initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 13

Numérotation du verset Ez. 13,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 13,2 
fili hominis vaticinare ad prophetas Israel
interl.| interl.| hereticos||
qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo
interl.| interl.| in quo hereses confinxerunt||
audite verbum Domini
marg.| marg.| AD PROPHETAS  ISRAEL. Idioma scripture ununquenque vaticinationis sue et sermonis prophetam vocat unde dicuntur prophete baal et ydolorum et prophete consufionis et Paulus : dixit quidam proprius eorum propheta Cretenses semper mendaces etc. et in Osee : sciunt propheta #insaniens etc. In ecclesia prophete boni apostoli et apostolici viri. Pseudo prophete heretici.||
Numérotation du verset Ez. 13,3 
hec dicit Dominus Deus ve prophetis insipientibus
interl.| interl.| sunt enim alii sapientes||
qui sequuntur spiritum suum
interl.| interl.| Septuaginta: qui prophetant de corde suo||
interl.| interl.| non Dei||
et nihil
interl.| interl.| veri||
vident
interl.| interl.| quia solem iusticie perdiderunt||
marg.| marg.| ET NIHIL  VIDENT. unde prophete dicuntur videntes unde dicitur: visio Ysaie et Abdie et illud: levate oculos vestros et videte et alibi: revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. ||
Numérotation du verset Ez. 13,4 
quasi vulpes in desertis prophete tui Israel erant
interl.| interl.| domesticis avibus insidiantes||
marg.| marg.| QUASI  VULPES. Hieronymus HIERONIMUS. de quibus dicitur: capite vobis vulpes parvulas que demoliuntur vineas et alibi : partes terre vulpium erunt.||
marg.| marg.| QUASI  VULPES. heretici unde : vulpes foveas habent Filius autem hominis non habet ubi reclinet caput suum. ||
Numérotation du verset Ez. 13,5 
non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in prelio in die Domini
interl.| interl.| precibus dimicantes et Dei sententie resistentes||
marg.| marg.| NON  ASCENDISTIS. sicut Aaron qui ignem populum Israel devorantem quasi murus primo medius prohibuit. Hieremie quorum dicitur ne occurrat Domino neque stet contra iram Domini orationis scilicet perseverantia. Domini enim sententia sanctorum precibus frangitur unde Moysi dicitur : dimitte me et delebo populum istum. ||
Numérotation du verset Ez. 13,6 
vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
interl.| interl.| non corrigunt sicut veri prophete si quando errant ||
Numérotation du verset Ez. 13,7 
interl.| interl.| ergo||
numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis
interl.| interl.| secundo||
et
interl.| interl.| tamen||
dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus
interl.| interl.| mihi imponentes mendacium ||
Numérotation du verset Ez. 13,8 
propterea hec dicit Dominus Deus quia
interl.| interl.| o heretici||
locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
marg.| marg.| PROPTEREA  HEC. Hieronymus HIERONIMUS. Hec omnia de heretici dicere possumus omnia enim eorum figmenta ira Dei solvuntur.||
Numérotation du verset Ez. 13,9 
et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium
interl.| interl.| ideo||
in concilio populi mei non erunt
interl.| interl.| in ecclesia sed in synagoga sathane||
et in scriptura domus Israel non scribentur
interl.| interl.| unde alibi : recedentes a te in terra scribentur||
nec in terra
interl.| interl.| viventium||
interl.| interl.| promissionis scilicet||
Israel ingredientur
interl.| interl.| sed in terram mortuorum||
et scietis quia ego Dominus Deus
interl.| interl.| separati a populo Dei ||
Numérotation du verset Ez. 13,10 
eo quod deceperint populum meum
interl.| interl.| quasi hec patientur eo quod deceperunt||
dicentes
interl.| interl.| pro rigore scilicet penitentie prospera nunciantes||
pax pax
interl.| interl.| non semel scilicet||

pax²] om. Weber
et non est pax et
interl.| interl.| methaphorice||
ipse edificabat parietem
interl.| interl.| per legis mandata et prophetarum comminationes ut omnem impetum summoveret ut conversi ad Deum hoc quasi muro cingerentur.||
illi autem liniebant eum luto absque paleis
interl.| interl.| puro scilicet absque temperamento et nullius fortitudinis ||
Numérotation du verset Ez. 13,11 
dic ad eos qui liniunt absque temperatura
interl.| interl.| qui vana scilicet promittunt||
quod casurus sit erit enim imber inundans
interl.| interl.| hostes scilicet sevissimi Babylonii Chaldei||
et dabo lapides pregrandes
interl.| interl.| grandines||
desuper irruentes et ventum procelle dissipantem
interl.| interl.| ut instabilem maceriam subitus turbo subvertat||
Numérotation du verset Ez. 13,12 
siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis
