initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 15,2 
fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum
Numérotation du verset Ez. 15,3 
numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Numérotation du verset Ez. 15,4 
ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
Numérotation du verset Ez. 15,5 
etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit nihil ex eo fiet operis
Numérotation du verset Ez. 15,6 
propterea hec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 15,7 
et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
Numérotation du verset Ez. 15,8 
et dedero terram inviam et desolatam eo quod prevaricatores extiterint dicit Dominus Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_15)