunt et vacui recedunt et si enim mente intellectum sacri verbi percipiunt in cordis visceribus servando non reponunt. volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est  quia viscera mea compleverat in ore meo  predicatione  quia in corde tinxi calamum lingue sicut mel dulce  plus proficit ad predicandum sancti amoris conscientia quam sermonis exercitata scientia  VENTER TUUS COMEDET. GREGORIUS. Mens scilicet secundum illud : ventrem meum doleo id est mentis afflictionem sentio. Et alibi : flumina de ventre eius fluent aque vive de mente scilicet predicationes sancte et viscera mentis interna id est intentio recta sanctum desiderium humilitas ad Deum pia voluntas ad proximum.  COMPLEBUNTUR. HIERONIMUS. assidua meditatione recondendo in thesauro memorie ut cum apostolo habeamus viscera misericordie et impleatur venter de quo Hieremias : ventrem meum doleo ventrem meum doleo.  SICUT MEL. Unde : quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Et alibi : iudicia Domini dulciora super mel et favum. Et Samson : favum mellis in ore leonis invenit.  SUPER MEL DULCE. GREGORIUS. Quia illi de Domino suaviter loqui noverunt qui eum prius cordis visceribus amare didicerunt sermo dulcedinem non habet quem vita remordet.  SICUT MEL DULCE. Dominus post resurrectionem favum mellis comedit. Et in Proverbiis de api dicitur quanvis hoc in hebreo non habeatur : Vade ad apem et disce quomodo operatrix sit et opus suum castum faciat cuius laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur. Hoc fecerunt Moyses et prophete et evangeliste et alii sancti ut quicunque rex fuerit cuius cor in manu Dei est ducibus utatur cibis. Qui vero simplex et sine serpentis astutia habet innocentiam columbarum simplici fide credat atque salvetur quia ubique insidie et diabolus transfigurat se in angelum lucis. Mel quorum distillat de labiis meretricis dulcia promittens venenaque inserens. et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israel  quasi ipsi nolunt venire ad te et loqueris  imponit frenum moderaminis verba  tantum mea  non tua ad eos  VADE AD DOMUM quanvis enim corpore non erat cum eis mente cuius sanctitas eorum offendebatur iniquitate. Hoc idem faciebat Moyses procul a castris multitudinis figens tabernaculum quod cum fuisset ingressus descendebat columna nubis et stabat ante ostium tabernaculi.  LOQUERIS VERBA MEA. Qui in exposione sacri eloquii ut auditoribus placeat aliquid fingit sua verba loquitur non Dei. Qui autem aliter quam is qui protulit senserit et sub alio intellectu ad edificationem caritatis Domini sunt verba que dicit quia ad hoc solum Deus nobis per totam sacram scripturam loquitir ut nos ad suum et proximi amorem trahat. non enim ad populum profundi sermonis  non egent qui sani sunt medico sed qui male habent et ignote lingue  quasi nulla excusatio tibi non sunt tibi barbari nosti linguam eorum bene potes eis loqui tu mitteris  sed ad domum Israel  una tibi domus cum eis neque ad populos multos profundi sermonis et ignote lingue  qua extranea ab eloquio legis quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te  populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris obedivit mihi  NEQUE AD POPULOS MULTOS. Ac si diceret : quid loquar de populo uno ? Si ad diversas te mitterem nationes autoritas et potentia mea omnem vinceret difficultatem utinanque tempus esset quo ad omnes missurus sum nationes et liguarum daturus gratias ut predicent apostoli mei et totum mundum et diversitatem linguarum una fide subdant meo imperio facilius illi audirent qui profundi sunt altique sermonis nihil habentes iudaice levitatis sed gravi et solido incedunt pede et cum ignote sint lingue note fidei sunt. Unde sequitur : et si ad illos mittereris ipsi audirent te etc. Denique postea misit et omnes pariter crediderunt. Unde : ecce convertimur ad gentes et alibi : non inveni tantam fidem in Israel. Domus autem {t. 3 : Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 229a} Israel nolent audire te quia nolunt audire me  quasi ne contristeris quia me etiam nolunt audire cui simile: qui vos spernit me sprernit  liberum monstratur arbitrium cum dicitur nolunt audire me et cause due quia scilicet: attrita fronte est et duro corde omnis quippe domus Israel attrita  sine reverentia fronte  per impudentiam  scilicet cordis est et duro corde  Septuaginta : contentionis sepe scilicet ad salutem vocati audire noluerunt  ATTRITA FRONTE sunt qui non solum laborare pro his mundanis non fugiunt sed et in laboribus qui sibi negantur importuni videri non erubescunt. Quibusdam enim previs mentibus nihil est laboriosus quam si in huius mundi laboribus non laborare precipiantur.  GREGORIUS. Quo culpa frequentius committitur eo minus committentis animus verecundatur. Unde : frons mulieris meretricis facta est tibi modo erubescis. ecce dedi faciem tuam  tu tamen esto decurus quia ecce dedi valentiorem faciebus eorum  qui erubuerit me coram hominibus et frontem tuam  contra frontem eorum duriorem frontibus eorum  ut audeas loqui qua mente cepisti  ECCE DEDI FACIEM. GREGORIUS. Verecundia in malo laudabilis in bono econtra erubescere malum sapientie est bonum #attritatis unde est confusio adducens gloriam et est confusio adducens peccatum.  VALENTIOREM ut nullo pudore superetur. Hinc discimus quia interdum gracie est impudentie resistere et cum locus fuerit frontem fronte conterere ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias emulorum. ut adamantem  qui in honore et ut silicem  qui vilis conculcatus dedi faciem tuam  ergo ne timeas eos  qui auctorem non timent neque metuas a facie  impudentia eorum quia  ideo scilicet domus exasperans est  nimis exasperans est cuius asperitas tam crebro repetita est  UT ADAMANTEM. Ne scilicet per exhibitum honorem ab auditoribus refrenetur lingua ex verecundia et ut silicem ne per despectum scilicet taceat ex infirmitate. et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos  hic est cibus voluminis et hec sunt verba quibus pro diversitate audientium vel lamenta vel carmen vel ve hominibus loquitur. Notandum autem quia ante sermones Dei in corde nostro condendi et diligenti nos attendendi et sic ad populum sunt proferendi quos loquor ad te assume in corde tuo et auribus tuis audi  prius  AURIBUS TUIS AUDI. Verba Domini audimus dum facimus et sic recte proximis predicamus unde et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius et loquebatur recte. et {t. 3 : Erfurt, f. 187rb ; facsim., p. 229b}  post vade ingredere ad transmigrationem  alii in captivitatem  tam mente quam corpore  id est ad filios populi tui  non mei quem offendit et loqueris ad eos et dices eis hec dicit Dominus Deus si forte audiant  corde et quiescant  cum sepe hoc repetitur transmigrati populi duricia signatur et prelatis consolatio datur ne in ammonitionibus forte a subiectis despecti contristentur  ET VADE INGREDERE. HIERONIMUS. Dominus quoque venit ad populum Iudeorum Patre mittente ut predicaret captivis remissionem in quo impletur : Captivam duxit captivitatem dona dedit hominibus.  AD TRANSMIGRATIONEM. GREGORIUS. ALLEGORICE. qui a bonis operibus in perversa cadit a Ierusalem in Babilonem venit unde : adiutor meus non emigrabo. Non tamen de talibus desperandum est. Propheta enim ad transmigrationem mittitur unde : venies usque in Babilonem et ibi liberaberis  SI FORTE AUDIANT. GREGORIUS. Sepe dum subditos corrigimus alii corriguntur alii negligunt unde : plui super una civitatem et super alteram non plui. Sepe autem una eademque civitas in parte compluitur in parte arescit dum idem audita correctione quedam vicia corrigit et quasi complutus in parte fructum facit quedam autem retinet et quasi in parte incompluta sterilis et aridus est. et assumpsit me  quia non eram in carne et ambulans spiritu carnis opera non implebam spiritus  qui assumit mansuetos et audivi post me vocem  afflictionis penitentie  conversus ad peccatores babylonios quasi post tergum vocem glorie Domini audiebat cuius locus Hierusalem id est visio pacis commotionis  ire Dei super Israel magne  Gregorius : plerumque in sacro eloqui eloquio aliquid obscure dicitur ut Deo mirabiliter dispensante multipliciter exponatur. benedicta gloria Domini de loco suo  anima iusti est locus Dei hospicium Dei vel Filius qui dicit : ego in Patre et Pater in meo  luce inaccessabili  ET ASSUMPSIT. GREGORIUS. predicatoris mentem Spiritus assumit cum timore Dei elevatam a terrenis desideriis facit alienam ut sola spirirtualia agere libeat unde : operamini non cibus qui perit sed qui permanet in vitam eternam.  DE LOCO SUO. Locus glorie Dei vel sancta anima vel angelicus spiritus et gloria Domini de loco suo benedicitur cum vel ab electis hominibus vel a sanctis angelis autori omnium laus eterna cantatur. In eo ergo quod iusti de convertendis peccatoribus cogitant quia eorum vicia considerando ad carnales actus oculum ducnt quasi ad Babilonem tendunt qui tamen pro statu sue rectitudinis quia in laude Dei bona sanctorum considerare nunquam desinunt quanvis per cogitacionem alio intendunt quasi post se vocem glorie Domini ab Hierusalem id est de loco suo audiunt.  ET AUDIVI GREGORIUS. Prophetam vox magne commotionis sequitur quia post verbum predicationis penitentium luctus auditur qui ante quasi taciti in peccatis suis iacebant securi unde : requievit in fecibus suis. Hoc psalmista exorat dicens : qui sedes super cherubin #mo t ; et alibi : commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones eius quia commota.  ET AUDIVI. Cum preterita iudicia Domini animo revolvimus vocem commotionis magne post tergum audimus cum futura meditamur ex his que ante sunt commovemur.  HIERONIMUS. Quia Spiritus Dei erat in eo terrena contemnens rapitur a Spiritu et audit post se vocem commotionis magne preteritorum obliviscens et in futurum se extendens ut inimicorum insidias post tergum relinqueret. In Exodo quoque cum pharao et omnis exercitus eius persequebatur Israel angelus in columna nubis deseruit priora castrorum et veniens post tergum tota nocte stetit inter Israel et Egyptios ut preteritis adversariis audiret Israel benedicta gloria Domini de loco suo.  BENEDICTA GLORIA. GREGORIUS. Locus maligni spiritus fuerunt corda peccantium sed per penitentiam locus glorie Domini fiunt et inde auditur benedictio glorie in laudem Dei. Unde : prius creatoris iniuria de amore seculi miris etiam operibus ad alta proficiunt ut animalia Dei fiant et signis et virtutibus et desiderio ad alta volent.  DE LOCO SUO. Unde Micheas : ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet super excelsa terre et commovebuntur montes super eum et tabescent valles sicut cera a facie ignis et sicut aqua que defertur in princeps. Descendente enim salvatore a Patre excelsa terre montesque commoti sunt et inferiora vallium liquefacta. et vocem alarum animalium  supra expositum est  quia ex ipso luctu penitentium oriuntur virtutes sanctorum ut tantomagis in bono proficiant quanto se nequius egisse meminerunt percutientium alteram ad alteram et  post vocem rotarum  testamentorum  quia postquam in honorem venit vita sanctorum veneranda apparuerunt hominibus eloquia testamentorum sequentium animalia et vocem commotionis {t. 3 : Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 230a} magne  post predicationem prima commotio est plangere mala que fecimus post vocem vero alarum et rotarum secunda est magno fletu querere celestia bona qua audivimus  ET VOCEM ALARUM ANIMALIUM. Vel unumquodcunque animal alas suas collidebat vel alterius vicissim. Una enim nostrarum virtutum alteram a perfectionem pulsat ut Verbi Dei scientia et misericordie viscera et omnes sancti se vicissim suis virtutibus ad provectum mutuis exemplis incitant dum alter miratur in altero quod non habet in seipso unde : superiores sibi invicem arbitrantes. Hoc ergo facit Deus in cordibus hominum quod in regionibus terrarum non uni omnia tribuit sed aliud alii. Nisi enim vicissim mutuis fructibus indigerent communionem ad invicem non haberent. Sic ergo omnes una caritate iunguntur.  SEQUENTIUM ANIMALIA. GREGORIUS. Quia in sanctorum patrum vita cognoscimus quid in scriptura intelligere debeamus quorum nobis actio aperit quod in suis predicacionibus pagina testamenti dicit : levavit me et assumpsit. Balaam per prophetie spiritum elevatus erat quo longe post futura cognoscebat sed assumptus non erat quia mentem a terrenis desideriis non #seperabat. Et abii amarus. Quanto predicatori dulce fit quod intus videt tanto in amaritudinem vertuntur que foris sustinet unde : in multa sapientia multa indignatio. Et : qui apponit scientiam apponit dolorem. spiritus  iterum quoque levavit me  ad maiora scilicet ad que predicator proficit dum sensus audientium ad Dei desiderium provehit unde : rivos eius inebrians multiplicata genimina eius in stillicidiis eius letabitur germinans et assumpsit me  constante tenuit et abii  levatus et assumptus amarus in indignatione  intellecta indignatione Dei et significationem visionis mente pertractans spiritus mei  hominis scilicet unde Ysaias : de nocte consurgit spiritus meus ad te Deus manus  Filius per quem omnia  non transfertur propheta spiritu sed corpore quod de Abacuc legitur enim Domini erat mecum  qui ait : sine me nihil potestis facere de quo per Moysen dicitur: levabo ad celum manum meam confortans me  ET ABII quo ferebar vel sublimis impetu sui spiritus ferebatur cupiens ire quo Dominus imperebat.  AMARUS IN INDIGNATIONE. GREGORIUS. De Achab quoque dicitur ad prophetam : Nonne humiliatum vidisti Achab coram me igitur non inducam malum in diebus eius. Unde colligitur quomodo talis amaritudo in sanctis Deo placeat qui amittere Deum timent si sic ei et in reprobo penitentia placuit qui timebat amittere presens seculum et quomodo #grata sit spontanea affictio pro culpis in eis qui placent si hoc ad tempus placuit et in eo qui displicebat.  AMARUS IN INDIGNATIONE. GREGORIUS. Liber enim dulcis in ore cordis animum contra se amarum facit ut displiceat sibi placeat creatori.  MANUS ENIM. ut possim nomen scilicet speculatoris accipere et docere quod didici.  MANUS. GREGORIUS. Nullus enim hoc ex toto corde pro Dei amore agere prevalet nisi eius animam Spiritus Sancti assumpserit. Ad bona quippe surgere perfecte non possumus nisi nos Spiritus et perveniendo elevet et subsequendo confortet. et veni ad transmigrationem  scilicet ad cervum ad cervum] acervum Weber novarum  filiorum frugum  animarum sanctarum ad eos  scilicet qui habitabant iuxta  ut supra flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant  predicaturus eis compatitur quia sermo libenter accipitur qui a compatiente profertur et mansi ibi  videns eorum scelera et iustam Dei in peccatores sententiam  ut prius videam quam corrigam  qui speculator futurus est et Dei verba populo narraturus multo tempore debet quiescere et ad ea que videt dolere nihilque eorum in conscientia habere que in aliis debet corrrigere septem diebus  quibus tacui subaudis merens in medio eorum  ET VENI AD TRANSMIGRATIONEM. GREGORIUS. In prophetis sicut verbis res ita nonnunquam rebus verba exponuntur ut eorum non solum verba sed et res geste prophetie sint unde : veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum filios scilicet Israel quorum patres multi iam mortui erant de filiis autem plures credituri erant et ad fertilitatem boni operis perventuri unde : acervus frugum dicuntur bone enim anime fruges Dei unde : sanctus Israel Domino primitie frugum eius. Primi enim Israelite crediderunt gentes secute sunt.  AD ACERVUM. Thesabib hebreum significat tempus quo nova frumenta vel ordea congregantur et post famem et penuriam antequam terantur in area spem #ciborum aliquam repromittunt ita Israel parvus et tenuis quasi reviviscens ortusque de terra iudaici populi sementem promittebat.  MERENS. HIERONIMUS. Theodotio : admirans ut stuporem prophete iniquitates eorum cernentis exprimeret. Aquila : quiescens ut quanvis in medio eorum fuisset mente separatum se ostendat.  GREGORIUS. Merens compatiens miseris sicut ferrum prius liquatur ut cum ferro iungatur vel quia domus Israel exasperans est nec per flagella culpam agnoscit merens inter gaudentes sedet ut tacendo ostendat quod loqui venerat. cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens  CUM AUTEM. GREGORIUS. Missus ad predicandum fuerat et tamen septem diebus merens tacebat quia ille loqui veraciter novit qui tacere didicit. Quoddam enim nutrimentum est verbi censura silentii. Unde : tempus tacendi et tempus loquendi tacendi prius loquendi posterius. Si propheta sanctus qui missus est ad loquendum tacet ut recte loquatur quanta culpa est non tacere quem necessitas loqui non cogit. Tacendo ergo loqui discamus. fili {t. 3 : Erfurt, f. 187vb ; facsim., p. 230b} hominis speculatorem dedi te domui Israel et  prius audies  quasi ne presumas loqui quod non audieris. Unde : inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam de ore meo  Filio verbum  doctrine et annuntiabis eis ex me  FILI HOMINIS. HIERONIMUS. Speculator est qui semper in alto stat ut quidquid venturum est longe prospiciat cuius vita alta debet esse et circunspecta.  GREGORIUS. Predicatorem speculatorem vocat. Cui enim aliena cura committitur speculator dicitur ut in mentis altitudine sedeat et vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Speculator in alto debet stare per vitam ut possit prodesse per providentiam unde : in montem excelsum ascende tu qui evangelizas Syon ut subiectorum vitam transcendat et terrenis animum non supponat et tanto facta eorum subtilius videat.  GREGORIUS. Loqui de Deo quiete valide et libere mente est unde : terra usque ad fenestras id est terrena cura usque ad sacerdotes ut sicut fenestre clause lumen subditis effundere non possint sed obmutescant ab officio predicationis. si dicente me ad impium morte morieris non annuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate  qua meruit sua  non tua morietur  non morte corporis imo anime que ammonitione tua semper potuit vivere sanguinem autem eius de manu tua requiram  SI DICENTE ME. Nec subiectus ex culpa prepositi moritur nec prepositus sine culpa est quando verba vite non audiens ex sua culpa moritur subiectus. Impio enim mors deebetur sed ei a speculatore vite via nuncianda et impietas increpanda. Si autem tacet impius in iniquitate sua morietur quia impietatis eius meritum fuit ut dignus non esset ad quem speculatoris sermo fieret sed ipse eum occidit qui tacendo morti prodidit.  SI DICENTE ME. HIERONIMUS. Duo sunt impii sive iniqui ut Septuaginta transtulerunt unus qui nihil audita specultore et in sua impietate moritur cuius sanguis de speculatoris manibus queritur. Aliter cui speculator annunciat et ille contemnens vicio suo moritur et speculator a culpa est alienus unde intelligimus Dominum ideo impio comminari et dicere : morte morieris ut avertat a via sua impia et vivat. Comminatio enim non in homines est sed in peccata nec in eos qui covertuntur a viciis sed qui permanent. Magnumque discrimen est Dei tacere sermones vel timore vel pigricia vel adulatione unde Ysaias : ve mihi quia tacui.  SANGUINEM. GREGORIUS. Sanguine peccatum designatur quod culpe prepositi si tacuerit imputatur unde : libera me de sanguinibus peccatis scilicet carnis. si autem tu annuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur  sine te morietur quia in causa mortis a te contradicitur morti vero cui non contradicis adiungeris tu autem animam tuam liberasti  SI AUTEM TU ANNUNCIAVERIS. Duo sunt que debet annunciare predicator fides et operatio. Impietas ad infidelitatem pertinet prava via ad actionem. Debet ergo studere ut prius ad pietatem fidei postmodum ad viam pertrahat actionis.  TU AUTEM ANIMAM. Si cuius opus exarserit detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem ut probetur scilicet utrum speculator sine crimine sit mortis eius qui periit an reus. Opus enim magistri salus discipuli. sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam  quasi non statim morietur offendiculum {t. 3 : Erfurt, f. 188ra ; facsim., p. 231a}  ne planam viam inveniat et dicat conversus sum in erumna mea dum confringitur spina coram eo ipse morietur quia non annuntiasti ei  culpa tua quasi vivere potuisset si magister docuisset in peccato suo morietur  ante casum vigilandum enim erat ne caderet et non erunt in memoria  retributionis iustitie eius quas fecit  prius sanguinem vero eius  quia tacuisti et quia noluisti esse solicitus in predicatione particeps eris in damnatione de manu tua requiram  qui custodire debuisti  SED ET SI. Sicut duos impios legimus unum qui non audivit et periit. Alterum qui audivit et in nequicia sua perseveravit. Sic duo iusti sunt unus qui non audivit et periit alter qui audivit et conversus animam suam salvavit. Notandum quoque quod possit iustus cadere et si magitrum habuerit ad meliora converti. Bona igitur opera indigent assiduo preceptore ne vel lapsus ab optimo cursu pedem retrahat.  PONAM OFFENDICULUM. GREGORIUS. scilicet quia in quo offenderat penitere noluit contemnenti ponit Deus ubi gravius impingat. Peccatum quippe quod per penitentiam citius non deletur aut peccatum est et causa peccati aut peccatum et pena peccati aut peccatum simul et causa et pena peccati unde Moyses : nondum completa sunt peccata Amorreorum. Et David inquit : appone iniquitatem super iniquitatem eorum et alius propheta : sanguis sanguinem tetigit id est peccatum peccato additur. Paulus quoque ait : ut impleant peccata sua semper. Iohanni quoque per angelum dicitur : qui in sordibus est sordescat adhuc. Et hic quoque : Si fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo. Quasi quia videre penitendo noluit ubi iam impegit iusto eum iudicio deserens ponam ei ubi gravius impingat. Hoc autem non est ad peccatum impellere sed a peccato non liberare. Sicut illud : indurabo cor pharaonis. Obdurare dicitur Deus cum ab induratione non liberat. Non enim cor peccantis obdurat.  NON ERUNT IN MEMORIA. GREGORIUS. Hoc nobis maxime considerandum est quia cum mala committimus sine causa ad memoriam bona transacta revocamus quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia preteritorum bonorum. si autem tu annuntiaveris  ante peccatum iusto  etiam iustus magistro eget unde sapientibus et insipientibus debitor sum ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens  bene in mundo vivet  in celo quia annuntiasti ei  quasi magisterio tuo et tu animam tuam liberasti  annunciando et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens  quia sedit ubi illi sedebant egredere  quia ingressus tuerat ad transmigrationem  a Iudea in campum et ibi loquar tecum  quia ibi in medio scilicet captivorum gloriam Dei videre non potes  SURGENS EGREDERE IN. GREGORIUS. Servata veritate hystorie divina eloquia aliquando ex loco causas designant. Sicut cum Moyse descendente de monte populo Iudeorum in campestribus lex data est. Et Ezechiel iubetur in campum egredi. Aliquando ex tempore sicut predicante Domino Iudeis dicitur hiems erat Dominus ergo in medio Israelitarum ad prophetam locutus dicit : Egredere in campum et ibi loquar tecum prius enim prophetie gratiam Iudee dignatus est infundere et postmodum in latitudine gentium demonstrare.  EGREDERE IN CAMPUM. HIERONIMUS. Non in valles confragosas non in rupes preruptas sed in campi latitudinem que possit gloriam Domini capere. Unde apostolus Corinthiis : dilatamini et vos quando ingreditur ad captivos de quibus dictum est quod insaniant et persequantur eum forti manu indiget ut possit resistere quando autem ingreditur in campum fit super eum manus Domini sine cuius adiutorio exire non poterat sed non additur fortis quia ad videndam gloriam Domini non ad pugnam egreditur.  GREGORIUS. MORALITER. Egredere in campum extra te scilicet positos corrige et ab iniquitate compesce ibi gloriam Dei predicator videt quia tanto largius doctrine gloriam percipit quanto se in laborem predicationis ex amore proximorum extendit. De campo autem ad domum redit ut in his que dicit qualis ipse sit etiam agnoscat. Si enim bene loquitur et non bene facit ad campum quidem loquendo exit sed semetipsum cognoscendo domum redire contemnit. In medio domus includitur quando per spiritus gratiam ad discutienda mentis sue secreta revocatur ut apud semetipsum in Deo animus quiescat et per exteriores concupiscentias non discurrat unde : tolle grabatum tuum et vade in domum tuam. In domo post campum predicator claudi precipitur ut post gratiam doctrine quam proximis ministrat ad conscientiam redeat est subtilius discutiat ne de his que foris predicat interius laudem querat unde non sint alieni participes tui de quibus scilicet dicitur : alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam dantur super eum vincula quia quanto magis se discutit tanto amplius agnoscit quantis mortilitatis sue infirmitatibus ligatus sit unde : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo et David inquit : ut audiret gemitus vinculatorum et Ieremias : circumedificavit adversum me ut non egrediar agrravavit compedem meum. In medio eorum non egredietur quia propter duras mentes auditorum a bonis quoque obmutescit. Unde sequitur : et linguam tuam adherescere faciam palato tuo. Aliquando vero etiam contra resistentium linguas predicantium corda Dominus zelo sui amoris accendit ne taceant unde subditur : cum autem locutus fuero tibi aperiam os etc. et surgens  iubente Domino ingreditur et egreditur sedetque cum sedentibus quia stantem captivi audire non poterant egressus sum in campum {t. 3 : Erfurt, f. 188rb ; facsim., p. 231b}  gentes qua longe lateque diffuse et ecce ibi  in gentibus gloria Domini  ipsa maiestas gentibus apparuit que prius se electis Iudeorum spiritu revelante declaravit stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam  stantem gloriam ferre non sustinens  visa gloria  ET ECCE IBI GLORIA. quam ante vidit ambulantem et elevantem se et interdum stantem quia iuxta fluvium huius seculi Chobar qui interpretatur gravissimus gloria videbatur quod significat omnem huius mundi gloriam preterfluere et gradum stabilem non habere. Gloria autem Dei stans et perseverans cum stat propheta in campo videtur que in medio captivorum nec stare poterat nec videri.  ETCECIDI IN FACIEM. GREGORIUS. quia quanvis homo ad intelligenda sublimia levatur ex contemplatione tamen maiestatis Dei infirmitatem sue condicionis intelligit et quasi statum non habet qui se ante Dei oculos esse cinerem et pulverem videt. et  ideo ingressus est in me spiritus  ut levaret cadentem et statuit  levavit me  qui humiliter tacui super pedes meos  ut in bono opere quasi super pedes ex rectitudine starem et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tue  ET STATUIT ME. Hoc in campo de propheta agitur quia etiam electis gentium Spiritus Sanctus dandus erat qui eos assumeret et prius a statu superbie deiiceret et post super pedes id est bona opera solidaret unde : gressus rectos facite pedibus vestris.  ET LOCUTUS EST MIHI. GREGORIUS. secundum hystoriam obedientie exemplum nobis per prophetam tribuit qui modo huc discurrit modo illuc et sue voluntatis arbitrium semper ad Dei frangit imperium.  INGREDERE. GREGORIUS. De medio populi exit propheta in campum de campo redit in domum ut predicatio que Iudee facta est egrediatur in gentes quibus fide repletis recipiat Iudea spiritualis doctrine dona que ante amisit et includere in medio domus tue quia antichristi tempore ab his gentibus que in infidelitate remanserint Iudei conversi duris persecutionibus angustiabuntur unde : quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.  INGREDERE etc. Quasi quia roboratus es aspectu dominice maiestatis nihil timeas sed revertere in domum tuam vel ad necessitates corporis ut quidam putant vel in signum future obsidionis et quomodo Ysaias discalciatus et nudus trium annorum captivitatem et nuditatem populi nunciavit ita et tu clausus domo opere ipso propheta vicinam obsidionem Hierusalem. et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula  minus feriunt iacula que previdentur et ligabunt te in eis  mala predicuntur que passurus est in omnibus tamen obediens est et non egredieris in medio eorum  ET TU FILI HOMINIS. Quod in domo clauditur quod ligatur quod non egreditur sed inter multitudinem captivorum solitudinem carceris patitur obsedionis iudicium est que clausa Hierusalem et circundata ab exercitu Caldeorum nullum exire permittet. Hec est olla de qua Ieremias loquitur et Ezechiel in sequentibus in qua carnes populi consumnutur.  ECCE DATA. GREGORIUS. In domo propheta ligatur quoniam ab ipso suo genere Iudea fidelis tribulationem sustinebit persecutionis pressa vinculis doloris et non egredieris in medio eorum quia ad corda pravorum predicatio non perveniet et linguam tuam adherere faciam palato tuo quia tunc instantibus reprobis predicatorum scientia tacere compellitur. Cum autem locutus fuero tibi etc. quia Enoch et Helya predicante multi ex Iudeis qui in infidelitate remanserant ad cognitionem veritatis redibunt. Tunc enim velut in extremo os prophete aperitur cum in predicatione Helye et Enoch a Iudeis ad fidem redeuntibus prophetia de Christo fuisse cognoscitur. et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans  quia ipsi obiurgatione indigni quia domus exasperans est  ET LINGUAM TUAM. Aliquando pro vicio predicantis aliquando pro vicio audientis subtrahitur sermo predicationis aliquando pro auditoribus bonis datur sermo doctoribus etiam malis aliquando propter utrosque iustificandos aliquando propter utrosque damnandos subtrahitur.  QUIA DOMUS quasi tante amaritudinis sunt et contra Deum contentionis ut obiurgantem non mereantur audire. Ex quo patet ubi fuerit multitudo peccatorum peccantes indignos esse quia a Domino corrigantur. cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hec dicit Dominus Deus  tempus tacendi et tempus loquendi qui audit {t. 3 : Erfurt, f. 188va ; facsim., p. 232a}  aure audiat  Septuaginta : qui incredulus est incredulu sit  mente et qui quiescit  corpore  a tumultu mundi quiescat  corde  non revocetur exemplo malorum quia domus exasperans est.  QUI AUDIT. HIERONIMUS. Secunda Aquile editio : qui audit audietur et qui relinquit relinquetur. Quasi : qui habet dabitur ei et qui non habet etiam quod videtur habere auferetur ab eo. GREGORIUS. Qui audit audiat et qui quiescit quiesciat. Si enim quiescit a malo opere et non quiescat a prava cogitatione aptatur et quod dicitur viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. GREGORIUS. Qui audit verba veritatis audiat id est perseveret quanvis videat alios negigentes unde :noli emulari in malignantibus etc.  Qui audit audiat. HIERONIMUS. Eiusdem sapientie est et tacere et loqui pro tempore et dare conservis cibaria in tempore unde Ysaias : Ad populum non credentem tacui. Nunquid semper tacebo dicit Dominus. Qui igitur ob multitudinem peccatorum tacuit quia vidit aliquos posse converti de quibus dicitur : qui audit audiat etc. Aperto ore non propria voluntate sed Domini iussione loquitur ad populum. Capitulum 4 {t. 3 : Erfurt, f. 188va ; facsim., p. 232a} Et tu fili hominis sume tibi laterem  terrenum auditorem et pones eum  intenta mente qualitatem eius considerando et vitam et intellectum coram te  docendum et describes in eo  corde civitatem Hierusalem  gaudia superne patrie  ET TU FILI HOMINIS. GREGORIUS. quasi cognosce quid sis et si super te elevatus divina secreta conspicis.  ET TU FILI HOMINIS. HIERONIMUS. Mali etsi tolerantur subito corruunt et eorum penas infirmi conspiciunt ne culpas imitentur unde hic Iudee desolatio subiungitur.  HIERONIMUS. Hoc quoque signum est obsidionis. Laterem Symachus apertius laterculum vel Abacum in cuius pulvere solent grammas id est lineas geometrie radio scribere unde : quidam probant geometrie scientiam attendentes quod Iesus exploratores misit qui terram describerent quod geometrie proprium est. In Zacharia quoque angelus habet geometricum calamum ad metiendam Hierusalem. et  post ordinabis adversus eam obsidionem  id est proficienti anime que temptationes sequantur innotesce et edificabis  predicando munitiones  quibus urbs clauditur ne quis exeat et comportabis  Gregorius : comportabis a terrenas scilicet cogitationes aggerem  quo fosse complentur et dabis contra eam  collectas malignorum spirituum insidias demonstrando. Sunt enim quedam sibi cognata vicia castra  militum custodias et pones arietes  vicia singula irruentia in gyro  ET ORDINABIS etc. GREGORIUS. Predicator obsidionem ordinat cum per sancte ammonitonis verba singulis virtutibusque vel quibus modis vicia insidientur ostendit.  GREGORIUS. Descripta enim Hierusalem in terreno corde presumpto superne pacis amore tentatio acrior insurgit unde : fili accedens ad servitutem Dei prepara animam tuam ad tentationes.  HIERONIMUS. Munitiones que mala munita contra mentem veniant ut vicia sub virtutum specie se abscondant et in alto se ostendant per imaginem cum sint in imo per actionem.  ET PONES ARIETES. GREGORIUS. Quibus muri fundamenta quatiuntur lapides dissolvuntur. Hac descriptione significatur urbis vicina captivitas sub rege Sedechia cuius undecimo anno et ipse captus est et civitas. Possumus tamen dicere laterem in suggillationem Israelis poni quia luto et latere servivit pharaoni. Sine urbs quam putabant firmissimam et inexpugnabilem lateri fragilissimo comparatur qui ad tactum aque illico solvitur ut de qua dicitur : nunquid petra durissima velut deserti est mons filie Syon vertatur in laterem qui inundatione Babylonica corrumpatur unde : propterea adducet Dominus super vos aqua multas et fortes reges Assyriorum.  ET PONES ARIETES. Aliquando enim singula vicia hincinde mentem feriunt que in giro a predicatore ponuntur dum ostendit quam blande luxuria percutit quam aspere impatiencia occidit et huiusmodi. et tu sume tibi sartaginem {t. 3 : Erfurt, f. 188vb ; facsim., p. 232b}  iram Domini indomabilem nullis precibus flexibilem nihil enim ferro durius hec ponitur quasi murus ferreus ut ostendatur civitas in brevi confringenda ferream et pones eam murum ferreum  si auditor corrigi noluerit inter te et inter civitatem et obfirmabis  aliquando severius agendo faciem tuam ad eam  severitatis iudicium secundum illud : vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum et erit in obsidionem et circumdabis eam  laqueis temptationum circundatam ostendes ut quanto timidior tanto vigilantior vivat signum  obsidionis est  hoc scilicet domui Israel  ET TU SUME etc. GREGORIUS. ferrum forte metallum est. In sartagine cibus frigitur per sartaginem ergo ferream spiritualis zeli fortis frixura signatur qui doctoris animam frigit quia valde cruciatur dum videt infirmos eterena deserere temporalia querere unde : quis infirmatur et ego non infirmor qui scandalizatur et ego non uror ? Ita Paulus contra vicia ardebat sed virtutum alimenta ex sua afflictione parabat.  ET PONES EAM. GREGORIUS. ut si audire is qui docetur noluerit doctor tamen pro zelo quem exhibet reus non fit et securus fit in die iudicii. Nullum Deo maius sacrificium quam zelus animarum unde : zelus domus tue comedit me. Inde precipitur ut simila oleo conspersa in sartagine frigatur id est munda mens per sancti ardorem zeli cremetur et caritati misericordie misceatur que in conspectu Dei ardet et lucet.  ET OBFIRMABIS. GREGORIUS. Aliquando severius agendo unde : filie tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas. et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo numero dierum quibus dormies super illud et assumes iniquitatem eorum  id est figurabis captivitatem eorum  ET TU DORMIES. HIERONIMUS. Sub Facee filio Romelie qui regnavit in Israel annis viginti percusso Faceia filio Manae domino suo Theglathphalassar rex Assyriorum cepit Aion et Gabel domum Maacham et Manoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam et universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios post quem regnavit in Israel Osee filius Ela annis novem captusque est cum omni Samaria a Salmanasar rege Assyriorum et translatus est Israel in Elam et Aher iuxta fluvium Gozan in civitates Medorum. Sexto autem Eçechie regis anno sicut regum narrat hystoria captus est Osee a quo si supputemus quot annis Israel in angustia fuerit captivitatis a sexto anno usque ad vicesimum novum toto enim Ezechias regnavit #uut anni viginti quattuor. Cui successit Manasses quinquaginta quinque annis. post regnavit Ammon annis duobus deinde Iosias annis trigniti duobus post Ioachim qui et Eliachim annis undecim. Inde Ioachim qui et Iechonias qui statim ductus est in captivitatem. Pro quo regnavit Sedechias annis undecim. Sub quo capta est Hierusalem templumque destructum. Fiunt itaque a prima captivitate Israel que sub Facee facta est usque ad undecimum annum Sedechie quo templum desolatum est anni centum et sexaginta quattuor. A secunda quando captus est Osee et onis Samaria subversa anni centum et triginta quinque. Fueruntque anni desolatonis templi septuaginta. Qui additi prime captivitati faciunt annos ducentos triginta quattuor. In secundo enim anno Darii templum extructum est sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno prophetantibus Aggeo et zacharia qui regnavit annis triginta sex unoque sublato adduntur anni eius triginta quinque. Post quem regnavit Xerses filius Darii annis triginta. Post hunc Artabanus mensibus septem et Xerses qui et Macroceir annis quadraginta post Xerses mensibus duobus et Sogdianus mensibus septem. Cui successit Darius cognomento nothus qui regnavit annis undeviginti. Post quemregnavit Artarxerses qui et mennon Darii et parisatidis filius annis quadraginta qui ab hebreis Assuerus dicitur. Sub quo Mardochei et Hester narratur hystoria quando omnis populus Israel de mortis periculo liberatus pristinam recepit libertatem. Fiuntque a #centumquinquagintaquinduo anno Darii usque ad extremum Assueri annum anni centum quinquaginta quinque et menses quattuor qui additi superioribus annis. ducenti tringinta quattuor faciunt annos tricenti octoginta novem et menses quattuor.  Sinistre partes delegantur Israeli qui sine templo et noticia Dei in Samaria fuit. Dextre Iude qui in cultu et religione Dei .Et notandum quod in altero fit pena peccantium in altero virtutis exercitium. Quod autem dies prophete hic annus est pacientibus et quos annos putabant filiiLaban Iacob erant quasi dies pauci. Nec solum autem in suppliciis varietas est pro diversitate meritorum sed in retributione bonorum agni in dextra hedi in sinistra unde : cor sapientis in dextra eius cor autem stulti in sinistra.  HIERONIMUS. Qui autem voluerit computare a prima captivitate que facta est sub Manae filio Gaddi rege Israel qui regnavit in Samaria annis decem quando Phul rex Assyriorum ab Israel mille talenta argenti in tributum accepit et post eum alios duos annos Facee quos regnavit in Israel inveniet undetricesimo anno Assueri compleri tricentumnonaginta annos quando Hester fuit hystoria quod credibilius est. Neque enim finito Assueri imperio sed eo adhuc regnante Israel servitutis iugum abiecit.  #DORMIES SUPER. HIERONIMUS. Dextri lateri dormito scilicet annorum quadraginta facile computatur. Post Heliachim enim qui et Ioachim regnavit filius eius Ioachim qui et Iechonias mensibus tribus. Quo regnante ascenderunt servi Nabuchodonosor in Hierusalem et oppugnaverunt eam. Interim venit Nabuchodonosor et egressus est ad eum Ioachim rex Iuda et mater eius et servi et principes eius et eunuchi et suscepit eum rex Babilonis octavo anno regni sui et abstulit thesauros domus Domini et thesauros domus regie et paulo post transtulit omnem Hierusalem et omnes principes et universos fortes exercitus decem milia et omnem artificem et inclusorem relictis tantum pauperibus. Quo capto regnavit Sedechias annis undecim sub qua capta est urbs et templum destructum cuius solitudo usque ad secundum Darii annum permansit scilicet annis septuaginta. Tricesimo autem desolationis templi anno Cirus regnavit in Persis subverso Astiage Medorum rege hic iuxta Ysaiam #quinquaginta ferme milia de tribu Iuda remisit in Hierusalem et vasa templi que Nabuchodonosor asportavit et cetera que narrat Hesdras. Sicut igitur in decem tribubus a Facee sub quo Theglathphalasar Israelitarum multitudinem vastavit usque ad quadragesimum annum Assueri supputamus annos tricenti nonaginta quando universi iudaici populi persecutio mitigata est. Sic a primo anno Iechonie quando magna pars Hierusalem translata est in Babylonem usque ad primum Cyri regis Persarum annum qui desolationis templi est tricesimus suputantur anni quadraginta sub quo Iudeorum relaxata est captivitas et libertas populo reddita. ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israel et cum compleveris  vel impleveris hec dormies super latus tuum dextrum secundo et assumes {t. 3 : Erfurt, f. 189ra ; facsim., p. 233a}  id est figurabis captivitatem eorum iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam  quasi non solum verbis sed et gestu et habitu prophetantis urbis obsidionem monstra et brachium tuum erit exertum  nudum vel extentum et  sic prophetabis adversus eam ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo  ne ulla cruciatuum requies speretur in latus aliud donec compleas dies obsidionis tue  alii conclusionis  ECCE CIRCUNDEDI etc. HIERONIMUS. Alia sunt Domini vincula quibus ligamur in salutem. Alia diaboli quibus evangelica mulier duodeviginti annis ligatur unde funibus peccatorum suorum quisque constringitur quem solvit Dominus in typo Lazari suscitati qui fasciis et institis vinctus in sepulchro iacuit. et tu sume tibi frumentum et ordeum et fabam et lentem et milium et vitiam  alii avenam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud  ET TU SUME. HIERONIMUS. Sicut in famis tempore non queruntur delicie sed #quotuscunque venter farciatur. Sic propheta omnia confundit in unum facitque tricentis et nonaginta panes quos comedat per singulos dies qui habent vicenos siclos id est stateres. Siclus autem id est stater habet dragmas quattuor dragme autem octo latinam unciam faciunt ita ut unus panis decem uncias habere dicatur quo trahitur magis anima quam sustentatur.  