initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 1

Numérotation du verset Ez. 1,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 223a} [Rusch, f. 184ra ] Et factum est in tricesimo anno in quarto in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta flumen Chobar aperti sunt celi et vidi visiones Dei.

1 quarto] + mense Weber 2 flumen] fluvium W
Numérotation du verset Ez. 1,2 
In quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis Ioachim regis Iuda.

Ioachim ΩJ*etc. Ed1455 ] Iaochim cacogr. Rusch , revera Ioiachin Edmaior. , Ioachin ΩJ2 etc. Weber Ioachim regis Iuda] regis Ioachim Weber
Numérotation du verset Ez. 1,3 
Factum est verbum Domini ad Ezechiel filium Buzi sacerdotem {t. 3 : Erfurt, f. 184rb ; facsim., p. 223b} [Rusch, f. 184rb ] in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini.

Ezechiel] Hiezeciel Weber
Numérotation du verset Ez. 1,4 
et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis
Numérotation du verset Ez. 1,5 
et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis
Numérotation du verset Ez. 1,6 
{t. 3 : Erfurt, f. 184va ; facsim., p. 224a} [Rusch, f. 184va ] et quattuor facies uni et quattuor pinne uni
Numérotation du verset Ez. 1,7 
et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintille quasi aspectus aeris candentis
Numérotation du verset Ez. 1,8 
et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant
Numérotation du verset Ez. 1,9 
{t. 3 : Erfurt, f. 184vb ; facsim., p. 224b} [Rusch, f. 184vb ] iuncteque erant pinne eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur
Numérotation du verset Ez. 1,10 
similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquile ipsorum quattuor
Numérotation du verset Ez. 1,11 
et facies eorum et pinne eorum extente desuper {t. 3 : Erfurt, f. 185ra ; facsim., p. 225a} [Rusch, f. 185ra ] due pinne singulorum iungebantur et due tegebant corpora eorum
Numérotation du verset Ez. 1,12 
et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent
Numérotation du verset Ez. 1,13 
et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum hec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens
Numérotation du verset Ez. 1,14 
et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis
Numérotation du verset Ez. 1,15 
cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quattuor facies
Numérotation du verset Ez. 1,16 
et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor {t. 3 : Erfurt, f. 185rb ; facsim., p. 225b} [Rusch, f. 185rb ] et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset Ez. 1,17 
per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent
Numérotation du verset Ez. 1,18 
statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor
Numérotation du verset Ez. 1,19 
cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rote iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rote
Numérotation du verset Ez. 1,20 
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rote pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vite {t. 3 : Erfurt, f. 185va ; facsim., p. 226a} [Rusch, f. 185va ] erat in rotis
Numérotation du verset Ez. 1,21 
cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rote sequentes ea quia spiritus vite erat in rotis
Numérotation du verset Ez. 1,22 
et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper
Numérotation du verset Ez. 1,23 
sub firmamento autem pinne eorum recte alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur
Numérotation du verset Ez. 1,24 
et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinne eorum
Numérotation du verset Ez. 1,25 
nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput {t. 3 : Erfurt, f. 185vb ; facsim., p. 226b} [Rusch, f. 185vb ] eorum stabant et submittebant alas suas
Numérotation du verset Ez. 1,26 
et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum quasi aspectus lapidis saphiri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper
Numérotation du verset Ez. 1,27 
et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu
Numérotation du verset Ez. 1,28 
velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluvie hic erat aspectus splendoris per gyrum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_1)