initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 16

Numérotation du verset Ez. 16,1 
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 16,2 
fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas
Numérotation du verset Ez. 16,3 
et dices hec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra Chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cethea

Cethea Rusch ] Cetthea Weber
Numérotation du verset Ez. 16,4 
et quando nata es in die ortus tui non est precisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis
Numérotation du verset Ez. 16,5 
non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed proiecta es super faciem terre in abiectione anime tue in die qua nata es
Numérotation du verset Ez. 16,6 
transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive
Numérotation du verset Ez. 16,7 
multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena
Numérotation du verset Ez. 16,8 
et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi
Numérotation du verset Ez. 16,9 
et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo
Numérotation du verset Ez. 16,10 
et vestivi te discoloribus et calciavi te hyacintho et cinxi te bysso et indui te subtilibus

hyacintho] scrips. , iacincto Rusch , ianthino Weber
Numérotation du verset Ez. 16,11 
et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum
Numérotation du verset Ez. 16,12 
et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo
Numérotation du verset Ez. 16,13 
et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum
Numérotation du verset Ez. 16,14 
et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,15 
et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres
Numérotation du verset Ez. 16,16 
et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est
Numérotation du verset Ez. 16,17 
et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo que dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis
Numérotation du verset Ez. 16,18 
et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis
Numérotation du verset Ez. 16,19 
et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,20 
et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua
Numérotation du verset Ez. 16,21 
immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis
Numérotation du verset Ez. 16,22 
et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adolescentie tue quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo
Numérotation du verset Ez. 16,23 
et accidit post omnem malitiam tuam ve ve tibi ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,24 
et edificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis
Numérotation du verset Ez. 16,25 
ad omne caput vie edificasti signum prostitutionis tue et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
Numérotation du verset Ez. 16,26 
et fornicata es cum filiis Egypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me
Numérotation du verset Ez. 16,27 
ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum que erubescunt in via tua scelerata
Numérotation du verset Ez. 16,28 
et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata
Numérotation du verset Ez. 16,29 
et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es
Numérotation du verset Ez. 16,30 
in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia hec opera mulieris meretricis et procacis
Numérotation du verset Ez. 16,31 
quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis vie et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium
Numérotation du verset Ez. 16,32 
sed quasi mulier adultera que super virum suum inducit alienos
Numérotation du verset Ez. 16,33 
omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum
Numérotation du verset Ez. 16,34 
factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium
Numérotation du verset Ez. 16,35 
propterea meretrix audi verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 16,36 
hec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis
Numérotation du verset Ez. 16,37 
ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam
Numérotation du verset Ez. 16,38 
et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli
Numérotation du verset Ez. 16,39 
et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia
Numérotation du verset Ez. 16,40 
et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis
Numérotation du verset Ez. 16,41 
et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis
Numérotation du verset Ez. 16,42 
et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius
Numérotation du verset Ez. 16,43 
eo quod non fueris recordata dierum adolescentie tue et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis
Numérotation du verset Ez. 16,44 
ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te assumet illud dicens sicut mater ita et filia eius
Numérotation du verset Ez. 16,45 
filia matris tue es tu que proiecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu que proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cethea et pater vester Amorreus

Cethea Rusch ] Cetthea Weber
Numérotation du verset Ez. 16,46 
et soror tua maior Samaria ipsa et filie eius que habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te que habitat a dextris tuis Sodoma et filie eius
Numérotation du verset Ez. 16,47 
sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis
Numérotation du verset Ez. 16,48 
vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filie eius sicut fecisti tu et filie tue
Numérotation du verset Ez. 16,49 
ecce hec fuit iniquitas Sodome sororis tue superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant
Numérotation du verset Ez. 16,50 
et elevate sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti
Numérotation du verset Ez. 16,51 
et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vitisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es
Numérotation du verset Ez. 16,52 
ergo et tu porta confusionem tuam que vitisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificate sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam que iustificasti sorores tuas
Numérotation du verset Ez. 16,53 
et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samarie et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum
Numérotation du verset Ez. 16,54 
ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus que fecisti consolans eas
Numérotation du verset Ez. 16,55 
et soror tua Sodoma et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filie eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filie tue revertimini ad antiquitatem vestram
Numérotation du verset Ez. 16,56 
non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbie tue
Numérotation du verset Ez. 16,57 
antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syrie et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum que ambiunt te per gyrum
Numérotation du verset Ez. 16,58 
scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 16,59 
quia hec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti iuramentum ut irritum faceres pactum
Numérotation du verset Ez. 16,60 
et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentie tue et suscitabo tibi pactum sempiternum
Numérotation du verset Ez. 16,61 
et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo
Numérotation du verset Ez. 16,62 
et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 16,63 
ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus que fecisti ait Dominus Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_16)