ET FACIES. HIERONIMUS. Notandum autem quod iuxta numerum dierum sinistri lateris trecenti et nonaginta subcinericii panes fiunt qui per singulos dies comedantur et de panibus dextri lateris omnino tacetur.In quo occulte significatur non esse eandem penam peculiaris populi vel peccatoris si noticiam Dei habeat et eius qui a religione veri omnino discedit. cibus autem tuus quo vesceris  quasi qui magis mortem prohibeat quam vires prebeat erit in pondere viginti stateres in die a tempore  a vespera scilicet usque ad vesperam alii male ab anno in annum intelligendum putant usque ad tempus comedes illud et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud  ET AQUAM. HIERONIMUS. Sterilitatem cibi aque auget sterilitas. Sextam enim partem mensure hebraice scilicet hin iubetur per singulos dies bibere. Porro hin duos choros aticos facit duos scilicet sextarios ytalicos ut hin sit mensura iudaici sextarii nostrique castrensis cuius sexta pars facit terciam partem sextarii ytalici. ALLEGORICE. Iudei post offensam Dei usque hodie subcinericios panes mixtos comedunt frumento ordeo faba lente milio et avena. Quorum alter hominum alter iumentorum cibus est. Quia enim credunt in unum Deum habent aliquid frumenti quia vero Filium negant ordeo iumentorum pascuntur et fabis quibus venter inflatur mens opprimi dicitur unde Pytagoreis est cibus detestabilis. Propter lentem Esau primogenita perdidit. Milium rusticorum et agrestium et altilium cibus est. Vicia vero sive avena et oleribus bruta pascuntur animalia. Quod Helyas fugiens Iezabel iuxta Septuaginta subcinericum panem invenisse dicitur penurie signum est unde et a corvis pascitur ut qui cibum non invenit in Israel nationum immundarum pasceretur alimentis lex quoque quam legunt et non intelligunt subcinericius panis est et opertus humano stercore unde Paulus : lucra legis et observatione ceremoniarum habet quasi stercora ut Christum lucrifaciat. et quasi subcinericium ordeaceum ordeaceum] ordiacium Weber {t. 3 : Erfurt, f. 189rb ; facsim., p. 233b}  ita scilicet fiant sicut subcinericius ordeaceus comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum  ne ignorent ignorantia ne solet miserias temperare et dixit Dominus sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiiciam eos  SIC COMEDENT. Prophete non modo verbis sed et factis prophetisant sicut Ezechiel panem comedit in stercore sic filii Israel vel omnis populus Iudeorum vel ut alii putant decem tribus panem pollutum comedent in nationibus. Licet non comminetur eis qui iam eiecti sed qui de terra promissionis eiiciendi. et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum  quod sine effusione sanguinis moritur et laceratum a bestiis  demonibus non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro immunda  HA HA HA. HIERONIMUS. Non Domini contradicit imperio sed causas reddit imo deprecatur cur hoc facere non possit et impetrat quod petit et sententie austeritas temperatur. Queritur cur Ezechiel minora renuat et Osee statim se scorto copulat nec castum corpus se habere dicit aut non debere meretricis commixtione se maculari. Cum teste apostolo : unum corpus efficitur qui adheret meretrici unde ostenditur non secundum literam ita fuisse in re sed figuram synagoge vel ecclesie. et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo  FIMUM BOUM. Leviora scilicet mala. Fimus nanque boum ab humani stercoris longe distat immundicia usque hodie quoque apud Iudeos ista servatur sententia ut non comedant scilicet panem suum in humano stercore. Neque enim ydolis serviunt nec demonum portenta venerantur sed in fimo bubalino dum omnia propter carnem et ventrem et terrena bona operantur unde : qui fecerit ea vivet in eis. Nos autem comedimus panem qui de celo descendit. De quo : panem angelorum manducavit homo non Egyptiis carnibus sed manne tenuitate viventes. et dixit ad me  quod opere futurum monstravit sermone demonstrat fili hominis ecce ego conteram baculum panis  alii firmamentum in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent  ECCE EGO CONTERAM. Omnis sinistri et dextri lateris dormitio et subcinericii panis sex specierum varietate commixtio inopiam incredibilem presignat quod hic aperit : ecce ego conteram etc.  In ecclesia quoque Dominus iratus indignos nos iudicat suo pane atque utinam saltem in pondere et solicitudine eum mereamur accipere et arentem linguam extremus Lazari digitus irroret ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et #sit ubique discordia et Christi tunica scinditur quam nec milites in passione aussi sunt scindere. Contabescimus autem in iniquitatibus nostris dum non habemus panem Dei unde Ieremias : parvuli id est vulgus ecclesie petierunt panem et non erat qui frangeret. Paulus autem qui vir erat et sciebat Christum panes fregisse legales et dedisse discipulis erogandos confidenter ait : panis quem frangimus nonne #communicatio corporis Christi est. Baculum autem id est firmamentum panis comedere non possunt qui adhuc lacte infantie egent nec valent accipere cibum #oidium. Nihil autem sic roborat animum vescentis quomodo vite panis qui scilicet confirmat cor hominis. ut deficientibus pane  verbi Dei et aqua  doctrine corruat unusquisque  auxilium sperans humane enim nature est in summis angustiis magis in proximo quam in se confidere ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis.  pro quibus patiuntur Capitulum 5 {t. 3 : Erfurt, f. 189va ; facsim., p. 234a} Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos  famem et pestilentiam signat  ET DUCES PER CAPUT TUUM. HIERONIMUS. Cesaries et barba pulcritudinis ac virilitatis indicium sunt quibus rasis feda nuditas apparescit et pars bona capitis quasi emortua. Sic Hierusalem et populus eius emortuus et a vivo Dei corpore separatus fami pestilentie cedi gladio captivitati et dispositioni traditur. tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem  vel computationem dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio  foris cedes est bella in circuitu eius  civitatis tertiam vero aliam disperges in ventum eos scilicet qui in captivitate ducendi sunt et gladium  insuper nudabo post eos  ne captivitas sit summa malorum et sumes inde parvum numerum  eos scilicet qui de captivitate redituri sunt et ligabis eos in summitate pallii tui et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis  Macedones signat sub quibus habitatores Iudee et precipue Ierusalem multa perpessi et combures eos igni ex eo  populo scilicet Iudeorum egredietur ignis in omnem domum Israel  EX EO etc. HIERONIMUS. Sicut Machabeorum narrat hystoria quandam partem Iudeorum se tradidisse Anthiocho Epyphane et eum in persecutionem populi concitasse et multa alia que in ea scribuntur hystoria et in libris Iosephi et precipue dissensionem Hyrcani et Alexandri quorum occasione Pompeius in Hierusalem venit et eam Romanis subdidit. Post ea vero sub Tyto et Vespasiano urbs capta est templumque subversum et post quinquaginta annos sub Helyo Adriano usque ad solum deleta civitas pristinum quoque nomen amisit. hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium  quasi umbilicus mundi unde : operatus est salutem in medio terre posui eam  in exemplum boni et in circuitu eius terras  IN MEDIO GENTIUM POSUI. HIERONIMUS. Ab oriente cingitur Asya ab occidente Europa a meridie Lybia et Affrica et a septentrione Scithia et Armenia et Perside et cunctis Ponti nationibus. In medio igitur gentium sita est ut quia erat notus #in Iudea in Israel magnum nomen eius. Omnes in circuitu nationes illius sequerentur exempla sed ipsa circa se gentium positarum impietatem secuta est. et  econtrario contempsit iudicia mea  sequens exemplum gentium ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt  retrorsum et in preceptis meis non ambulaverunt  proficiendo idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non {t. 3 : Erfurt, f. 189vb ; facsim., p. 234b} fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.  QUIA SUPERASTIS. HIERONIMUS. quasi quid causer ego quod in preceptis meis non ambulatis et iudicia mea non facitis cum etiam in scelere superaveritis gentes que in circuitu ve sunt nec feceritis ea que gentes naturali lege in cordibus suis scripta sepe fecerunt.  QUIA SUPERASTIS GENTES. HIERONIMUS. Ad hoc tercio retulit ideo primo : Ideo hec dicit Dominus Deus : ecce ego ad te etc. secundo : ideo patres comendent filios suos in medio tui ; tercio : ideo vivo ego dicit Dominus. Et notandum quod honesta et decora pro merito eorum qui sustinent seipsum facere profitetur que tristia et Deo indigna non se facere sed tantum fieri dicit ut hic ideo patres comedent filios suos in medio tui. Ideo hec dicit Dominus Deus : Ecce ego  non alius ad te et ipse ego  non per angelum non per quemlibet ministrum faciam in medio tui iudicia in oculis gentium  quanvis iratus non excedam penarum mensuram et faciam in te que non feci  ante  quia : servus voluntatem sciens Domini sui et non faciens vapulabit multis et: potentes potenter tormenta patientur et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas  SIMILIA. HIERONIMUS. Multo duriora post mortem Filii facturus est. Aliud est enim coluisse aliquando ydola aliud Dei Filium trucidasse. ideo patres comedent filios  in romana obsidione non solum in babilonia in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum  quia romana captivitate in totum mundum dispersi sunt et hoc est in omnem ventum capillorum barbeque dispersion  IDEO PATRES. HIERONIMUS. matres filios devorasse legimus sed nec patres filios nec filios patres.  HIERONIMUS. In ecclesia sepe magistri contra discipulos scilicet patres contra filios et discipuli contra magistros id est filii contra patres mutua seditione concitantur unde apostolus : si invicem accusatis videte ne ab invicem consummamini. Inde propheta : ut edant carnes meas. Et Iob : quis det ut carnibus eius laturemur. Insuper magistris qui lucra mundi non subditorum salutem querunt dicitur : qui devorant plebem meam sicut cibum panis. De quibus apostolus : et comedent domos viduarum. idcirco vivo ego dicit Dominus Deus  proprie hoc ad Hierusalem nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis  me scilicet deserens in templo meo ydola coluisti et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam  ydola tua et non parcet oculus meus  cum videro afflictionem vestram et non miserebor  aposiopesis  IDCIRCO VIVO. HIERONIMUS. Hoc idem sacerdotibus et magistris dicit Dominus : sanctum eum violasti etc. Ego quoque vos conteram atque confringam et reddam quod in populum meum inique egistis cuius lanis vos tegitis et lacte et caseo vescimini et fractum ac morbidum non requiritis.  ET NON MISEREBOR afflictionis tue quia tu misereri noluisti. Beati enim misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. tertia tui pars  de hoc capitulo dictum est supra peste morietur et fame consumetur in medio tui  Septuaginta : aliter hoc dicunt sed Arsiteus et Iosephus et omnis scola Iudeorum quinque libros Moysi tantum a vinginti translatos esse asserunt et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos et compleam furorem meum  humano affectu loquitur non quod irascatur sed nos per penas atque cruciatus eum iratum sentimus et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor  accepta vindicta et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis  sub metaphora viri et uxoris dum enim uxorem diligit zelotipus est si negligit dicit zelus meus recessit a te ultra non irascar tibi  ET SCIENT QUIA. HIERONIMUS. Non consumpti fame et peste et gladio sed dispersi in omnem ventum aliorum mortibus suisque miseriis Deum sentient iratum quem clementem scire noluerunt. et dabo {t. 3 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235a} te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis  ET DABO TE IN DESERTUM. HIERONIMUS. Prodest Hierusalem in ea vicia desolari et in desertum redigi et sua peccata congoscere ut que ceteris gentibus in exemplum virtutum esse debuerat sit exemplum miseriarum ut qui dicit : advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei unde alibi : et non dixerunt qui preteribant : benedictio Domini super vos ut videant opprobrium eius et doleant. et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione  unde Paulus : eramus natura filii ire et in increpationibus ire  nos quoque cum Hierusalem in hoc tabernaculo gravati ingemiscimus iram Domini sustinentes quoniam peccavimus ei ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos  horum nostris temporibus memoria magis re ipsa suscitatur quam littera quoniam videmus captivos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum  vel firmamentum panis  SAGITTAS FAMIS etc. HIERONIMUS. Quidquid mali sustinemus pro peccatis nostris accidere manifestum est unde et fames que in Regum volumine et Ruth et sub Helya quando tribus annis et sex mensibus celum clausum est et sub Helyseo cuius incredibilem inopiam repentina abundantia compensavit Dei iudicio missa est.  HIERONIMUS. In nos quorum pro peccatis nostris fames mittitur verbi Dei deinde mors ut qui non audimus : gustate et videte quoniam suavis est Dominum sentiamus mors peccatorum pessima. et immittam in vos famem  Verbi Dei panis qui de celo descendit et bestias pessimas  omnia nociva animalia usque ad internicionem et pestilentia  morbus et sanguis  gladius transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.  ET BESTIAS PESSIMAS. HIERONIMUS. Bestie pessime in nos mittuntur quando tradimur in passiones ignomine in reprobum sensum et conscientiam peccatorum que excruciant atque lacerant animum nostrum dissentiones hereses scismata emulatio invidia detractio desideria multa avaricia que est radix omnium malorum pessime bestie sunt unde : corrripiet te prevaricatio tua et alibi Ps. 73, 19 (Ps-R). : « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ». Capitulum 6 {t. 3 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235a} Et factus est sermo Domini ad me dicens : Fili hominis pone faciem tuam  vel obfirma ad montes Israel et prophetabis ad eos et dices montes Israel  qui ydolis occupati audite  non auribus sed imperio et potentia creatoris cui simile : mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum. Mari quoque dicitur : tace et obmutesce et de terra dicitur : qui respicit terram et facit eam tremere verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus  superbis et collibus  scientia inflatis rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra  in quibus ydola adorabant  MONTES ISRAEL AUDITE. HIERONIMUS. TROPOLOGICE. idola subvertenda significat et aras et cerimonias possumus per montes Israel principes accipere et eos qui sapientia potentiaque et scientia et diviciis pollebant et nota quod facies contra mentes obfirmatur nec solis montibus loquitur sed et collibus rupibus et vallibus in quibus inferior dignitas et gradibus sciencie prudentiequa cognoscitur.  HIERONIMUS. TROPOLOGICE. Montes sunt qui ad perfectam scientiam pervenerunt colles paulo inferiores et rupes nullam scientiam habentes et tantum in conversatione fidentes aliqua sibi de scripturis presumunt habentes zelum Dei sed non secundum scientiam. Valles novissimi in ecclesia qui et vita et scientia inferiores tamen de conventu dominice familie non recedunt omnes verbum Domini iubentur audire ut unusquisque pro modulo suo intelligat quid Dominus precipiat.  HEC DICIT. HIERONIMUS. sepe in hoc propheta dicitur Adonay Dominus Adonay unum est de decem vocabulis Dei et significat Dominum quo sepe et in hominibus utimur. Hoc quorum Sara Abraam dominum suum vocabat vocubulo et ubi dicitur : Domine mi rex adonay scriptum est. Quando igitur duo domini iunguntur nomina prius commune est secundum proprium Dei proprium appneon dicitur id est ineffabile quod scriptum fuit in aurea lamina que erat in fronte sacerdotis. et demoliar  non aras vestras et confringentur  qua corde finguntur simulacra {t. 3 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235b} vestra  fictos deos et deiciam  ut ibi iaciantur corpora mortuorum ubi prius hostie interfectos vestros  ut scilicet se mortuos et figmenta sua nihil sibi prodesse sentiant ante idola vestra et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras  non tantum montium sed eorum qui iacebant in circuitu ararum  ET DISPERGAM HIERONIMUS. Quod dicit se ossa montium dispergere indicat quosque eorum est fortissimos ab invicem separandos. Prodest enim perverse scientia malos a malis dividi sicut illi qui edificabant turrem pro utilitate sua dispersi sunt et lingue eorum divise sunt ne consensus pessimus peiores faceret eos ita ossa montium disperguntur ut conatus suos vanos intelligant. in omnibus habitationibus vestris  urbibus viculis urbes  conventus hereticorum deserte erunt et excelsa  superbike  causa qua urbes montium destruuntur ut scilicet excelsa demolient demolientur et dissipabuntur et interibunt are vestre  perversorum dogmatum et confringentur et cessabunt idola vestra  que corde suo simularunt et conterentur delubra vestra  non templa  fana que contra templum Domini contruxerunt et delebuntur opera vestra  non Dei  montium id est magistrorum falseque scientie et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam  vel quia ego Dominus  INTERFECTUS. HIERONIMUS. Quem scilicet montes interfecerunt vel ecclesiastici viri qui male viventes in salutem suam occiderunt tunc scilicet finis erit montium superborum ut cognoscant quod #sive sit Dominus potest autem fieri ut de uno populo montium aliis interfectis alii cognoscant pestilente enim flagellato stultus astutior erit. et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris  unde : reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu sua ante baal et Paulus ait : reliquie secundum electionem gratie salve fient  QUI FUGERINT. HIERONIMUS. Apostoli scilicet de semine Israel reservati sunt ut evangelium predicarent in mundum dispersi potest autem dici quod ideo aliquid de captivitate iudaica servati sunt ut in gentibus recordarentur nominis eius et potentiam predicarent heretici quorum qui evadere poterunt gladium perditionis eorum et fictiones que contra Deum fuerant concitate huc illucque dispersi recordabunturnominis Domini penitentiam agentes et a catholicis se esse captos exultantes. et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans  cum ydolis  unde Osee: spiritu fornicationis seducti sunt et recedens a me et oculos eorum  adulterio plenos fornicantes post idola sua et displicebunt  penitentes sibimet super malis que fecerunt in universis abominationibus suis  QUIA CONTRIVI. Hereticorum quorum cor utiliter conteritur id est thesaurus perversorum dogmatum quia recessit a Domino et fornicantes oculi post adiuventiones suas quia cum Domini fuerint recordati displicebunt sibi in abominationibus suis et intelligentes vere fidei veritatem scient quia ipse Dominus qui ideo percutit ut sanet.  ET OCULOS. eorum per quorum fenestras mors intrat unde duo presbiteri in Daniele Susannam nudari fecerunt ut saltem aperti corporis decore fruerentur. et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc  NON FRUSTRA locutus sum quia penituerunt. Impenitentibus dicitur : sine causa percussi filios vestros disciplinam enim non receperunt vel recipere noluerunt. hec dicit Dominus Deus percute manu tua  a malis operibus separando et allide pedem tuum  ne gradiatur itinere peccator et dic eheu ad omnes abominationes malorum  ut plangas et plores que tibi displicent domus Israel qui gladio fame peste ruituri sunt  hec est causa quod habitatores scilicet montium et ararum ydolorumque cultores gladio fame peste ruituri sunt  PERCUTE MANUM TUAM. ut non modo voce sed et gestu et habitu stuporem admirationemque significes super peccatis eorum quomodo enim aliquid novum mirandumque conspicientes tam corpore quam animo perhorrescimus manibus plaudimus pedem ad terram allidimus vocem ad fletum inclinamus sic propheta facit oculis animi cernens ventura supplicia et abominationes domus Israel.  HIERONIMUS. Qui singulis vel pluribus deditus viciis non potest ab eis separari quasi quodam veterno pestilentie corruit morbo.  HIERONIMUS. qui ab ecclesia recesserit statim peste morietur qui sibi sciolus videtur et diligens nisi caverit gladio ferietur inimici qui simplici contentus fide quasi brutum animal versatur quidem in ecclesia sed nullo opere proficit nec sicut formica preparat in messe cibum sibi fame morietur. qui longe est  obsidionem fugiens in desertis peste  fame morietur qui autem prope  actus omni vento doctrine gladio  hostium corruet  divisus a fidei unitate et qui relictus fuerit et obsessus  in urbe fame  verbi Dei morietur  ignorans eum qui dicit ego sum vita et compleam indignationem meam in eis  in his omnibus et scietis  qui supereritis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri  ab hostibus in medio idolorum vestrorum  que colebant in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum  lucos scilicet et subtus universam quercum frondosam  ut ubi peccaverant ibi punierentur locum ubi accenderunt tura redolentia universis  non Deo qui potest liberare idolis suis  que non profuerunt eis  ET SCIETIS etc. HIERONIMUS. Quando magistri hereticorum ab ecclesiasticis qui instructi sunt doctrina scripturarum contriti sunt atque superati videmus interfectos perversorum dogmatum iacere inter simulacra que finxerant de corde suo et eos qui se elevabant contra scientiam Dei stratos in montibus collibusque sub omni ligno nemoroso qui habebant verba pompatica umbramque foliorum et non poma bonorum operum qui erant sub omni quercu frondosa que non fert fructum hominum sed pecorum ubi accenderunt thura redolentia universis ydolis suis quomodo enim sanctus odore suo Deum delectat sic peccator ex cuius persona dicitur : putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee a facie insipientie #s mee accendit ydolis suis thura fetentia. et  tunc extendam  ad ultionem manum meam  hucusque contractam super eos  hereticos et faciam terram  ecclesiam eorum desolatam et destitutam a deserto Deblatha  que est in terra Emath que nunc Epiphama vocatur in omnibus habitationibus eorum  ut nihil sit inter solitudinem et mare magnum quod non hostilis mucro consumpserit et scient quia ego Dominus.  A DESERTO DEBLATHA. HIERONIMUS. Dablatha massam ficorum sonat caricarumque inter se compactarum ut postquam scilicet heretici in simulata dulcedine que non erat terre culte sed solitudinis amaritudinem repererint cognoscant quod #imperatore sit Dominus. Mel enim distillat de labiis meretricis quod ad tempus impinguat fauces vescentium et postea felle amarius reperitur. Hoc quoque significant duo calathi ficorum in Ieremia contra faciem templi unus ficorum optimarum unus pessimarum quorum alter ad ecclesiam refertur alter ad congregationem malignantium.  HIERONIMUS. Multi putant Deblatha et Reblatha idem esse propter similitudinem deleth et res hebraicarum litterarum que parvo apice distant. Capitulum 7 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factus est sermo Domini ad me dicens et tu fili hominis hec dicit Dominus Deus terre Israel  id est sive duodecim tribubus finis  captivitas venit finis super  non modo super montes et colles quattuor plagas terre  orientem occidentem meridiem septentrionem scilicet ex omni parte Israel  FINIS VENIT. HIERONIMUS. iam in presenti. Quinto enim anno Sedechie cepit Ezechiel in Babylone prophetare capitivis et nono anno Nabuchodonosor Hierusalem obsedit et anno Sedechie vicesimo primo eam cepit.  SUPER QUATTUOR PLAGAS. HIERONIMUS. alii alas unde Ysaias : Domine ab alis terre potenta audivimus que scilicet per apostolos in toto orbe gerebantur et alibi : Si dormiatis inter medios cleros penne columbe deargentate et alibi : quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et alibi : expandit alas suas et assumpsit eos et quidam spirituales alas #terre quibus ad celestia vocamus quatuor ponunt genera credentium domum Aaron et domum Levi et domum Israel et timentes Dominum unde : domus Israel benedicite Dominum, domus Aaron benedicite Dominum, domus Levi benedicite Dominum qui timetis Dominum benedicite Dominum. In Aaron sacerdotium, in Levi edituos et ministros. In Israel cunctum populum. In timentibus Dominum proselitos intelligentes. nunc finis super te et emittam furorem meum  antropospatos in te et iudicabo te iuxta vias tuas  quasi non iniuste et tamen ex indignatione et ponam contra te  ut intelligas que gessisti omnes abominationes tuas et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te  ut videas et abominationes tue in medio tui erunt  ut cognoscas et scietis  sic quia ego Dominus  solus  ET NON PARCET OCULUS MEUS SUPER TE. HIERONIMUS. Sicut medicus incidit urit ut parcat non parcit. Immedicabile vulnus ense recidendum est ne pars sincera trahatur flagellat Deus omnem filium quem recipit unde : ego percutiam et sanabo. Omnis medicina habet ad tempus amaritudinem sed fructus doloris sanitate monstratur unde Amos : quoniam vos cognovi de universis tribubus terre idcirco ulciscar super vos omnia peccata vestra.  VIAS TUAS etc. Cui simile est hoc : ulciscar Iacob servum meum secundum vias suas et iuxta adiuventiones eius reddam illi. hec dicit Dominus Deus afflictio  singularis una afflictio  ultio Dei ecce venit  quasi in oculis est non amplius effugies finis venit venit finis  completa est iniquitas tua evigilavit  hucusque dormivit adversum te ecce venit  quasi ne me putes futura minari digito ostendo  VENIT FINIS. HIERONIMUS. id est extremum peccatorum tuorum secundum illud : implete mensuram patrum vestrorum et illud : nondum completa sunt peccata Amorreorum dum hoc impleretur dilatum est supplicium.  HIERONIMUS. Possumus hoc spiritualiter interpretari contra populum Iudeorum super quem venit finis et consummatio a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharie filii Barachie quandiu enim non miserunt manus et Filium Dei dormitavit eis Domini sententia et dilata est postquam autem interfecerunt heredem ut periret hereditas evigilavit contra eos omnis ordo miseriarum atque perplexio quia non celestia quesierunt sed terre herere cupierunt.  HIERONIMUS. Possunt hec de ultima captivitate dici quando post interfectionem Christi venit eis finis. Et evigilavit adversus eos peccatum et impletum est illud apostoli : nunc pervenit in eos ira Dei in finem tunc iudicati sunt iuxta vias suas quando indignatio Dei super illos effusa est et receperunt secundum scelera sua ut permaneat desolatio usque ad consummationem. venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus  ve super omnes qui habitant in terra sanctus autem dicit advena ego sum apud te et pergrinus sicut omnes patres mei prope est dies occisionis  sicut hodie quoque oculis argumentamur et non glorie montium  magistrorum unde : illuminans tu mirabiliter a montibus eternis nunc de propinquo  non futura predico effundam iram meam super te et  iam compleam furorem meum in te  quasi non est furor absque iudicio et iudicabo te iuxta vias  opera tuas  non meas et imponam tibi  super caput tuum ut sentias omnia scelera tua  NUNC DE PROPINQUO EFFUNDAM IRAM MEAM. Ab anno quinto transmigrationis regis Iechonie usque ad nonum annum regni Sedechie quando Nabuchodonosor obsedit Hierusalem tres anni sunt medii unde merito dicitur : nunc de propinquo. et non parcet oculus meus  qui conspicit omnia solus per quem videt omnia mundus neque miserebor sed vias tuas  causa quare non parcat imponam tibi et abominationes tue  ut cognoscas et penitentia emendes in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens  qui percutio quem diligo ecce dies ecce venit egressa est contractio  iam a consilio Dei  id est abreviati instat vicina captivitas floruit virga  qua minabatur et de flore fructum plagarum peperit  quod meruistis germinavit superbia  FLORUIT VIRGA etc. HIERONIMUS. de qua : non auferam virgam a filio tuo. Et apostolus : quid vultis in virga veniam ad vos etc. David quoque ait : visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo finis florentis virge sanitas et correctio que non eorum merito venit qui corrumpuntur. iniquitas surrexit in virga impietatis  qua subiectos cedebatis impie non ex eis  qui scilicet quasi bruta animalia trahuntur a magistris et non ex populo neque ex sonitu eorum  quo seducti a magistris clamaverunt crucifige crucifige eum et  et ideo non erit requies in eis  sed captivitas eterna venit tempus appropinquavit dies  captivitatis qui  ergo emit non letetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius  VENIT TEMPUS. HIERONIMUS. non modo Hierusalem sed et ei cui dicitur : stulte hac nocte auferetur a te anima tua que autem preparasti cuius erunt et apostolus tempus ait prope est et alibi : preterit figura huius mundi et presens tempus posuit quotidie enim labitur et nunquam in eodem statu permanet et Dominus ait : celum et terra transibunt quid ergo potest in humanis rebus esse perpetuum.  QUI EMIT NON. HIERONIMUS. Naturale est in possessionum emptione letari in venditione lugere sed instante captivitate vanum est utrunque unde : tempus breve est qui habent sic sunt quasi non habeant et qui flent quasi non fleant et qui emunt quasi non possideant. quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur  more iubilei quia ante iubileum veniet captivitas et adhuc in viventibus vita eorum  quasi qui modo vivunt captivitatem videbunt et non differetur in longum visio  comminatio previse  qua fit enim ad omnem multitudinem eius non  irrita regredietur et vir in iniquitate vite sue non confortabitur  non proderit ei iniquitas sua  QUI VENDIT etc. HIERONIMUS. possumus dicere quod postquam recesserit a iudeis visio prophetalis lex enim et prophete usque ad Iohannem posr interfectionem salvatoris non regrediatur ad eos nec ultra habeant prophetas et significanter dictum est visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur.  Regredietur enim ad eos qui credunt ad apostolos scilicet et ad reliquias que salve fiunt. canite tuba  vos qui huic preestis officio  qua audita preparentur omnes  yronice  ad prelium contra Babylonios et  tamen non est qui vadat ad prelium  quia non profuit moneri ira enim mea  irato Deo nihil est humana fortitudo super universum populum eius  Hierusalem vel terre Iudeorum  CANITE TUBA. HIERONIMUS. de tubis in multis legimus quasi : tuba exalta vocem tuam et alibi: clangite in neomenia tuba in insigni die solennitatis vestra et in apostolo : in iussu et in tuba Dei descendet de celo et in evangelio : nolite tuba canere ante vos. Et tubas ductiles atque argenteas in numeris invenimus qui prophetice doctrine et apostolice comparantur et precipitur ut omnes ad singnum clangoris et buccine preparantur ad bella.  HIERONIMUS. In nostra quoque terra id est Hiersusalem quando nos vel persecutio publica vel viciorum incentiva superare nituntur frustra magistri tuba revocant et ad bella preparare festinant cum nulla sit in nobis fortitudo quia iram Dei presentia meruere peccata. gladius foris pestis et fames intrinsecus  ut supra qui in agro est  extra Domini civitatem id est ecclesiam gladio  diaboli morietur et qui in civitate  negligens  non preparans cibos de quibus qui operatur terram suam replebitur panibus pestilentia et fame devorabuntur et salvabuntur  pauci scilicet qui hereticorum gladium vel #desidie famem mortemque vitaverint qui fugerint ex eis et erunt in montibus  non alibi salvaberis quasi columbe  unde : quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam convallium  tunc omnes trepidi unusquisque in  pro iniquitate sua  QUASI COLUMBE. HIERONIMUS. He columbe quandiu inn convallibus sunt ad singula trepidant harum iubemur imitari innocentiam de quibus : si dormiatis inter medios cleros penne columbe deargentate etc. In huius specie descendit Spiritus Sanctus et mansit super salvatorem.  tunc omnes manus  nullus audebit rebellare dissolventur  timore et omnia genua fluent aquis  pavoris magnitudine non poterit vesica fuentes aquas retinere  OMNES MANUS DISSOLVENTUR. HIERONIMUS. In nostra quorum Iudea id est ecclesia in qua Dei est confessio cum iniquitas abundat et refrigescit caritas omnes manus bonorum operum dissolvuntur et genua fluunt aquis eorum scilicet qui concubitus immundos querunt sustinentes seminis fluxum. Tales vero debent accingi ciliciis penitencie et venturum iudicem formidare unde : confortamini manus dissolute et genua debilia roboramini. et accingent se ciliciis  penitentie et operiet eos formido  non hoc solum sub Babiloniis sed sub Romanis in populo illo factum est et in omni facie confusio  faciei rubor pudoris indicium conscientia peccatorum lucet in facie quod est spes salutis. Unde : glorianti in peccatis suis dicitur: facies meretricis facta est tibi nescis erubescere et in universis capitibus eorum calvitium  quod est signum luctus  IN UNIVERSIS. quod luctum scilicet signat quando perdit decorem cesaries et pulcritudinem comarum amittimus unde : pro ornamento capitis habebis calvicium propter opera tua et alius propheta ait : omnia capita in omni loco attondentur et omnis barba redetur et micheas attondere et decalvare super filios deliciarum tuarum dilata calvicium tuum sicut aquila et super mortuos iubetur fieri calvicium.  Sancti Dei id est nazarei et qui ad pontificium venire meruerunt non radunt capita sua neque enim mortis opera habent nec immundi fiunt quia sancti id est nazarei Domini sunt quod si iuxta eos quispiam mortuus fuerit omnes dies pristini non reputabuntur santificationis eorum. Samuel quia sanctus Dei eterna capitis ornamenta possedit unde in Canticis : cincinni tui nigri sunt sicut corvus. Samson qui perdidit comam predidit fortitudinem et renascentibus capillis vires pristinas recuperavit ut moriens multo plures quam vivus occideret. Heliseus licet corporis haberet calvicium tamen quia nazareus Domini erat cincinnis capitis fruebatur unde parvuli quia parvuli erant nec dum ad virilem etatem pervenerant illudentes calvicio eius atque dicentes : ascende calve ascende calve ferarum morsibus laniati sunt quarum saltus et silve sunt habitaculum. argentum eorum  et tunc urgente captivitate ne fugientibus sint oneri que paulo ante fuere voluptati foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit  quia mundiciam habere non potest qui extra ecclesiam est  dentes preciosissimo metallo illisi non minus leduntur quam duro lapide argentum eorum  eloquium et aurum  sensus eorum  qui extra ecclesiam non valebit liberare eos  a fame vel obsidione  ab eterna fame in die furoris Domini animam suam  sensualitatem  oculi impiorum insatiabiles non saturabunt et ventres eorum non implebuntur  quia inde ydola fabricata cultores suos damnantia quia scandalum iniquitatis eorum factum est  argentum et aurum  ARGENTUM EORUM FORIS. HIERONIMUS. Qui fugiunt de Hierusalem aurum suum et argentum proiiciunt in lata et spaciosa via que ducit ad mortem quia angustam salutis viam reliquerunt.  ARGENTUM EORUM ET AURUM. HIERONIMUS. Argentum eloquia aurum sensus scripturarum que electa sunt mundi et in ornamentum data nobis heretici posuerunt in fomentum et materiam superbie et imagines diversorum dogmatum et abominationum atque offendiculorum suorum fecerunt ex eis ut unde poterant Deum colere et adorare inde offenderent. et ornamentum  quasi que dederam in ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud  aurum et argentum in immunditiam  Simachus : nauseam transtulit sordes ydolorum demonstrans et dabo illud in manus alienorum  hostium ad diripiendum et impiis terre in predam et contaminabunt illud  ideo  ET DABO ILLUD. HIERONIMUS. Nos quoque tradimur in manus inimicorum et a Deo alienorum quando facimus ornamenta nostra simulacra demonum et omnis gloria nostra possidetur ab impiis ut nos sue subiiciant potestati. et avertam faciem meam  ne videam has abominationes ab eis  qui mea facie indigni et  tunc violabunt  aversa facit arcanum meum  sanctasanctorum que solis sacerdotibus et soli pontifici patebant et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud  ET INTROIBUNT IN ILLUD. HIERONIMUS. hoc et a Babyloniis et ab Anthiocho et Pompeio et ad extremum sub Vespasiano et Tyto factum esse scimus quando templum subversum est et omnia impleta que sermo propheticus commemorat. Allegorice : ad nostra quorum mala opera avertit Deus faciem suam et sic Dei violatur archanum ut pro sacerditobus et sanctis emissarii ingrediantur et universa contaminentur ut fiat locus immundicie qui debuit esse sanctitatis unde : domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum. fac conclusionem  Dominus ad prophetam quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate  idem quoque nobis contingit si fuerit terra nostra plena sanguinibus et habitatio iniquitate  FAC CONCLUSIONEM. HIERONIMUS. id est iram meam brevi sermone conclude ut quoniam terra plena est iudicio sanguinum omnes enim in sanguine iudicant fundentes innoxium sanguinem quod eti n Naboth fecisse Iudeos scriptura commemorat sic imperorum cruor fundatur et plena iniquitatis civitas demonstretur. Nam et sub Manasse repleta est Hierusalem a porta usque ad portam sanguine prophetarum venietque eis conclusio ut nemo possit evadere. et adducam  in locum prophetarum et sacerdotum pessimos  Babilonios vel demones de gentibus et possidebunt domos eorum  animas templum Dei semen et quod estis vos et  sic quiescere faciam superbiam potentium  qua hoc meruit et possidebunt sanctuaria  que porcus ingrediens contaminavit et ideo mea non sunt eorum  non mea angustia superveniente requirent pacem et non erit  que exuperat omnem sensum unde: pacem relinquo vobis pacem meam do vobis  ANGUSTIA. HIERONIMUS. Qui enim audivit pax huic domui nec eam servavit nec in corde retinuit sed malis operibus fugavit queret et non inveniet. conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum  mala malis accumulans et querent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus  propria verba prophete futura prevident sacerdotes legem interpretantur seniores consilium perscrutantur unde : in consilio iustorum et congregatione magna opera Domini.  COTURBATIO. Sicut econtra sanctis dicitur : gaudete in Domino semper iterum dico gaudete et : ibunt de virtute in virtutem ut bona presentia bonis futuris cumulent.  ET QUERENT. HIERONIMUS. Quotidie hec in ecclesiis requiruntur que cum visionem legem consiliumque perdiderint frustra prophetas et sacerdotes et seniores se habere iactant. rex  ergo  Sedechias lugebit et princeps  omnis Iudeorum induetur merore et manus populi  cum hec fuerint terre  non Dei unde : recedentes a te in terr a scribentur sanctorum vero nomina scripta sunt in celis conturbabuntur  ordinem suum perdentes secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum  secundum illud: in quo iudicio iudicaveritis iudicabitur de vobis et illud : in quo iudicas alterum teipsum condemnas iudicabo eos et  sic scient  tandem quia ego Dominus.  #utcumque quem non senserunt per beneficia sentiant per tormenta  REX LUGEBIT. HIERONIMUS. ALLEGORICE. Rex lugens nostra peccata Christus est qui ait: que utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem ? et flens super civitatem ait: Hierusalem Hierusalem que occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos etc. principes vel boni id est apostoli qui lugent peccatores vel mali quibus dicitur: audite verbum Domini principes Sodomorum qui iuxta Septuaginta induuntur merore quia non habent armaturam Dei nec Christo sunt induti. Quoquot enim in Christo baptisati sunt Christum induti sunt.  SECUNDUM VIAM EORUM. HIERONIMUS. Peccatoribus reddit Deus iuxta vias suas sed in sanctis excedit modum clementia. Non enim condigne sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis. Stipendia peccati mors secundum opera sua. Iustorum autem virtus Domini fruetur largitate unde : gratia autem Dei vita eterna.  ET SCIENT QUIA. HIERONIMUS. Iste versiculus frequenter in hoc libro ponitur quod supplicia atque cruciatus sequatur scientia Dei ut quem non intelligebant per beneficia per tormenta cognoscant. Capitulum 8 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea  fugiens frequentiam multitudinis et senes Iuda sedebant coram me  vel prophete verba audire cupientes vel insidiantes et  tunc cecidit  repente super me ibi  omne donum perfectum desursum est manus Domini Dei  operatio ut visionis sacramenta possem cognoscere  ET FACTUM EST IN ANNO. Quinto anno transmigrationis Iechonie quarto mense quinta mensis superior visio facta est ad prophetam hec autem sexto anno eiusdem regis sexto mense quinta mensis id est a priore post annum et duos menses vel enim tanto spacio intermissa est prophetia vel que superior sermo comprehendit gesta sunt.  IN ANNO SEXTO. HIERONIMUS. Senarius ad fabricam mundi pertinet que sex diebus facta est in quinta mensis quinarius ad quinque sensus carnis qui terrena conspiciunt et nondum celestia contemplantur quia ad presbiteros Iuda dirigitur sermo ex quibus Septuaginta tenebant thuribula viginti quinque in templo adorabant solem.  ET SENES IUDA. Senes Iuda non Israel id est decem tribuum que prius captivate erant ad eos enim sermo est qui de tribu Iuda cum Iechonia ducti sunt in captivitatem. et  sic vidi et ecce similitudo  rei non res ipsa quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis  igne purgantur opera coitus que in lumbis signatur usque deorsum et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri  opera virtutum que a lumbis ad superiora consurgunt splendorem habent atque fulgorem  AB ASPECTU LUMBORUM. HIERONIMUS. Notandum autem quod nec ignis usque ad pedes nec splendor electri usque ad caput ducitur sed deorsum et sursum ut tam in peccatoribus quam in sanctis pro diversitate meritorum alius usque ad illud vel illud membrum alius usque ad illa vel illa perveniat et #quomodo qui sanctitatis perfectione tenent ad verticem usque perveniunt sic qui in peccati profundo iacent igneorum pedum plantas habent. et emissa similitudo manus  non ipsa manus in Deo enim nihil corporale est apprehendit me in cincinno capitis mei  #totum nostrum caput apprehendi non potest manu et elevavit me spiritus inter terram et celum et adduxit in Hierusalem in visione Dei  spiritu non corpore sicut possumus et celos et profunda maris et inferna conspicere singulorum scilicet rationes complecti cogitatione. iuxta ostium interius  unde possit alia cernere quod respiciebat aquilonem  atrii exterioris  a quo exardescunt mala a quo olla succensa ubi erat statutum idolum  baal zeli ad provocandam emulationem  Dei  SIMILITUDO MANUS. Humani scilicet corporis assueti ne paveat qui assumitur. Si enim in colubri vel aliarum bestiarum similitudine apprehendisset non immerito terruisset.  ET ELEVAVIT ME. HIERONIMUS. prius a similitudine manus apprehenditur post a spiritu elavatur non statim ad celum sed inter terram et celum ut terrena interim relinquens festinet ad celum possumus autem dicere quod propheta propter bona opera similitudine manus Dei apprehensus sit et propter scientiam rerum spiritualium elevetur a Spiritu.  