initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 12

Numérotation du verset Ez. 12,1 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,2 
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 12,3 
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 12,4 
et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans
Numérotation du verset Ez. 12,5 
ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
Numérotation du verset Ez. 12,6 
in conspectu eorum in humeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israel
Numérotation du verset Ez. 12,7 
feci ergo sicut preceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in humeris portatus in conspectu eorum
Numérotation du verset Ez. 12,8 
et factus est sermo Domini ad me mane dicens
Numérotation du verset Ez. 12,9 
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israel domus exasperans quid tu facis
Numérotation du verset Ez. 12,10 
dic ad eos hec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israel que est in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 12,11 
dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt
Numérotation du verset Ez. 12,12 
et dux qui est in medio eorum in humeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram
Numérotation du verset Ez. 12,13 
et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur
Numérotation du verset Ez. 12,14 
et omnes qui circa eum sunt presidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset Ez. 12,15 
et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
Numérotation du verset Ez. 12,16 
et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,17 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,18 
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe
Numérotation du verset Ez. 12,19 
et dices ad populum terre hec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea
Numérotation du verset Ez. 12,20 
et civitates que nunc habitantur desolate erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,21 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,22 
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio
Numérotation du verset Ez. 12,23 
ideo dic ad eos hec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis
Numérotation du verset Ez. 12,24 
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel
Numérotation du verset Ez. 12,25 
quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 12,26 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,27 
fili hominis ecce domus Israel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat
Numérotation du verset Ez. 12,28 
propterea dic ad eos hec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur dicit Dominus Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_12)