initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 10

Numérotation du verset Ez. 10,1 
et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis saphirus quasi species similitudinis solii apparuit super ea.
Numérotation du verset Ez. 10,2 
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum que sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis que sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
Numérotation du verset Ez. 10,3 
Cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
Numérotation du verset Ez. 10,4 
et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore glorie Domini
Numérotation du verset Ez. 10,5 
et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
Numérotation du verset Ez. 10,6 
cumque precepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum que sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam
Numérotation du verset Ez. 10,7 
et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
Numérotation du verset Ez. 10,8 
et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
Numérotation du verset Ez. 10,9 
et vidi et ecce quattuor rote iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
Numérotation du verset Ez. 10,10 
et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset Ez. 10,11 
cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat sequebantur et cetere nec convertebantur
Numérotation du verset Ez. 10,12 
et omne corpus earum et colla et manus et pinne et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum
Numérotation du verset Ez. 10,13 
et rotas istas vocavit volubiles audiente me
Numérotation du verset Ez. 10,14 
quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquile
Numérotation du verset Ez. 10,15 
et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar
Numérotation du verset Ez. 10,16 
cumque ambularent cherubin ibant pariter et rote iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rote sed et ipse iuxta erant
Numérotation du verset Ez. 10,17 
stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vite erat in eis
Numérotation du verset Ez. 10,18 
et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin
Numérotation du verset Ez. 10,19 
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rote quoque subsecute sunt et stetit in introitu porte domus Domini orientalis et gloria Dei Israel erat super ea
Numérotation du verset Ez. 10,20 
ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent
Numérotation du verset Ez. 10,21 
quattuor per quattuor vultus uni et quattuor ale uni et similitudo manus hominis sub alis eorum
Numérotation du verset Ez. 10,22 
et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_10)