YDOLUM quod scilicet ad emulationem et zelum provocat Dominum unde : ipsi me provocaverunt ad zelum in eo quod non erat deus et ego provocabo eos ad zelum in gente que non est. et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem quam videram in campo  ET ECCE IBI GLORIA ut sui scilicet presentia ydolum templumque destrueret unde : cito subversio templi sequitur unde Ysaias dicit quod lectus angustus duos capere non potest et pallium breve utrunque operire non potest. Quasi : que conventio Christi ad belial et templo Dei cum ydolis. et  post hec dixit ad me  vel Spiritus qui levavit me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis  ibi enim statua est baal et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone porte altaris idolum zeli in ipso introitu et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores  que intrinsecus latent  FILI HOMINIS PUTAS. HIERONIMUS. Quasi ne me putes immerito templum destruere et civitatem meam relinquere aspice que faciunt hic nec putes in his esse scelerum finem ad huc maiora videbis.  Hoc quoque de nostra civitate Hierusalem et de nostro templo potest intelligi quoniam sicut Ofni et Phinees ydolorum operamur scelera in tabernaculo Dei et fornicamur cum his que se militie et ministerio Dei voverunt et scrificiorum primitiva decerpimus dantes in usum clientium et famulorum et omnia lucri causa facimus. Si autem tanta sunt que videmus quanto maiora sunt que nostros effugiunt visus. et introduxit me ad ostium atrii et vidi  in visione et ecce foramen unum in pariete et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem parietem apparuit ostium unum  FODE PARIENTEM ut amplius scilicet facias foramen quod vidisti quo aperto videas que exterius positus non vidisti. In hoc ostenditur tam in ecclesiis quam in singulis nobis per parva vicia maiora monstrari et quasi per foramina ad abominationes maximas perveniri. Ex fructibus enim arbor cognoscitur sicut ex abundantia cordis os loquitur pro signo sunt interioris hominis verba erumpentia unde : libidinosum aliquando turpis sermo demonstrat avariciam latentem parvule rei cupido signat. Minoribus enim maiora monstrantur vultuque et oculis dissimilari non potest conscientia dum luxuriosa et lasciva mens lucet in facie et secreta cordis motu corporis et gestibus indicantur unde : heu difficile est crimen non prodere vultu. et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic et ingressus vidi  in visione et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum  ET ECCE OMNIS SIMILITUDO non solum ydolum zelis erat in introtu porte sed omnes templi parietes diversis ydolorum imaginibus pingebantur ut nulla esset bestia quam non parietis pictura monstraret hoc in fanis gentilium usque hodie cernimus ubi omnia bestiarum genera adorat stulta religio unde Virgilius : omnigenumque deum monstra.  ET ECCE OMNIS SIMILITUDO. In nostri quoque templi parietibus ydola pingimus quando viciis subiacemus et in corde nostro peccatorum conscientiam pingimus et imagines diversas de quibus dicitur : Domine in civitate tua imaginem eorum dissipabis et alibi : verumtamen in imagine perambulat homo. Nullus enim homo est qui aliquando non habeat imaginem aut sanctitatis aut peccati unde de #furoris dicitur : furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surde etc. et de hominibus nequam : generatio viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? et de versipelli : ite dicite vulpi illi et de amatoribus feminarum : equi insanientes in feminas. De brutis quoque et vecordibus : nolite fieri sicut equus et mulus et multa huius generis. et septuaginta viri de senioribus domus Israel et Hiezonias  nominatim quasi princeps sacerdotum designatur qui religione amissa in templo Dei colebat ydola filius Saphan  scilicet iudicii et condemnationis stabat in medio eorum  firmus in scelere stantium  in malo obstinatorum ante picturas  quas adorabant et unusquisque habebat thuribulum  ad sacrificandum in manu sua et vapor nebule de thure consurgebat  surgens ex thure offerentium sacrilegia demonstrabat  ET SEPTUAGINTA VIRI. HIERONIMUS. Orandum nobis est ne seniores domus Israel septenarium numerum qui sanctus est septem decadibus multiplicantes stent in erroribus suis et adorent picturas ydolorum vaporque sacrilegii ascendat resistens Deo.  ET SEPTUAGINTA VIRI. Signat quod non omnes presbiteri hec faciebant sed forsitan aliis peccatis subiacebant.  HIERONIMUS. Cum viderimus plebem pessimam congregatam de qua : odivi ecclesiam malignantium et peiores plebe prepositos et principem nequiorem qui perfectus plebi et presbiteris dicamus Iechoniam stantem ante picturas et singulos tenere thuribula non Dei maiestatem sed proprias sententias adorantes nec odorem bonum ad Deum sed fetorem ad ydola pervenire. et dixit ad me certe vides  vel audisti fili hominis que seniores domus Israel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui  quasi ex istis ostenditur quid unusquisque faciat in cubili suo dicunt enim non videt Dominus nos  multi putant Dominum talia non curare et ad illum vicia nostra non pervenire dereliquit Dominus terram  VIDES FILI. HIERONIMUS. Secundum anagogen possumus intelligere principes ecclesiarum in tenebris facere quod turpe etiam est dicere hic est absconditus homo de quo dicitur : intra in cubiculum tuum et qui videt in abscondito reddet tibi.  NON VIDET. Si Dominum presentem et omnia videntem et vindicantem cogitaremus aut vix aut nunquam peccaremus.  DERELIQUIT DOMINUS. HIERONIMUS hoc etiam philosophorum est qui ex siderum cursu atque constantia suspicantur provide regi celestia et contemni terrena quasi nihil recti iuxta ordinem geratur in terris. et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes maiores quas isti faciunt  ET DIXIT AD ME. HIERONIMUS. Post principum et eniorum vicia inducuntur #mulieres amatorem plangentes societate eius private et exultantes si potuerint obtinere. Qui vero gentiles fabulas subtiliter interpretantur interfectionem et resurrectionem Adonidis planctu et gaudio prosequentes quorum alterum in seminibus que moriuntur in terra alterum in segetibus quibus semina mortua renascuntur ostendi putant. Nos quoque eos qui ad seculi bona vel mala vel contristantur vel exultant mulieres dicimus molli et effeminato animo et plangere Thamuth id est que in mundo dicunt pulcerrima. et introduxit me per ostium porte domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem  alii Thamuth  ET ECCE IBI MULIERES SEDEBANT PLANGENTES ADONIDEM quem scilicet hebrei et syri Thamuth vocant unde quia iuxta gentilem fabulam in mense iulio amasius veneris et pulcerrimus iuvenis occisus et redivivus narratur eundem iulium mensem eodem nomine vocant et ei anniversariam solennitatem celebrant in qua a mulieribus quasi mortuus plangitur et quasi reviviscens canitur atque laudatur. et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes maiores his  predictis  ABOMINATIONES MAIORES. Omnes hereticos peiores esse prioribus id est ydolo zeli pictisque in pariete figuris animalium et plangentibus Adonidem mulieribus per quem ydolatria et voluptas monstratur sciet qui prophetam dicentem intelligit : Tu autem odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum et alibi : verterunt contra me scapulas. Non ignoramus Martionem et alios hereticos qui vetus laniant testamentum contempto creatore id est Deo alium quendam novum deum colere et adorare quem de corde suo finxerunt. Omnesque nostri temporis heretici qui Dei Filium predicant creaturam et tamen eum adorant relicto divinitatis templo et post tergum habito confitentur se adorare creaturam. Nos autem sic adoramus solem iusticie ut Deum adoremus in templo veteris testamenti ubi lex et prophete ubi cherubim et propiciatorium. et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes  contemnentes creatorem contra templum Domini et facies ad orientem  contra quod Dominus orare percepit ubicunque homines essent ne more gentium adorarent contra orientem et adorabant ad ortum solis  adorantes scilicet creaturam  QUASI VINGINTIQUINQUE VIRI. Signat vigintiquinque viros qui in quadrum solida statione fundatis sunt et a quinque sensibus per quinquies quinque figuram efficiunt quadranguli non solum templum habere post tergum sed instar ydolorum applicare ad nares suas ramum palmarum scilicet que grece Bacce dicuntur ut per hoc eos ydola adorare significet. et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad irritandum me et ecce applicant ramum ad nares suas  QUIA REPLENTES TERRAM. Heretici quorum qui repleverunt terram iniquitate et conversi sunt ad falsi nominis scientiam ut Dominum ad iracundiam provocarent ydola qui finxerunt adorare non metuunt. ergo  pro his omnibus et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos  ERGO ET EGO FACIAM IN. Non quod crudeliter agat sicut mentiuntur heretici. Simile enim ait Paulus quem boni Dei cultorem dicunt si venero non parcam. Qui enim non intelligunt quid sibi prosit et frequenter deprecantur expedit eis ut non exaudiantur unde orantes dicimus . Fiat voluntas tua non nostra. Magne felicitatis est ad persens misericordiam non mereri. His ergo quis sunt de domo Iuda et a confessione ecclesie recesserunt non parcet Dominus cum clamaverint voce magna unde : clamor eorum pervenit ad me etc. non exaudiet eos ut malis coacti intelligant quod fecerunt. Capitulum 9 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et clamavit in auribus meis voce magna dicens  Septuaginta : mihi vindictam et ego retribuam dicit Dominus appropinquaverunt visitationes urbis  vicina captivitate et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua  non habebat sicut Septuaginta transtulerunt presentia enim narrat et futura non preterita  APPROPINQUAVERUNT VISITATIONES. Omnis ultio visitatio est quasi egroti medicum expectantis unde : visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Miseriordiam autem meam non dispergam ab eo.  HIERONIMUS. Qui malos percutit in eo quod mali sunt et habet vasa interfectionis ut occidat pessimos minister est Dei. et ecce sex viri  angeli Dei parentes voluntati veniebant  ad peccata hominum tollenda qui sexto die facti sunt de via porte superioris  ecce tercia porta que respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius  septimus scilicet vir quoque unus  Christus in medio eorum vestitus  in habitu pontificis lineis  hebraice baddim et atramentarium scriptoris  ut omnium peccata scriberet et sanctorum numerum a peccatoribus segregaret ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum  duo erant altaria: Unum thymiamatis intrisecus aureum. Alterum holocaustorum ante templum ereum  VAS INTERITUS. SEPTUAGINTA. securim de quo : ecce securis ad radicem arboris posita est.  VIR QUOQUE UNUS. De quo Iohannes in medio scilicet septem candelebrorum aureorum simile filio hominis.  HIERONIMUS. Pro lineis quid nos iuxta Symachum interpretati sumus Septuaginta podere Theodocio ipsum verbum hebreum baddim Aquila precipua interpretati sunt ubi nos attramentarium posuimus. Septuaginta posuerunt zona saphirina circa renes eius. Aquila rasti scribe in manus eius Aquila melanodoxion id est attramentarium scribe ad lumbos eius Symachus tabulas scriptoris habebat in renibus suis. Attramentarium grece calamarium quia in eo calami reponuntur alii significantius tecas vocant quia scriptorum calamos tegant.  ET STETERUNT parati ad iubentis imperium ut cuiuscunque viderent ibi peccata non esse dimissa sententie Domini et interfectioni eum subiacere cognoscant. et gloria Domini Israel assumpta est de cherub  singularis numeri generis masculini. Cherubim pluralis numeri generis neutri que erat super eum ad limen domus et vocavit virum  Christum qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech et angelus magni consilii qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis  AD LIMEN DOMUS. Alii subdivo atrii domus quod scilicet tecto non premitur sed aeris fruitur libertate.  INDUTUS LINEIS. SEPTUABINTA. podere que quia ad pedes usque pertingit sic appellatur que est una de octo vestibus pontificis que latine dicitur talaris de quibus Hieronimus opus luculentum composuit. et dixit Dominus ad eum  virum indutum lineis transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus  secundum illud : quis infirmatur et ego non infirmor. Quis scandalizatur et ego non uror que fiunt in medio eius  publice  ET SIGNA THAU. Thau que scilicet extrema est viginti duarum litterarum apud hebreos et perfectam in viris gementibus et dolentibus scientiam monstrat. Hebrei vero autumant quia apud eos lex thora dicitur et in principio nominis sui scribitur hec littera eos hoc accipere signaculum qui legis precepta compleverant. Thau littera extrema in antiquis hebreorum litteris quibus usque hodie utuntur Samaritani crucis habet similitudinem que in christianorum frontibus frequenter signatur cuius munitione signamur. Sunt qui putant quia in hebreo alphabeto ista littera extrema sit demonstrari in multitudine peccantium superesse reliquias sanctorum. Gementes autem dolentesque salvantur quia nec peccaverunt nec peccantibus consenserunt et aliena peccata planxerunt sicut Samuel Saul et Paulus eos qui penitentiam non egerunt unde : qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus et alibi : tristicia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. et illis  sex viris dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum  qui reliquit nobis exemplum ut sequamur vestigia eius et percutite non parcat oculus vester neque misereamini senem  secundum illud : cani hominis prudentia eius adolescentulum  qui ad bella fidei promptissimus et virginem  que pudiciciam mente tota servat parvulum  qui lacte potatur infantie nec dum solidum cibum potest capere et mulieres  qua fragilitatem sexus anime imbecilitate testantur interficite usque ad internicionem omnem  qui potest dicere. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite  Septuaginta : a sanctis meis incipite ceperunt ergo a viris senioribus  qui tenebant thuribula et sacrificabant  unde cepit peccatum inde iudicium qui erant ante faciem domus  nulla est loci religio offenso Deo  SENEM ADOLESCENTULUM. Omnes isti pereunt si absque Christi signaculo se aliquid esse credunt.  A SANCTIS MEIS INCIPITE. Vel sacerdotes significat qui versabantur in templo et adorabant ydola vel eos qui pro sacerdotii merito sancti vocabantur in populo et qui fuere in populis causa peccati primi meruere supplicia. et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis  non auderent angeli templum sanguine contaminare nisi precepisset Dominus recedentis glorie egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate  CONTAMINATE DOMUM. Omnis qui in peccato mortuus est contaminat atria templi in quibus vivit qui cum Christo #resurgit. et cede completa  in his qui signaculum non habebant remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israel effundens furorem tuum super Hierusalem  ET CEDE COMPLETA REMANSI EGO. HIERONIMUS. Quidam arbitrantur ex persona Domini in cuius typum precessit Ezechiel de populo Iudeorum hoc posse intelligi qui omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt unde : salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus. Solus enim inventus est Dominus qui peccatum non fecit nec inventus dolus in ore eius.  REMANSIT EGO. HIERONIMUS. de tanta interfectione nullum me excepto arbitrans remansisse. Notandum tamen quod non ait remansi ego solus sed remansi ego. Sub audiendum enim est cum ceteris signatis.  EFFUNDENS FUROREM. Magnitudinem pene signa sicut illic : Effusa est despectio super principes et alibi : pene effusi sunt gressus mei. Et in bono : caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum et : diffusa est gratia in labiis tuis et dixit ad me iniquitas domus Israel  decem tribuum et Iuda  duarum magna est nimis valde  inculcatio est et  ideo repleta est terra sanguinibus  occisorum et civitas repleta est  #hoc ideo quia civitas repleta est aversione aversione  a cultu Dei dixerunt enim  aperitur causa tantorum scelerum quia scilicet non putaverunt esse providentiam Dei dereliquit  ut aiunt Dominus terram et Dominus  non curat terrena unde hic superis labor est ea cura quietos sollicitat non videt  nunc et si viderit ante  ET DIXIT ME. HIERONIMUS. Flentem prophetam consolatur. Quasi non iniuste hoc facio ipsi sibi hoc fecerunt.  MAGNE EST. HIERONIMUS. Quasi pro magnitudine iniquitatis magnitudo supplicii non enim ut Stoici putant vel peccata omnia sunt equalia vel pena. igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum  corda scilicet vel principes qui sunt capita populi reddam et  impleta obedientia ecce vir  Christus qui indutus erat lineis  carne humana multimode attrita qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut precepisti mihi  quasi signaculo thau lugentium frontes armavi  ET ECCE VIR QUI INDUTUS. Sex viri quibus preceptum erat transire per civitatem sequentes eum etc. nihil tale renunciant quia non leticie sed meroris implevere sententiam que non sermone sed opere probatur. Capitulum 10 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et vidi et ecce in firmamento  ut supra quod erat super caput cherubin  animalium quasi lapis saphirus quasi species similitudinis solii  throni apparuit super ea.  cherubin  ET VIDI ET ECCE. HIERONIMUS. Nota in quibus superior visio et hec discordent aut concordent aut ex utriusque collatione absque nostro ammonitu divina percipias sacramenta et quod ante monui quonium in firmamento et in throno et in manu hominis non veritas sed similitudo dicitur. Non enim facie ad faciem revelato vultu gloriam Domini contemplamur sed in similitudine omnia videmus et imagine dum fragili circumdamur corpore. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum que sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis que sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo  ET IMPLE MANUM TUAM. HIERONIMUS. ut post interfectionem et cadavera mortuorum mundet Hierusalem secundum illud Ysaie : Sanctificabit eum in igne ardente et devorabit sicut feni materiam. Hi sunt carbones quos in remedium lingue atque mendaciis desolantes vicia propheta interrogatus exoptat : Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagitte potentis acute cum carbonibus desolatoriis. Notandum quod in Ysaia qui tantum in sermone peccaverat et immunda labia se habere dicebat ad purgandum unus forcipe carbo comprehenditur. Hic vero quia civitas est plena iniquitate et post supplicia cadaveribus mortuorum plures assumuntur carbones nec una manu sed #ambabus quanvis et hoc intelligatur quod non ad purgationem sed ad penas atque crutiatus prune assumantur et spargantur. Cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius  a quo recesserant  CHERUBIN ut sancte superneque virtutes dextram domus Dei partem tenere videantur. Ille autem que mittuntur ad supplicia de quibus dicitur : immissionem per angelos malos sinistras partes. et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus  recapitulation  quia presente Domini maiestate non exercentur supplicia et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore glorie Domini  qua erat in atrio et  ideo sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis cumque precepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum que sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam  INGRESSUS ILLE STETIT stupefactus vel ob tristiciam civitatis puniende vel ob magnitudinem glorie nec manum ad ignem mittit. et  ideo extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est  QUI ACCIPIENS. Non dicit quid egressus fecerit quia tristis rei narrationem maluit nobis intelligendam relinquere quam oculis subiicere. et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum et vidi et ecce quattuor rote  ut supra iuxta cherubin  animalia rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rote cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat sequebantur et cetere nec convertebantur et omne corpus earum et colla et manus et pinne  in his efficientiam rerum non membrorum imagines signat et circuli  ferret scilicet quibus lignorum rotunditas strigitur plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum et rotas istas vocavit volubiles audiente me quattuor autem facies habebat unum  animal facies una  prima facies cherub  idem superius facies vituli unde datur intelligi faciem cherub esse vituli et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquile  FACIES UNA etc. Horum omnium sensum preterite visionis expositio continet et sciendum quod superius dictum est facies vituli a sinistris quattuor non sic accipiendum est ut alia sit ad dextris alia sinistris sit sed omnium equalis ordo describitur Quattuor enim facies habebat unumquodque ut non locorum diversitate dextri et sinistri sed uno per gradus ordine describantur.  ET FACIES SECUNDA. Hic non describuntur alia a dextris alia a sinistris sed omnium equalis ordo quia quattuor facies habebat unumquodque. et elevata sunt cherubin ipsum  nota quod eadem debemus intelligere in expositione animalis que supra est animal quod videram iuxta flumen Chobar cumque ambularent cherubin  animalia ibant pariter et rote iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rote sed et ipse iuxta erant stantibus illis stabant et cum elevatis  vel elevantibus elevabantur spiritus enim vite erat in eis  SPIRITUS ENIM VITE ERAT IN EIS. HIERONIMUS. Omnia vivunt Deo et suum sentiunt creatorem non est Deus mortuorum sed viventium unde et omnia corpora rotarum plena sunt oculis et in psalmo dicitur : celi enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annunciat firmamentum. Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam. Sol quorum et luna et mare et flumina et monte et colles laudant Dominum et in circulum suum per annos singulos elementa volvuntur celorumque rationem in terris deprehendimus ut antiquum legis ordinem servantes volvantur et currant et nihil novum cernamus super terram. et egressa est gloria Domini a limine templi  ubi stetit  atrii interioris et stetit super cherubin  ET STETIT SUPER. HIERONIMUS. Sic paulatim protectio Dei reliquit Israel primum fuit in templo post stetit in atrio sive limine qua recedente de templo nubes et caligo implevit ipsius penetralia rursumque ipsa gloria sedit super cherubin et illis statim abeuntibus ad exteriora subsecute sunt rote. et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus  interius atrium rote quoque subsecute sunt et stetit in introitu porte domus Domini orientalis  non iam in ianua templi sed post atrium et post limen in introitu porte et gloria Dei Israel erat super ea ipsum est animal  super quod thronus super quod gloria quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar et intellexi quod quod] quia Weber  vel : quia cherubin  plenitudo essent  ET INTELLEXI QUIA CHERUBIN ESSENT. Multitudo scientie noticia sacramentorum Dei et thronus eius ac requies unde : qui sedes super cherubin manifestare. Semper gloria Domini sedet in multitudine scientie et tunc manifestatur quando cuncta regi providentia demonstrantur non fortuitu quid fieri nec debere dici : dereliquit Dominus terram et Dominus non videt unde : intuitus cherubin et appetitus eorum est oblivisci preteritorum et in futura se extendere. quattuor per quattuor vultuum vultuum] vultus Weber  vel : vultus uni et quattuor ale uni et similitudo manus hominis sub alis eorum et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi  preteritorum oblivisci ad futura progredi Capitulum 11 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et elevavit me spiritus et introduxit me  Christum qui nos ad Patrem ducit ad portam  ubi erat gloria domus Domini  ecclesie orientalem que respicit solis ortum  iusticie scilicet de quo : ecce vir oriens nomen eius et ecce in introitu porte viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Felthiam Felthiam] scrips. , Felchiam Rusch , Pheltiam Weber filium Banaie principes populi  ET ELEVAVIT ME. HIERONIMUS. per me gloriam sequi non poteram avolantem ut scilicet non remanerem in templo ignorantie nube confuso sed stans in porta domus Domini orientalis que respicit solis ortum que sequuntur sacramenta cognoscerem.  HIERONIMUS. Viginti quinque viri omnia referentes ad quinque sensus. Hic autem novmerus aut vix aut nunquam in bono reperitur quanvis in Levitico ad sacerdotale ministerium a viginti quinque annis eligantur. Hoc enim in hebreo non habetur sed in Septuaginta. Ibi enim tricenarius est qui et in exordia huius prophetie et in Domini etate quando baptisatus est a Iohanne. Dicimus tamen quinque prudentes virgines et quinque fatuas. Sed hic quinarius in medio positus est et pro qualitate utentium vel ad bonum vel ad malum referri potest.  IECHONIAM FILIUM AZUR ET FELCHIAM FLU BANAIE. Dualem scilicet numerum qui dividit unitatem et in secunde diei numero secundum hebraicam veritatem non videtur a Domino unde in archam bina et bina introducuntur immunda. Dominus autem utrumque in unum coartans fecit utraque unum et solvit medium parientem inimicicias in carne sua condemnans unde : ego et Pater unum sumus ut scilicet a iudaica dualitate in unum revocaret fidei christiane pontificatu quorum Iudeorum perdito Dominus patitur non sub uno principe sed sub duobus Anna et Caypha ut religionis eorum scissum monstaret errorem. dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum  pro scelerum conscientia desperantes et penitere nolentes in urbe ista  parati ad interitum dicentes nonne dudum edificate sunt domus hec est lebes nos autem carnes  a Babilonio consumendi ardore cuius iacula ignita  NONNE DUDUM. Quasi licet nuper post primam captivitatem edificate sint domus que ante corruerant scimus tamen hanc civivitatem esse instar lebetis et nos quasi carnes in ea consumendos et cremandos. idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis  illis hoc dicentibus et irruit in me spiritus Domini et dixit  secundo ad me loquere hec dicit Dominus  quia sic locuti estis domus Israel  quasi non vos estis carnes perdite civitatis sed hi quos scandalisastis et cogitationes cordis vestri ego novi  probans corda et renes plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis  PLURIMOS OCCIDISTIS. HIERONIMUS. Quasi ego interpretabor quomodo sit civitas lebes et vos carnes non iuxta sensum quem dixistis sed quem non timetis. Implebitur quidem civitas carnibus quasi lebes non tamen vestris sed eorum quos interfecistis. propterea hec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis  scandalizando in medio eius hii sunt carnes et hec est lebes et  vel ut educam vos de medio eius  qui putatis vos in hac urbe morituros gladium  #hostium metuistis et gladium  hostium inducam super vos ait Dominus Deus et eiiciam vos de medio eius  urbis daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia  quasi non immerito gladio cadetis  quanvis extra urbem in finibus Israel  in terminis provintie vestre iudicabo vos et scietis  sola vexatio intellectum dabit auditui quia ego  non alius Dominus hec  civitas sicut putatis non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israel  quia scilicet non inter gente sed inter christianos iudicabo vos et scietis quia ego Dominus qui  ideo vobis hec in preceptis meis non ambulastis  proficiendo et iudicia mea non fecistis sed  econtra iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro  ut eis essetis in exemplum sunt estis operati  ET SCIETIS. Secundum illud cum occideret eos querebant eum ut scilicet quam per beneficia non senserunt per tormenta cognoscant. et factum est cum prophetarem Pheltias  ruina declinans filius Banaie mortuus est et cecidi in faciem meam  compatientis affectu clamans voce magna  fidei ardore et dixi heu heu heu  tercio Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israel  quasi te indignante etiam reliquie que videbantur superesse peribunt  ET FACTUM EST. HIERONIMUS. Mortuo pharaone ingemuerunt filii Israel et clamaverunt ad Dominum. Eo enim vivente non poterant. Ysaias quoque mortuo Ozia rege leproso vidit Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum et seraphim stantia circa eum. Intelligensque immunda se habere labia meretur de altari carbonem ad labia sua purganda. Hic autem prophetante fortitudine Dei princeps qui a Domini declinaverat servitute cadit ut elevetur a Christo. Dominus enim est resurrectio diabolus ruina est unde : ecce hic positus est in ruinam eorum scilicet qui pessime stabant et resurrectionem eorum scilicet qui ceciderant.  FELCHIAS. Alter principum servatur incolumis Iechonias scilicet qui interpretatur aures eius sonant anime scilicet filius Azur quod interpretatur fultum sive adiutorium.  BANAIE. structoris vel cementarii qui cadendo a Domino declinavit filius pessime edificationis merito cadit prophetante eo quem Dominus confortavit qui ante obediebat Deo et illius fulciebatur auxilio iure permanet in imperio. et factum est verbum Domini ad me dicens  sic conquetentem  ET FACTUM EST. Ex his discimus non esse insultandum eis qui Dei iudicio penis traditi sunt nec a peccato conversis aut penitentibus et de ecclesia egressis dicendum longe recedite a Domino. fili hominis  quasi #o non sunt ille reliquie que sunt in Hierusalem sicut putas sed qui in Babylone captivi fratres tui  de stirpe tua fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israel universi  sunt quibus dixerunt  improperando habitatores Hierusalem longe recedite a Domino  ac si dicat longe recessistis a Domino quia captivi et cum Iechonia vos tradidistis nobis data est terra in possessionem propterea hec dicit Dominus Deus  dic eis quia longe  a terra Israel  parumper scilicet ab ecclesia feci eos  esse in gentibus et quia dispersi eos in terris  alienis ero  igitur  ut memores peccatorum suorum qui per vicia recesserant per penitentiam redeant eis in sanctificationem modicam  quia obedierunt mihi in terris ad quas venerunt  IN SANCTIFICATIONEM MODICAM. Quia quidam eorum ydolatrie subiici noluerunt sed mandatorum Dei memores fuerunt ut Daniel et tres pueri et similes eorum. propterea loquere  concaptivis scilicet qui sunt in Babilone propinquis Ezechielis prophete hec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israel  CONGREGABO VOS DE POPULIS. HIERONIMUS. Hec sub Zorobabel et Iesu filio Iosedech et Hedra et Neemia tribui Iude et his qui cum eis reversi sunt plerique accidisse autumant habitatores quorum Hierusalem qui sub Sedechia rege Iuda capti sunt vel qui fugerunt cum Hieremia in Egyptum in omnes terras esse dispersos et non reversos in urbem Hierusalem. Plena autem conversio eorum qui captivi erant et reliquiarum Israel intelligitur in Christo quando reliquie salve facte sunt et crediderunt una die tria milia. Sed et quotidie superbi habitatores urbis Hierusalem quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat Dei merentur offensam. Qui autem pro lapideo cor molle accipiunt per penitentiam revertuntur ad ecclesiam et in preceptis Domini ambulant et iudicia eius custodiunt. et ingredientur illuc et  ingressi auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius  ydola pro quibus Deum offendistis de illa  humo et dabo eis cor unum  timoris et servitutis Dei ut non diversis ydolis serviatis et spiritum novum  cui simile : cor mudum crea in me Deus tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum  durum secundum illud : dura cervice et incircuncisi corde et: induratum est cor pharaonis de carne eorum et dabo eis cor carneum  molle in quo mandata Dei scribantur in #tabulis cordis carnalibus ut in preceptis meis ambulent  conversi et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum  qui modo adversus  sed quorum cor post offendicula  peccata quibus Deus offenditur et abominationes suas  ydola ambulat horum viam  vitam in capite suo ponam dicit Dominus Deus  cuius dicere facere est et elevaverunt cherubin alas suas et rote cum eis et gloria Dei Israel erat super ea et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis  mirum in modum usque hodie gloria Domini que templum deseruit stat super montem Oliveti et in signo crucis rutilans spectat templum in cineres dissolutum  ET ASCENDIT GLORIA. Paulatim Gloria Domini recedit ab Hierusalem primum templum deserens stat in atrio vel in limine domus post in introitr porte orientalis novissime sublatis pennis rotisque sequentibus stat super montem qui est ad orientem urbis montem scilicet Oliveti unde Dominus ad Patrem ascendit.  ET ASCENDIT GLORIA unde : Surgite eamus hinc. Et : relinquetur vobis domus vestra deserta. Iosephusque vocem angelorum dicit in templo auditam. Abeamus ex his sedibus.  MONTEM. Oliveti scilicet in signum resectionis et luminis ut inde perituram arsuramque cerneret Hierusalem. et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est  significat se non corpore sed spiritu de Babylone in Hierusalem fuisse translatum a me visio  que me in spiritu duxerat in Hierusalem et omnia monstraverat quam videram  AD TRANSMIGRATIONEM HIERONIMUS. ad eos scilicet de quibus supra : et senes Iuda sedebant iuxta me etc. quibus propheta presens corpore visiones cernebat que omnia fiebant ut consolationem reciperent capivi quos scilicet in Hierusalem redirent et in preceptis Dei ambularent. et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini  res scilicet que ostenderat mihi Capitulum 12 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident  oculis cordis pertinacia privatis et aures ad audiendum et non audiunt  non vicio sensuum unde : si ceci essetis peccatum non haberetis quia domus exasperans est  EXASPERANTIS me scilicet ad amaritudinem convertentis cum natura sim dulcis unde : gustate et videte quoniam suavis est Dominus. tu ergo fili hominis  captivitatem Sedechie in hoc capitulo signat fac tibi vasa transmigrationis  ut imaginibus non solum auditu sed et visu oculorum captivitatem cognoscant et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum  de celestibus ad terrena in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est  TU ERGO FILI HOMINIS. Quidam volunt captivitatem Sedechie qui interpretatur iustus Dominus in typum precedere salvatiris qui de celestibus ad terrena descedens humanum corpus assumpsit quasi vasa captivitatis quod non probamus. Non enim rex impius in figuram illius precedre potest qui totius pietatis exemplum est.  ET TRANSMIGRABIS. Ad litteram Sedechiam captum a Babiloniis atque Chaldeis et Hieremias propheta et Regum narrat hystoria et ductum de loco in locum de Hierusalem scilicet in Babylonem et cetera que Ezechiel in sequentibus dicit.  HIERONIMUS. Qui volunt per Sedechiam Christum intelligi vasa captivitatis humanum corpus accipiunt et perfossum parietem quia inferni claustra perfregit et resurgens solis credentibus apparuit portatus in humeris quando cum angelicis potestatibus in celum ascendit absconditus egreditur et vela faciem ne in carne mortali videatur divinitas non videt terram ne eius oculis illustretur que ius aspecutmnonmertur. Oculi enim Domini super iustos hec autem omnia fecit ut per similitudinem hominis dura Israelis corda ad fidem converteret. In portentum quoque datus unde : ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in etc. et efferes foras  facere iubetur in figura que Sedechias fecit re ipsa vasa tua  sarcinas scilicet quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum  his gestis tu autem egredieris  vel gradieris vespere coram eis sicut egreditur migrans ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum  PERFODE TIBI PARIETEM. Nocte enim Sedechias suffosso muro fugit ad deserta Iordanis ibique comprehensus est a Babyloniis et ductus in Reblatha et ibi filii sui trucidati sunt coram eo. Illud autem notandum quod eodem tempore Hieremias prophetabat in Hierusalem et Ezechiel in Babilone et illius prophetia mittebatur ad captivos et huius ad eos qui habitabant in Hierusalem ut unius in diversis regionibus Dei providentia probaretur et intelligerent audientes que populo accidunt non ydolorum potestate sed Domini fieri iussione. in conspectu eorum in humeris portaberis  Septuaginta : portabis  sarcinulas scilicet et qua in solatium fugientes portare solent in caligine effereris  ne a quoque videaris faciem tuam velabis  vel in cecitatis signum. Cecatus enim est a Nabuchodonosor vel ne cognoscatur et maiori cura servetur et non videbis terram  cecus enim in Babylonem ductus est et non vidit eam quia portentum dedi te domui Israel  in figura enim precesserunt tam prophetarum dicta #quod facta feci ergo sicut preceperat mihi  scilicet vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in humeris portatus  vel portans in conspectu eorum et factus est sermo Domini ad me mane dicens fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israel domus  scilicet exasperans  dulcedinem meam quid tu facis  hoc dic ad eos hec dicit Dominus Deus  non homo super ducem  Christum  Sedechiam onus istud  quod sustineo  est qui est in Hierusalem et super omnem domum Israel que  vel qui est in medio eorum dic ego portentum vestrum  id est qua futura sunt vobis portendo quomodo feci sic fiet illis  duci et suis  quia in transmigrationem  Christus quoque et sui captivi in hoc mundo et captivitatem  Babyloniam ibunt et dux qui est in medio eorum in humeris  angelorum  vel iumentorum vel comitu suorum portabitur  in celum in caligine  ignotus incredulis egredietur parietem  medium inimiciciarum parientes solventes perfodient  socii eius ut educant eum facies eius  Christi operietur  vel timore vel cecitatis velamine ut non videat oculo terram  Iudeorum super corda enim eorum velamen positum est  Babylonem et extendam rete meum  concedente Domino et dispensante captus est super illum et capietur in sagena mea et adducam eum  mea est potesteas non hostium in Babylonem  confusionem scilicet mundi in terram Chaldeorum  qui interpretantur quasi demonia ut demonibus mancipatos retraheret ad salutem et captivam duceret captivitatem et ipsam  suo visu indignam non videbit  cecus factus ibique morietur  ut omnes sua morte vivificet  ET EXTENDAM RETE. Eum enim qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit et alibi : Spiritus vultus nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Periculosum quidem est regis impii captivitatem et necem sacramento Domini comparare. et omnes qui circa eum sunt  apostolos et apostolicos viros presidium eius  scilicet  coadiutores scilicet et agmina eius dispergam in omnem ventum  in omnem terram exivit sonus eorum et  etiam gladium evaginabo  manibus hostium post eos  ut variis coronentur martiriis et  sic tandem scient  vel ipsi vel per eos conversi quia ego  non alius Dominus  cuius voluntate fient omnia quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris  ut fructum afferant et fructus eorum maneat et  tamen relinquam ex eis viros paucos  sicut Iohannem apostolum a gladio et fame et pestilentia  liberatos ut  relicti narrent  sermone vel exemplo omnia scelera  pro quibus tanta sustinuerunt eorum  Iudeorum et gentium ad quas ingredientur in gentibus ad quas ingredientur et  tunc scient  ut scilicet accepta penitentia sciant quia ego Dominus quia ego Dominus et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe et dices ad populum terre hec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israel  habitatores scilicet ecclesie qui si Deum offendunt comedent panem suum in sollicitudine panem suum in solitudine solitudine] sollicitudine Weber  vel : sollicitudine  fame verbi Dei  famis comedent  obsessi a Nabuchodonosor et a Chaldeis et aquam suam  doctrine in desolatione  sitis bibent ut desoletur terra  habitatores terre deleantur a multitudine sua  fidelium propter iniquitatem  quasi non sine causa omnium qui habitant in ea  PANEM SUUM IN SOLITUDINE. HIERONIMUS. Post principem et socios eius venit ad populum. Dicitur autem ad habitatores Hierusalem quod in malo obsidionis panem suum comedant in egestate et angustia et aquam non in abundantia sed in tormento et tribulatione bibant.  PROPTER INIQUITATEM vel vicio scilicet principum qui capiendi sunt et tradendi Babyloniis vel nostra duricia sermonem Dei perdimus. et civitates  totius orbis ecclesie que nunc habitantur desolate erunt terraque deserta  ab omni cultura et scietis  quasi cognoscetis sevientem quem noluistis miserantem cognoscere quia ego Dominus  ET SCIETIS QUIA EGO. ut cognoscatur Deus offensus quod quidem in persecutionis tempore videre possumus. et factus est sermo Domini ad me dicens  ET FACTUS EST SERMO. Supra prophetaverat contra principem deinde contra populum. Sed multitudo non credens tritum assumebat proverbium scilicet in longum differetur comminatio prophetarum ideo factus est ad eum sermo Domini. fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium in longum differentur dies  comminationis et peribit omnis visio  prophetarum  IN LONGUM DIFFERENTUR. usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipiunt sed omnia que prophete comminantur et que evangelium in aliud tempus estimant differendum. Manifesta perstringimus ut in obscuris immoremur. ideo dic ad eos hec dicit Dominus Deus  qui nescit mentiri quiescere faciam  ne amplius dicatur proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et  ideo loquere ad eos quod appropinquaverint dies  captivitatis et sermo  res omnis visionis non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel  que finem habeat incertum ut alio tempore dicatur alio compleatur quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris  vicinam captivitatem significat et Sedechiam cum populo Iamianque capiendum domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis ecce domus Israel dicentium visio quam hic videt in dies multos  differtur et in tempora longa iste prophetat propterea dic ad eos hec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur  cito dicit Dominus Deus Capitulum 13 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis vaticinare ad prophetas Israel  hereticos qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo  in quo hereses confinxerunt audite verbum Domini  AD PROPHETAS ISRAEL. Idioma scripture ununquenque vaticinationis sue et sermonis prophetam vocat unde dicuntur prophete baal et ydolorum et prophete consufionis et Paulus : dixit quidam proprius eorum propheta Cretenses semper mendaces etc. et in Osee : sciunt propheta #insaniens etc. In ecclesia prophete boni apostoli et apostolici viri. Pseudo prophete heretici. hec dicit Dominus Deus ve prophetis insipientibus  sunt enim alii sapientes qui sequuntur spiritum suum  Septuaginta: qui prophetant de corde suo  non Dei et nihil  veri vident  quia solem iusticie perdiderunt  ET NIHIL VIDENT. unde prophete dicuntur videntes unde dicitur: visio Ysaie et Abdie et illud: levate oculos vestros et videte et alibi: revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. quasi vulpes in desertis prophete tui Israel erant  domesticis avibus insidiantes  QUASI VULPES. HIERONIMUS. de quibus dicitur: capite vobis vulpes parvulas que demoliuntur vineas et alibi : partes terre vulpium erunt.  