interl.| interl.| auxilium quod polliciti estis||
Numérotation du verset Ez. 13,13 
propterea hec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem
Numérotation du verset Ez. 13,14 
et destruam parietem
interl.| interl.| defensionem scilicet||
quem levistis absque temperamento et adequabo eum terre et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis
interl.| interl.| opere ipso||
quia ego sum Dominus
Numérotation du verset Ez. 13,15 
et complebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum
Numérotation du verset Ez. 13,16 
prophete Israel
interl.| interl.| qui liniunt||
qui prophetant ad Hierusalem
interl.| interl.| sunt scilicet causa malorum||
et vident ei visionem pacis et
interl.| interl.| tamen||
non est pax
interl.| interl.| quam predicant||
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 13,17 
et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui
interl.| interl.| ut iram meam significes||
que prophetant de corde suo et vaticinare super eas
marg.| marg.| ET TU FILI  HOMINIS  PONE  FACIEM. Supra ad pseudo prophetas nunc ad pseudo prophetissas iubetur prophetare viriusque enim #usexs et veri et falsi prophete fuisse leguntur. ||
marg.| marg.| PONE  FACIEM.  SEPTUAGINTA : obfirma faciem tuam. Cui simile : vultus Domini super facientes mala et alibi : sic pereant peccatores a facie Dei.||
marg.| marg.| CONTRA  FILIAS. hereticos scilicet qui quasi femine voluptatem et luxuriam predicant sicut Epicurus et huiusmodi. Alii enim quasi viri abstinentiam laudant ut Pytagoras ut gigno Sophiste qui quasi liniant parietem aliquam pollicentur fortitudinem. Sed perit eorum edificatio. Nisi enim Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam.||
Falsi prophete adversus veros prophetas et pseudo prophetisse adversus veras prophetissas Dei prophetisse Olda et Debbora et Philippi evangeliste quattuor filie pseudo prophetisse Prisca et Maximilla has aiunt hebrei maleficis artibus eruditas per nigromamtiam et phitonicum spiritum divinare qualis fuit illa que visa est Samuelis animam suscitare.||
Numérotation du verset Ez. 13,18 
et dic hec ait Dominus Deus ve que consuunt pulvillos
interl.| interl.| suavem adulationem||
interl.| interl.| methaphora||
interl.| interl.| sicut Epicurus Iovinianus et Eunomius quorum vox est: manducemus et bibamus cras enim moriemur||
sub omni cubito manus et faciunt cervicalia
interl.| interl.| requiem scilicet pollicentes||
sub capite universe etatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum
Numérotation du verset Ez. 13,19 
et violabant me ad populum meum
interl.| interl.| persuadentes amare voluptatem||
propter pugillum ordei
interl.| interl.| quo bruta animalia vescuntur||
et fragmen panis ut interficerent animas
interl.| interl.| mortuas dicentes si non datur quippiam in ore eorum||
que non moriuntur et vivificarent animas
interl.| interl.| voce||
que non vivunt
interl.| interl.| in re||
mentientes populo meo credenti mendaciis
marg.| marg.| UT INTERFICERENT. Decurtant testimonia scripturarum ut iustos scilicet ad mortem trahant et peccatores vanis promissionibus vivificent. ||
Numérotation du verset Ez. 13,20 
propter hoc
interl.| interl.| destruendum||
hec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas
interl.| interl.| liberas||
volantes et dirumpam eos de brachiis vestris
interl.| interl.| pulvillos scilicet non prophetissas. Nolo enim mortem peccatoris||
et dimittam animas
interl.| interl.| liberas||
quas vos capitis animas
interl.| interl.| liberas||
ad volandum
Numérotation du verset Ez. 13,21 
et dirumpam cervicalia vestra
interl.| interl.| quibus deceptorum capita velabantur cum vir debeat revelata facie gloriam Domini contemplari||
et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad predandum
interl.| interl.| id est predam||
et
interl.| interl.| tunc||
scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 13,22 
pro eo quod merere fecistis
interl.| interl.| falso timore||
cor iusti mendaciter quem ego non contristavi
interl.| interl.| cui imposuistis timorem||
et confortastis manus impii
interl.| interl.| falsis promissionibus||
ut non reverteretur
interl.| interl.| penitens||
a via sua mala et viveret
Numérotation du verset Ez. 13,23 
propterea vana
interl.| interl.| visiones falsas||
non videbitis et divinationes non divinabitis amplius
interl.| interl.| non enim voco prophetias de quibus non est augurium in Iacob neque divinatio in Israel||
et
interl.| interl.| sic||
eruam populum meum de manu vestra et scietis
interl.| interl.| in ipso opere||
quoniam ego Dominus
interl.| interl.| qui perditos liberavi ||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_13)