QUASI VULPES. heretici unde : vulpes foveas habent Filius autem hominis non habet ubi reclinet caput suum. non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in prelio in die Domini  precibus dimicantes et Dei sententie resistentes  NON ASCENDISTIS. sicut Aaron qui ignem populum Israel devorantem quasi murus primo medius prohibuit. Hieremie quorum dicitur ne occurrat Domino neque stet contra iram Domini orationis scilicet perseverantia. Domini enim sententia sanctorum precibus frangitur unde Moysi dicitur : dimitte me et delebo populum istum. vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem  non corrigunt sicut veri prophete si quando errant  ergo numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis  secundo et  tamen dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus  mihi imponentes mendacium propterea hec dicit Dominus Deus quia  o heretici locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus  PROPTEREA HEC. HIERONIMUS. Hec omnia de heretici dicere possumus omnia enim eorum figmenta ira Dei solvuntur. et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium  ideo in concilio populi mei non erunt  in ecclesia sed in synagoga sathane et in scriptura domus Israel non scribentur  unde alibi : recedentes a te in terra scribentur nec in terra  viventium  promissionis scilicet Israel ingredientur  sed in terram mortuorum et scietis quia ego Dominus Deus  separati a populo Dei eo quod deceperint populum meum  quasi hec patientur eo quod deceperunt dicentes  pro rigore scilicet penitentie prospera nunciantes pax pax pax²] om. Weber  non semel scilicet et non est pax et  methaphorice ipse edificabat parietem  per legis mandata et prophetarum comminationes ut omnem impetum summoveret ut conversi ad Deum hoc quasi muro cingerentur. illi autem liniebant eum luto absque paleis  puro scilicet absque temperamento et nullius fortitudinis dic ad eos qui liniunt absque temperatura  qui vana scilicet promittunt quod casurus sit erit enim imber inundans  hostes scilicet sevissimi Babylonii Chaldei et dabo lapides pregrandes  grandines desuper irruentes et ventum procelle dissipantem  ut instabilem maceriam subitus turbo subvertat siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis  auxilium quod polliciti estis propterea hec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem et destruam parietem  defensionem scilicet quem levistis absque temperamento et adequabo eum terre et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis  opere ipso quia ego sum Dominus et complebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum prophete Israel  qui liniunt qui prophetant ad Hierusalem  sunt scilicet causa malorum et vident ei visionem pacis et  tamen non est pax  quam predicant ait Dominus Deus et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui  ut iram meam significes que prophetant de corde suo et vaticinare super eas  ET TU FILI HOMINIS PONE FACIEM. Supra ad pseudo prophetas nunc ad pseudo prophetissas iubetur prophetare viriusque enim #usexs et veri et falsi prophete fuisse leguntur.  PONE FACIEM. SEPTUAGINTA : obfirma faciem tuam. Cui simile : vultus Domini super facientes mala et alibi : sic pereant peccatores a facie Dei.  CONTRA FILIAS. hereticos scilicet qui quasi femine voluptatem et luxuriam predicant sicut Epicurus et huiusmodi. Alii enim quasi viri abstinentiam laudant ut Pytagoras ut gigno Sophiste qui quasi liniant parietem aliquam pollicentur fortitudinem. Sed perit eorum edificatio. Nisi enim Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam. Falsi prophete adversus veros prophetas et pseudo prophetisse adversus veras prophetissas Dei prophetisse Olda et Debbora et Philippi evangeliste quattuor filie pseudo prophetisse Prisca et Maximilla has aiunt hebrei maleficis artibus eruditas per nigromamtiam et phitonicum spiritum divinare qualis fuit illa que visa est Samuelis animam suscitare. et dic hec ait Dominus Deus ve que consuunt pulvillos  suavem adulationem  methaphora  sicut Epicurus Iovinianus et Eunomius quorum vox est: manducemus et bibamus cras enim moriemur sub omni cubito manus et faciunt cervicalia  requiem scilicet pollicentes sub capite universe etatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum et violabant me ad populum meum  persuadentes amare voluptatem propter pugillum ordei  quo bruta animalia vescuntur et fragmen panis ut interficerent animas  mortuas dicentes si non datur quippiam in ore eorum que non moriuntur et vivificarent animas  voce que non vivunt  in re mentientes populo meo credenti mendaciis  UT INTERFICERENT. Decurtant testimonia scripturarum ut iustos scilicet ad mortem trahant et peccatores vanis promissionibus vivificent. propter hoc  destruendum hec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas  liberas volantes et dirumpam eos de brachiis vestris  pulvillos scilicet non prophetissas. Nolo enim mortem peccatoris et dimittam animas  liberas quas vos capitis animas  liberas ad volandum et dirumpam cervicalia vestra  quibus deceptorum capita velabantur cum vir debeat revelata facie gloriam Domini contemplari et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad predandum  id est predam et  tunc scietis quia ego Dominus pro eo quod merere fecistis  falso timore cor iusti mendaciter quem ego non contristavi  cui imposuistis timorem et confortastis manus impii  falsis promissionibus ut non reverteretur  penitens a via sua mala et viveret propterea vana  visiones falsas non videbitis et divinationes non divinabitis amplius  non enim voco prophetias de quibus non est augurium in Iacob neque divinatio in Israel et  sic eruam populum meum de manu vestra et scietis  in ipso opere quoniam ego Dominus  qui perditos liberavi Capitulum 14 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et  post hec venerunt ad me viri seniorum Israel  non omnes ne omnes videantur errare et sederunt coram me et  ut indicaret quare venissent factus est sermo Domini ad me dicens  non est enim nature hominis etiam sancti cordis archana cognoscere unde de solo dicitur salvatore videns autem cogitationes eorum fili hominis viri isti posuerunt immunditias suas  Septuaginta : cogitationes Symachus et Theodotion ydolum in cordibus suis et scandalum iniquitatis sue statuerunt  nihil de pristinis relinquentes contra faciem suam  meliora desperantes numquid interrogatus respondebo eis  qui taliter veniunt propter hoc  quia scilicet perverso corde venerunt loquere eis et dices ad eos hec dicit Dominus Deus  quasi non ex persona tua ne levis videretur auctoritas homo homo de domo Israel  non aliarum gentium quarum error potest habere veniam qui posuerit immunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis sue statuerit contra faciem suam et  sic venerit  cum tali corde ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum  IN MULTITUDINE id est secundum quod vult et credit audiat. Non enim meretur correctionem qui non discendi sed temptandi animo interrogat. ut capiatur  id est decipiatur domus Israel in corde suo quo recesserunt a me in cunctis idolis suis  confidentes  UT CAPIATUR DOMUS ISRAEL. Quasi priora scelera non relinquunt ideo veritatem audire non merentur sed fraudulento corde decipiendi sunt unde: quid me tentatis ypocrite? et alibi: nec ego dico vobis in qua potestate hec faciam. propterea dic ad domum Israel hec dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras quia homo homo de domo Israel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis sue statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me  QUIA HOMO HOMO DE. Secundo homo homo dicitur ut interior et exterior significetur. Multi enim corporalem faciem habentes diversarum bestiarum assumunt imagines unde : Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges et homo cum in honore esset non intellexit comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi non sunt homines homines sed homines iumenta et in evangelio : genimina viperarum etc. non sunt homines homines sed homines vipere et alibi : vulpes foveas habent et volucres celi nidos et de Herode : dicite vulpi illi non sunt homines homines sed homines vulpes. Qui vero homines homines sunt si erraverint per supplicia corriguntur ut cognoscant quod ipse sit Dominus. et ponam faciem meam super hominem illum  ut austeritate vultus frontis duricia molliatur et faciam eum in exemplum et in proverbium  ut illo perdito alii me Dominum esse cognoscant qui cordis archana cognosco et disperdam eum de medio populi mei et  sic scietis quia ego Dominus  probans corda et renes et propheta  pseudo cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus  non alius  exigentibus peccatis decepiam decipiam] decipi Weber  vel : decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum  prophetam et delebo eum  similis peccati pena consimilis ut qui interrogat et qui interrogatur #portabunt iniquitatem suam de medio populi mei Israel  EGO DOMINUS DECEPIAM PROPHETAM. Sicut Achab rex Israel vadens ad prelium noluit audire Micheam prophetam pseudo prophetis acquiescens dixitque Micheas qui vidit Dominum sedentem in solio et erroris spiritum ultro se obtulisse ad decipiendum regem. Diabolus quorum stat in conspectu Domini et primo in substantiam Iob deinde in corpus eius a Domino accipit potestatem. Balaam ariolus a Domino mittitur ut decipiat Balach filium Sephor. Hoc autem totum dicitur ne pseudo prophetarum fortitudine reputetur quod decipitur populus et mavult mendacium audire quam veritati aurem accomodare sed ire Dei.  DECIPIAM PROPHETAM. unde : delusores ipse deludet et illud : si ambulaverint ad me perversi et ego ambulabo contra eos in furore perverso et cum perverso perverteris. et portabunt  uterque iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophete erit ut non erret ultra  occasione eorum domus Israel a me  qui scilicet noluit audire verba Domini neque polluatur in universis prevaricationibus suis  divinationibus huiusmodi sed sit mihi in populum et ego sim  vel ero eis in Deum ait Dominus exercituum et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis terra  ecclesia cum peccaverit mihi ut prevaricetur  mandata Domini prevaricans extendam manum meam super eam  aggravando vindictam et conteram  quattuor plagas inducit super terram peccatricem famem gladium pestilentiam bestias virgam panis eius  firmamentum panis et immittam in eam famem  verbi Dei et interficiam de ea hominem  rationalem et iumentum  ydiotam  cui contra homines et iumenta salvabis Domine  EXTENDAM MANUM. HIERONIMUS. Manus Domini super terram peccatricem extenditur ut virga vel fortitudo panis conteratur extenta minatur plagas nolente eo qui elevat percutere peccatores sed extensione terrere et territos conservare. et si fuerint tres viri isti in medio eius  ecclesie Noe  ecclesie rectores Daniel  continentes et Iob  coniugati boni ipsi  quorum iusticia predicatur iustitia sua liberabunt  tantum animas suas ait Dominus exercituum  ET SI FUERINT TRES. HIERONIMUS. Cum Abraam Ysaac Iacob et Moyses et ceteri patriarche iusti fuerint horum tantum mentio fit. Diluvium enim cum terre immineret Noe differre non potuit sed filios qui forsitan virtutis illius erant in seminarium humani generis conservatos habuit. Daniel quorum imminentem Iudeorum captivitatem nullis fletibus mitigavit. Iob quorum non propter peccata percussus sed ad probationem nec domum nec filios liberavit. Alii dicunt quia hi tres viri et prospera et adversa et item prospera viderent ideo simul nominatos et sic latenter significari quia Israel qui prius bonis abundavit et post captivitatem sustinuit ad priorem felicitatem redire possit si penitu erit. quod si et bestias pessimas  demones  « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ». Ps. 73, 19 (Ps-R). induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias tres viri isti  magistri ecclesie qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias  bonis patribus dissimiles liberabunt  iusticia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur  QUIA NEC FILIOS. HIERONIMUS. Si hi tres congregati non possunt terram peccatricem ab ira Dei protegere quid putantur quidam virtutibus parentum posse filios peccatores a gehenne ignibus liberari nec peccatorem filium pater vel mater liberare poterit nec filii vicia nocebunt eis sed anima que peccaverit ipsa morietur. Loth uxorem suam quia retro aspexit liberare non valuit sed tantum filias que forsitan non peccaverant. Iosias vir sanctus non solum peccantem populum non liberavit sed ipse in peccatis eius mortuus est. Aliquando tamen propter Abraam et David in posteros eorum Dominus misericordiam suam pollicetur sed in eos tantum quorum conversationem merita patrum adiuvant. vel si gladium induxero super terram illam  de quo dicitur : tradentur in manus gladii et ad Mariam : tuam ipsius animam pertransibit gladius et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et iumentum et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur si autem et pestilentiam immisero super terram illam  Septuaginta : mortem de qua : mors peccatorum pessima et anima qua peccaverit ipsa morietur. et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et iumentum et Noe et Daniel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas  QUIA FILIUM ET. Nisi opera et fidem eorum habeant. Frustra ergo dicunt Iudei : pater noster Abraam est cum eius opera non habeant. Maledictus homo qui confidit in homine. Sint sancti sint prophete legimus tamen nolite confidere in hominibus et iterum : bonum est confidere in Domino quam confidere in homine ; bonum est sperare in principibus non seculi tantum sed ecclesiarum qui si iusti fuerint tantum animas suas liberabunt non filios vel filias quos in ecclesia genuerint quoniam hec dicit Dominus Deus quod si  quasi cum ab his singulis non possit liberare tantorum virorum oratio quid si simul omnia inducam et quattuor iudicia mea pessima gladium  hostium quo trucidentur et famem  in obsidione et bestias malas  a quibus fugientes in desertis et montibus devorantur et pestilentiam  Vulgata editio mortem  que semper famem sequitur misero in Hierusalem ut  his plagis simul interficiam de ea hominem et pecus tamen relinquetur  mea clementia in ea salvatio  in captivitatem educentium filios et filias ecce  enim ipsi egredientur ad vos  in Babylonem scilicet et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus que importavi super eam  ET CONSOLABIMINI #VOS. Cum vos videritis scilicet me eos a plagis his liberasse ut eorum perversitate discatis merito subversam esse Hierusalem templum incensum populum captivum hec de Hierusalem dicuntur cui Ezechiele apud Chaldeos prophetante instabat captivitas. et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia que feci in ea ait Dominus Deus Capitulum 15 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis quid fiet ligno vitis  variis similitudinibus eversio Urbis prefiguratur ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum  QUI FIET LIGNO VITIS. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est de qua in Ysaia plantavi vineam soreth id est pulcram et electam hac vinea dum fructificat nihil in omnibus lignis preciosius alioquin cum radice et propaginibus igni traditur. Alia autem ligna etiam succisa aliquam habent utilitatem.  HIERONIMUS. Simile in evangelio : Si sal infatuatum fuerit etc. et oculus qui totum corpus illuminat si fuerit excecatus audit a Domino : si lumen quod in te est tenebre sunt ipse tenebre quanta erunt ? Comparatione enim prevaricatoris et eius qui prius confessum negat Deum lovor est pena eorum qui nunquam Deum cognoverunt. Ligna autem silvarum secundum varietatem credentium in domo Dei habent aliquam utilitatem in qua non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia.  HIERONIMUS. Possumus vineam et Hierusalem accipere credentium multitudinem que si pristine religionis culturam amiserit nec fruges virtutum fecerit nec vinum quod letificat cor hominis attulerit eternis ignibus tradetur et in nihilum reputabitur. Servus enim qui scit voluntatem domini sui et non facit vapulabit multis. Simile in evangelio dicitur : ego sum vitis vera et Pater meus agricola est. Omnis palmes qui manet in me et non facit fructum tollet eum et qui affert fructum purgabit eum ut fructum plus afferat. Si salvator vitis est et nos palmites et Pater agricola dum precepta Dei servamus semper extollimur et cultura nostra purgatio est. Non est enim volentis neque currentis sed miserentis Dei. Quia si afferentes fructum purgamur a Patre ut plus afferamus ostenditur quia ad finem et fructum plenitudinis perveniemus adiutorio Dei. Palmes qui non facit fructum tollitur a Patre sed quid post Deo fiat scriptura non dicit. Forte enim separatio a corpore Christi perpetuus est interitus. numquid tolletur de ea  vite lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis  cum malleoli exciduntur utranque #partem eorum et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus  combustum etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit  vel consumpserit nihil ex eo fiet operis propterea hec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem et ponam faciem meam  Septuaginta : obfirmabo in eos de igne egredientur  incense urbis et ignis  hostilis gladius consumet eos  qui evaserunt et scietis quia ego Dominus  qui evaseritis a pondere miseriarum cum posuero faciem meam in eos et dedero terram inviam et desolatam  in eternam scilicet solitudinem eo quod prevaricatores extiterint dicit Dominus Deus  aliud est enim contemnere quod ignores aliud negligere quod colueris Capitulum 16 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factus est sermo Domini ad me dicens  ET FACTUS EST. HIERONIMUS. Ubi brevis est singularum prophetiarum circumscriptio tota capitula ponimus quid nobis videtur ilico subiicientes. Hic autem quia longus ad Hierusalem sermo dirigitur usque illuc scilicet : cum placatus fuero tibi etc. dum improperantur ei qua peccavit necesse habemus omnem prophetiam per partes ponere et singulis explanationes debitas coaptare. fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas  quas dissimulate  FILII HOMINIS. HIERONIMUS. Multum prodest peccatoribus scire quid fecerit unde penitens: quoniam iniquitatem meam ego cognosco etc. Quattuor modis accipitur Hierusalem vel que Babylonio et Romano igne succensa est vel celestis primitivorum vel ecclesia que interpretatur visio pacis vel anime singulorum que fide cernunt Deum. Illud autem quod plerique de celesti Hierusalem interpretantur ecclesia non recipit ne omnia que in presenti prophetia dicuntur ad celestium fortitudinum ruinas atque cruciatus et restitutionem in pristinum statum suscipe compellamur.  NOTAS FAC HIERUSALEM ABOMINATIONES SUAS. Sub persona meretricis primum copulate consortio viri Hierusalem et ortus et educatio et pubertas et nuptie et adulterium et repudium et rursus revocatio contexitur ut clementia viri atque iudicium et adultere atque meretricis scelera cognoscantur. et dices hec dicit Dominus Deus Hierusalem  dativi casus vel vocativi radix tua et generatio tua de terra Chananea pater tuus Amorreus  id est multo sermone celebrates  id est loquax et mater tua Cethea Cethea Rusch ] Cetthea Weber  id est que insanit vel alios in insaniam mittit  RADIX TUA ET. HIERONIMUS. Magna fides grandis audacia prophetarum. Magnus est Daniel qui ad presbiterum iungentem adulterio homicidium ausus est dicere: semen Chanaan et non Iuda cum adhuc puer. Et Ysaias qui clamat ad populum et principes Iudeorum : Audite verbum Domini principes Sodomorum etc. Magnus quoque Ezechiel qui totam urbem ignobilitatis arguens ait: radix tua etc.  CHANANEA. HIERONIMUS. Quia ex Egypto vocatus est populus et ibi multo tempore fuit. Cham enim pater Chanaan princeps Egyptiorum fuit vel iuxta scelerum quoque similitudinem radicem Hierusalem terre Egypti esse dicimus.  PATER TUUS AMORREUS. HIERONIMUS. Si hoc ad Hierusalem dicitur que est de progenie Abraam Ysaac et Iacob et patrem habet Deum quid de nobis fiet qui de gentilium sordibus vocati omnem maculam in lavacro salvatoris amisimus si indumentum Christi polluimus et in convivio vestem nuptialem non habemus ligatis iraque pedibus et manibus proiiciemur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium.  MATER TUA CETHEA. HIERONIMUS. que scilicet insanit vel alios in amentiam mittit. Omnis enim qui facit peccatum de diabolo natus est unde et in toto orbe huius patris antiqui famosum est vocabulum et multos vertens in amentiam unde ad Hierusalem dicitur : audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum et promitttitur ei quod si ad verum patrem redire voluerit sicut nata fuit restituatur. et quando nata es  de talibus parentibus in die ortus tui  genitalia feminarum in umbilico sicut seminarium virorum in lumbis eius unde: virtus eius in lumbis eius et in umbilico ventris illius non est precisus umbilicus tuus  umbilicus quo scilicet fetus alitur in ventre sicut arbores et virgulta per radices humore terre nutriuntur occulto et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis  etiam salvator pannis infantie involutus est et omnis qui nascitur protectione Dei indigent  ET QUANDO NATA. Signat quod non statim legem acceperit nec abscisa fuerint exordia pudende nativitatis quia prius gentiliter vixit.  IN DIE ORTUS. HIERONIMUS. Naturale est ortis infantibus primo umbilicum precidi deinde ad diluendum sanguinem aqua lavari tercio humorem parvulorum sale siccari quarto tenera corpora pannis astringi ne defluant vel depraventur unde barbarorum corpora romanis sunt rectiora usque ad secundum enim et tercium annum semper pannis involvuntur. Sed nihil horum Hierusalem habuit.  NON EST PRECISUS UMBILICUS TUUS. HIERONIMUS. SEPTUAGINTA. Non alligaverunt #mamillas tuas. Mater diligens statim ut nata fuerit infantula mamillas eius ligat ut a tenero tumere desistant et virginalem pulcritudinem custodiant cum ad pubertatem venerit dicitur ei : Nunquid obliviscetur sponsa ornatus sui fascie pectoralis sue.  NON EST PRECISUS. SEPTUAGINTA. Non alligaverunt mamillas tuas. Habet scriptura hanc consuetudinem ut pro corde pectusculum et pectus et mamillas ponat por locorum congruentia. Sacerdos de cuius ore doctrinam et legem requirunt accipit pectusculum. Iohannes supra pectus Domini sapientiam hausturus recumbit.  IN AQUA NON ES LOTA. HIERONIMUS. Cruenta infantium nascentium corpora statim lavantur. Generatio quoque spiritualis lavacro indiget spirituali. Nullus enim mundus nec infans unius diei unde : in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Secunda nativitas solvit primam unde : nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto etc.  N SALUTEM. Sunt enim lavacra gentilium hereticorum sed non lavant in salutem. In ecclesia quoque qui non plena fide baptimum accipiunt aquam accipiunt non Spiritum.  NEC SALE SALLITA. Solent infantium tenera corpora dum adhuc uteri calorem retinent sale contingi ut siccentur et stringantur. Sed Hierusalem de malis parentibus nata nihil saporis nihil diligentie consecuta est. Renatis autem in Christo dicitur : Vos estis sal terre. Et apostolus : sit sermo vester in gratia sale conditus unde et vulgo sapientes falsi insipientes insulsi dicuntur. Omne quoque sacrificium conditur sale. Qui hoc sale conditur fuerit ultra non dicit : putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee. Ipse sal dicitur quo terrena et inferna atque celestia salliuntur unde : gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis.  quia non pepercit  Deo offenso super te oculus meus meus] om. Weber  Septuaginta : tuus ut facerem tibi unum  saltem de his  quattuor miseratus tui sed proiecta es  pro iniquitate tua super faciem terre  oremus ne pro iniquitate abiiciamur super faciem terre ubi lata et spaciosa via est qua ducit ad mortem in abiectione anime tue in die qua nata es transiens  tamen  notandum autem quod nullus quando nascitur committere quicquam actuale potest nisi lavacri tempore quando sapiens generatio fide credentis assumitur autem per te vidi te conculcari  ream scilicet mortalium criminuum in sanguine tuo et dixi tibi  vocavi scilicet tribuens penitentiam cum  quanvis esses in sanguine tuo vive  conversi dixi inquam tibi  quanvis in sanguine tuo vive multiplicatam  omnium rerum abundantiam quasi germen agri dedi te  quasi benedictione Iacob de quo : ecce odor filii mei sicut odor agri pleni et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es  ut posses dicere : introduxit me rex in cubiculum suum et pervenisti ad mundum  tempus pubertatis muliebrem  ornatum ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit  honeste adolescentularum maturitas indicatur et eras nuda  quanvis nubilis et confusionis plena  ERAS NUDA. HIERONIMUS. non protecta scilicet Dei auxilio. Si quis Christi non habet indumentum nudus est qui non est indutus viscera misericordie bonitatis humilitatis pudicicie mansuetudinis patientie iacet super faciem terre et plucritudo eius confusione et nuditate turpatur. et transivi per te  magna clementia peccantem rursus invisit et vidi te et ecce tempus tuum tempus  quando marito poteras sociari amantium  Dei scilicet et expandi amictum meum  misertus tui super te  nudam et operui ignominiam tuam et  ideo iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus  ut mihi potius quam ceteris iungaris amatoribus et facta es mihi  meo coniugio copulate  TEMPUS AMANTIUM. HIERONIMUS. Potest tempus amantium Abrae Ysaac et Iacob intelligi quando eis promisit Dominus post Egyptiam servitutem populum suum liberandum.  AMANTIUM. quod de Hierusalem dicitur ad nostram animam referamus que quandiu in infantia constituta est peccato caret. Cum autem etatis eius tempus advenerit multi sunt amatores demonum hereticorum perversorumque dogmatum qui ad eam cupiunt declinare qui protectione Domini repelluntur ut non satellites diaboli sed ministros salvatoris suscipiat.  EXPANDI AMICTUM. SEPTUAGINTA. Expandi alas unde : expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit in humeris suis et alibi : quotiens volui congregare filios tuos etc.  IGNOMINIAM genitalem scilicet. Inhonesta enim nostra maiori honore circundamus unde : beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata que Cham non protexit in patre et eterna maledictione damnatur.  IURAVI TIBI. HIERONIMUS. Iuxta illud : iuravit Dominus et non penitebit eum tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Et : omnis controversie inter homines finis est iuramentum. In tempore igitur nuptiarum iuramentum Dei Israel accepit pro munere dotali. et  ideo lavi te  unde Ysaias : si abluerit Dominus sordes filiarum Syon et sanguinem Hierusalem laverit aqua  baptismatis et emundavi sanguinem tuum ex te  sicut emorroyssam lavit et unxi te oleo  non sufficit aqua lavare et mundare sanguinem  ET UNXI TE OLEO. HIERONIMUS. Sicut Samaritanus id est custos qui in semine eis vulnera infudit oleum et vinum. Dominus noster oleo unctus est non quod dolorem vulnerum mitigaret sed leticiam tribueret unde : unxit te Deus Dominus tuus oleo leticia pre consortibus tuis. Habent et demones simulati olei levitatem dulcia per hereticos pollicentes que in amaritudinem vertuntur unde: oleum autem peccatoris non impinguat caput meum. Ab unctione unctus id est christus dicitur. Vide ergo quantum Hierusalem profecerit que uncta oleo spirituali christi nomen acceperat unde de Abraam: nolite tangere christos meos. et vestivi te discoloribus  Septuaginta : variis  quod mulieri non viro convenit et calciavi te hyacintho hyacintho] scrips. , iacincto Rusch , ianthino Weber  unde : calciati pedes in preparatione evangelii pacis et cinxi te bysso et indui te subtilibus  Septuaginta : tricapti quod nomen et ipsi finxerunt sicut sepe novis rebus nova finguntur nomina quod scilicet pilorum tenuitatem habere credantur  ET VESTIVI TE DISCOLORIBUS. HIERONIMUS. variis ceremoniis legis secundum Septuaginta quibus intenta ydola fugeret hec sunt varia vestimenta Ioseph quibus nisi prius nudassent fratres eum non vendidissent ; de quibus : astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate unde : induite novum hominum etc. et alibi : induimini ergo visceribus misericordie bonitatis humilitatis mansuetudinis patientie quid hac varitate pulcrius ? Pontifex quoque semel in anno sanctasanctorum ingressurus variis vestibus utebatur. Siquidem divitie hanc varietatem vestium non faciunt sed sanctitas et virtutum diversitas ; alioquin pharao et Nabuchodonosor hec vestimenta habuisse scriberentur et non Ioseph peregrini et pastoris filius.  ET CALCIAVI TE IACINCTO. HIERONIMUS. Filo disertissimus Iudeorum iacinctum in vestibus pontificis aeri comparat in quo celestia significari putat nec prius calciatur quam aqua lavetur unde et apostolis quibus precipitur excutere pulverem de pedibus suis lavantur pedes. Et in Canticis : lavi pedes meos quomodo inquinabo illos ? Moysi quoque et Iesu Nave precipitur ut solvant calciamenta quia locus in quo stant sanctus est ut cum loti fuerint pedes et ipsi omni sorde purgati iacincto calciati qui est aerei coloris gradiantur obviam Domino in aera et festinent ad celestia regna.  CINXI TE BYSSO. HIERONIMUS. de qua in veste pontificis tenuissima fila texuntur. De qua in Proverbiis mulier duas clamides facit presentis scilicet seculi et futuri. Bysso accinguntur renes quotiens pinguia libidinis incentiva extenuanda sunt unde apostolus : state ergo succincti lumbos vestros etc. et Dominusin evangelio : sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. Nisi enim lumborum fluenta astringamus lucernas in manibus habere non possumus. Et Dominus ad Iob : accinge sicut vir lumbos tuos. Agnum commesturi calciati pedes tenentes baculum stantes in evangelii veritate et ad sanginem Christi preparati lumbos succcinctos habere dicuntur. Qua zona mortificante lumbos Helias quorum et Iohannes baptista accinguntur de quibus : lumbi mei impleti sunt illusionibus.  ET INDUI TE SUBTILIBUS. tenuissimis scilicet. Et pulcre quia incrassatum erat cor populi unde in libro Sapientie : spiritus sapientie tenuis et immutabilis dicitur et panis angelorum id est manna tenuissimum fuisse memoratur. et ornavi te ornamento  generale cuius quasi species supponit et dedi armillas  bona opera in manibus tuis et torquem circa collum tuum  ET TORQUEM CIRCA COLLUM. HIERONIMUS. Puto hic torquem appellari ex variis gemmis in pectus mulierum monile descendens qui est ornatus pulcerrimus feminarum. et dedi inaurem super os tuum  super nares tuas et circulos auribus tuis  ne audias iudicium sanguinis ne invidis vel detractoribus miscearis et coronam  omnipotentis Dei nomen unde : signatum est super nos lumen vultus tui Domine. De hac corona dicit apostolus reposita est mihi corona iusticie decoris  vel decoram in capite tuo  ET DEDI INAUREM. Circulos scilicet inauribus similes qui solent a fronte mulieris pendere et naribus vel ori imminere. Inaures pro similitudine vocat tu scilicet Christi bonus odor sumus Deo secure dicat.  ET CORONAM DECORIS. HIERONIMUS. Nomen scilicet Dei omnipotentis quod quattuor litteris scribitur et apud iudeos ineffabile dicitur quod erat in lamina aurea super caput sacerdotis quia nomen eius non potest dici cuius maiestatem etiam gentilitas non ignorat unde in Atheniensium ara scribebatur ignoto Deo. et ornata es auro  sapientia et argento  eloquentia et vestita es bysso  ne gravaretur decor coniugis gravi pallio et polymito  iuxta Symachum quod supra subtile hic polimitum et multicoloribus similam  post vestimenta cibos procurat  de qua: nisi granum frumenti cadens in terram et mel  Spiritus Sancti dona dulcia et oleum  Patris gratiam que lassos sustentat et reficit lumen nutrit unde: lucerne accenduntur in tabernaculo Dei comedisti et  sic decora facta es  tali cibo vehementer  ponderose nimis  ut nihil possit addi et  post profecisti  his donis in regnum  quia civitas magni regis de quo :Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis et alibi : astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate  SIMILAM ET MEL ET OLEUM. HIERONIMUS. ut comedat Hierusalem vel per partes ut plerique putant vel commixtione trium dulciorem panem qui de celo descendit et sub tribus nominibus sunt quidam putant sacramentum signat Trinitatis non quod alia et alia substantia sit sed diversis simile et mellis et olei nominibus Patris et Filii et Spiritus Sancti una #duceldo monstratur.  ET PROFECISTI IN REGNUM. Hoc in Septuaginta non habetur quia Alexandrie in grecum sermonem scripturas ex hebraica veritate vertentes timuerunt hoc edere ne regem Egypti viderentur offendere si decerent a Deo regnum Israel debitum esse. Solos tantum Moysi libros magis eruditi ab eis translatos putant.  HIERONIMUS. Quod de Hierusalem dicimus ne in singulis habeamus et tedium lectoribus ingeramus ad ecclesiam semel referamus. Si enim iuxta apostolum Hierusalem mater nostra est et mater nostra ecclesia est et Hierusalem ecclesia est. et egressum est nomen tuum in gentes  ut de te omnes gentes loquerentur propter speciem tuam  quam dedi quia perfecta eras in decore  mea largitate. Nisi enim Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit meo  non tuo quem posueram super te dicit Dominus Deus  PERFECTA ERAS IN DECORE MEO. Non est volentis neque currentis sed miserentis Dei. Cum omnia fecerimus dicamus quia servi inutiles sumus que debuimus facere fecimus non quod ex beneficio Dei liberum tollamus arbitrium sed ipsa libertas Dominum debeat habere adiutorem. et habens fiduciam in pulchritudine tua  grande discrimen non in Dei clementia sed in suo decore confidere quanto quisque sublimior tanto magis timeat  ideo fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius  non Dei fieres  IN PULCRITUDINE TUA. HIERONIMUS. Demones solitos contemnunt cibos peregrina desiderant alimenta unde : esce eius electe. Non vult quemlibet decipere. Saulem regem electum a Domino Iudam apostolum festinant supplantare non ergo confidamus in pulcritudine nostra. IN PULCRITUDINE TUA. Non Dei liberalitatem putemus esse nostram virtutem unde : ne glorieris in crastinum. Nescis enim quid ventura pariat dies.  UT EIUS FIERES non Dei esses sed eius a quo pollueris qui cuncta recipit vicia et diversorum peccatorum spiritum transeuntem suo suscipit gremio et divaricat pedes suos omni transeunti hic effundit fornicationem suam et eius incipit sustinere dominatum cuius hospes extiterit. et sumens de vestimentis meis  de Hierusalem sic potest accipi omnia scilicet precepta legis et divitias et omnium rerum abundantiam ydolis deputavit fecisti tibi  que dedi tibi excelsa  alii ydola hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est  ab aliis gnetibus. Que enim a principio ydolis servierunt minus ree sunt  HINC INDE CONSUTA. HIERONIMUS. Nostra quoque Hierusalem que dicitur visio pacis ab hereticis scinditur quando unum et alterum testimonium de propriis carpentes locis conantur assuere his quibus nequiunt coaptari unde supra ve his qui consuunt cervicalia sub omni cubito manus quod prohibens Dominus ait : nemo assumit commixturam panni rudis etc. Nec mittit vinum novum in utres veteres hoc faciunt Nazarei qui veteris legis observantiam evangelice gratie coaptarunt. et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo que dedi tibi et fecisti tibi imagines  nos unum habemus virum et unam veneramur imaginem invisibilis scilicet et omnipotentis Dei masculinas et fornicata es in eis  ET TULISTI VASA DECORIS. Dominus precepit ut fierent thuribula fiale candelabra archa testamenti cuncta vel aurea vel deaurata et alia ex argento que omnia conflavit Hierusalem et vertit in ydola Belis sive Baalis Chamos Astaroth Melchon.   HIERONIMUS. Spiritualiter de auro et argento sanctarum scripturarum ydola facimus quando gratiam sensus et eloquentie heretica pravitate corrumpimus et os nostrum in celum ponimus. Et fecisti tib imagines masculinas in quibus omnes heretici fornicantur dum quisque putat robustissima qua fingit que nulla possunt oppugnatione subverti de quibus dicitur : Domine in civitate tua imagines eorum dissipabis et alibi : verumtamen in imagine pertransit homo. Imagines scilicet ut omnem cultum quem acceperat ad utendum in blasphemiam verteret. et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis  vel operuisti illas et oleum meum  non tuum  ut supra et thymiama meum  alii incensum de quo : dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo posuisti coram eis  ET SUMPSISTI VESTIMENTA TUA. Nos quoque idem facimus quotiens temperantia prudentia fortitudine iusticia et aliis virtutibus hereticam circundamus pravitatem et sic simplices decipimus ut videntes mella virtutum viciorum venena non caveant. et panem meum  Septuaginta : panes propositionis scilicet quos Deo iubemur offerre quem dedi tibi similam  scripturarum sensum purissimum et oleum et mel quibus enutrivi te  quod gustavit Ionathas et illuminati sunt oculi eius et confortatus est posuisti in conspectu eorum  ydolorum in odorem suavitatis  ydolis et  istud aliud factum est ait Dominus Deus  SIMILAM ET OLEUM ET MEL. Hec posuit misera Hierusalem in conspectu ydolorum suorum que natura dulcia sunt atque suavisssima sed dum offeruntur ydolis et falsis doctrinis fiunt amara. et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi  de quibus dicitur : filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua  ET TULISTI FILIOS TUOS. HIERONIMUS. Nostra quoque Hierusalem heretica pravitate supplantata tolit filios uos qui robustiores in fide sunt et filias adhuc scilicet in fide infirmas aut filios qui mistica cognoscunt filias que simplicem sequuntur historiam et tradit demonibus devorandos et cum interficit vivificare se credit et placare symulacra que eorum occisione saturantur.  Unde : « immolaverunt filios suos et filias suas demoniis ». Et alibi : « effuderunt sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt » etc. immolantis filios meos  Septuaginta : tuos quos scilicet de fornicatione generasti unde : filius meus primogenitus Israel et dedisti illos consecrans eis  ET DEDISTI ILLOS. SYMACHUS et THOEDOTIO transtulisti : ethnici enim per ignem vel parvulos transferunt vel ad ultos transire compellunt. et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adolescentie tue quando eras nuda  et te operui et confusione plena conculcata in sanguine tuo  et lavi et copulavi te mihi et accidit post omnem malitiam tuam ve ve  duplex maledictio unde Iohannes: ve super omnes habitatores terre tibi ait Dominus Deus et edificasti tibi lupanar  quasi meretrix et fecisti tibi prostibulum  hec omnia de singulis possunt intelligi si viciis paruerint in cunctis plateis  omnibus communis  lata enim et spaciosa via qua ducit ad mortem  ET EDIFICASTI TIBI. Describit Hierusalem sub persona mulieris que post multa mariti beneficia fornicata a viro recedit. Sic enim a Deo recedens adheret ydolis.  LUPANAR. Libera fronte delinquens unde : peccator cum venerit in profundum contemnit. ad omne caput vie  ut nulla peccati genera derelinquat edificasti signum prostitutionis tue  quo significetur locus fornicationis et abominabilem fecisti decorem tuum  anima scilicet quem a Deo sortita et divisisti  vel divaricasti pedes tuos  suppeditando temptationibus viciorum omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas et fornicata es cum filiis Egypti  gentilibus vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam  turpitudine superans eos ad irritandum me  quasi ideo fecisti  EGYPTI VICINIS. HIERONIMUS. Unde sanctus parvularum carnium dicitur que in eo quotidie decrescunt et per virtutes tenuate non dicuntur caro sed spiritus unde : sitivit ad te Deus anima mea quam multipliciter tibi caro mea. Inde Corinthius fornicator traditur in interitum carnis ut spiritus salvetur de hac carne dicitur : omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni etc. De hac dicit apostolus : caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. In Genesi quoque dicitur : non permanebit spiritus meus in hominibus quoniam caro sunt. Qui in hac carne sunt Deo placere non possunt. Alia est caro sanctorum de qua dicitur : videbit omnis caro salutare Dei.  Egyptii dicuntur magnarum carnium vel ob turpitudinis magnitudinem vel ob peccatorum deformitatem. ecce ego extendam extendam] extendi Weber  vel extendi manum meam super te  corrigendam et auferam  hinc constat Iudeos legis observantiam amisisse iustificationem tuam iustificationem tuam] ius tuum Weber  vel : ius tuum  non meam et  auferetur a vobis regnum Dei dabo te in animam  urbes vel opida Palestine odientium te filiarum Palestinarum  vel Palestinorum que erubescunt in via tua scelerata  EXTENDAM MANUM MEAM ut peccata tua puniendo visitem unde : visitabo in virga iniquitates eorum. Et notandum quod manus Dei ad probationem mittitur ad penas peccantium extenditur unde in Iob : mitte manum tuam etc.   HIERONIMUS. Nostra quoque Hierusalem si preterierit ceremonias Dei et extenta fuerit manus eius super eam ablata legis observantia traditur filiabus Palestine non filiis. Neque enim prius fortioribus suppliciis tradimur sed iuxta peccatorum qualitatem minoribus ut correcti in minoribus maiora cruciatuum tormenta vitemus Philistiim id est Palestini prima litterarum parte mutata interpretatur cadentes poculo sive factura per quod significatur nos tradendos adversariis potestatibus que biberunt de calice Babylonis et corruerunt quorum opera perversa sunt tantaque misere Hierusalem erit correctio et ignominia ut erubescant etiam demones in nostrorum magnitudine peccatorum. et fornicata es  sicut cum Egyptiis qui et ipsi vicini tui in filiis Assyriorum  ideo utrisque traditi sunt quia utrorumque symulacra coluerunt eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es sedata sedata] satiata Rusch  vel satiate  ET FORNICATA ES IN FILIIS ASSIRIORUM. Palestina vicina Egypto est unde Dominus ad Abraam : dabo tibi omnem terram a fluvio Egypti usque ad flumen magnum Eufraten ut scilicet ex una parte Egyptios ex altera habeat Assyrios cum quibus in posterioribus dicitur fornicata.  ET FORNICATA ES. Secundum tropologiam ab aliis ad alia peccata sepe transimus et nec sic satiamur sed quasi longo fune et corrigia vitule peccata trahimus et multiplicamus fornicationem nostram in terra Chanaam que interpretatur fluctuatio cum Chaldeis qui et ipsi nobiscum sonant quasi demonia et pedes habemus in salo nec unqua dicere possumus : statuit supra petram pedes meos etc. Hereticorum quoque pravitatibus subiicimur qui habent similitudinem demonum vel ipsis demonibus. De quibus dicit apostolus : non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem etc.  HIERONIMUS. MORALITER. hoc ad omnem animam potest referri que relicto cultu Dei viciis se luxurieque permittit nec in seculari vita quam sequitur feliciter agit sed et mundi et religionis divitias perdit et se ultro amatoribus ingerit. Est et alia fornicatio spirituals quando deserentes ecclesiam hereticis iungimur et lupanar nostrum in capite omnium viarum edificamus quibus dicitur : State in viis et querite semitas Domini sempiternas et videte que sit via bona et ambulate in ea. Moysi scilicet Iesu iudicum et regum libris Ysaie quoque et Hieremie et aliis prophetis in omnibus viarum principiis fabricat lupanar suum qui doctrine testimoniis male abutitur dicens hoc ait Ysaias hoc Osee hoc Moyses hoc Daniel. Et pulcre non in mediis viis nec in viarum terminis ponit lupanar sed in principio. Si enim ad scientiam et profunda venerit librorum errare non poterit. Excelsum quorum suum vel basim facit in omni platea ethnicorum se et impiorum lascivie viciisque permiscens etiam inter ipsos hereticos cum ab eis fuerit detur pata non habens gratiam sed contemptui patens quia facilis fidei perdidit castitatem. et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis  ingredientes enim Chaldeam qua est terra Chanaam imitati sunt errores eorum quorum imperio subiacebant et nec sic satiata es in quo mundabo cor tuum  medicamine. Quasi: quid ultra debuit facere tibi unde Osee : quid faciam tibi Effraim quid faciam tibi Iuda ait Dominus Deus cum facias omnia hec opera  predicta mulieris meretricis  scilicet et procacis quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis vie  quasi non in occulta sed tota libertate ydola coluisti et excelsum tuum  Septuaginta : basim aras scilicet fecisti in omni platea nec facta es  vel facis alias facies quasi meretrix  callida fastidio augens pretium  difficilis scilicet rogati ut magis facilius largiretur  NEC FACTA ES. SEPTUAGINTA. non fuisti quasi meretrix congregans mercedes. Quasi : dedisti que accipere debueras. Demonum enim quos colis non protegeris auxilio variis oppressa calamitatibus. sed quasi mulier adultera que super virum suum inducit  gratis alienos  sibi omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes  bona qua tibi dederam cunctis amatoribus tuis  demonibus ydolis unde in Osee : hec non cognovit quia ego dedi ei triticum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum  OMNIBUS MERETRICIBUS. HIERONIMUS. Hec quorum ad ecclesiam et ad animas fidelium sunt referenda que munera maritalia aurum scilicet in sensu argentum in eloquentia et vestes quibus turpitudo nostra atque feditas velatur dant amatoribus suis id est demonibus vel perversorum dogmatum doctoribus quando asserunt nihil nocere luxuriam et corporis genitalia naturaliter coitum poscere cibis omnibus indifferenter uti et huius modi.  DONABIS EIS UT INTRARENT AD TE UNDIQUE AD FORNICANDUM. HIERONIMUS. Omne genus peccati significat ne putetur uno contenta sed semper peccandi famem sustineat et contra iura nature omnibus membris turpata usque ad verticem polluatur. factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio  qua tibi comparetur in eo enim quod dedisti mercedes  quod alie non faciunt et mercedes  quod alie faciunt non accepisti factum est in te contrarium propterea  quia scilicet predicta fecisti meretrix audi verbum Domini  qua fecisti et que passura sis hec dicit Dominus Deus  primum fundamenta historie iaciamus quia effusum est  a te  ut dares qua accipere debueras aes tuum  quod acceperas a me et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine  quem immolasti demoniis filiorum tuorum  bonarum cogitationum quas interficit qui ad mala opera inclinat quos dedisti eis  QUIA EFFUSUM EST. HIERONIMUS. Secundum tropologiam omnis anima a Domino accipit pecuniam spiritualem unde : uni dedit quinque talenta alii duo alii vero unum. Sed si negligenter egerit revelatur ignomina Hierusalem amatoribus demonibus scilicet in die iudicii vel in tempore penitentie quando corripiuntur et prius solus Deus cernit occulta unde : et Pater qui videt in abscondito reddet tibi. Et alibi : scrutans corda et rene Deus. Cum autem fuerit impletum nihil opertum quod non reveletur et illud : Nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum #m et c e. Et cum correctionis tempus advenerit tunc illud Osee implebitur : circundederunt eum cogitationes sue et illud : inter se cogitationibus accusantibus vel defendentibus in die quando iudicabit Dominus occulta hominum et illud : ecce homo et opera eius ante faciem eius.  HIERONIMUS. Omnia hec per methaphoram adultere et homicide que non solum contra virum suum fornicata fuerit sed et filios interfecerit dicuntur contra Hierusalem quodque congregande sint omnes gentes contra eam quarum adoravit ydola et omnia Dei munera in cultum eorum convertit et destruetur templum baal et omnes are civitatis incendio subvertentur nihilque in ea remanebit.  Si hec passa est Hierusalem que cum ydolis fornicata est quid illam passuram putamus que sanguinis Christi rea est ? ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam  lege adulterarum coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam  genitalia et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli  magnus est furor viri contra adulteram et nullo potest precio redimi et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum  seminarium fornicationis et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus  sic omnes communiter solent adulteram lapidare et trucidabunt te gladiis suis et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum  ut similia timeant plurimarum  civitatum et  sic desines fornicari  quasi etiam iratus et ulciscens misereor. Ipsa pena tibi provideo quia sic desines fornicari et mercedes ultra non dabis  amatoribus et requiescet indignatio mea in te  cum te amare desidero et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius  cum a me recesseris cum te eterne tradiderim capivitati  ET AUFERETUR. quia iam securus ero de castitate tua secundum eos scilicet qui in bonam partem hoc accipiunt. Alii enim in contrarium accipiunt ut magne ire Dei sunt non irasci cum semel contempserit fornicantem et illius desperaruit salutem.  HIERONIMUS.µ Si heretici qui vetus testamentum non suscipiunt reprehendunt quod iuxta Septuaginta dictum est : et contristabas me etc. eo quod Deus non solum iram suscipiat sed et merori et tristicie subiaceat interrogemus eos quomodo illud suscipiant quod certe boni Dei mandatum est : Nolite contristareSpiritum Sanctum Dei in quo signati estis. Quidquid enim super hoc nobis dixerint et nos in defensionem presentis sermonis in eos retorquebimus. eo quod  hoc scilicet fecisti non fueris recordata dierum adolescentie tue  beneficiorum que dedi tibi in adolescentia et provocasti me in omnibus his  Septuaginta : contristabas  ad tristiciam qua bonis operibus debuisti ad gaudia provocare quapropter et ego vias tuas  opera tua in capite tuo dedi ait Dominus Deus et  tamen non feci iuxta scelera tua  cum subverti debueras. Maior est enim culpa quam pena in omnibus abominationibus tuis  ET NON FECI IUXTA. Monstratur divina clementia cum minores pene maiora dicuntur peccata. ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te assumet illud dicens sicut mater ita et filia eius  ECCE OMNIS QUI DICIT. Post cathalogum viciorum et correctionem qua retrahitur ad salutem aptatur ei tritum vulgo proverbium : Sicut mater ita et filia  SICUT MATER. Cethea scilicet que insanens vel in insaniam vertens interpretatur incentiva scilicet huius seculi que captivam animam ducunt ad interitum et a viro suo dividunt id est Dei Verbo. filia matris tue  assimilatio es tu que proiecit virum suum  Dei Verbum et filios suos et soror sororum tuarum tu que proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cethea Cethea Rusch ] Cetthea Weber et pater vester Amorreus  SORORUM. HIERONIMUS. Sodome et Samarie quarum altera gentilem vitam luxuriamque designat altera hereticorum decipulas.  QUE PROIECERUNT VIROS. Dei verbum et doctrinam. Semper enim errantium fluctuant pedes huc illucque discurrentes. Circunferuntur enim omni vento doctrine de alia ad aliam falsitatem et cum in prima frustra se sudasse cognoverunt ad secundam terciamque trancendunt.  MATER VESTRA CETHEA. HIERONIMUS. Supra dixit pater tuus Amorreus et mater tua Cethea. Hic commutato ordine et numero.Mater vestra Cethea et pater vester Amorreus. Cum enim scelera profecerint scinduntur in partes et unione deserta in multitudinem proficiunt et in turbam que non potest cum Iesu ad montana conscendere. Sorores autem Hierusalem Samariam et Sodomam quarum altera a dextris altera a sinistris etiam secundum corporalem intelligentiam si de templo Hierusalem ad orientem aspicias comprobabis. et soror tua  quia prior peccavit et ab Assyriis prius in captivitatem ducta est maior Samaria ipsa et filie eius que habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te que habitat a dextris tuis Sodoma  gentes et filie eius  SOROR TUA MAIOR SAMARIA. HIERONIMUS. Media inter duas sorores Hierusalem que et Iudas dicitur et a Chaldeis in Babyloniam ducta est que multo sceleratius peccavit quam Samaria et Sodoma in templo ydolum adorans et post Dei Filium interficiens.  SODOMA. que refertur ad gentes. Sodoma enim eo tempore non erat que prius cum Gomorra Adama et Seboim divino fuerat igne deleta.   HIERONIMUS. Secundum tropologiam Samaria et Sodoma id est heretici et ethnici sepe leviora committunt quam qui putantur Hierusalem scilicet ecclesiastici unde ad Corinthios : omnino auditur inter vos fornicatio qualis nec inter gentes etc. Solent heretici qui tantum vetus testamentum suscipiunt tres naturas in homo loco intelligere spiritualem animalem terrenam et spiritualem ad Hierusalem referunt animalem ad Samariam et terrenam ad sodomam quos breviter interrogamus quomodo tres nature spiritualis animalis terrena que inter se diverse sunt unam matrem et unum patrem habeant quod figmento eorum non convenit et quomodo animalis et terrena natura iuxta hunc prophetam restituantur in antiquum statum id est spiritualem hoc enim rationibus eorum contrarium est. Quod Samaria hereticos significet et in Osee et in multis aliis et in hoc precipue testimonio probatur. Ve qui despiciunt Syon et confidunt in monte Samarie et vindemiaverunt principia gentium. Omnes enim heretici despiciunt Syon que interpretatur specula scilicet ecclesiam et confidunt in monte Samarie in superbia scilicet perversorum dogmatum que putant esse sublimia quibus vindemiant atque populantur principia gentium potentes scilicet ad errorem pertrahunt. sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti  quia pusillum pusillum] pauxillum Weber  vel : pauxillum minus pene sceleratiora  vel : scelestiora fecisti illis in omnibus viis tuis  operibus cogitationibus vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filie eius sicut fecisti tu et filie tue  VIVO EGO absolute excellenter. In veteri testamento hoc iuramentum est. In novo : amen amen dico vobis unde : Deus Abraam Deus Ysaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed vivorum et alibi : placebo Domino in regione vivorum. Sicut nemo absolute dicitur bonus nisi solus Deus quamvis dicatur arbor bona homo bonus pastor bonus servus bonus unde :nemo bonus nisi solus Deus. Sic angeli et cetere virtutes patriarche prophete apostoli quanvis viventes comparatione omnipotentis Dei mortui dicuntur. Quis est enim homo qui vova et non videat motem ? Unde apsotolus de Deo : qui slus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem.  HIERONIMUS. Iuramento describens Sodome et filiarum eius scelera primum ponit superbiam diaboli proprium et primum peccatum unde apostolus : ne inflatus superbia in iudicium incidat diaboli propter quam scilicet de celo cecidit. Superbis enim Deus resistit humilibus autem dat gratiam. ecce hec fuit iniquitas Sodome sororis tue superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant  SATURITAS PANIS ET ABUNDANTIA ET OCIUM. HIERONIMUS. Superbie seminarium est saturitas panis abundantia rerum et ocium vel secundum Septuaginta deliciarum luxurieque abundantia. Dives ille evanglicus non aliud peccasse memoratur nisi quod opibus et divitiis affluens in tantam erupit superbiam ut manum non portigeret indigenti Lazaro conditionis sue oblitus ut ne hoc quidem quod proiiciendum erat daret misero unde alibi : Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.  SUPERBIE SATURITAS PANIS ET ABUNDANTIA ET OCIUM peccatum sodomiticum est et propter hoc sequitur Dei oblivio que presentia bona putat esse perpetua et nunquam sibi indigendum unde in lege : attende ne comedens et bibens et saturatus edificatis optimis #domibus habensque oves et boves argentum et aurum obliciscaris Domini Dei tui unde Salomon : divitias et paupertates ne dederis mihi sed tantum victui meo tribue necessaria. ET OCIUM. HIERONIMUS. Alii delicie iuxta illum sensum :in desideriis est anima omnis ociosi. Semper enim est aliquid agendum ne ager nostri pectoris manu cessante malarum cogitationum sentibus ocupetur. et elevate sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vitisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es  non simpliciter sed comparatione tui. Sicut illud dicitur: descendit hic iustificatus ab illo  ET SAMARIA DIMIDIUM PECCATORUM TUORUM NON PECCAVIT. HIERONIMUS. Servus enim sciens voluntatem Domini sui et non faciens vapulabit multis et potentes potenter tormenta patientur. ergo et tu porta confusionem tuam que vitisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificate sunt enim a te  non quod absolute sint iuste sed peioris comparatione ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam que iustificasti sorores tuas  PORTA CONFUSIONEM TUAM. Secunda post naufragium tabula est cum peccaveris erubescere ne audias facies meretricis facta est tibi noluisti erubescere.  PORTA CONFUSIONEM TUAM. HIERONIMUS. ut propria scilicet torquearis conscientia et nunc voluntate propria sustine cruciatum ne sustineas in perpetuum.  QUE VICISTI SORORES TUAS. HIERONIMUS. SEPTUAGINTA que corrumpis alias corrupisti sorores tuas tuo exemplo scilicet ad maoria peccato provando velut si sacerdos male vivens et opere dignitatem deturpans exemplo laicos corrumpat unde : qui scandalizaverit unum de pusillis istis etc.  ET TU CONFUNDERE. HIERONIMUS. Confusionem sequitur ignominia ignominiam correctio correctionem consolatio et eam salus. Iuxta illud : tribulatio operatur patientiam patientia probationem probatio spem. Spes autem non confundit in futuro scilicet quia in presentiarum sua per confusionem peccata deleverunt unde : est confusio que ducit ad mortem et est confusio que ducit ad vitam. Spiritusque Sanctus peccatores hortatur sic : confundantur et revereantur omnes inimici mei convertantur retrorsum et confundantur valde velociter et in alio loco : dic tu primum iniquitates tuas ut iustificeris. Et : iustus accusator sui est in principio sermonis quid ergo mirum si provocatur Hierusalem ad confusionem et ignominiam que sorores suas iustificavit peccando ? et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samarie et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum  ET CONVERTAM. Grandis profectus post confusionem et ignominiam quam sibi iudicio Dei illatam libenter accepit. Quasi diceret : iram Dei sustinebo quoniam peccavi ei. Promittitur ei restitutio in antiquum statum .Sed quia comparatione scelerum eius iustificata est Sodoma et Samaria primum restituitur conversio vel captivitas Sodomorum secundum Aquilam. Secundo captivitas Samarie secundum eundum. Novissima restituitur Hierusalem. Cui enim est dubium quod inter tres gentilem hereticum ecclesiasticum multo maioribus penis dignus sit qui maioris dignitatis est ? Unde Petrus : tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Et in hoc propheta : a sanctis meis incipite ut scilicet extrema Hierusalem sororibus ante conversis et restitutis portet ignominiam suam et confundatur super peccatis suis et sorores suas consoletur dum gravius punitur. Vel ideo confundatur quia Deum ad #irancundiam provocavit unde patet non esse naturalem iram Dei sed clementem et mansuetum viciis nostris ad iracundiam provocari unde : secundum duriciam tuam et impenitens cor tuum thesaurisas tibi iram. Et alibi : misisti iram tuam et devoravit eos. Quod enim coniunctum est et in uno corpore copulatum mitti non potest sed quod extra est ut lancea telum et huiusmodi. ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus que fecisti consolans eas et soror tua Sodoma et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filie tue revertimini ad antiquitatem vestram  ET SOROR TUA SODOMA. HIERONIMUS Iudei inter alias fabulas dicunt in adventu christi sui id est antichristi et in mille annorum regno Sodomam restituendam ut sit quasi paradisus Dei et quasi terra Egypti et Samariam in felicitatem pristinam ut scilicet de Assyriis revertantur in terram Iudeam. Decem enim tribus captas a Phul et a Salmanassar et Teglaphalassar regibus Assyriorum legimus et usque hodie ibi esse captivas. Hierusalem quorum tunc esse fabricandam et omnes filias eius urbes scilicet et viculos et castella que sub eius fuerant potestate ut prius florituras et ipsam auro et argento et preciosis lapidibus extruendam unde Ysaias : constituam iudices tuos sicut prius et consiliarios tuos sicut a principio etc. Et David : benigne fac Domine in bona voluntate tua Syon ut edificentur muri Ierusalem et alibi : edificabuntur civitates Iude. Illi ita : nos autem dicimus quod Sodoma redit in antiquum statum cum nature sue reddita gentilis prius et impia anima intelligit creatorem. Samaria quoque recipit antiquam beatitudinem hereticorum errore contempto iuncta doctrine et fidei christiane et tunc Hierusalem id est ecclesia revertetur in statum suum. De qua dicitur : factus est in pace locus eius. Et alibi : Hierusalem que edificatur ut civitas etc. non fuit autem Sodoma soror tua  ut subversionem eius reduceres ad memoriam et timeres audita in ore tuo in die superbie tue  quando superbe peccabas antequam  scilicet revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syrie et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum que ambiunt te per gyrum  revelata est scilicet ut fias in opprobrium filiarum per cunctis urbibus Syrie et Palestine  IN OPPROBRIUM FILIARUM SYRIE. HIERONIMUS. Syria in hebreo dicitur Aram que interpretatur sublimitas et iuxta explanationem illius loci Ysaie ubi Aram et Effraim consentiunt contra Iudam et Hierusalem ethnicorum arguta sapientia que sibi sublimitatem querit scientie sicut hereticus impugnat Iudam in quo scilicet vera confessionem non potest prevalere. Hic quoque eadem arrogantia Syrie id est pholosophorum cum filiabus alienigenarum in quibus multiplex diversorum in gentibus dogmatum error ostenditur. Illud et opprobrio habet Hierusalem cuius vicio superatur. scelus tuum  ergo  quo superasti alias in scelere et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus quia hec dicit Dominus Deus et faciam tibi  ideo ut portes scelus tuum sicut dispexisti iuramentum  ut recipias quod mereris ut irritum faceres pactum  ad nihilum duceres et recordabor ego  cum scilicet impletum fuerit ego occidam et ego vivificabo ego percutiam et ego sanabo pacti mei tecum  quod olim habui tecum in diebus adolescentie tue  vel mee et suscitabo tibi pactum sempiternum  non legis quod preteriit sed evangelii quod est sempiternum et  sic recordaberis viarum tuarum  operum cogitationum et confunderis  recordata scilicet cum receperis sorores tuas  Samariam et Sodomam earumque socias te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias  alii in probationem. Oportet enim esse hereses ut qui probati sunt manifesti fiant sed non ex pacto tuo  merito scilicet sed ex misericordia mea et suscitabo ego pactum meum tecum  ut scilicet cum penas pro sacrilegio sustinueris veniam non ex pacto tuo sed ex mea clementia consequaris et  tunc scies quia ego Dominus  recordata beneficiorum meorum ut recorderis et confundaris  sicut ille qui dicit : non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus que fecisti ait Dominus Deus  ET NON SIT TIBI ULTRA APERIRE. HIERONIMUS. quod sanctorum est unde : os nostrum patet ad vos ô Corinthii. Et de salvore : et aperiens os suum docebat eos. Et in psalmo : aperiam in parabolis os meum. Peccatori dicitur : peccasti qui esce. Et peccarori dixit Deus : Quare tu enarras iusticias meas et assumis testamentum meum per os tuum et : non est pulcra laudatio in ore peccatore. Sancto dicitur : aperi os tuum et #i i unde debemus etiam cum per misericordiam Dei receperimus pristinam gloriam et pactum evangelii sempiternum et cum placatus nobis fuerit Dominus omnibus que fecimus memoriam nos habere peccati et semper os claudere qui non ex operibus nostris sed ex Dei gratia salvati sumus. Capitulum 17 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factum est verbum Domini ad me dicens : fili hominis propone enigma Obscurum significat esse quod dicitur. Parabola enim aliud verbis prefert aliud sensibus tenet. et narra parabolam ad domum Israel et dices : hec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum {t. 3 : Erfurt, f. 199va ; facsim., p. 254a} longo membrorum ductu multis imperatis nationibus et innumerabili vallatus exercitu plena plumis Septuaginta : unguium et varietate diversarum gentium venit ad Libanum templum et tulit medullam cedri. Iechoniam scilicet regem Iuda cum matre sua et principibus populi cunctisque operibus Hierusalem et vasis templi  AQUILA GRANDIS MAGNARUM ALARUM. HIERONIMUS. Secundum anagogen quanvis violenta videatur interpretatio sicut cetera animantia et ad bonam et ad malam partem referuntur ita et aquila de leone et in bonam partem dicitur : catulus leonis Iuda. in contrariam : adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit ; de aquila in bonam partem quod iustus dives effectus faciat sibi pennas ut aquila ut possit reverti in domum predecessoris sui et in Ysaia : qui sperant in Domino assument pennas ut aquile. Recte autem qui dixerat : fortitudinem faciam et sapientia intelligentie auferam terminos gentium et vires eorum depredabor etc. Nunc sub persona aquile de Libano qui interpretatur candor et refertur ad thimiama non vult parva et humilia virgulta perstringere sed summitates cedrorum et de principibus ac stirpe regia. Unde Abacuc : esce eius electe. Ponit autem testamentum cum his quos ceperit ut regi Babylonio colla submittant et illud impleant apostoli quos tradidi sathane ut discant non blasphemare et alibi : quos tradidi sathane in interitum carnis ut spiritus salvus fit. Non debemus ergo si ob aliquid peccatum de congregatione fratrum et de domo Dei eiicimur reluctari sed equo animolatam in nos sententiam ferre et cum Domini propheta dicere : iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei donec iustificet causam meam etc. Frequenter evenit ut alteri subditi ad alterum transeamus qui nobis suum promittit auxilium nec sinit in pristina sentientia permanere. Sed hoc omni ratione vitandum ne siccentur palmites nostri et arescant germina et contra pactum facere credamur.  AQUILA. Due aquile in hoc propheta ponuntur ; de prima nunc dicitur de altera in sequentibus.  VENIT AD LIBANUM. HIERONIMUS. unde Zacharias : aperi libane portas tuas etc. Crebro enim templum quod erat inclitum et sublime in scripturis sanctis libanus dicitur. Summitatem frondium eius avulsit avulsit] avellit Weber et transportavit eam in terram Chanaan  in Babylonem scilicet que est in terra Chanaam in urbem negotiatorum  Septuaginta : murata posuit illam.  CHANAAM id est in Babylonem ubi Iechonias consenvit de cuius postea genere sicut Matheus testatur Dominus natus est per Salathiel et Zorobabel. Et tulit de semine semine] semente Weber terre et posuit illud in terra pro semine  Nathaniam patruum Iechonie quem verso nomine vocavit Sedechiam et regem in Hierusalem prefecit ut firmaret radicem  imperii super aquas multas.  populos In superficie  quia non alta radice imperii firmavit posuit illud.  patruum eius cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura  quia sub alio respicientibus ramis eius  ut preesset populis Iudeorum sed respiceret ab Babylonie imperium ad eam  subaudi aquilam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea  a Nathania qui et Sedechias et fructificavit in palmites et emisit propagines et facta est aquila altera  pharao rex Egypti grandis magnis alis multisque plumis  Septuaginta: unguibus propter rapacitatem scilicet gentium plurium vastationem et ecce vinea ista  Sedechias rex in Hierusalem a Nabuchodonosor constitutus quasi mittens radices suas  legatos scilicet ad eam  aquilam regem scilicet Egypti contra Nabuchodonosor postulando auxilium palmites suos extendit ad illam ut irrigaret eam de areolis germinis sui in terra bona super aquas multas plantata est  a Nabuchodonosor ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem  ergo dic hec  ei o propheta dicit Dominus Deus ergone prosperabitur  vinea talis vinea infidelis nonne radices eius evellet  prima aquila et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus  ET NON IN BRACHIO GRANDI. HIERONIMUS. Fugiens enim Sedechias regis Egypti auxilio destitutus a ducibus Nabuchodonodor in campis hierichontinis comprehensus est et socii eius huc illucque dispersi sicut Liber Regum et Paralipomenon et Hieremias attestantur. ecce plantata est  a Nabuchodonosor vel confidens in auxilio pharaonis ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet et factum est verbum Domini ad me dicens dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent  hec parabola premissa dic ecce venit  vel veniet rex Babylonis  aquila prima Hierusalem et assumet regem  Iechoniam scilicet et principes eius et adducet eos ad semetipsum in Babylonem et tollet de semine  Sedechiam regni ferietque cum eo fedus  pacis et accipiet ab eo iusiurandum  tenendi fedus sed et fortes terre tollet  in Babylonem ut sit regnum  Iudeorum humile et non elevetur  contra Nabuchodonosor sed custodiat pactum eius et servet illud qui  Sedechias recedens ab eo  Nabuchodonosor misit nuntios ad Egyptum  postulans auxilium ut daret sibi equos et populum multum  contra Nabuchodonosor  sed numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hec  solvit fedus et  id est qui dissolvit pactum numquid effugiet  penam  NUNQUID EFFUGIET. HIERONIMUS. Ex hoc discimus etiam inter hostes fidem sibi servandam et non considerandum cui sed per quem iuraveris. Multo enim fidelior inventus est ille qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est quam tu qui per occasionem divine maiestatis hosti tuo imo iam amico insidias molitus es. vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis  in Babylone qui  Nabuchodonosor constituit eum regem  in Iudea cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur  QUONIAM IN LOCO REGIS. Captus enim Sedechias ductus est in Reblatha. Ibique prius interfectis filiis cecatus et quasi fera cavea clausus in Babyloniam translatus unde cum scriptura videatur contraria in utroque tamen verissima. Dictum est enim ad Sedechiam et intrabis Babylonem et non videbis eam. Intravit enim quia ductus est et non vidit quia cecatus est. et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum  Nabuchodonosor vel Sedechiam pharao prelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas  ET NON IN EXERCITU GRANDI. HIERONIMUS. Dupliciter intelligitur. Aut enim rex Egyptus contra Nabuchodonosor veniens non poterit preliari et in parvo exercitu tante resistere multitudini. Aut ipse Sedechias expugnabitur a pharaone a quo speravit auxilium non quod eum expugnarit sed quia eum expugnandi causa fuerit quia in eo Sedechias speravit. spreverat enim iuramentum ut solveret fedus et ecce dedit manum suam  regi Egypti se tradens in Deum sacrilegium committens et cum omnia hec fecerit non effugiet propterea hec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et fedus quod prevaricatus est ponam in caput eius  IURAMENTUM QUOD SPREVIT. Secularis sententia est. Dolus an virtus quis in hoste requirat. Sedechias tamen peius fecit qui non hostem sed amicum cui federe Domini fuerat copulatus decepit. et expandam super eum rete meum et comprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem  quidquid contra Sedechiam fecit Nabuchodonosor non suis viribus fecit sed Dei ira super cuius nomine fuerat peieratum et iudicabo illum ibi in prevaricatione qua despexit me  QUA DESPEXIT. Qui enim iuramentum despicit illum despicit per quem iuravit et ei facit iniuriam cuius nomini adversarius credidit. et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum hec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis  Christum scilicet qui dicit : ego autem constitutus sum rex ab eo et ponam de vertice  vel germine ramorum eius tenerum distringam  defecerat princeps de Iuda et venit cui repositum est qui est expectatio gentium et plantabo super montem excelsum et eminentem  ET SUMAM EGO DE MEDULLA CEDRI. HIERONIMUS. Verus Nabuchodonosor sumit de medulla cedri sublimis et de vertice ramorum eius ut sit regnum humile et non elevetur. Sed Deus Pater qui loquitur ad Ezechiel de stirpe regia et de genere David plantat super montem excelsum. in monte sublimi Israel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum  unde suscitabo David germen iustum et erit in cedrum magnam  mons iste implevit faciem terre et habitabunt sub eo omnes volucres  celi  sancti  de qua dicit Abacuc: cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius qui congregare desiderat quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas. universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit et scient  tropice omnia ligna  fideles regionis quia ego Dominus humiliavi lignum  Iudeos sublime  quondam et exaltavi lignum  gentes humile et siccavi lignum viride  id est Iudeos florentes et germinantes in lege et prophetis et frondere feci lignum aridum  populum nationum ut quod semper locutus est opere compleret ego Dominus locutus sum et feci.  HUMILIAVI LIGNUM. HIERONIMUS . Unde Symeon : ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum. Granum quoque synapis minimum omnibus seminibus postquam creverit in altum avium habitaculum est.  Quidam aliter interpretantes lignum sublime humiliatum et humile exaltatum ad passionem referunt salvatoris qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens et post resurrectionem ipsum lignum sublimatum est quod prius virens morte siccatum est et postea reviviscens pristinum recepit vigorem. Alii referunt ad Israel quod in primo adventu humiliatus et arefactus secundo in statum pristinum restituatur unde Paulus : cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiet. Capitulum 18 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factus est sermo Domini ad me dicens : quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud  ego sum qui reddo peccata patrum in filios in terra Israel dicentes  derisorie patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt  quasi : sicut ridiculum est patres comedere vuam acerbam et dentes filiorum obstupescere ita iniquum est patres peccare et filios nepotesque cruciari  QUID EST QUOD INTER VOS. Parabola est enim illud quod in Exodo dicitur : ego sum qui reddo peccata patrum super filios usque ad terciam et quartam generionem his qui oderunt me. Et alibi : reddens iniquitatem patrum super filios et filios filiorum usque in terciam et quartam generationem. Hoc enim aliud verbis sonat aliud sensu continet. Nos usque nunc putamus duo testimonia que super posita sunt non esse parabolam sed simplicem explicare sententiam et quanquam non audemus quicquam dicere sicut nec vas fictile contra figulum. Quare me ita fecisti ? scandalum tamen patimur occultum quod iniusticia videatur Dei alium peccare et alium peccata lugere. Si enim peccata reddit usque in terciam et quartam generationem iniustum videtur ut alius peccet et alius puniatur. Sed addit : his qui me oderunt. Non enim ideo puniuntur filii quia peccaverunt patres eorum sed quia eis similes quodam hereditatio malo Deum oderunt.  In Exodo legitur : ego sum qui reddo peccata patrum super filios usque ad terciam et quartam generationem. Sed hic inquiunt heretici qui vetus testamentum non recipiunt quanta est crudelitas Dei legis et prophetarum qui usque in terciam et quartam generationem extendit iram suam. Sed his respondendum est etiam in hoc Dei creatoris clementiam demonstrari. Misericordia enim est non statim punire sed sententiam tenere vindictam differre. Sunt qui ita edifferunt. Patrem in nobis levem punctum sensuum et incentiva viciorum dicunt esse. Filium vero si cogitatio conceperit peccatum. Nepotem si quod cogitaveris atque conceperis opere compleveris. Pronepotem autem id est quartam generationem si non solum feceris sed in peccato glorieris secundum illud : impius cum in profundum venerit viciorum contemnit. Deus ergo primos et secundos stimulos cogitationum quas greci propateias vocant sine quibus nullus hominum esse potest non punit sed si cogitata quis facere decreverit et ipsa que fecerit noluerit corrigere penitentia. Unde : nullus hominum sine peccato nec si unius quidem diei fuerit vita eius. Et alibi : quis gloriabitur castum se habere cor ? Et astra quoque non sunt munda in conspectu eius et adversus angelos suos perversum quid excogitavit. Si autem illa sublimis natura peccato non caret quanto magis fragilis homo qui dicit cum apostolo : quis me liberabit de corpore mortis huius ? Qui cum bona omnia fecerit dicere debet servus inutilis sum quod debui facere feci. Et illud : nisi Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam. Ad probandum quod primus pulsus cogitationis imo parvus mentis instinctus non puniatur a Deo sed si quod mente conceperis opere consumes. Illud de Genesi afferendum est : Cham peccavit irridens nuditatem patris et sententiam non ipse sed Chanaan #filius eius accepit. Maledictus ait Chanaan servus erit fratribus suis. Que enim iusticia est ut pater peccaverit et filius punitus sit. Et illud quod econtra ponit apostolus salvam esse scilicet mulierem si filii eius permanserint in fide et sanctitate et pudicicia videtur non esse iustum ut scilicet si boni fuerint filii et nepotes salventur parentes. Multi enim sancti parentes habent filios malos et multi peccatores filios sanctos habent. Secundum hunc sensum ergo quem diximus accipiendum est peccata patrum in ramis non in radice puniri hoc de proverbio vel parabola dixisse sufficiat quod lex et prophete id est Exodus et Ezechiel imo ipse Deus qui et hic et ibi locutus est in sententiis discrepare non videatur aut hic corrigere quod ibi maledixerit. vivo ego dicit Dominus Deus si  aposiopesis erit vobis ultra parabola hec in proverbium in Israel  quanvis in aliis qui Dei notitiam non habent ecce omnes anime mee sunt  natura non merito sicut Moyses et Helias dicitur homo Dei homo peccati et filius iniquitatis non vocatur homo Dei ut anima patris ita et anima filii mea est anima que peccaverit ipsa morietur  quia non est cum eo qui est vita  ANIMA QUI PECCAVERIT. HIERONIMUS. non abolitione substantie sed ab eo remota qui dicit : Ego sum via veritas et vita. Et alibi: omnis qui vivit et credit in me non morietur in eternum et: qui sermonem meum custodierit mortem non videbit in sempiternum. Illud autem quod dicit Balaam. Moriatur anima nostra morte iustorum sic accipiendum est. Moriatur seculo et peccato et vivat cum animabus iustorum quorum vita Christus. Qui dicere possunt : placebo Domino in regione vivorum. Non est Deus mortuorum sed vivorum. Balaam quoque qui interpretatur vanus populus id est gentes que disiderant habere consortium cum animabus iustorum Abraam et Ysaac et Iacob qui #cyathos eic id est recti et iusti nuncupantur unde liber Geneseos ex eorum vocabulo nomen accepit.  ANIMA QUE PECCAVERIT. Quasi : sicut peccata filiorum non nocent patribus sic peccata patrum in filios non redundant sed anima que peccaverit ipsa morietur. et vir  pater si fuerit iustus  cathalogus virtutum patris qua in decem et septem partes dividuntur et fecerit iudicium  prima et iustitiam  secunda similis prime  ET VIR. Quasi: In hoc potestis scire quod dictum est reddam peccata patrum etc. non id sonare quod multi estimant nec esse simile huic sententie patres comederunt uvam acer et huiusmodi.  ET VIR SI FUERIT IUSTUS. In proverbiis dicitur : cogitationes iustorum iudicia. Qui hanc virtutem habet ut nihil sine iudicio et ratione faciat illud propheticum securus cantat. Iudicia Domini vera iustificata #in semet et in iudicio non accipiat personam hic in tantam proficiet beatitudinem ut Dei iudicia intelligat que sunt abyssus multa.  ET IUSTICIAM. HIERONIMUS. Hanc qui habet habet Christum qui factus est nobis iusticia et sanctificatio ut faciat iusticiam veram nec personam in iudicio recipiat. in montibus  tercia non comederit  adorando ydola et  quarta oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et  quinta uxorem proximi sui non violaverit  adulterium prohibet et  sexta  etiam in tua modum serva ad mulierem menstruatam non accesserit  per singulos menses gravia et torpentia mulierum corpora immundi sanguinis effusione relevantur  IN MONTIBUS NON COMEDERIT. Sicut qui dicebat : gratias ago tibi Deus quia non sum sicut hic publicanus. Heretici quoque qui altiora requirunt in montibus superbie comedunt.  AD YDOLA. Symulacra que de corde suo fingunt heretici ad que oculos cordis levant dum falsitatem atque mendacium putant veritatem.  DOMUS ISRAEL. Quia in ecclesia reperiuntur et occasione falsi nominis scientie simplices seducunt ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel id est eorum qui mente Deum conspiciunt.  ET UXOREM PROXIMI SUI. HIERONIMUS. Uxor sancti viri sapientia est unde Salomon : ama illam et amplexabitur te dilige illam et custodiret te hanc contaminat qui aliorum benedicta reprehendit et facibus invidie accensus sancta violat casta corrumpit.  Omnis homo est proximus. Aliter enim inimici tui vel extranei uxorem libere pollueres sed omnis homo proximus tuus est nihil enim homini homine proximius est. Preterea secundum hanc parabolam : homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho etc. Omnis enim qui benefacit proximus est.  AD MULIEREM. HIERONIMUS. Si quis accesserit dicuntur concepti fetus vicium contrahere seminis ut leprosi et elefantici ex hac corruptione nascantur et feda in utroque sexu corpora parvitate vel deformitate membrorum. Sanies enim corrupta degenerat. Precipitur ergo ut viri non solum in alienis sed et in suis uxoribus quibus lege videntur iuncti secundum illud : crescite et multiplicamini et replete terram et modum et tempora servent unde : tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Caveat ergo uxor ne illud celet desiderio coeundi et vir ne vim faciat ei putans omni tempore subiectam sibi voluptate coniugii unde : ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore unde in sexti pithagorici sententiolis : adulter est uxoris proprie amator ardentior. et  septima hominem non contristaverit  nolite contristare spiritum scilicet qui habitat in vobis  Septuaginta: oppresserit unde Abacuc : quare impius opprimit iustum  octava pignus debitori reddiderit  non omni alioquin multis occasio recipiendorum pignorum divitiarum fieret materia sed si manifeste pauper est per vim  nona nihil rapuerit  de raptoribus dicit apostolus : cum huiusmodi nec cibum sumere panem  decima  quemcunque cibum suum  non de rapina esurienti dederit  non saturo non qui ructant plenitudine sed qui cruciantur inanitate et nudum  undecima operuerit vestimento  veste vel fide et virtutibus  de quo : nudus eram et cooperuistis me  quotquot baptisati estis Christum induistis  HOMINEM NON CONTRISTAVERIT. Ne audiat. Quid gloriatur terra et cinis ? ut scilicet oblitus conditionis sue ponat in celum os suum et dicat cum vero Nabuchodonosor : ascendam in celum super astra celi ponam thronum meum.  PIGNUS DEBITORI REDDIDERIT. Ei scilicet qui pauper est et proprium oppignoravit vestimentum et ante solis occasum debet recipere ne oppressus figore clamet ad Dominum qui est ultor iniurie. Pignus quoque debitori reddimus quando ei cui dilectio ne coniungimur et qui nobis debet mutuam caritatem reddimus pignus suum nihil debiti eius apud nos retinentes.  PER VIM NIHIL RAPUERIT. HIERONIMUS. Omnis rapina violentie mixta est. Est et sancta violentia et optabilis rapina unde : a diebus Iohannis Baptiste regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Adversarie autem potestes in rapinam animarum festinant. Unde Iacob : bestia mala comedit eum bestia rapuit Ioseph unde et oves que sequuntur Dominum non rapiuntur de manibus eius.  PANEM SUUM. HIERONIMUS. Hic docemur elemosinam non esse saturis faciendam nec his qui eructant plenitudine sed qui cruciantur inanitate. In pane omnis cibus accipitur. Suum non de rapinis aut de usuris et alieno malo acquisitum panem vertamus in misericordiam. Redemptio anime viri proprie divitie. Multi clientes pauperes et agricolas (ut taceam de militantium et iudicum vi) opprimunt per potentiam vel furta committunt ut de multis pauca tribuant pauperibus et in suis sceleribus glorientur et diaconus publice in ecclesiis recitat offerentium nomina tantum offert ille tantum ille pollicitus est placentque sibi ad plausum populi quos torquet conscientia damusque materiam miseris ut gaudeant ad ea que tribuunt et non lugeant ea que rapiunt. Melius est autem ut dicamus panem iusti esse eum qui dicit : ego sum panis vivus qui de celo. De quo in oratione dicimus : panem nostrum substantivum vel superventurum da nobis ut quem postea semper accepturi sumus in presenti seculo quotidie mereamur accipere. Hunc panem iustus esurientibus tribuit qui scilicet esuriunt et sitiunt iustitiam. Hic panis non est dandus his qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt et incrassati calcitraverunt ne evomant eum. Unde Salomon : evomet eum et contaminabit sermones tuos bonos unde salvator : ne detis sanctum canibus.  NUDUM OPERUERIT. Hoc vestimento nudus de convivio nuptiali proiectus est unde ad Hierusalem : Tu autem eras nuda et confusionis plena. ad usuram  duodecima non commodaverit  cuique quodcunque et  tercia decima amplius non acceperit  dequacunque re superabundantiam quamcunque ab iniquitate  quarta decima  ut in omni opera fugiat iniquitatem averterit manum suam iudicium verum  quinta decima  idem videtur in primo sed hic additur verum  similis prime sed in partes divisa fecerit inter virum et virum  AD USURAM NON. HIERONIMUS. In hebraico cunctarum specierum usura prohibetur. Septuaginta : pecuniam suam ad usuram non dedit sicut in Psalmo : pecuniam suam non dedit ad usuram. In quo tantum pecunie usura prohibetur. In lege dicitur : fratri tuo non fenerabis alienorum fenerabis. Nota profectum. In principio legis a fratribus tantum fenus tollitur. In propheta ab omnibus. In evangelio augmentum est : fenerabimini his a quibus non speratis accipere.  ET AMPLIUS NON. Putant aliqui usuram tantum esse in pecunia sed scriptura divina aufert omnis rei superabundantiam ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti vini et olei ceterumque specierum usure exigi velut sermo divinus non vocet hoc superabundantiam velut si in hyeme demus decem modios ut in messe quindecim recipiamus id est amplius mediam scilicet partem. Qui iustissimum se putat quartam partem plus accipit. Solent argumentari et dicere dedi unum modium qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam cum ille mea liberalitate novem et semis habeat. Nolite inquit Paulus errare Deus non irridetur. Respondeat misericors fenerator utrum habenti dederit aut non habenti. Habenti utique dare non debuit sed dedit quasi non habenti. Quare plus ergo exigit quasi ab habente. Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis sed intelligant usuram vocari superabundantiam quidquid est si ab eo quod dederint plus est.  AB INIQUITATE AVERTERIT MANUM. HIERONIMUS. ut scilicet in omni opere fugiat iniquitatem que non solum manu sed et aliis membris committitur unde Salomon : iniqua labia sint procul a te et alibi : iniquitatem in excelso locuti sunt. Pes quorum currit ad iniquitatem et oculus si alienam uxorem viderit ut concupiscat non imitator eius de quo dicitur : qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius.  IUDICIUM VERUM FECERIT INTER VIRUM ET VIRUM. HIERONIMUS. sive proximum suum. Hoc idem videtur esse si fuerit iustus et fecerit iudicium sed addita veritate iudicii epitasim cernitur habere virtutum unde et in Proverbiis : Post multa precepta infertur correctio iudicii et post omnia corrigere iudicium. Ideo apostolus reprehendit habentes inter se iudicia quia minimus et contemptus eligitur qui iuxta evangelium primus est ut iudicet inter virum et virum qui destruxit ea que sunt parvuli et pervenit ad perfectum virum et tunc maiori sententia indiget ut possit ad veritatem iudicii pervenire. in preceptis meis ambulaverit  sexta decima  preceptum Domini lucidum illuminans oculos et  septima decima  iudicia Domini vera iustificata in semetipsa iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est  qui hec non illa fecerit non morietur pro peccatis patris vita vivet  virtutibus suis ait Dominus Deus  IN PRECEPTIS MEIS #AMBULAVERIT. HIERONIMUS. Iudicia mea sive iustificationes meas custodierit ut faciat scilicet et facta custodiat unde : iusticie Domini recte letificantes corda preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Queritur autem quomodo in hoc propheta eodem dicit Deus : dedi eis iustificationes non bonas in quibus non vivant. Sed non vivunt Iudei sequentes litteram occidentem et vivunt christiani intelligentes Spiritum vivificantem.  HIC IUSTUS EST. HIERONIMUS. Vir iustus est ecclesiasticus qui fidem catholicam predicat filius eius discipulus qui si fuerit hereticorum errore deceptus pestilens vocabitur unde : in cathedra pestilentias non sedit. Iste effundit sanguinem deceptorum et in se omnia peccata congeminat comedens in montibus superbie et ecclesiam proximi sui polluens egenos et pauperes in scientia scripturarum contristans opprimens et subplantans rapiens eos quos de ecclesia seduxit non reddens pignus quod a magistro accepit non implens illud : gratis accepistis gratis date. quod  sed si genuerit filium latronem  Septuaginta et Theodotio : pestilentem. Sicut enim pestilentia morbos creat et regiones vastat sic homo pestilens populatur universa effundentem sanguinem et fecerit  Septuaginta : peccata unum de istis  QUOD SI GENUERIT FILIUM. Hoc etiam in nobis accipi potest quibus dicitur : audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui et concupiscet rex decorem tuum ut qui de gentium stirpe sumus generati relinquamus parentum crimina et faciamus iudicium atque iusticiam et vivamus in ea. et hec quidem omnia non facientem  sed patris virtutes contaminantem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola  que de corde suo finxit levantem oculos suos abominationem facientem  ut errorem magistri augeat diligentia discipuli et repetit ab his quibus tribuit plusquam dederit ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum  quia universa detestanda hec fecerit  sed morte  eterna morietur sanguis eius  damnatio in ipso erit  non in alio non in patre quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui que fecit timuerit et non fecerit simile eis  quasi ne miremini si veri iusti filius declinans ad peccata moriatur quia econtrario si peccator genuerit filium qui videns omnia peccata super montes  scilicet non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in preceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui  cui dissimilis sed vita vivet pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua  non aliena et dicitis  questionem proponit quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet  solvit quia filius iudicium et iustitiam operatus est  quasi iustus est et patris opera non secutus omnia precepta mea custodivit et fecit illa vita vivet  sicut pater iniquus morte morietur  quia fecit opera vite anima que peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum si autem impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis  declina a malo que operatus est et custodierit universa precepta mea et fecerit  fac bona iudicium et iustitiam vita vivet non morietur  SI AUTEM IMPIUS. Quasi : In tantum filius patris sceleribus non gravatur nec alius alienis sceleribus involuitur ut ipse unus atque idem qui prius impius fuit atque peccator si penitentiam egerit non damnetur pro prioribus peccatis. omnium iniquitatum eius  si ab omnibus penituit quas operatus est non recordabor  quia ille meminit in iustitia sua  qua omnia custodivit precepta quam operatus est  libero arbitrio vivet  IN IUSTICIA SUA. HIERONIMUS. non tam mea scilicet quam sua licet iusticie mee sit bona bonis et mala malis reddere numquid voluntatis mee  Deus vult omnes salvos fieri et ad noticiam veritatis venire ubi severa et truculenta Dei videtur sententia sed non homines sed peccata condemnat est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis  peccata scilicet pereant homo salvus fiat et vivat si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet  qui mortis filius omnes iustitie eius quas fecerat non recordabuntur  in salutem eius  sed in prevaricatione qua prevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis  non in alienis morietur  SI AUTEM AVERTERIT SE IUSTUS. Quasi : sicut iustum ante peccatorem non gravant antiqua delicta. Sic peccatorem ante iustum veteres iusticie non adiuvant. Unusquisque enim in quo invenitur in eo iudicatur. et  tamen dixistis non est equa via Domini audite domus Israel numquid via mea non est equa et non magis vie vestre prave sunt  NUNQUID VIA MEA. Quasi : putatis me immerito peccata patrum punire in filiis sed unusquisque in peccato suo moritur et in iusticia sua vivit. In utroque non preterita sed puniuntur presentia. Sententia autem vestra iniqua est qui putatis non esse parabolam sed hystoriam ut aliorum scelera in aliis puniantur. cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur  CUM ENIM AVERTERIT SE. Iustus prius populus Israel avertit se a iusticia sua quia iusticie reliquit autorem et fecit iniquitatem Dei filium denegando. In peccato ergo atque in scelere quod operatus est morietur non in pluribus sed in uno heredem interficiens ut perderet hereditatem. et cum averterit se impius  gentilis ab impietate sua  ydolatria quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam  que lege Iudeis precepta sunt ipse animam suam  prius mortuam vivificabit considerans enim  se scilicet interisse in iniquitatibus et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet  credens in eum qui dicit : ego sum via veritas et vita et non morietur et dicunt filii Israel non est equa via Domini numquid vie mee non sunt eque domus Israel et non magis vie vestre prave  ET DICUNT. usque hodie Israel #blasphemat Deum cur populum suum reliquerit et gentium multitudinem assumpserit hos arguit Dominus quod vie illorum prave sint. Domini autem iusta sententia ut perditis malis colonis aliis locet vineam suam quod intelligentes Iudei in evangelii parabola dixerunt non erit istud. idcirco unumquemque  sive Iudeum sive gentilem non est personarum acceptio apud Deum. Unusquisque in sua fide coronabitur aut in infidelitate damnabitur iuxta vias suas iudicabo domus Israel ait Dominus Deus convertimini  Iudei et gentes ad eum scilicet qui potest sanara contritiones vestras et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas  CONVERTIMINI. Proprie ad Israel sermo iste dirigitur ut agant penitentiam et relinquant iniquitates suas.  Melius est hanc exhortationem : convertimini et agite penitentiam in persona accipi Iudeorum. proicite a vobis omnes prevaricationes vestras in quibus prevaricati estis et facite vobis cor novum  vetustatem littere relinquentes et spiritum novum  in novitate spiritus et quare moriemini domus Israel  qui estis filii Abraam Ysaac et Iacob. De quibus dicitur : Deus vivorum et non mortuorum  ET FACITE VOBIS COR. Cor novum est Israelis credere in eum quem prius negaverat cor novum gentium ydola relinquere et mortuorum cultura contempta credere in eum qui est Deus viventium. quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini  qui discessistis et vivite  per penitentiam mortui per peccata  QUIA NOLO MORTEM. Nolo vos mori quos in salutem genui filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me.  Quasi : cur moriemini qui Patrum merito et mea debetis vivere misericordia ? quia non mortem #peccatoris. Capitulum 19 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et tu assume planctum super principes Israel  omnes scilicet qui de stirpe Iosei generati sunt  ASSUME PLANCTUM. Captivitate vicina propheta non tam vaticinatur futura quam narrat preterita. Post sextum enim Sedechie regis annum statim in sequentibus legimus. Et factum est in anno septimo. et dices quare mater tua  Hierusalem leena inter leones  methaphorice omnia cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere predam hominemque comedere  UNUM DE LEUNCULIS. Ioachaz scilicet filium IosieNechao pharao duxit in Egyptum et substituit Ioachim cui Iechonias filius successit qui cum matre et optimatibus civitatis a Nabuchodonosor ductus est in Babylonem de quo natus est Salathiel pater Zorobabel.  LEO FACTUS EST. HIERONIMUS. Hec iam facta fuerant cum propheta dicebat. Postquam enim Hierusalem eduxit Ioachaz filium Iosie de regia stirpe et regem constituit tam crudelis in #brevi extitit ut tropologice cepisse predas et homines devorasse memoretur. et audierunt  famam eius de eo gentes  Egyptie et non absque vulneribus suis  cruenta fuit victoria ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Egypti que cum vidisset  mater Hierusalem qua geneurat et nutriuerat regemque creaverat eum quoniam infirmata est  deficiente regno et periit expectatio eius tulit unum  Iochoniam filium Ioachim de leunculis suis  aliis regibus leonem  regem constituit eum qui incedebat inter leones  viam predecessoris ingressus et factus est leo didicit predam capere et homines devorare  nimia crudelitate didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere  desolari et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius  exterrita et  ideo convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est  ET EXPANDERUNT. HIERONIMUS. Non quod hoc Iechonie factum sit qui se tradidit Babylonie regi et in Chaldeam asportatus est sed ut leonis servetur translatio qui capitur in foveis constringitur cathenis reservatur in caveis.  Alioquin iuxta hystoriam hoc de Sedechia legimus qui post Iechoniam in regnum promotus est et hoc facit occasio ut quia cathene cavee carcer nominantur Sedechiam potius quam Iechoniam plerique intelligant. Servatus autem in carcere est Iechonias nec interfectus sublato tantum regno. Sedechiam vero cecum ductum in Babylonem et statim occisum narrat tantum hystoria. et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israel mater tua  multis sermonibus res una dicitur quasi vinea  Septuaginta : flos in malis granatis in sanguine tuo  rubore florum super aquam plantata  ubi humore nutritur fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis  MATER TUA QUASI. Hierusalem superius pulcre mulieri et post leene catulos nutrienti nunc vinee plucerrime comparatur.  Vinea quanvis pulcra quanvis longis propaginibus extenta si hastilia calamosque subtraxeris iuncta terre arescit calore maxime si ventus urens quem greci elisonam alias kaysona vocant siccaverit fructus eius ut emarcescat et quasi ignis cremetur ardoribus.  Babylonem vel Egyptum signat ad quam transfugerunt aut ipsam Iudeam in qua pauci pauperes remanserunt quibus prefectus erat Godolias ut congregaret et regeret reliquias populi quem Ismael de stirpe regia occidit in Maspha et hoc est quod dicitur ignis comedit eam.  HIERONIMUS. Secundum anagogen hec ad ecclesiam referimus quia in novissimo tempore multiplicata iniquitate refrigescet caritas multorum ut probentur si fieri potest etiam electi et principes eius capiantur retibus diaboli qui non unius regis captione contentus quotidie reges et principes capere festinat unde : esce eius electe. Palmites quorum ecclesie qui dudum floribus et rubori sanguinis equabantur vento urente siccantur unde in evangelio qui germinaverant orto sole estuaverunt et siccata sunt ut vix remaneat unus ex palmitibus qui consurgat in virgam et dignus populi princeps fiat unde Ysai : inducam famem et sitim super terram non panis famem neque sitim aque etc. unde debemus plangere et lamentari super principes Israel quorum vicio et superbia Iudea capta est et Hierusalem. et facte sunt ei virge solide in sceptra dominantium  Septuaginta : in tribum ducum ut scilicet inde reges fierent et exaltata est  superbis Deus resistit statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam  ut superbiret aliorum bona videamus nostra nesciamus in multitudine palmitum suorum et evulsa est  in furore Domini in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius  ruinas Hierusalem eleganti translatione demonstrat marcuerunt et arefacte sunt virge roboris eius ignis  Ismael comedit eam et  tamen nunc transplantata est in desertum  tam pulcra tam fructuosa in terra invia et sitienti et egressus est ignis  Ismael de virga  tribu regia ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit  ex tunc in ea virga fortis  aliquis rex qui populum gubernaret sed cum Iohanna filio caree in Egyptum transfugerunt sceptrum dominantium  regii generis quod in Iudea ultra cessavit donec veniret cui reposit in est qui erit expectatio gentium planctus est et erit in planctum  PLANCTUS EST ET ERIT. HIERONIMUS. Hinc patet hoc quod superius dictum est : Quare mater tua leena etc. et hic : mater tua quasi vinea etc. ad Hierusalem pertinere. que perdidit leones et palmites suos et non remansit in ea virga que consurgeret in tribum regiam a planctu enim cepit et in planctu finitur. Assume planctum etc. hoc in principio et in fine planctus est etc. Planctu enim et lamentatione stirps regia prosequenda est. Capitulum 20 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 201vb} et factum est  post undecim menses et quinque dies superioris visionis in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me et  post factus est sermo Domini ad me dicens  antequam dicant novit quid querant fili hominis loquere senioribus Israel et dices ad eos hec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus  NUNQUID AD INTERROGANDUM. Hanc fuisse consuetudinem populi Israel ut quidquid dubitarent a Domino per prophetas querent multa exempla testantur. Saul querens asinas pergit ad Samuel. Egrotante filio Ieroboam mittitur uxor eis in Sylo ad Achiam prophetam. David quoque propheta alium prophetam Nathan interrogat utrum debeat Domino domum constituere. In novo quoque testamento Agabus que Paulo eventura sunt pronunciat. Scriptum est in Deuteronomo : gentes quas Dominus perditurus est in conspectu tuo somnia et divinationes audiunt tibi autem non sic dedit Dominus.  VIVO EGO. Congrua interrogantibus datur responsio. Sancto dicitur : Adhuc loquente te dicam adsum peccatoribus quales sunt seniores Israel increpatio pro peccatis et additur iusiurandum ut sit firmior sententia negantur. si iudicas eos si iudicas fili hominis  quasi : ad interrogandum venerunt super his que ambigunt sed tu fili hominis iudica eos abominationes patrum eorum ostende eis  SI IUDICAS EOS. Non est prophete responsio sed sententia iudicantis pro iniquitatibus quia patrum iniquitates sunt secuti.  ABOMINATIONES. Non quod peccata patrum redundent in filios sed ostenduntur patribus similia fecisse et hereditario malo longum funem peccatorum traxisse ut quorum imitantur peccata pertimescant supplicia. et dices ad eos hec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui  cognitus eis in terra Egypti et levavi  contra Egyptios manum meam  quasi percussurus pro eis dicens ego Dominus Deus vester  IN DIE QUA ELEGI. Israel cum esset in Egypto intantum DeuM ignorabat ut Moyses missus ad eos diceret : si interrogaverint quis misit te quid dicam eis ? Et ait Dominus : qui est misit me. Ibi ergo notus est eis quomodo levavit manum suam pro eis contra Egyptios. in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Egypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle  nondum enim erant perfecti sed nutriendi lacte infantie que est egregia inter omnes terras  IN TERRAM QUAM. HIERONIMUS. Secundum litteram Iudeam inditam esse et omnibus terris fertiliorem dubitare non potest qui a rinocorula usque ad thaurum montem et fluvium Eufraten omnem consideravit terram et urbium potentiam et regionum amenitatem.  Palestinam videlicet et Phenicem Arabiam Syriam Coelem Ciliciam et ceteras regiones quas Israeli si precepta servasset Dominus repromisit. Si autem non accepit vicium incredulitatis fuit nam et in Palestina Iudeaque provintia multe gentes remanserunt que eis subiecte non sunt. Non tamen sponsor reus est mendacii aut criminis sed qui se sponsione indignum fecit. Preterea hec est conditio promittentis. Si volueritis et audieritis me bona terre comeditis si autem nolueritis gladius devorabit vos. Eliguntur ergo secundum presentia alias secundum prescientiam nec statim qui eligitur temptari non potest aut perire. Saul enim electus in regnum et Iudas in apostolum post ea vicio suo perierunt.  QUE EST EGREGIA INTER OMNES. HIERONIMUS. Aquila firmamentum. Simachus religio. Theodotio fortitudo quia omnium terrarum ista est quasi fundamentum quia in ea Dei religio et templum et ceremonie et noticia Dei. et dixi ad eos  primo exeuntes de Egypto unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat  ydola scilicet quibus longo tempore servierant ne vel aspicere dignentur et in idolis Egypti nolite pollui  colendo ego Dominus Deus vester  non Egyptii non varia monstra  UNUSQUISQUE. HIERONIMUS. Nobis quorum de Egypto exeuntibus precipitur ut offensiones oculorum nostrorum abiiciamus ne ea que oblectabant modo nos capiant ne symulacra Egypti nos polluant ad inventiones scilicet philosophorum hereticorum que recte ydola nuncupantur.  A spectaculis quorum imo offensionibus Egypti removeamus oculos arene circi theatrorum et ab omnibus que anime contaminant puritatem et per sensus ingrediuntur ad mentem unde ; intravit mors per fenestras nostras. et irritaverunt me  quia  libero arbitrio nolueruntque audire  facientes scilicet prohibita et musitantes contra Moysen unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Egypti reliquerunt et  ideo dixi  decrevi ut effunderem indignationem meam  qua mente conceperam super eos et implerem iram meam in eis in medio terre Egypti  quia nondum exierant cum vellet effundere iram et  quasi peperci nomini meo ne haberent nationes occasionem blasphemandi inter quas notus factus sum eis feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Egypti  ET FECI PROPTER. Quod facere cognitabam propter iusticiam non feci propter clementiam ne pollueretur nomen meum et viderer non posse conmplere quod Israeli promiseram. eieci ergo eos de terra Egypti et eduxi in desertum  EIECI ERGO. HIERONIMUS. Hucusque quid eis promiserit in terra Egypti et quomodo statim offenderint et quid contra eos congitaverit et tamen non fecerit propheta descripsit que sequuntur egressis de Egypto locutus est.  Hec ad eos dicuntur qui educti sunt de Egypto in desertum ut Egyptiorum viciis liberati facilius in solitudine precepta Dei custodirent. et dedi eis precepta mea et iudicia mea ostendi eis que faciat homo et vivat in eis  etiam nihil addens sicut in evangelio insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me  veri sabbati et circuncisio signum est vere circuncisionis ut a viciis omnibus purgati per totam septimanam ei die et nocte vivamus ut in eterno sabbato quiescamus et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos et irritaverunt me domus Israel  etiam in deserto in preceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt que faciens homo vivet in eis  etiam nihil addens sicut in evangelio et sabbata mea violaverunt vehementer  non semel  non parum dixi   quando dixit Moysi dimitte me : Ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos et feci propter nomen meum  parcens Egyptiis et ceteris gentibus ne scandalizarentur et ipsis quorum misertus est expectans penitentiam eorum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum   CORAM GENTIBUS DE. HIERONIMUS . Iam enim eiecti erant de Egypto. Superius vero ait : coram gentibus in quarum medio erant quia nondum exierant. || ego igitur levavi manum meam super eos  per Amalechitas et alios qui dimicaverunt contra eos in deserto in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle precipuam terrarum omnium quia iudicia mea proiecerunt et in preceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola  Egypti enim cor eorum gradiebatur et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos  omnino  filios scilicet cum patribus. Filios enim induxit in terram promissionis nec consumpsi eos in deserto  PEPERCIT OCULUS. HIERONIMUS. Quomodo pepercit cum preter Iesum Nave et Caleph filium Iephone nullus terram promissionis ingressus sit unde intelligimus vivere eos nec eternis suppliciis reservatos nec de libro viventium deletos nec consumptos ante faciem Domini. Si enim quia in terram promissionis non intraverunt perisse credendi sunt ergo et Moyses periit qui vidit tantum et non intravit. Moysi quoque preces exauditas esse credimus qui pro populo interpellans ait : si dimittis ei peccatum dimitte. Si autem non vis et me dele de libro tuo. Sententiam autem Domini in filios et famulos non perditionem esse sed emendationem audiamus. Quem diligit Dominus corripit etc. et alibi : cum interficeret eos querebant eum. Et in alio loco : ego interficiam et ego vivificabo. dixi autem  post interfectionem patrum dat precepta filiis in quibus parcit et patribus ad filios eorum in solitudine in preceptis patrum vestrorum  ne eorum imitemini peccata quorum vidistis tormenta nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini ego Dominus Deus vester  eadem dicit filiis qua ante et patribus in preceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea et sabbata mea sanctificate  sancta ostendite venerando ut sit signum  ut supra inter me et vos et sciatur  sic quia ego  non alius Dominus Deus vester et  tamen exacerbaverunt me filii  patrum scelera imitantes  quia in preceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt  corde ut facerent  opere ea que cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt  manifesta exponere ociosi est et  ideo comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto  ET COMMINATUS SUM. Quia similiter patribus peccaverunt similem sententiam meruerunt sed eadem clementia et ob easdem causas reservati sunt. Idem autor amborum eadem patientia iram mittigat. averti autem manum meam  vindictam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras  ITERUM LEVAVI MANUM. Ubi in veteri testamento Dominus contra filios eorum qui in deserto corruerunt levaverit manum volens dispergere scriptura non dicit sed ex hoc quod hic dicitur factum esse credendum est vel hoc significat quia postquam in terram promissionis pervenerunt peccatis exigentibus diversis gentibus et regibus traditi sunt et tunc precepta bona in natura sua facta sunt eis non bona. eo quod iudicia mea non fecissent et precepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum ergo et ego dedi eis precepta non bona  eis scilicet quanvis in natura bona facta sunt eis non bona dum non valent in captivitate legis precepta servare et iudicia in quibus non vivent  in eis tamen vivere credentes  ERGO ET EGO DEDI. HIERONIMUS. Non ait mala sed non bona. Non enim statim sequitur ut quod non est bonum malum sit. Apostolus enim ait : bonum est homini mulierem non tangere quod si fecerit nec bonum nec malum est dedit ergo eis dispersis in gentibus precepta non bona quia dimisit eos in desideria sui cordis ut faciant que non conveniunt.  HIERONIMUS. Possumus dicere quod ante offensam decalogum tantum acceperunt post ydolatriam vero et blasphemiam multiplices legis cerimonias ut Deo potius quam demonibus offerrent hostias et comparatione sacrilegii levius fieret quod non erat per se bonum nec tamen malum quia Deo offerebatur et non bonum quia boni autorem offenderant. et pollui eos  id est pullutos monstravi sicut sacerdos leprosos a populo se arans in muneribus suis  cum ydolis offerrent que Deo debentur cum offerrent  primogenita scilicet  baali traducentes per ignem omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient  a Deo deserti et ydolis traditi quia ego Dominus  quem vicio suo ad iracundiam concitaverunt quam ob rem loquere ad domum Israel fili hominis et dices  ad seniores qui venerunt ad te interrogandum ad eos hec dicit Dominus Deus  Septuaginta : Adonay Dominus adhuc et in hoc  sepe et multum blasphemaverunt me patres vestri  de quorum stirpe descendistis cum sprevissent me contemnentes et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt  enim omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt  ydolis ibi victimas suas et dederunt ibi  alii : et dederunt ibi irritationem oblationis sue irritationem  ad me irritandum oblationis sue et posuerunt ibi odorem suavitatis sue et libaverunt libationes suas et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius  antiquus error nomen pristinum possidet Excelsum  in hebreo bama excelsum bamoth plurale excelsa usque ad hanc diem propterea dic ad domum Israel hec dicit Dominus Deus certe in via  sceleribus patrum vestrorum vos polluimini  similem penam merentes et post offendicula eorum vos fornicamini et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros  in tantum scelus prorupistis per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie  non semel sufficit fecisse et ego respondebo vobis domus Israel  tantis flagiciis obligatis vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis  responsione mea indignis  CUM TRADUCITIS. Non quod seniores in captivitate positi hoc facerent sed qui Hierosolimis erant quibus imminebat captivitas hoc facere non cessabant. neque cogitatio mentis vestre  quasi ne putetis me posse complere fiet dicentium  hoc scilicet erimus  nostro viventes arbitro sicut gentes et  non sub Domino sicut cognationes terre  ut simus et nos una de pluribus gentibus ut colamus ligna et lapides vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento  quasi non despiciam vos sicut servos fugitivos Deum negligentes et in furore effuso regnabo super vos  ad meum regnum revocabo  VIVO EGO DICIT. Quasi : hoc totum faciam ut me regem habeatis non ut vos dispergam quanvis demonibus servire elegistis. et educam vos de populis  non patiar vos esse in eterna captivitate et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis  hostili necessitate in manu valida et brachio extento  percutiente et in furore effuso regnabo super vos  velitis nolitis et adducam vos in desertum populorum  in pristinam revocabo servitutem ut sentiatis iratum quem clementem neglexistis et iudicabor  ibi scilicet vobiscum ibi facie ad faciem sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terre Egypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus  SIC IUDICABO. Quasi : faciam vobis qui in Babylone ydola colitis quid feci patribus vestris in Egypto ut adducam vos in desertum populorum et ibi iudicabor vobiscum facie ad faciem sicut adversum illos contendi quando egressi sunt de Egypto. et subiciam vos  postea sceptro meo et inducam vos in vinculis federis  quibus ligati ab amore meo non recedatis et eligam de vobis  ad abiiciendum transgressores et impios  qui in malo perseverant et  tamen de terra incolatus eorum  exilii educam eos et terram Israel non ingredientur  quia in diversis regionibus peribunt et scietis  distinctione malorum et bonorum quia ego Dominus  qui facio cuncta iudicio et vos domus Israel hec dicit Dominus Deus singuli  indigni estis meo imperio nec me cultura vestra delectat post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis  dum mihi offerre simulatis qua offertis ydolis et nomini meo tantam blasphemiam factis ut qui ydolorum cultores estis meo tamen vos esse dicatis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris  hoc scitote in monte sancto meo  Christo vel ecclesia in monte excelso Israel ait Dominus Deus ibi  non alibi serviet mihi omnis domus Israel omnes  servient mihi inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi queram primitias vestras  per Christum enim vel ecclesiam primitie et decime et omnis cultura in odorem suavitatis vertuntur et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris  IN MONTE SANCTO. De quo : erit mons manifestus in vertice montium etc. et alibi Ysaias : super montem excelsum ascende tu qui evangelisas Syon.  Quidquid dicitur de populo Israel qui liberatus de Egypto in solitudine multa commisit et Dominum offendit et in terram promissionis introductus ydola coluit et tamen postea Dei clementia liberatus est referamus ad eos qui de Egypto huius seculi Dei manu liberati sunt et in viciorum solitudine suspirant ad Egyptum et faciunt que penis digna sunt sed tamen per penitentiam sola Dei clementia conservantur. in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregabo congregabo] congregavero Weber  vel : congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis  quia videbunt populum eum scilicet salvatum glorificabunt me in oculis nationum et scietis  vos salvati quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris  quam illi vicio suo perdiderunt vos non tam merito vestro quam mea clementia recepistis et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis  ET RECORDABIMINI. HIERONIMUS. Non possumus recordari scelerum nostrorum atque viciorum nisi inducti fuerimus in terram Israel ubi positi cum apostolo dicamus : Non sum dignus vocari apostolus quia persecutus sum ecclesiam Dei.  ET DISPLICEBITIS. Symachus parvuli vobis videbimini ut scilicet cum excelsi fuerint humiles se esse credant quia Dominus humilibus dat gratiam et alibi scriptum est : ante tribulationem exaltatur cor et ante altitudinem humiliatur. Superbiam enim contritio et humilitatem sequitur altitudo. et  pro certo scietis  vos salvati quia ego Dominus  passus pro peccatis vestris cum benefecero vobis propter nomen meum  non meritum vestrum scilicet quorum scelera non misericordiam meruere sed penam non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israel ait Dominus Deus et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani  methaphorice Hierusalem qua bestiarum et ferocium hominum habitatio est  PONE FACIEM TUAM. Obfirmatione vultus et duricia frontis opus est ut hec propheta loquatur intrepidus maxime cum ad totam populi multitudinem tristia nunciantur.  STILLA AD AFRICUM. HIERONIMUS. ut scilicet ira Dei non tota videatur effusa. Si autem tanta est stilla quid de totis imbribus estimas ?  HIERONIMUS. ALLEGORICE. Saltum mundum istum vocat non habentem arbores pomiferas sed habitaculum bestiarum unde : vox Domini preparantis cervos et revelabit condensa. Iste sunt silve et saltus qui plus devoraverunt in prelio de exercitu Absolon quam interfecit gladius. Lignum viride qui scilicet in malo vivunt. Aridum qui iustitie mortui sunt. Comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem ab his scilicet qui serventes spiritu videbantur usque ad eos qui crescente impietate et refrigerata caritate multorum calorem pristinum perdiderunt ita ut omnis caro prospiciat flamam Domini non extinguitur ha ha etc. Precatur propheta ne faciat Dominus quod minatur id est ne succendatur saltus ne ligna omnia concrementur sed vel locum penitentie accipiant aut sibi non imponatur necessitas nunciandi presertim cum populus non intelligat et obscuritate dictorum magis ad insaniam provocetur. et dices saltui meridiano audi verbum Domini hec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et comburam in te  secundum illud: a sanctis meis incipite omne lignum viride  non arbores scilicet sed ligna incendio preparata et omne lignum aridum  quod nihil potest habere vitale non extinguetur flamma succensionis et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem  Babylonem  ut scilicet omne iter per gentium in captivitatem gladio fame pestilentia compleatur  ET COMBURAM IN. Sanctos scilicet et peccatores ut alii captivitatis mala morte effugiant alii suppliciis tradantur eternis.  AB AUSTRO. Hierusalem scilicet que his qui in Babylone sunt ab austro est quomodo econtrario olla Hieremie que signat Hierusalem a facie aquilonis id est Babylonis succenditur. et videbit  noscet universa caro  qua visura est salutare Dei quia ego  non alius Dominus succendi eam  per silvarum incendium vel flamam que nullius auxilio extinguatur nec extinguetur et dixi  hec intelligens ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste  quasi : planius loquere non intelligimus parabolam tuam Capitulum 21 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et factus est sermo Domini ad me dicens  quia apertam querebant sententiam quod supra methaphorice dictum est manifeste aperitur fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem  hoc saltum supra appellavit et stilla ad sanctuaria  id est et propheta contra humum Israel et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum  hunc supra flamam vocavit de vagina sua et occidam in te iustum et impium  lignum viride et aridum unde : si in viridi hoc faciunt in arido quid fiet pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem ut sciat omnis caro  supra : videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam flamam scilicet vel silvam nec extinguetur quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua  quia modico tempore interiecto Hierusalem cum templo suo Babylonio igne succensa est irrevocabilem et tu fili hominis ingemesce  quasi non mederato dolore in contritione lumborum et in amaritudinibus  ut gemitus tuus eximis visceribus et amaritudine animi proferatur ingemesce coram eis  ET TU FILI HOMINIS. Precipitur prophete ut tacentibus illis nec interrogantibus cur ista vaticinatus sit faciat cur interrogetur et respondeat que Dominus locutus est. cumque dixerint ad te quare tu gemis  quasi cur tanto dolore ingemiscis quid tibi mali accidit dices pro auditu quia venit et  tunc tabescet omne cor  ut preterite mentes hominum repugnare non audeant et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus  bellatorum et per cuncta genua fluent aque  urine ecce venit  quod sepe predixi et fiet  opere ait Dominus Deus  non ego  PRO AUDITU QUIA. Quem scilicet ante audieram nunc opere completur Babylonii scilicet furentis exercitus qui iam imminet.  ET PER CUNCTA. Naturale est ut timore cogente urine vesica laxetur quod et morborum magnitudine accidere solet. et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus  ad gladium loquere gladius  Nabuchodonosor  diabolus gladius exacutus est et limatus  GLADIUS. diabolus unde : tradere huius modi sathane in iteritum carnis. Et in psalmo : misit in eos iram indignationis sue per angelos malos. Hunc gladium quidam putant fuisse in manu angeli sub David quando percutiebat Hierusalem. ut cedat victimas  occidat scilicet multos exacutus est ut splendeat limatus est qui  tu es Nabuchodonosor moves sceptrum filii mei  Israel succidisti omne lignum  populi scilicet multitudinem et dedi eum  gladium ad levigandum ut teneatur manu  Nabuchodonosor iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis  ergo clama  o propheta et ulula  instantia mala lamentatione testare fili hominis  quia gladius iste nulli pepercit quia hic factus est in populo meo  in ecclesia scilicet hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant  alii hospites gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur  id est habitum plangentis assume quia  mihi probatus est  gladius et hoc cum sceptrum subverterit  regnum scilicet quod ultra non erit et in Sedechia rege finietur et non erit dicit Dominus Deus  PROBATUS EST. A Domino comprobatur quando Iudam et similes subvertit qui postquam bucellam comediti travit in illum sathanas. tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum  #sicut prius femur pro stupore et miraculo et duplicetur gladius  ut solvantur peccata Hierusalem quia suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis  ut non modo semel sed secundo ac tercio veniat gladius ad interficiendum ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit  TRIPLICETUR GLADIUS. Primo venit Nabuchodonosor regnante Ioachim. Secundo quando tulit Iechoniam. Tercio quando regnabat Sedechias hic est gladius triplicatus occisionis magne etc. et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum acuti acuti] amicti Weber  alias amicti ad cedem exacuere  o gladie vade  audacter me duce me adiutore ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus  impetus  EXACUERE ET VADE. Gaudet autem Dominus et exultat et hortator est gladii sevientis ut vadat ad dexteram sine ad sinistram ut interfectis malis remaneant boni ut impleatur illud: quid paleis ad frumentum dicit Dominus? quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum  QUIN ET EGO PLAUDAM. Ut te scilicet sevientem in adversarios meos quasi fautor instigem ne timeas quod passus est Sennacharib mee minister es voluntatis meam comple sententiam. et  post hec  secundo factus est sermo Domini ad me dicens et tu fili  qui vis scire quis sit iste gladius hominis pone tibi duas vias ut veniat  per illas gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite  compito vie civitatis coniciet  PONE TIBI VIAS DUAS. Qui egreditur quidem uno itinere de terra Chaldeorum sed cum venerit per desertum et solitudinem ad bivium terre Arabie que appelatur filiorum Amon quarum viarum una Hierusalem ducit ad dexteram partem sinistra vero ad Rabbath filiorum Amon que est metropolis et nunc Philadelphia nuncupatur memor internecionis que accidit regi Assyriorum quando centum octoginta quinque milia nocte una cesa sunt formidabit ad dexteram declinare et stabit incomposito ritu sue gentis oraculum consulens.  HIERONIMUS. Diabolus in bivio stat suos retinere cupiens et alios acquirendo inardescens ad dexteram semper desiderat pergere id est ad eos expugnandos qui in dextera sunt ponendi ut ibi exultet in cede ubi arietibus et congestione terrenorum operum miseram capiat Hierusalem. Et primo quidem videtur nihil agere et frustra conari. Sed recordante illo iniquitates eorum qui in ecclesia sunt et malis operibus reducunt demones ad memoriam scelerum suorum et patescunt omnia peccata populi et cogitationes et ideo capiuntur quia novis vestra peccata cumularunt. Hec alius dixerit nobis cepta hystorie veritas prosequenda est. viam pones ut veniat gladius ad Rabbath  gentes filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem  qui sub nomine Christi congregantur munitissimam stetit enim rex Babylonis  diabolus qui in omni viarum capite insidiatur in occulto unde: iuxta iter scandalum posuerunt mihi in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens  in pharetra sagittas  singulorum nomibus inscriptas ut videat cuius sagitta exeat et quam civitatem prius debeat oppugnare interrogavit idola exta consuluit ad dexteram eius  ut pergeret contra Hierusalem et oppugnaret eam facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os  hortando suum exercitum in cede ut elevet vocem  exultantis exercitus in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones  quibus clauderet civitatem eritque  hoc faciens quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum  opinione Hierusalem inhabitantium et  quasi sabbatorum otium imitans  ludens scilicet et nihil operis perpetrans ipse autem  Nabuchodonosor recordabitur iniquitatis ad capiendum  RECORDABITUR INIQUITATIS. Non in fortitudine sua sed in eorum iniquitate confidens quia sciet eos offendisse Dominum et patrum peccata novis cumulasse delictis et prevaricationes eorum omnibus patuisse. idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et  id est revelastis  omnibus prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu  Nabuchodonosor capiemini tu autem  Sedechia in quo regum de stirpe David regnum finitum est usque ad Christum profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita  longe ante  TU AUTEM PROPHANE. Post urbis subversionem et populi captivitatem ad ducem Israel sermo dirigitur. hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est  et hoc ideo quia hec est que humilem sublevavit et sublimem humiliavit  id est nihil fecit iudicio sed sicut rex Babylonis quos volebat humiliabat et quos volebat exaltabat  AUFER CYDARIM. Quasi propter te periit sacerdotium et regnum Iudeorum. Cydaris enim sacerdotis corona regis.  NONNE HEC EST. HIERONIMUS. Pulcre Symachus. Neque hoc neque illud sacerdotium scilicet vel regnum cessavit utrumque unde qui postea fuerunt usque ad Christum reges pariter et sacerdotes fuerunt quorum Hyrcanus pontifex diadema capiti suo imposuit qui frustra sibi et hoc et illud voluit vindicare cum regnum ei non deberetur post Sedechiam sed ei cui repositum erat. De his loquitur Malachias : vos sacerdotes contaminastis nomen meum. Et paulo post : non est voluntas mea in vobis et victimas non suscipiam de manibus vestris et paulo post : in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quod fit scilicet in adventu Christi quando venit desideratus cunctis gentibus.  ergo iniquitatem iniquitatem iniquitatem  non semel non bis sed tercio iniquitatem ponam  ter scilicet in perpetuum ponam eam et hoc nunc factum est  non statim tibi reputatum est donec veniret  Christus cuius  Pater non iudicat quia sed omne iudicium dedit Filio est iudicium et tradam ei  Pater tradet Christo regnum est sacerdotium vel ecclesiam de gentibus congregatam  CUIUS EST IUDICIUM. Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis hic est cui repositum est regnum et sacerdotium unde Iacob : non deficiet sceptrum de Iuda et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium. et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum  quia et ipsi capiendi  ET TU FILI HOMINIS. Gladium Babylonii regis stetisse in compito dextre et sinistre quorum dextra ducebat in Hierusalem sinistra Rabbath filiorum Amon et exisse sortem ut pergeret Hierusalem supra dictum est quia expugnata et capta regnum quorum et sacerdotium perisse prenunciat. Restat ergo et divisionis ordo exposcit quid de sinistra factum sit demonstrare. Imperatur ergo prophete ut loquatur ad filios Amon. et dices mucro mucro evaginate  ad eundem gladium sermo dirigitur ad occidendum limate ut interficias et fulgeas cum  quanvis scilicet tibi viderentur vana  a demonibus responderentur quorum omnia vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum  filiorum Amon quorum venit dies  per te scilicet in tempore iniquitatis prefinita  a Deo revertere  expleto opere ad vaginam tuam  in Babyloniam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te  scilicet ut in terra nativitatis tue iudicem te et effundam super te  quia Medorum et Persarum virtute capieris unde Ysaias : ecce ego suscitabo super eos Medos indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te  ut faciam scilicet te consumi daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum  IN IGNE FURORIS MEI. HIERONIMUS. Quia sub persona gladii de rege imo de regno Babylonio loquebatur servat metaphoram.  HOMINUM INSIPIENTIUM. qui nesciunt cudere gladios et acuere ut scilicet non acuaris et lumeris et fulgeas ad occidendum sed sis ignis cibus et sanguis quem fudisti potius in te redundet cunctis spectantibus et tradaris eterne oblivioni et pereas in perpetuum quia ego Dominus hec locutus sum cuius dixisse fecisse est. igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum. Capitulum 22 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factum est verbum Domini ad me dicens et tu fili hominis num iudicas  alias nonne num iudicas civitatem sanguinum  NON IUDICAS. Quasi ostende ei quia iuste iudicatur et imminentem captivitatem merito sustinet et multis sanguinibus adduxit tempus ruine sue et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus  hec scilicet est civitas effundens sanguinem in medio sui  publice ut  ideo veniat tempus eius  captivitatis et que fecit idola contra semetipsam  ydolatria quasi maxima primo exprobratur ut pollueretur in sanguine tuo  quem effudisti qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es  quia opera manuum tuarum et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti  per hec omnia tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris  vel gentibus  ADDUXISTI TEMPUS. quod scilicet multo ante predicebatur et #differebatur ut ageres penitentiam. Tu autem secundum duriciam tuam et impenitens cor tuum thesaurizas tibi ira in die id est propterea etc. que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida  quia munda esse desiist nobilis  in malo qua quondam in bono cetera urbes superabas grandis interitu  #quanto sublimior tanto gravius ruis  quia ecce principes Israel singuli  quasi ut cetera pretermittam pauca numero in brachio suo  non in iusticia sed in roboris fortitudine iudicantes fuerunt in te ad effundendum sanguinem  innoxium patrem et matrem  alii  cum scriptum sit: qui maledixerit patri vel matri morte morietur contumeliis affecerunt in te  alii maledixerunt advenam calumniati sunt in medio tui  quasi non sufficeret ad angustiam peregrinatio et exilium pupillum et viduam  quorum omne presidium in legibus contristaverunt apud te  alii oppresserunt quod peius est sanctuaria mea sprevistis  ut non discerneritis inter sanctum et pollutum et inter dies consecratos religioni et permissos operibus et necessitatibus carnis et sabbata mea polluistis viri detractores  Thoedotio et Symachus dolosi qui omnia dolose et violenter agebant fuerunt in te ad effundendum sanguinem  innocentem cum scriptum sit: innocentem et iustum non interficies et super montes  alta sapientes contra Deum elevati comederunt in te scelus  vel incestum operati sunt in medio tui  publice  quod in angulis quoque raro sit dum timent qui faciunt deprehendi verecundiora  noverce scilicet contra ius et fas copulati patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate  non parcentes nature nec inducias dantes turpitudini humiliaverunt in te et unusquisque in uxorem proximi sui  ad uxorem proximi hinnientes vel intrantes operatus est abominationem et  quod peius socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam  nesciens iura sororis ut non uterinam sed eiusdem patris violaret sororem filiam patris sui oppressit in te munera acceperunt  necessitatem pauperum verterunt in lucrum ut usuram acciperent apud te ad effundendum sanguinem  innoxium usuram et  id est superabundantiam accepisti et avare  lucri causa proximos tuos  amicos calumniabaris meique oblita es  quasi : hec omnia fecisti quia mei oblita. Memoria Dei excludit omnia flagicia ait Dominus Deus ecce complosi  habitum irascentis assumpsi ut intelligas scilicet et mente cognoscas utrum vel animo vel manibus possis meam iracundiam sustinere manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam et dispergam te  cum capta fueris  o Hierusalem in nationes et ventilabo te in terras  quasi inutiles paleas huc illucque rapeindas et deficere faciam immunditiam tuam a te  quasi sevicia mea vertetur in clementiam. Hoc enim faciam ut deficiat immundicia tua et pristinam puritatem recipias et sic possidebo te et possidebo te in conspectu gentium et scies  possessa a me quia ego Dominus  qua reddo unicuique secundum opera sua et factum est verbum Domini ad me dicens fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam  sordes et purgamenta metalli omnes isti aes  quod aurum mentitur et stagnum  quod argento simile et ferrum  que omnia argentum violant et plumbum  pondus iniquitatis in medio fornacis scoria argenti facti sunt  FILI HOMINIS. Consequente captivitate imminente urbis excidio ignis adhibetur ut sub translatione conflationis purum argentum remaneat quod ere stanno ferro plumboque mixtum fuerat et impuratum quorum tria es stannum plumbum confusiles materie sunt et igne solvuntur. Ferrum vero inter incudem et malleum mollescit tenuatur diversasque accipit formas pro voluntate artificis. Sicut igitur argentum quod supra dicta metalla violant in fornacem mittitur sic congregabo vos etc. Quod de Hierusalem dicimus de animarum statu intelligimus que adeo pure condite sunt. Aurum in sensu atque in sapientia argentum in sermone et eloquentia susceperunt ut quod mente conceperint verbis explicent. De argento : eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum. De auro simul et argento : si dormiatis inter medios cleros penne columba deargente et posteriora eius dorsi in pallori auri. Omnis enim gloria filie regis intrinsecus que dicit in canticis : introduxit me rex in cubiculum suum qui requieverit inter duo testamenta statim assumet pennas columbe deargentatas et auri fulgore in cordis thesauro rediabit. Hinc est quod peccatoribus qui Dei offensam meruerunt celum fit eneum terra ferrea et maxime terra Egypti de qua eduxit Dominus filios Israel quasi de fornace ferrea. In Zacharia : quorum iniquitas sedet super talentum plumbi. Et in Exodo dicitur : submersi sunt in aquis vehementibus quasi plumbum. Gravi enim peccatorum pondere premebantur ut dicere possent : sicut onus grave gravate sunt super me. Quomodo autem auri speciem eris similitudo mentitur sic argenti candorem stagnum simulat quod simplex et rusticus non facile dinoscit et sepe accidit ut aurum et argentum heretica pravitate commixtum igne Spiritus Sancti et Domini iudicio separetur et purum aurum remaneat atque argentum unde propheta : dedi eis argentum et aurum. Ipsi vero fecerunt ex eis baal. Cui simile est : eduxit eos in auro et argento et non erat in tribubus eorum infirmus. Finis autem penarum omnium sit nosse quod ipse sit Dominus. propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem  famis pestilentie ad conflandum sic congregabo  vos in furore meo  ut ablatis sordibus purum argentum remaneat et in ira mea et requiescam  contentus dolore penarum vestrarum ultionem compescam et conflabo vos  ET CONFLABO VOS. Unde Malachias : quasi ignis conflatorii et sicut herba lavantium et sedebit conflans quasi aurum et quasi argentum et conflabit filios Levi. Et Ysaias : lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Syon etc. Cui simile : proba me Domine et tenta me et post infertur : ure renes meos et cor meum ut scilicet lumborum nostrorum noxii humoris universa pituita siccetur. et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis  quasi hec omnia faciam ut vel sic sciatis quia ego Dominus et iudex omnium et retributor quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos et factum est verbum Domini ad me dicens  ET FACTUS EST. Quia quereret auditor que esset scoria que argenti violaverit puritatem et ere plumbo stanno ferroque miscuerit quod ibi sub persona urbis et fornacis hic sub specie terre non rigate neque complute dicitur. fili hominis dic ei tu es terra immunda et non compluta in die furoris  NON COMPLUTA. unde : mandabo nubibus meis ne pluant super eam ymbrem hanc expectamus cum datur nobis pluvia temperanea et serotina unde : pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue.  IN DIE FURORIS. HIERONIMUS. quo quisque sibi consiliat multitudinem paccatorum. coniuratio prophetarum in medio eius  Septuaginta : ducum in medio eius habentium similitudinem leonis. De quo: adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt  diabolus et socii eius animas non corpora devorare cupiunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt  occidendo viros in medio illius  CONIURATIO PROPHETARUM IN. HIERONIMUS. Hec est scilicet scoria urbis et terre durissime et sentibus plene squalor.  ANIMAS DEVORAVERUNT. Hec tunc accidisse populo Iudeorum nulli dubium est. Propter sacerdotes enim et principes et prophetas adduxit Dominus super eos malum. In nostra quoque Hierusalem multi sunt qui animas devorant et precium accipiunt et multas viduas faciunt que sponsum Dominum perdiderunt. Horum autem prophetarum factio et coniuratio est ut sibi invicem faveant et omnia turpis lucri causa faciant. sacerdotes eius contempserunt legem meam  cum presules templi esse debeant de quorum ore legis noticia requiritur et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum  miscentes fasque nefasque non habuere distantiam  nisi pecunie et inter pollutum et mundum non intellexerunt  differentiam  inconsiderati et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar  quantum in ipsis est in medio eorum  de quo : medius vestrum stetit quem vos nescitis  ET A SABBATIS. Diei requiem que in noticia scripturarum est non recogitant nec dicunt cum propheta: revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Nec cum apostolo : nos autem revelata facie gloriam Domini contemplamur.  ET COINQUINABAR. HIERONIMUS. De quo : medius vestrum stetit quem vos nescitis. principes eius  prophete et sacerdotes leonibus principes quasi inferiores lupis comparantur in medio illius quasi lupi rapientes predam  subiectorum ad effundendum sanguinem  non corporum sed animarum et perdendas animas et avare sectanda lucra  ET AVARE. Non contenti eo. Qui altario serviunt de altario vivunt sed postquam ad altaris ministerium accesserunt Cresi congregant divicias et Alcynoi delicias. prophete autem eius liniebant eos  quia absque commixtione palearum liniebant parietem qui imbribus dissipatur absque temperamento videntes vana et divinantes  non prophetantes eis  terre miserabili mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus populi  qualis magister talis et discipulus terre  non Dei sed terrenorum operum calumniabantur calumniam et rapiebant violenter  non divites. Redemptio enim viri proprie divitie egenum et pauperem  de quo scriptum est : pauper autem non sustinet comminationem vel commutationem affligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio  ADVENAM. Qui nondum ecclesie civis sed tantum auditor habens inicia fidei ut cum circuierint mare et aridam ut faciat unum proselitum #facitis eum filium gehenne. et quesivi de eis virum  inter tot et tanta vicia qui interponeret sepem  intercessionem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni  INTERPONERET qui scilicet ire mee posset resistere sicut Moyses et Aaron et Samuel unde et Moysi quasi resistenti et renitenti dicitur : dimitte me et delebo populum istum. et  ideo effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus  quasi non absque iudicio et absque mensural  VIAM EORUM. HIERONIMUS. propria peccata auctoribus tribuens vel in caput populi duces scilicet principes prophetas quorum nullus ausus est Domino irascenti resistere quorum causa terra squalida et deserta imbrem Domini suscipere non meruit. Capitulum 23 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis due mulieres  Samaria et Hierusalem filie matris unius  stirpis Israel fuerunt  FILII HOMINIS. HIERONIMUS. Duodecim tribus Israel que in Egypto iuncte fuerunt postea in duas et decem tribus divise sunt due Iudas decem Israel appellantur. Inde de tribu David regnavit Roboam filius Salomonis in Hierusalem ubi templum et sacerdotes et magna pars tribus Levi. Decem autem tribubus in Samaria Ieroboam filius Nabath ex tribu Effraim et Ioseph quarum Samaria nunc dicitur Oolla quod in lingua nostra sonat tabernaculum Hierusalem vero Ooliba id est tabernaculum meum in ea. Siquidem et decem tribus erant tabernaculum non Dei sed ydolorum. Aureos enim (Ieroboam ut populum averteret a cultu Dei) vitulos locaverat in Dan et Bethel unde : fili hominis due mulieres.  MATRIS UNIUS. HIERONIMUS. Cethee scilicet de qua supra pater vester Amorreus et mater vestra Cethea. et fornicate sunt in Egypto  neque enim educte de Egypto accepissent legem in monte Syna prohibentem colere ydola nisi in Egypto ydola coluissent in adolescentia sua fornicate sunt ibi subacta sunt ubera earum et fracte sunt mamme pubertatis earum.  IBI SUBACTA SUNT. Quando dicitur unusquisque abominationes Egypti auferat ab oculis suis significat quod in Egypto Israel ydolis servierit et ibi fracta sunt ubera pubertatis eius. Nomina autem  hec scilicet earum Oolla  Samaria maior  senior et Ooliba soror eius et habui eas  quando ingemuerunt ab operibus Egypti in luto et latere servientes et pepererunt filios et filias  in solitudine vel in terra promissionis porro earum nomina Samaria  heretici Oolla  tabernaculum erroris et demonum et Hierusalem Ooliba  NOMINA AUTEM. HIERONIMUS. Quid significet Ioseph Effraim Samaria Iezrael et Israel et quomodo contrarie sint domui David et Hierusalem id est ecclesie in expositione Osee plene dictum est. De quibus dicitur : filii Effraim intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli et alibi : et repulit tabernaculum Ioseph et elegit tribum Iuda. Elegit enim Deus domum confessionis id est ecclesiam et repulit tabernaculum Ioseph quod est augmentum eos scilicet qui pretermissa lege Dei aureos vitulos adierunt. Et dicuntur Oolla id est tabernaculum non Dei sed erroris et demonum et soror maior et senior propter multitudinem et captivitatem ab Assyriis fornicata est contra Deum.  MAIOR. propter multitudinem decem tribuum vel quia post mortem Moysi de tribus Effraim Iesu filius Nave populo prefuit unde et Ieroboam qui scidit eas a domo David. fornicata est igitur  contra Deum relinquens fidei veritatisque castitatem Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios  scilicet propinquantes  ei vestitos hyacintho  excelsa et celestia sibi promittentes principes  non quoslibet de populo et magistratus  hereticorum iuvenes  non confectos etate cupidinis universos equites  quorum secuta est ydola ascensores equorum  de quibus : hi in curribus et hi in equis et dedit fornicationes suas  a quibus contra iussionem Dei auxilium postulavit super eos electos filios  duces scilicet ac magistratus qui sibi scientiam et eloquentiam repromittunt Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in immunditiis  ydolis eorum polluta est insuper et fornicationes suas quas habuerat  id est antequam crederet in Egypto  in adolescentia non reliquit  quia etiam in heresi exercuit nam et illi  Egyptii dormierant cum ea in adolescentia eius  verecunde concubuerunt quorum coluit symulacra et illi confregerant ubera pubertatis eius  devirginantes et virginitatem quam habuerat in ecclesia perdentes et effuderant fornicationem suam super eam  non modo fornicati sunt sed et effuderunt fornicationem propterea tradidi eam  unde Paulus : tradidi eos sathane in manu amatorum suorum  Phul scilicet et Teglaphalasar et Salmanasar in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem ipsi discoperuerunt  tropologice : Urbis revelatio captivitas est ignominiam eius  quasi mulieris meretricis filios  scientia preditos et filias illius  simplices atque imperitos tulerunt  in captivitatem corporis vel anime et ipsam occiderunt gladio  spirituali vel corporali et facte sunt  quia superius dixerat pluraliter filios famose mulieres  in omnium mulierum exemplo et ut in malum omnium sermone celebrarentur et iudicia perpetrarunt in ea  ET FACTE SUNT FAMOSE. Heretici fiunt famosi inter cuncta seculi dogmata ut in exemplo omnium feminarum turpitudo eorum puniatur.  ET IUDICIA PERPETRARUNT. Ut nihil in illa salutis relinquerent. Usque hodie enim captive tenentur in montibus urbibusque Medorum. quod cum vidisset  plagas scilicet sororis soror eius  ecclesia Ooliba  Hierusalem in qua templum Dei non timuit exemplo illius plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis sue  hereticorum scilicet  PLUSQUAM ILLA INSANIVIT. Quia illa semel et foris ydola fabricata est in Dan et Bethel hec crebro et in excelsis et in templo Dei adoravit statuam baalis et cum Assyriis fornicata est ydolo enim baal sive bel sive apertius Belis Assyriorum regio consecrata est in honore patris a Nino Beli filio.  SUPER FORNICATIONEM. HIERONIMUS. ALLEGORICE. Ecclesia superat hereticam libidinem quia servus sciens voluntatem domini sui et non faciens vapulabit multis. Heretici quoque foris nefanda committunt et extra archam Noe naufragio pereunt. Ecclesiastici autem veram fidem sequentes Assyria et Caldea imitantur vicia et discolores sequuntur imagines peccatorum et ideo maioribus digni cruciatibus. ad filios Assyriorum prebuit impudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adolescentibus forma cunctis egregia et vidi quod polluta esset via una ambarum  ut ambarum scilicet una fieret fornicatio et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos  in hoc scilicet auxit fornicationes scilicet in pariete imagines Chaldeorum  qui quasi demones interpretantur expressas coloribus et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terreque Chaldeorum in qua orti sunt et insanivit  libidine scilicet super eos concupiscentia oculorum suorum  forma eorum vestituque decepta et misit nuntios ad eos  auxilium postulans in Chaldeam  ET MISIT NUNCIOS. HIERONIMUS. Ad Chaldeos qui quasi demones interpretantur nuncios mittimus quando pandimus eis et prebemus frangenda in pectore ubera ubi mentis hospitium est et saturati voluptatibus ab aliis ad alias transimus et non tam fornicationem quam meretricum numerum desideramus et in tantam rabiem pervenimus ut postquam diu Deo servierimus in Egyptum revertamur et faciamus que in seculo non fecimus antequam acciperemus nomen fidei. cumque venissent ad eam filii Babylonis  demones heretici ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis  ideo recessit ab illorum federe et saturata est anima eius ab illis  voluptas omnis brevis cito affert satietatem denudavit quoque fornicationes suas  ut scortum publicum et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea  quia vidi turpitudines eius publicatas ut que sororis sclelera vicerat penarum quoque magnitudine sororem superaret sicut recesserat anima mea a sorore eius multiplicavit enim fornicationes suas  etiam in graviori etate recordans dies adolescentie sue  cum in Chaldeorum libidine lasciveret quibus fornicata est in terra Egypti et insanivit libidine super concubitu eorum  Egyptiorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus  seminum scilicet vel verenda tam grandia ut superent equorum difformitatem equorum fluxus eorum et visitasti scelus adolescentie tue quando subacta sunt in Egypto ubera tua et confracte mamme pubertatis tue  ET VISITASTI SCELUS. Non cessavit scilicet scelus adolescentie tue postquam facta es mihi sed in heremo et in terra promissionis suspirasti ad antiquam libidinem in qua devirginata es et fracte sunt mamme pubertatis tue. propterea Ooliba  quia scilicet Egyptiarum carnium recordata es et imitata turpitudinem gentis immunde que omnium bestiarum symulacra veneratur hec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua  quorum satiate complexu scilicet a quorum federe recessisti ut quantus prius amor fuerat in tanta tedia vertereris et congregabo eos adversum te in circuitu  ECCE EGO SUSCITABO OMNES. HIERONIMUS. TROPOLOGICE. hoc de Hierusalem dicitur sed ad animam refertur que virtutibus iuncta Dei complexibus postea adulteravit in vicia et ab eo recessit et patefactis sceleribus suis nudata est et turpata et omnibus ostensa ut a scelera suo desistat ne glorietur in nominis dignitate sed pro mali conscientia et recordatione Egypti ultra ad celum oculos tollere non audeat unde ei nasus preciditur aures amputantur quia odorem bone flagrantie verterat in fetorem et audierat iudicium sanguinis quod non solum de odore et auditu sed de visu quoque intelligimus quo quia male abusi Samson et Sedechias sunt privati surdum quoque Deus et mutum facit ne lingua pertranseat usque ad terram et omnis tactus aufertur in his qui vitam penitus perdiderunt. Et hec fient ut igni cuncta purgentur et ut pereat Egypti fornicatio nec ultra ad mala elevent oculos suos. filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque  vel tristatas de quibus in Exodo : eclectos ascensore tristatas pro quibus latina simplicitas ternos stratores transtulit tristate autem nomen est apud hebreos sedere post regiam dignitatem de quibus veruntamen ad tres non pervenit qui principes equitum peditumque erant et tribunorum quos nos magistros utriusque militie et perfectos annonarii tituli nominamus et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clipeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium  ut quos reliqueras et quorum irritum feceras pactum ab his iudiceris et iudicabunt te iudiciis suis et ponam zelum meum in te  zelus Dei etiam inter hostes fidei non servate est quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas  quasi adultere et in stupro deprehense ut deformata placere desistas. Quomodo autem in facie omnis pulcritudo oris in narium decore consistit et in auribus equibus feminis uniones et margarite dependent ita dignitas regis iudicumque qua in ore auribusque signatur eorum gladio preciditur precident et que remanserint gladio concident ipsi filios tuos  non meos et filias tuas  non meas quas de adulterio generasti capient et novissimum tuum  cetera scilicet devorabitur igni et denudabunt te vestimentis tuis  quibus te ornaveram et tollent vasa glorie tue  VASA. Aurea scilicet et argentea que tibi ad cerimonias templi dedi de quibus : ego dedi eis aurum et argentum et ipsi fecerunt ea baal. et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam  quam didicisti scilicet in Egypto de terra Egypti nec levabis oculos tuos  auribus auribusque truncates  verecundi adeiecta ad eos  amatores tuos et Egypti non recordaberis amplius  Egyptiorum scilicet libidinis quorum mangnitudine carnium delectabaris  ET REQUIESCERE. Quasi hec omnia feci ut perdita pulcritudine et vultu venefico de turpato requiecere faciam scelus tuum.  HIERONIMUS. Universa hec dicuntur sub translatione adultere et propter adulterium detur pate ut ultra non glorietur in decore suo sed erubescat in feditate quam meruit voluptatum magnitudine. quia hec dicit Dominus Deus  prodest Hierusalem contra Assirios habere inimicicias et Egypti non recordari sed ecce ego traddam te ecce ego tradam te in manu eorum  puniendam quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua  ECCE EGO TRADAM. Non enim ante traditur ut postquam penituerit veterum peccatorum purgetur suppliciis ut perdat omnes labores quos arte meretricia acquisivit videatque nuditatem suam et ignominiam et sciat quod hec universa non ei fecerit Dominus sed fornicationes sue quibus post gentes fornicata est quas supra enumeravit ut earum coleret symulachra. et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum  non Dominus et fornicationes tue fecerunt hec tibi quia fornicata es post gentes  quarum coluisti inter quas  symulacra polluta es in idolis eorum in via sororis tue  Samarie scilicet ambulasti et dabo calicem eius  cuius peccata secuta es in manu tua  DABO CALICEM. Penam scilicet unde : calix in manu Domini vini meri etc. Qui in Ysaia : calix ruine et poculum furoris dicitur et ad Hieremiam ait Dominus : accipe calicem vini meri de manu mea et potionabis omnes gentes etc.  DABO CALICEM. HIERONIMUS. Sicut enim quedam cathartica dantur ut noxius humor qui est in corporibus egeratur sic et Dominus calicem dat tormentorum meracissimum ut quidquid fellis et amaritudinis inerat peccatoribus auferatur et pristine sanitati reddantur. hec dicit Dominus Deus calicem sororis tue bibes profundum et latum  penarum magnitudine eris  tunc in derisum  tempore captivitatis et in subsannationem que es capacissima ebrietate et dolore repleberis calice meroris et tristitie calice sororis tue Samarie et bibes illum et et potabis et potabis] e potabis Weber  alias : epotabis usque ad feces et fragmenta eius  intantum scilicet vorabis ut etiam fragmenta devorabis et  tunc quasi : tedebit te fornicationis tue ubera tua lacerabis  igne Egyptio fracta et ab amatoribus subacta et scissa quia ego locutus sum ait Dominus Deus  ET BIBES ILLUM. Potest hoc super Hierusalem signifianter intelligi que claicem sororis sue Samarie bibit novissima et quasi feces tormentorum eius usque ad fundum epotavit.  UBERA TUA LACERABIS. SEPTUAGINTA. festivitates et neomenias eius auferam #q e l s ut pro solennitate scilicet atque leticia eternum planctum habeas atque merorem.  Quia Samarie et Hierusalem adulteria separatim descripserat consequens erat ut pariter earum supplicia nunciaret. Omnia autem dicuntur quasi ad adulteras et facta anacephaleosi breviter earum scelera proponuntur ut recte iuxta legis imperium in adulteras iusta lapidatio populi sequeretur. propterea hec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum  corporis vicia vel genitalia quibus turpitudinis feditas indicatur tu quoque porta scelus tuum  sceleris scilicet supplicia et fornicationes tuas et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas  quasi iustam pro me sententiam Oollam et Oolibam et annuntias eis scelera earum quia adultere sunt  cum ydolis et sanguis in manibus earum  eorum scilicet quos immolaverunt ydolis unde : immolaverunt filios suos et filias suas demonis et cum idolis suis fornicate sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum sed et hoc  tandem fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt  etiam hec non sufficiunt eis  POLLUERUNT SANCTUARIUM. Quasi non hoc fecerunt foris non in montibus non in lucis sicut soliti erant sed in templo meo statuam baalis posuerunt.  ET SABBATA MEA PROFANAVERUNT ut nec loci nec temporis apud eos servaretur religio. 39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hec fecerunt in medio domus mee miserunt ad viros venientes de longe  non contente presentibus adulteris ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti  Ooliba et Hierusalem et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo  cultu scilicet muliebri  MISERUNT AD VIROS. Ut peregrinis voluptatibus lascivirent Assyriorum scilicet et Chaldeorum symulacra venerantes.  ITAQUE ECCE VENERUNT. Quasi cum venissent omnem adultere habitum implesti super eis ut et corpus lavares et stibio oculos linires. sedisti in lecto pulcherrimo  #libidini paratior cui simile et quia nuda fui sum visa paratior illi et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam  epulis quibus fractas ad libidinem amatorum vires reparares. Sine Cerere #n et Libero friget Venus  THIMIAMA MEUM. Quod mihi specialiter iusseram fieri et exterminare animam de populo qui in privatos usus hoc faceret tu offers ydolis ut congreges frequentiam populorum et omni genere musicorum canis ut non solum visu sed et auditu et odoratu et omnibus sensibus placeres amatoribus. et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur  non alicuius urbane elegantie rusticorum scilicet et latronum habitum preferentes et veniebant de deserto posuerunt  misere sorores armillas in manibus eorum  amatorum  in tantum voluptatum fluxum insaniebant et coronas speciosas in capitibus eorum et  ideo dixi ei que attrita est in adulteriis  vel adulteris  Hierusalem vel Samarie vel utrique nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hec  ATTRISTA EST IN. Sic scilicet attrivistis frontem ut non secreto polluamini vel mariti vel hominum aspectum vitetis sed quasi publice meretrices prostituamini.  HIERONIMUS. Hec omnia tropicos et sub typo adultere sunt dicta contra Samariam et Hierusalem que Assyriis tradite atque Chaldeis ducte sunt in captivitatem urbes earum incendio cremate populi interfecti qui pro Deo demonum symulacra venerati sunt. et ingressi sunt ad eam  polluere cupientes quasi ad mulierem meretricem sic  certatim ingrediebantur ad  scilicet Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias viri ergo iusti sunt  quia adulteram scilicet et paricidam me iubente cruciant hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adultere sunt et sanguis in manibus earum et cum ydolis suis fornicate sunt et cum ydolis suis fornicate sunt] om. Weber  immolatorum ydolis  VIRI ERGO IUSTI. Quasi ergo tradam eas his ad puniendum quibus ultro tradite sunt ad polluendum.  HIERONIMUS. Possunt hec et post adventum Christi intelligi quod viri iusti de populis nationum Samaritanos et Iudeos iudicent comparatione sui et tradant eos ad devorandum quibus dixit : relinquetur vobis domus vestra deserta et quando videritis ab exercitu circundari Hierusalem scitote quia appropinquat desolatio eius. Usque hodie enim adultere sunt et totius orbis lapidibus opprimuntur quoniam miserunt nuncios ad eos qui erant procul ut scilicet non dicerent : ego Dominus appropinquans et non delonge et preparaverunt se amatoribus suis scilicet demonibus est omnem cultum atque ornatum quem a Deo acceperant naturali bono verterunt in cultum demonum et opera sua decoremque que in armillis et diademate intelligimus amatoribus prebuerunt quorum pena gentibus timor est imo his qui ex gentibus crediderunt ne similia patiantur si similia fecerint a quibus tunc auferentur impietates cum receperint scelera sua et velamen quod positum est ante vultum Moysi abstulerint ab oculis suis ut cognoscant quod ipse sit Dominus Iesus Christus quem Dei Filium negaverunt. hec enim dicit Dominus Deus adduc  o propheta  monitu vocis tue ad eas multitudinem  populorum et trade eas in tumultum et in rapinam  primum scilicet diripiatur universa eorum substantia et  deinde lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent et  hec omnia scilicet fient ut sic auferam scelus auferam scelus  earum de terra et discent  in earum penis omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum  ne recipiant similia et dabunt scelus vestrum  penam sceleris super vos et peccata idolorum vestrorum  que coluistis portabitis et  sic scietis quia ego Dominus Deus  sola vexatio intellectum dabit auditui Capitulum 24 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} Et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens  captivitatis Ioachim. Quinto enim anno cepit prophetare ac decimo mense eiusdem noni anni decima die mensis decimi factum est verbum Domini ad eum in Babylonis regionibus constitutum  ET FACTUM EST. HIERONIMUS. Notandum autem quomodo a principio prophetie usque ad presentem diem quo civitas cepit obsideri per ordinem captivitas venerit primum gladium provocatur deinde due vie ponuntur Amon et Hierusalem quarum ad dexteram cadit sors Nabuchodonosor. Conflatur in civitate argentum es stannum plumbum et ferrum. Terra quoque non compluitur sed sentibus occupatur postea sub nomine duarum sororum Samarie et Hierusalem peccata narrantur quomodo illa capta est ista capienda. Ad extremum nono anno decimo mense decima die mensis in captivitate posito Ezechieli et his qui cum eo erant et se cum rege Iechonia tradiderant ostenditur qua die civitas ceperit obsideri et similitudo lebetis ponitur ut quomodo carnes et ossa in lebete incendio concremantur sic cuncta civitas cum suis intereat civibus et nullus remaneat obsessorum qui non fame gladio pestilentia consummatur et pars cetera captiva ducatur in Babilonem.  ET FACTUM EST. HIERONIMUS. Sunt qui secundum tropologiam hunc locum ad consummationem mundi transferunt nonumquam numerum qui in scripturis divinis penarum et dolorum est et semper sequitur iusticiam decimi mensis et decime diei clementia tamperant. Idcirco enim adhibentur egrotantibus pene ut dolorem sanitas consequatur. Mundus ergo qui in maligno positus est in die iudicii divino igne succenditur et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis ut impleatur illud Ysaie. Habens carbones ignis sede super eos hi erunt tibi in adiutorio. Illud autem difficile quomodo cum carnes et ossa consumantur quibus pleni sunt etiam pharisei unde : ve vobis scribe et pharisei qui similes estis sepulcris dealbatis que plena sunt ossibus mortuorum nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumpte non sint sed etiam post iudicii severitatem malicia remaneat quod facile solvitur secundum illud apostoli : conclusit Deus omnia sub peccato ut omnibus misereatur. Vanitati enim creatura subiecta est et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo universe creature ut omnium scelera pateant. Petra autem limpidissima Christus que sequebatur in solitudine populum Israel de qua bibebant autem de spirituali consequente eos petra petra autem erat Christus eo quod in illo omnia revelentur et impleatur illud : Nihil occultum quod non reveletur. Dicit autem Dominus se non misereri nec preterire peccata mundi neque parcere impiis neque placari ut vie pereant impiorum unde : et iter impiorum peribit. fili hominis scribe tibi  in memoriam nomen diei huius  id est scitote quod rex Babylonis hodie obsidere cepit Hierusalem in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie et dices  quasi ipsam obsidionem per parabolam describe per proverbium ad domum irritatricem parabolam  metaphoram scilicet et translationem et loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus pone ollam  lebetem scilicet pone inquam et mitte in ea aquam congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur  scilicet et armum electa et ossibus plena pinguissimum pecus assume compone quoque struices  cumulos ossuum sub ea  ad coquendum efferbuit coctio eius  lebetis et dissoluta dissoluta] discocta Weber sunt  vel : discocta  nimia coctione ossa illius in medio eius propterea hec dicit Dominus Deus  quasi: o propheta vis scire quid sit lebes que carnes aut que ossa loquere hec dicit Dominus ve civitati  Hierusalem sanguinum olle  qua est lebes cuius rubigo  malicia nimia in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes  quanvis ignis suppositus sit  perseveraverunt enim quanvis capti quanvis cruciati in pristino scelere et per partes suas eice eam  sigillatim ut nemo remaneat in salutem scilicet non cecidit super eam sors  ut alii perirent alii salvarentur sed omnibus communis veniet interitus  VE CIVITATI SANGUINUM OLLE. HIERONIMUS. Potest hec prophetia ad tempus dominice passionis pertinere propter quam exercitu circundata est Hierusalem et filii eius interfecti et obsidente Tito Vespasiani filio ad salutem nullus evasit templumque sub Tito et post quinquaginta annos sub Adriano civitas eterno igne consumpta est. Presentem autem signat captivitatem quando Ezechiel in Babylone hec cernebat et Hieremias in principio voluminis sui ponit sic : Ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis sanguis enim eius  homicidia filiorum neces in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere  SUPER LIMPIDISSIMAM PETRAM ut omnibus pateret ne terra operiretur aut pulvere. Natura est ut si sanguis susus sit in terram ebibat humus humorem sanguinis aut paulatim terra operiatur aut pulvere. Si autem super planam petram effusus labitur et latam obtinet sedem. In hoc patet quia non occulta sed publica et aperta fecerit homicidia secundum illud : sanguis fratris tui clamat ad me de terra. ut superducerem indignationem meam  quasi ne transiret indignatio mea sed super apertissimum ultio properaret homicidium et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius  alias venit sanguis super petram limpidissimam ne operiretur propterea hec dicit Dominus Deus ve civitati sanguinum  non unius sed multorum cuius ego grandem faciam pyram congere ossa que igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa compositio et ossa tabescent  non solum enim carnes molles et teneras sed durissima quoque ossa succendam ut nihil incrematum remeanat pone quoque eam  cum omnia fuerint consumpta super prunas vacuam ut  alias et incalescat et liquefiat  consummatur aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et  cum ea consumatur rubigo  malicia eius multo labore sudatum est  quasi non prodest fecisse quod iussum est et non exibit de ea  civitate nimia rubigo  malicia eius neque  etiam per ignem immunditia tua execrabilis quia mundare te volui  apostrophat ad ipsam civitatem et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te  completam ego Dominus locutus sum  cuius verba non transeunt venit  urbis obsidio et faciam  qua minatus sum non transeam  sicut sepe  scelera tua nec parcam  etiam si multiplicaveris preces nec placabor iuxta vias tuas  cogitationes et iuxta adinventiones  opera tuas iudicavi te dicit Dominus  NEC PARCAM. Sicut medicus qui putribus non parcit carnibus ut sana membra serventur non parcit ut parcat crudelis est ut misereatur non considerat patientis dolorem sed vulneris sanitatem unde : melius est ad vitam ingredi debilem et claudum etc. et factum est verbum Domini ad me dicens  ET FACTUM EST VERBUM. Super lebetis succensio urbis obsidionem ostendit nunc captam atque deletam et omnem populum vel gladio interfectum vel in captivitatem ductum prophetalis sermo testatur. fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et  tamen non planges neque plorabis neque fluent lacrime tue  monstrantes dolorem ingemesce tacens  superatus dolore  ne in verba prorumpas mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit  que tondetur in luctu et calciamenta habebis in pedibus que lugentes solent abiicere unde David Absolon fugiens et penitens super necem #urie nudis pedibus ambulavit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis  sicut in luctu fit nec cibos lugentium comedes  MORTUORUM LUCTUM. Et si uxor tuam moriatur que si bona fuerit nihil viro amabilius que a Deo homini providetur et lege iungitur et unum corpus efficitur.  CORONA TUA CIRCUMLIGATA. HIERONIMUS. Aiunt hebrei Babilonios magistros legis precepta servantes usque nunc decalogum scriptum in membranulis circundare capiti suo et hec esse que iubeantur ante oculos et in fronte pendere ut semper videant que precepta sunt et quia Ezechiel sacerdos erat non debere eum deponere coronam gloriationis sed ligatam habere in capite. Nos autem iuxta Septuaginta coronam capillorum intelligimus.  HIERONIMUS. ALLEGORICE. Veniamus ad anagogen si tamen violenta visa non fuerit lectoris vigilantie. Filius hominis Christus qui in vespera huius mundi uxorem pristinam perdidit nec eam flevit nec amictu ora velavit nec recepit ullam hominum consolationem et hec ventura predixit mane que completa sunt vespere et rursum mane in secundo adventu facta probavit que ventura predixerat. Sanctuarium Iudeorum et quod desiderabile habuerant in oculis et super quo tremebant anime eorum esse pollutum filios quoque eorum et filias romano gladio concidisse. locutus sum ergo  qua mihi fuerant imperata ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi  oculorum desiderabile lumborumque et sanguinis luctus secundum Septuaginta fecique  statim mane  die altera sicut preceperat mihi  Dominus et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent que tu facis  contra morem omnium et dixi ad eos  causas querentes tante patientie sermo Domini  respondens illis pro me factus est ad me dicens loquere domui Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum  ut incendatur scilicet et alienigenis pateat ac prophanis superbiam imperii vestri  confidentiam et spem et desiderabile oculorum vestrorum  in quo desiderium vestre salutis et super quo  cuius scilicet obsidione pavet anima vestra et filii vestri et filie  qui scilicet fami et pestilentie superant quas reliquistis gladio cadent et  tunc facietis sicut feci  mortua uxore ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis  a consolantibus oblatos  ORA AMICTU. Quando consuetudo servatur in luctu medius dolor est quando autem tanta malorum incumbit necessitas ut omni ploratu maior sit unusquisque de sua nece solititus ad aliorum quanvis proximi sint non ingemiscit miserias. coronas  capillorum habebitis  contra morem urbe et templo succensi ad malorum magnitudinem stupebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum  vix hanbentes liberum gemitum ne offendant victorum superbiam si publice flere videantur  CORONAS HABEBITIS IN CAPITIBUS VESTRIS. Non enim debent lugere et signa luctus assumere quia per umbram receperunt veritatem et nazarei quidam facti fuerunt et unusquisque a fratre suo consolabitur ut Ezechiel quem Deus Pater confortavit sit eis in portentum ventura prenuncians et postquam subversa fuerit Hierusalem templumque succensum et hoc totus mundus audierit et dispersio Israel que orbis terminos colit tunc verba Domini opere completa habebunt libertatem et polluto sanctuario eius et lege completa vel destructa secundum occidentem litteram aperiantur evangelia et cognoscat Israel quod ipse sit Dominus Deus qui hec mane ventura predixit vespere id est in mundi consummatione esse completa suo probavit adventu. eritque Hiezeciel vobis in portentum iuxta omnia que fecit facietis  ut que non fecit in morte uxoris non faciatis in eversione urbis et templi cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus et tu fili hominis  adhuc apertius ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum  templi confidentiam et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt anime eorum filios et filias eorum  tollam subauditur a superiori in die illa cum venerit fugiens  de Hierusalem ad te ut annuntiet tibi  urbem eversam in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus  qui prius tacebas et liberum gemitum non habebas et ante eras patienite ut in uxoris nece et liberorum dolore lacrimam non emitters  CUM EO QUI FUGIT. non ad ipsum quia que ventura predixerat ille nunciat iam perfecta et vestra non tacebis sed argues eos et dices omnia illis merito accidisse ut sis illis in portentum secundum illud Zacharie quo prophete viri portendentes dicuntur et Dominus alibi dicit : in manibus prophetarum assimilatus sum. Capitulum 25 {t. 3 : Erfurt, f. 207ra ; facsim., p. 2} Et factus est sermo Domini ad me dicens :  ET FACTUS EST SERMO. HIERONIMUS. Capta vel obsessa Hierusalem postquam venit in Babylonem qui potuit evadere et nunciavit urbem captam vel iamianque capiendam templumque iuxta consuetudinem omnium prophetarum adversum ceteras in circuitu nationes que insultaverunt ruine civitatis templique incendio sermo convertitur et primum contra filios Ammon. Fili hominis pone  alii obfirma faciem tuam contra filios Ammon  qui de Loth et prophetabis de eis et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus  non ego pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum  insultastis scilicet gaudentes in ruina templi quia pollutum est  ingressu hostium et super terram Israel quoniam desolata est et  specialiter super domum Iuda  duas tribus quoniam ducti sunt in captivitatem  FILI HOMINIS. HIERONIMUS. Amodo supponit increpationem filiorum Ammon et ceterarum gentium et vaticinium futurorum.  HIERONIMUS. ALLEGORICE. Possumus per filios Ammon qui de semine Loth in spelunca et in ebrietate ex incestu generati sunt omnes hereticos intelligere de quibus Iohannes : a nobis exierunt sed ex nobis non erant . Si enim fuissent ex nobis permanissent utique nobiscum . Hi de declinatione orti sunt. Hoc enim signat Loth quia omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum. Adversus eos ponitur vel obfirmatur facies prophete ut sua eos autoritate conterat et dicit eis : Quia insultastis ecclesie in persecutione et viciorum oppressione quod pollutum esset sanctuarium vel vicio servientium vel crudelitate hostium terra quoque Israel id est sensus Deum videntes desolata a choro virtutum et filii Iude id est veri fideles et recte confitentes ducti in captivitatem Domino servire desierunt. Ideo o omnis insultans traderis filiis orientalibus qui a lumine ceciderunt ut tu quoque discas confiteri Dominum. Per translationem autem dicitur quod filii orientis ponant super eos caulas suas et figant tentoria et bibant lac et comedant fruges et civitas quondam superba fiat habitaculum camelorum qui deposito onere peccatorum possint intrare perforamen acus et filios Ammon in cubile pecorum qui reguntur a pastore bono ut cum fuerint traditi orientis pastoribus sciant quod ipse sit Dominus. Rursumque exprobrat eis quod insultaverunt nimio cordis affectu ruine populi et terram Israel putaverunt omnino desertam pro quo merentur manum ulciscentis Dei ut qui excesserunt modum insultationis et gaudii super ruina domus Iude non tradantur filiis orientis sed sint in direptionem cunctarum gentium et interficiantur de populis et pereant et conterantur et non de stirpe Abrae sed de omnibus nationibus esse credendi sunt et tunc cognoscant malorum magnitudine contritione populi interfectione quod ipse sit Dominus.  HIERONIMUS. Quod generaliter de ecclesia intelligimus super unumquemque sanctorum intelligere possumus ad quorum ruinam gaudent homines huius seculi et demones si longam perdiderint pudiciciam dum putant consolationem suam si plures habeant consortes criminis et supplicii. Hoc autem nemo facit nisi filius Ammon filius scilicet populi qui in declinatione generatus est. Madianite et tota heremi vestitas adiacet terre Arabie qui habent camelorum greges oviumque et caprarum multitudines et his opibus victitant hoc et terre Israel in Libro Iudicum accidisse narrat historia quando venerunt Madianei et depasti sutn usque Gazam omnes regiones eorum. Metaphorice ergo per Madianeos Hismaelitas et Agarenos qui nunc Saraceni dicuntur assumentes sibi falso nomen Sare ut de ingenua et domina videantur esse generati scriptura signat.  HIERONIMUS. Rabath est metropolis filiorum Ammon que post a Ptholomeo Philadelpho qui Arabiam tenuit Philadelphia vocata est.  HIERONIMUS. Ne dubitemus Nabuchodonosor Arabiam subvertisse capta Hierusalem supra scriptura testatur : et tu fili hominis pone tibi duas vias Ammon et Hierusalem et veniat gladius regis Babylonis. idcirco ego tradam te filiis orientalibus  Nabuchodonosor et exercitui eius in hereditatem et collocabunt  metaphorice caulas suas  quasi pastores in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas  immissis gregibus camelorum et omnium populorum et ipsi bibent lac tuum  ubertatem terre daboque Rabbath  proprium nomen vel ob magnitudinem interpretatur enim maxima in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis  malorum necessitate quia ego Dominus  qui futura predixi et implevi quia hec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu  non modo insultasti aut dixisti euge euge etc. et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram  desolatam Israel idcirco ecce ego  non per angelum non per quemlibet ministrum extendam manum meam  ad percutiendum super te et tradam te in direptionem gentium  non camelorum aut omnium et interficiam te  eradicando de populis  de numero populorum et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus  qui omnia iudico qua in omnes gentes potestatem habeo hec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt  insultantes domui Iuda quia a Chaldeis capta Moab et Seir ecce sicut omnes gentes  sine auxilio Dei domus Iuda  patens Babylonie potestati  PRO EO QUOD DIXERUNT. HIERONIMUS. Fabulantur Iudei quia urbe capta temploque reserato filii Ammon et Moab et Seyr videntes cherubin obumbrantia propiciatorium dixerunt : Sicut omnes gentes colunt symulacra sic et Iudas habet sue religionis ydola et ideo iratus Dominus tradidit eos captivitati.  HIERONIMUS. ALLEGORICE. Moab ex patre Seyr pilosus et hispidus usque nunc despicit domum Iuda in qua vera confessio et putat tam facile subverti quam ceterarum urbium munimenta unde Dominus comminatur aperturum se vel dissoluturum omnem fortitudinem Moabitarum ut civitates habere desistant et in dialetica arte non confidant sed cuncti illius termini quos pro illisione fluctuum vocant pro montoria destruantur et inclite atque electe terre Bethiesimoth id est domus solitudinis atque deserta et Beelmeon id est habens fontem vel super fontem et Cariathaim quam Septuaginta civitatem maritimam transtulerunt pereant quanvis habeant robur pugnatorum et incliti pergant ad prelium arte pugnandi et undique muniti. Inclita tamen terre eorum non est domus habitationis sed solitudinis sed que putant habere fontem scientie et urbem maritimam que omnes sustinere possint seculi tempestates patientiam sibi et fortitudinem promittentes tunc illuc convertentur ut tradantur filiis orientis veri in Christo luminis sicut filii Ammon qui in heretica multitudine confidebant. Confideremus autem profectum et in ipsa comminatione clementiam Dei ut tradantur cum filiis Ammon filiis orientis in hereditatem ut nulla heresis nominetur in gentibus sed factis in Moab iudiciis et ultionibus pro arrogantia rerum fine cognoscant Dominum esse qui cuncta dispensat. Quod autem per Moab philosophorum habeatur superbia de quibus : perdam sapientiam sapientum etc. Amos ostendit sic : super tribus impietatibus Moab etc. usque eo quod combussit ossa regis Ydumee in cineres. Quidquid enim in seculo perversorum dogmatum est quidquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur esse robustum hoc dialetica arte subvertitur et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur ut probetur esse nihili quod putabatur esse fortissimum unde Ysaias : audivimus contumeliam Moab contumeliosus est valde. idcirco ecce ego aperiam  in presentiarum humerum Moab  fortitudinem Moab ut ad ipsos quoque Babilonius introeat de civitatibus de civitatibus  ut esse desistant inquam eius et de finibus eius inclitas  civitates terre Bethiesimoth  villa deserta et Beelmeon  vicus maximus et Chariathaim  civitas maritima filiis orientis  Babyloniis cum filiis Ammon  tradetur scilicet Moab et dabo eam  Moab in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus  sicut scilicet filiorum Ammon non est memoria ultra in gentibus sic in Moab faciam iudicia et  ita in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus  qui tradidi Iudam pro peccato et in filios Ammon et Moab vindicabo hec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem  caro que insurgit contra spiritum ut se vindicaret  quia a Iacob supplantatus in utero a quo Iudas  prius dominantem modo subditam de filiis Iuda  qui sequuntur spiritum peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis  PRO EO QUOD FECIT YDUMEA. HIERONIMUS. Cum supra duo simul posuerit Moab et Seyr post de Seyr tacens contra Moab locutus est deinde ad Seyr redit. Sciendum autem quod idem Edom Seyr Esau dictus est et una gens Ydumea et Duma et Edom et Esau et Seyr. Seyr quia hispidus pilosi nomen accepit Edom sanguinarius qui ob lenticule rufe coctionem primogenita perdidit et ab edulio sortitus est hoc vocabulum Esau quorum factura interpretatur. idcirco hec dicit Dominus Deus  ergo extendam manum meam  ego ipse non per alios super Idumeam et auferam de ea hominem  qui rationalis videtur et iumentum  simplicis fidei et faciam eam desertum ab austro  alii de Theman que interpretatur deficiens et qui sunt in Daedan  civitate que cognationem sonat gladio  spirituali cadent  EXTENDAM MANUM. manum meam super Ydumeam. Sciendum autem quod in hebreo nunquam scribitur Ydumea sed semper Edom quem Idumeam expressit greca translatio. Due legiones David altera Phileti altera Cherethi id est interfectorum vocabantur. et dabo ultionem meam  cum de Iuda se ulti fuerint super Idumeam per manum  non per alium populi mei Israel  in quem exercuere vindictam et facient  populus meus in Edom  gentem inimicam iuxta iram meam  meam explentes indignationem et furorem meum et scient vindictam meam  iustam scilicet fuisse dicit Dominus Deus  ET DABO ULTIONEM. HIERONIMUS. In manu Israel ponit gladium ut subvertatur Edom et iram Domini sentiat et furorem et intelligat vindictam eius ad hoc profecisse ut serviat domui Iude unde : Iacob dilexi Esau autem odio habui. Diligit autem Iacob quia carneum et terrenum supplantat et benedictiones illius meretur accipere. Prius enim iuxta carnem et post iuxta spiritum vivimus ante sunt vicia deinde virtutes quibus vicia subvertuntur. Cor enim hominis appositum est ad malicia a puericia erroresque adolescentie matura etas condemnat unde : delicta quis intelligit et ignorantias meas ne memineris. Et notandum quod Iacob primam accepit benedictionem Esau secundam et ad extremum dicitur de eo : servus eris fratris tui ut postquam caro spiritui subiecta fuerit et coniuncta illi caro esse desistat et Ydumea transeat in Iudeam. hec dicit Dominus Deus  Septuaginta : Adonay Dominus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres  PRO EO QUOD FECERUNT PALESTINI. Post filios Ammon et Moab et Seyr qui et ipsi sunt Ydumei per Loth et Esau populo Israel et domui Iude cognatione sociantur venit ad Philistiim qui sutn in littore et funiculo maris. Philistim potione cadentes qui de aureo Babylonis calice inebriati seviunt et toto animo insultant veterum inimiciciarum contra Israel recordantes quibus a Dei populo divisi sunt cunque Dominus dicat : mihi vindictam et ego retribuam ipsi se ulciscuntur implentes veteres inimicicias. propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam  ut interficiam interfectores super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritime regionis  que salsis tunditur fluctibus  PALESTINOS. HIERONIMUS. SEPTUAGINTA. allophilos id est alienigenas transtulerunt non generali nomine gentium que non sunt de genere Iudeorum sed speciali gentis sue que nunc dicitur Palestina mutata fe littera iuxta grecorum consuetudinem in pi sicut apud nos pro hebraico fasca grecum et latinum pascha celebratur. faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore  qui tamen finem habeat misericordie quia sic scient etc. et scient  Palestini quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos  qui percutit ipse medetur Capitulum 26 {t. 3 : Erfurt, f. 207vb ; facsim., p. 2} Et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens  ET FACTUM EST. Post Palestinos succedit regio Phenicis cuius metropolis Tyrus que hebraice et syriace Sor dicitur.  HIERONIMUS. Sor interpretatur angustia et signat animam que perturbationibus est occupata que cum viderit viciis suis subverti Hierusalem et in qua fuit templum et pacis visio exultat et ad se imperium urbis quondam inclite transferri putat. Hoc et in contrariis dogmatibus accipitur et in hominibus seculi cum viderint aliquem iustum per negligentiam lapsum gaudent insultant quasi aliorum ruina sua resurrectio sit unde sequitur : propterea hec dicit etc. fili hominis pro eo quod dixit Tyrus  insultans et gaudens de Hierusalem  capta euge confracte sunt porte populorum  quasi ego portum habeo tutissimum conversa est  illa capta  multitudo scilicet que illius regebatur arbitrio ad me implebor  illa deserta deserta est  qua ante plena propterea  quia hec scilicet dixisti hec dicit Dominus Deus ecce  quasi presens est ego  non per alios sed ego ipse super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas  Babylonios cum multis nationibus sicut ascendit mare fluctuans et dissipabunt muros Tyri  oppugnatione argumentorum munitiones et destruent turres eius  sophismata et radam pulverem eius de ea  usque ad solum scilicet ut etiam pulvis radatur et dabo eam in limpidissimam petram  quasi sic humiliabitur ut petre nitidissime comparetur exinanita siccatio  ut sagene expandantur in urbe quondam frequentissima {t. 3 : Erfurt, f. 208ra ; facsim., p. 2} sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus  cuius verba irrita esse non possunt et erit in direptionem gentibus  SAGENARUM. quibus deceptam multitudinem piscabantur. Sagenas faciet siccari ut subeant alii piscatores quos Dominus misit ad piscandum. filie quoque  urbes opida vici eius  Phenicis que sunt in agro  Phenicis gladio interficientur  metaphorice quia filias appellavit interfectionem gladium ponit et scient  rerum fine quia ego Dominus  qui hec fieri precepi  FILIE QUOQUE EIUS. HIERONIMUS. Filie que quasi in thalamo servabantur et pro secretioribus doctrinis nulli facile credebantur protrahentur in publicum ecclesiastico mucrone truncande  ET SCIENT QUIA EGO DOMINUS. HIERONIMUS. qui Hierusalem pro peccatis patrum perdendam reliqui et Tyri pro insultatione et gaudio munimenta destruxi. quia hec dicit Dominus Deus ecce  enim ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor  diabolus regem Babylonis  confusionis ab aquilone regem regum  non solummodo populorum  regnorum scilicet de quibus dicit: hec omnia tibi dabo si cadens adoravit me cum equis et curribus et equitibus et cetu populoque magno  animas in angustia peccati  AB AQUILONE. qui ventus durissimus et sinister nomine dexter vocatur presumens sibi nominis dignitatem.  CUM EQUIS ET. De quibus : fallax equus ad salutem et : dormitaverunt qui ascenderunt equos et alibi : equum et ascensorem proiecit in mare. filias tuas  urbes scilicet tibi subditas et castella que sunt in agro  in campo mundi  in littore gladio interficiet et  post circumdabit te munitionibus  ne diaboli evadas imperium et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum et vineas et arietes temperabit in muros tuos  quidquid forte habuerit in dogmatibus et turres tuas destruet in armatura sua  multitudine armatorum suorum inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu  tanta scilicet erit multitudo equitum et rotarum et curruum movebuntur  opinione muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipate  securus quasi in campo ungulis equorum suorum  tanta erit securitas victorum conculcabit omnes plateas tuas  lata et spaciosa est via que ducit ad mortem populum tuum gladio cedet et statue tue nobiles in terram corruent  scilicet ydola que corde finguntur unde : imaginem ipsorum ad nihilum rediges vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas  in quibus exultabas preclaras subvertent et lapides tuos  in tantam scilicet desolationem venies et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent et quiescere faciam  ego Dominus multitudinem cantorum cantorum] canticorum Weber tuorum  quibus in sapientia seculi confidebas  alia littera: canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius et dabo te in limpidissimam petram siccatio  piscatio scilicet cessabit et eris humilis ut sis siccatio sagenarum sagenarum eris nec edificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus  quia Nabuchodonosor a Domino tradita omnino subversa est unde : quos tradidi sathane ut discant non blasphemare  NEC EDIFICABERIS. in regnum scilicet populorum ut habeas proprium imperium sicut sub Hyram sed ceteri regibus vel Chaldeis vel Macedonibus vel Ptolomeis vel Romanis regibus servitura. hec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruine tue et gemitu  virtutum scilicet  dum cadit anima diu pudicicie et aliis virtutibus dedita  in oppugnatione Nabuchodonosor interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insule  qui falsis huius seculi tenduntur fluctibus et descendent de sedibus suis  de throno superbie omnes principes  opinione  qui diversis imperant insulis maris et auferent exuvias suas  omnem gloriam regnandi et vestimenta sua varia  varietate fulgentia abicient  a se et induentur stupore  et in terra sedebunt  humilitate deiecti et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur  ex casu tuo nihil putantes in mundo perpetuum  EXUVIAS. HIERONIMUS. SEPTUAGINTA. coronas quas scilicet bonis operibus videbantur possidere.  VESTIMENTA VARIA. varietatem scilicet virtutum. et assumentes super te lamentum  flebile carmen  et dicent tibi quomodo peristi  qui prius salvus eras que habitas in mari  huius seculi urbs inclita  opinione que fuisti fortis in mari  contra ignita iacula diaboli cum habitatoribus  cogitationibus tuis quos formidabant universi  adversarii  QUE HABITAS. Tyrus enim prius ut perhibent insula fuit sed iactis aggeribus vel a Nabuchodonosor vel ab Alexandro de insula pene insula facta est. nunc  alias tunc stupebunt  in casu tuo naves in die pavoris tui  quibus seculi fluctus transeunt et turbabuntur insule in mari eo quod nullus  fere egrediatur ex te  TURBABUNTUR. ne similia sustineant aliorum ruine aliorum exempla sunt. Nam mea res agitur paries cum proximus ardet dum in hoc salo vite nunquam certa securaque victoria.  EO QUOD NULLUS EGREDIATUR EX TE. HIERONIMUS. SEPTUAGINTA in exitu tuo. Non enim ex parteritis sed ex presentibus iudicamur. Cavendumque est et semper timendum ne veterem gloriam et solidam firmitatem unius hore procella subvertat. quia hec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates que non habitantur et adduxero super te abyssum  metaphorice quia ad insulam sermo est et  hostium multitudinem operuerint te aque multe  populi multi  CUM DEDERO TE. HIERONIMUS. Hoc ad eos referri potest qui in angustiis seculi constituti deducuntur ad inferos et abyssi fluctibus operiuntur penarum scilicet et trahuntur ad inferiora terre et copulantur his qui in veteri solitudine sunt ut non habitentur a Spiritu Sancto de quibus : impius cum venerit in profundum malorum contemnit. Nec de cetero erunt in terra viventium sed peribunt et redigentur in nihilum ideo esse cessabunt. His testimoniis abutuntur qui dicunt impiorum penas et non peccatorum esse perpetuas qui quesiti a Deo non sunt inventi et in eternum esse cessaverunt quia suo vicio eum perdiderunt qui dicit ego sum vita. et detraxero te cum his qui  de quibus : introibunt in inferiora terre descendunt in lacum  inferni  ubi scilicet erit fletus et stridor dentium ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima  in qua draco antiquus sicut solitudines veteres  ubi nulla sanctorum recordatio cum his qui deducuntur  de quibus : introibunt in inferiora terre in lacum  inferni ut non habiteris porro dedero  econtra gloriam in terra viventium  IN TERRA VIVENTIUM. De qua : credo videre bona Domini in terra viventium et alibi : beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. in nihilum redigam te  peribis in eternum et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum  seculum dicit Dominus Deus  ET NON ERIS. unde : remitte mihi ut refirgerer priusquam abeam et amplius non ero quod enim in Deo non est qui solus vere est non esse dicitur.  ET REQUISITA ab eo qui venit querere quod perierat. Non est ergo quarentis vicium sed eius qui boni pastoris fugerit manum.  IN SEMPITERNUM id est seculum septuaginta scilicet annos que est etas hominis unde : dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Ait enim Ysaias post septuaginta annos Tyrum restituendam in integrum Capitulum 27 {t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} et factum est verbum Domini ad me dicens tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum  ASSUME SUPER TYRUM LAMENTUM. Qui plagitur cure est plangenti unde et Samuel plangebat Saul et apostolus eorum qui non egerunt penitentiam et Hieremias eversionem Hierusalem quadruplici planxit alphabeto. ALLEGORICE. Quidquid de Tyro dicitur ad angustias seculi refertur quod in maligno positum est et variis fluctibus id est perturbationibus coartatur atque concutitur unde : qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. et dices Tyro que habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas  insula enim fuit vel quia portus est tutissimus et de alto venientes excipit naves hec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti  bonum quod habes tibi attribuens et decorem qui tibi venit de diversis regionibus perfecti decoris ego sum  NEGOCIATIONI POPULORUM. Usque hodie enim omnium fere gentium ibi exercentur commercia.  PERFECTI DECORIS. HIERONIMUS. perfecta pulcritudo non est nisi in corpore Christi quod est ecclesia unde : tota pulcra es amica mea etc. et in corde maris sita finitimi tui  sed hec largitate Dei tibi collata sunt qui te edificaverunt  quasi : tuum putas quod alienum est impleverunt decorem tuum  ET IN CORDE medio secundum illud :et tranferentur montes in cor maris. Dominus quoque in corde terre dicitur fuisse et ad inferos descendisse.  FINITIMI TUI QUI TE. Antequam veniat ad eos qui longe habitant finitimorum describit auxilia. abietibus de Sanir  qui et Hermon quem montem alii vocant Samor extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano  Libanus candor vel dealbatio quod pertinet ad gratiam aliunde venientem tulerunt ut facerent tibi malum  nimia navis plucritudo  ABIETIBUS DE. TROPICE. quasi ad navem loquens urbis pulcritudinem et abundantiam signat et quasi naufragium postea ipsius eversionem pronunciet.  HIERONIMUS. ALLEGORICE. Abietibus sive cedris de Sanyr tabulata ceduntur quibus navis texitur et de cedro sive cyparisso de Libano malus erigitur. Abietibus propter lenitatem iuncturasque tabularum mollius invicem tenentium sese atque mordentium sive cedris imputribilibus. Sanyr via lucerne vel verius Deus vigiliarum quia omnis navis prosperitas et illuminatio venit ex lumine vero. quercus de Basan dolaverunt  artifices Domini in remos tuos transtra tua fecerunt tibi  mortificantes corpora vel usum dentium ad laudem Dei commutantes ex ebore indico et pretoriola  alii cellaria de insulis Italie  QUERCUS DE. Unde : dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris. Basan ignominia interpretatur. Eos ergo qui fuerunt in profundo maris et ignominia peccatorum convertit Dominus in remos ut cum apostolis navigantes ad littus patrie perveniant.  DE INSULIS ITALIE. SEPTUAGINTA. de insulis Cethim quod nos in Italiam vertimus ex ea regione que Grecie propinquior est omnes occidentalium partes insularum intelligentes. SEPTUAGINTA. Cethim que interpretatur percussa ut plagis diaboli non tam interfecta quam probata sit. byssus  que de terra varia de Egypto  in qua maxima nascitur texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura  qua scilicet afferuntur de insulis Elisa  Ionii maris insulas sic vocat facta sunt operimentum tuum  umbraculum nautis in calore  BISSUS VARIA. Quasi: quid habes quod non acceperis? Quid ergo gloriaris quasi non acceperis?  BISSUS. Describitur quid unaqueque provintia dederit.  IACINCTUS ad aerem cuius colorem habet refertur purpura ad mare de quo est sicut byssus ad terram de qua oritur quibus addito cocco bis tincto pontificis vestimenta texuntur que quattuor elementa significant terram aerem ignem et aquam et quibus sunt omnia que sibi assumit Tyrus creatori #ingrata dicens : perfecti decoris sum. Habitatores Sidonis  qua est vicina insula et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui  de quibus : filii huius seculi sapientiores sunt filiis lucis Tyre facti sunt gubernatores tui  ad sapientiam enim pertinent gubernacular  HABITATORES SYDONIS. HIERONIMUS. Sydonii venatores Aradii deponentes dicimus Tyrum superbissimam civitatem que vento flante postea conterenda est habere cives sive principes venatores de quibus : anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Ubi enim nos legimus venantium in hebreo habetur sydoniorum hi incautas animas venantur et remiges efficiuntur ut deducant eas ad naufragia. senes Bibli et prudentes eius  inveterati dierum malorum habuerunt nautas  ad naufragium trahentes ad ministerium varie supellectilis tue omnes naves maris et naute earum fuerunt in populo negotiationis tue  SENES BIBLI. HIERONIMUS. In typum synagoge senes reprobantur ut Caim Ismael in typum ecclesie Abel iunior eligitur Ysaac hereditatem accipit. Filiorum quoque Ysaac Iacob iunior domi simpliciter habitat. Esau senior venator est et vagatur in saltibus unde : Iacob dilexi Esau autem odio habui. Hi in utero nihil boni vel mali fecerant quare alter eligeretur alter ebiiceretur sed in typo synagoge et ecclesie repellitur senior et assumitur iunior.  OMNES NAVES. HIERONIMUS. Omnes naves maris et remiges earum facti sunt in occidentem occidentis. Sicut dicitur : canticum canticorum opus operum seculum seculorum maius scilicet et prolixius aliis seculis sed in hoc loco magnitudinem occidentalium partium signat. Huius modi enim naves et remiges non pergunt ad orientem nec ad ortum luminis ubi sol iusticie nascitur sed ad occidentem occidentis ubi lumen occumbit ubi tenbrarum exordium. Perse et Lydi et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui  quia in prelio fortissimi famosissimi clipeum et galeam suspenderunt  ad deterrendos hostes in te pro ornatu tuo  PERSE. fortissimi quorum rex Cyrus Ysaie vaticinio predicatus qui subverso astiage rege Medorum Babylonem cepit Lidii quoque eo tempore fortissimi quorum rex Cresus ab eodem Cyro captus.  Lybes vero cum trogoditis et Ethiopibus contra Hierusalem venisse in Paralippominon legimus.  HIERONIMUS. Perse tmeptantes vel temptati lidii gnerti. Libies qui hebraice #fut :os interpretantur hi frustra Tyrum nituntur defendere cum temptatione superentur et generationi ac libidini serviant cassaque verba multiplicent non habentes galeam salutis neque scutum fidei sed gloriam tantum strepitumque sermonum pretendant ad ornatum ipsius. filii Aradii cum exercitu tuo  alias suo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei  ad bella promptissimi qui erant in turribus tuis  #apotoy pigmes qua in certamen vertitur pharetras suas  quia sagittarii suspenderunt in muris tuis  murorum propugnaculis per gyrum. Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.  FILII ARADII. Aradim insula que tota civitas et contra se habet opidum Antaradum vicina Tyro.  HIERONIMUS. Aradii deponentes qui pretendunt falsi nominis scientiam et habent in pharetra pectoris sui ignita diaboli iacula quibus deceptorum corda vulnerent et accendant. Hi nituntur deponere eos qui ad alta nituntur ascendere et complent pulcritudinem Tyri de qua in Proverbiis : non decipiat te pulcritudinis desiderium. Carthaginenses Carthaginenses Rusch ] Carthaginienses Weber  qua est colonia Tyriorum negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento  venustate eloquii ferro stagno  armis ad pugnandum plumboque  impietate gravissima qua in Zacharia super talentum plumbi sedet repleverunt nundinas tuas  ab occidentis partibus  CARTAGINENSES. SEPTUAGINTA Tharsis quod est exploratio gaudii non in bonam partem sicut exploratores quos misit Moyses ad explorandam terram promissionis sed qui subintrant explorare libertatem nostram.  STANNO. similitudine eloquii. Stannum enim argentum mentitur. Grecia  Iones qui hebraice Iavam Tubal et Mosoch ipsi institores tui  qui preciosum fecere mercatum tuum mancipia et vasa aerea adduxerunt  de Corintho populo tuo  GRECIA. HIERONIMUS. Grecia id est Iavam quod interpretatur est et non et signat sapientiam seculi que si recte aliquid repperent est dicitur si in contrarium non est. Multi enim bono nature disserunt de officiis de continentia de opibus contemnendis quod proprie sibi Stoici vendicant et videntur animas hominum quas deceperunt lucrifacere habentque vasa enea quibus mentiuntur auri similitudinem que ingerunt populis Tyri ut eos supplantent false doctrine opinione.  TUBAL. Hiberi scilicet vel oientales vel de occidentis partibus Hispani ab Hibero flumine dicti.  MOLOCH id est Capadoces quorum metropolis que ab Augusto Cesare post Cesarea dicta est usque hodie lingua ipsorum Mazaca dicitur. Peregrinus et advena interpretatur qui scilicet non comedit carnes agni de quibus : advena et mercinarius non comedent ex eo. de domo Thogorma  Phrigia que quondam his maxime abundavit equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum  EQUOS ET EQUITES. De quibus : fallax equus ad salutem et alibi : dormitaverunt qui ascenderunt equos. Et : nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus unde Doech accusator et interfector sacerdotum prefectus mulorum fuit. filii Dedan Dedan Rusch ] Dadan Weber negotiatores tui  qua maris fluctibus tunduntur insule multe negotiatio manus tue dentes eburneos et hebeninos  ligna nigri coloris preciosa commutaverunt in pretio tuo  aliis mercibus  DEDAN. proprium nomen loci quod interpretatur cognatio ut similitudinem divinorum dogmatum in hereticis cognoscamus. Est autem Dedan Indie regio vel Ydumeorum.  EBURNEOS ex India candorum scilicet eloquentie promittentes sed hebenini et nigri coloris sunt secundum illud : si mutabit Ethiops pellem suam. Syrus negotiator tuus  cui ingenitus negociationis ardor propter multitudinem operum tuorum guttam guttam] gemmam Weber  optimi odoris purpuram  regie dignitatis et scutulata  arte dialetica et byssum  terre operibus deditos et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo  aiunt hebrei omnes preciosa merces hoc nomine significari vel speciem mercium quam noster sermo non exprimit  SYRUS. Aram scilicet quod interpretatur excelsus qui tumet superbia promittens sibi scientiam falsi nominis.  SERICUM. HIRONIMUS. pro quo in hebreo Ramoth quod interpretatur visio mortis. omnia enim opera terrena ad interitum properant. Iuda et terra Israel  qua nunc dicitur Palestina ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam  quibus terra Iuda qua nunc Palestina dicitur abundat proposuerunt in nundinis tuis  IUDA ET TERRA ISRAEL. HIERONIMUS. ecclesia scilicet que et confitetur et cernit Deum non debet frumentum primum id est Dei verbum de quo : non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei deferre Tyro.  BALSAMUM. Quod nascitur in vineis Engadi sive unguentum de quo dicitur : sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron.  ET MEL. De quo : mel invenisti comede quantum satis est.  OLEUM. De quo lucerna tabernaculo Domini accenditur ne nobis dicatur. Oleum in Egypto venundabas de quo : oleum peccatoris non impiguat caput meum.  RESINA. lesis apta corporibus pro medicina accipitur unde in Hieremia : nunquid resina non est in Galaad aut medicus non est tibi. Ut manifestius sciamus quid sit hec omnia ferre ad mercatum Tyri audiamus : nolite sanctum dare canibus etc. Et illud : non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Mulier tamen Chananea quia exiens de finibus Tyri et Sydonis appropinquabat terre Hierusalem quod rogavit consecuta est. Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui  de Damasco enim deferebatur vinum pinguissimum et lane precipue in lanis coloris optimi  Tyrus enim propria indumenta non habet  DAMASCENUS. sanguinem bibens quia secundum hebreos ibi campus est ubi Abel a Caim interfectus est de talibus Tyri nundine congregantur. Dan et Grecia et Mozel  de his regionibus hec ad Tyri nundinas afferuntur in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum  dialetica arte constructum stacte et calamus in negotiatione tua  DAN. Ex nomine patriarche Dan et tribus et locus in quo habitavit nomen accepi ubi hodie Paneas que quondam Cesarea Philippi vocabatur unde Iordanis id est fluvius Dan qui fluit de Libano.  FERRUM FABREFACTUM. HIERONIMUS. Grecia iactat se omnia iudicio et ratione proferre vocalemque sonum qui significatur in calamo et stacten odoris optimi. Dadan institores tui in tapetibus  quibus vehuntur et requiescunt  sermonum pulcritudine ad sedendum Arabia et universi principes Cedar  regio Saracenorum qua his animalibus abundat ipsi negotiatores manus tue cum agnis  qui immolabantur  qui Dei mentiuntur agnum et arietibus  qui aquas conturbant oves impingunt cornibus pimicant et hedis  qui ad sinistram stabunt venerunt ad te negotiatores tui  ARABIA ET UNIVERSI. HIERONIMUS. Arabia vespera Cedar tenebre que deferunt Tyro arietes et agnos et hedos quos immolant altaribus que de iniquo et rebelli corde simularunt. venditores Saba et Reema  conversio sed hic in malo ipsi negotiatores tui  Arabia cum universis primis aromatibus et lapide pretioso  qua mentiuntur odorem optimum lapide #precioso quo perversitatis ecclesias extruunt et auro  sensu quod proposuerunt in mercatu tuo  turpis lucri gratia  nihil enim gratis faciunt cum reges Arabum et Saba gratis Christo munera offerant Aran Aran Rusch Weber ] Haran Clementina et Chenne  preparatio et Eden  delicie negotiatores  venditores Saba Assur  dirigens Chelmad  vel Cherma venditores tui  ARAN. SEPTUAGINTA. Charan id est foramina que carneos scilicet sensus significant per quos tota seculi hominum preparatio est qui solas delicias putant si augeant Tyri commercia.  CHELMATH. quod vineas sonat Sodomorum scilicet qui veniunt ad mercatum Tyri ut prava dirrigant imo ut arguant penis et corrigant depravata unde : ut destruas inimicum et ultorem etc. ipsi negotiatores tui multifariam  astrictam  habentes scilicet suppellectilem involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum  funibus aeriarum potestatum que thesauros suos seculi nundinis largiuntur que obvolute et asstricte erant funibus  peccatorum cedros  Septuaginta : cyparissos quoque habebant in negotiationibus tuis  CEDROS QUOQUE. Nihil scilicet tibi defuit quod pertineret ad divitias insularum sed hec glorificatio est tibi aggravatio quia non potes moderate ferre divitias paupertas quoque temptatio est unde Salomon : divitias et paupertates ne dederis mihi. In altero enim superbia. In altero impatientia et mendacium surripit. naves maris  in hebreo Tarsis principes tue in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris  quia delicias tuas ferre non potes in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster  hebraice Cadi grece Kaicon quem ventum urentem dicimus de quo: per diem sol non uret te neque luna per noctem contrivit te in corde maris  REMIGES TUI. HIERONIMUS. Qui supra Sydonii et Aradii id est venatores et deponentes venantur enim in huius seculi fluctibus animas ad mortem quas in profunda deponunt.  VENTUS AUSTER. HIERONIMUS. hoc vento Iacob exustus erat non tamen contritus qui ait : fui per diem exustus estu et gelu noctis. Illi quoque qui ab hora prima conducti sunt totius diei calorem et estus pertulerunt et tamen denarium accipiunt quia exusti non contriti unde : nigra sum sed formosa quia decoloravit me sol.  IN CORDE MARIS DIVITIE TUE id est fluctibus seculi ubi nihil stabile nihil perpetuum. Unde : stulte hac nocte auferetur anima tua a te. Et illud apostoli : qui volunt divites fieri incidunt in tentationem etc.  HIERONIMUS. manifesta est hystoria ideo ingulis pene versiculis breves sententiolas coaptamus.  HIERONIMUS. Mixta prophetia est inter urbem et navem ut et altero alterum intelligas et utrumque ad consummationem seculi pertinet atque naufragium. divitie tue et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum naute tui  Sydonii et Aradii et gubernatores tui  iuxta Septuaginta consiliarii biblii quod hebraice dicitur gebal qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo preerant viri quoque bellatores tui  Perse Lydii Lybies qui erant in te cum universa multitudine tua  vulgi  Septuaginta: commixtione que est in medio tui cadent  quasi nihili in corde  medio maris  mundi in die  iudicii ruine tue  malorum a sonitu clamoris  in casu tuo gubernatorum tuorum  hi episcopi sunt hereticorum conturbabuntur classes  deceptorum et descendent de navibus suis  in quibus gloriabantur omnes qui tenebant  putative remum naute et universi gubernatores maris  iactati fluctibus in terra stabunt  in stabili loco et eiulabunt super te voce magna  quam locupletaverunt mercibus et clamabunt amare  mentis amaritudinem clamore signantes et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur  ET SUPERIACIENT PULVEREM. pro terrinis operibus agentes penitentiam vel cinere vitule consperguntur secundum legem ut purgentur vel substernent sibi cinerem unde : cinerem substerne tibi et fac planctum. Et illud : si inTyro et Sydone facte fuissent #h s olim penitentiam egissent in sacco et cinere. Et : cinerem tanquam panem manducabam etc. et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine anime  melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ploratu amarissimo  ut plangant Tyrum et carmen lugubre congeminent  RADENT SUPER TE CALVITIUM. Quod in luctu solet fieri cum exclusa fuerit omnis leticia. Apostolorum capilli numerati sunt quia crinem suum sicut nazarei Domino consecrarunt. Samson dum crines habuit habuit et fortitudinem ablata cesarie captus est ab allophilis.  ET ACCINGENTUR. HIERONIMUS. Vetus libido damnatur ut qui vixerant in deliciis penitentes vivant in austeritate et duricia. Ninivite in saccis penitent. Et ad Hierusalem dicitur : plange ad me quasi virgo accincta cilicio.  HIERONIMUS. Omnia hec ad hereticos referimus qui in contritione Tyri atque naufragio sentient errorem suum et in medio maris positi liberare animas suas concupiscent plangentque male congregatas divitias quibus multos ditaverunt reges id est heresiarchas suos et vulgus ignobile quorum opes in medio corruent mari. et assument super te carmen lugubre et plangent  dicentes te que est ut Tyrus que obmutuit in medio maris  secundum illud obmutesce et tace et peccatori dixit Deus quare tu enarras iusticias meas que in exitu negotiationum tuarum  quasi : quid tanto labore profecisti de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terre  de quibus : astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum adversus Dominum etc. nunc  autem contrita es a mari  secundum illud : currus pharaonis et exercitum eius proecit in mare. Et alibi : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus in profundis aquarum opes tue  ut dicas scilicet : veni in altitudinem maris et tempestas demersit me