initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 23

Numérotation du verset Ez. 23,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 23,2 
fili hominis due mulieres
interl.| interl.| Samaria et Hierusalem||
filie matris unius
interl.| interl.| stirpis Israel||
fuerunt
marg.| marg.| FILII  HOMINIS. Hieronymus HIERONIMUS. Duodecim tribus Israel que in Egypto iuncte fuerunt postea in duas et decem tribus divise sunt due Iudas decem Israel appellantur. Inde de tribu David regnavit Roboam filius Salomonis in Hierusalem ubi templum et sacerdotes et magna pars tribus Levi. Decem autem tribubus in Samaria Ieroboam filius Nabath ex tribu Effraim et Ioseph quarum Samaria nunc dicitur Oolla quod in lingua nostra sonat tabernaculum Hierusalem vero Ooliba id est tabernaculum meum in ea. Siquidem et decem tribus erant tabernaculum non Dei sed ydolorum. Aureos enim (Ieroboam ut populum averteret a cultu Dei) vitulos locaverat in Dan et Bethel unde : fili hominis due mulieres.||
marg.| marg.| MATRIS  UNIUS. Hieronymus HIERONIMUS. Cethee scilicet de qua supra pater vester Amorreus et mater vestra Cethea.||
Numérotation du verset Ez. 23,3 
et fornicate sunt in Egypto
interl.| interl.| neque enim educte de Egypto accepissent legem in monte Syna prohibentem colere ydola nisi in Egypto ydola coluissent||
in adolescentia sua fornicate sunt ibi subacta sunt ubera earum et fracte sunt mamme pubertatis earum.
marg.| marg.| IBI  SUBACTA  SUNT. Quando dicitur unusquisque abominationes Egypti auferat ab oculis suis significat quod in Egypto Israel ydolis servierit et ibi fracta sunt ubera pubertatis eius.||
Numérotation du verset Ez. 23,4 
Nomina autem
interl.| interl.| hec scilicet||
earum Oolla
interl.| interl.| Samaria||
maior
interl.| interl.| senior||
et Ooliba soror eius et habui eas
interl.| interl.| quando ingemuerunt ab operibus Egypti in luto et latere servientes||
et pepererunt filios et filias
interl.| interl.| in solitudine vel in terra promissionis||
porro earum nomina Samaria
interl.| interl.| heretici||
Oolla
interl.| interl.| tabernaculum erroris et demonum||
et Hierusalem Ooliba
marg.| marg.| NOMINA  AUTEM. Hieronymus HIERONIMUS. Quid significet Ioseph Effraim Samaria Iezrael et Israel et quomodo contrarie sint domui David et Hierusalem id est ecclesie in expositione Osee plene dictum est. De quibus dicitur : filii Effraim intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli et alibi : et repulit tabernaculum Ioseph et elegit tribum Iuda. Elegit enim Deus domum confessionis id est ecclesiam et repulit tabernaculum Ioseph quod est augmentum eos scilicet qui pretermissa lege Dei aureos vitulos adierunt. Et dicuntur Oolla id est tabernaculum non Dei sed erroris et demonum et soror maior et senior propter multitudinem et captivitatem ab Assyriis fornicata est contra Deum.||
marg.| marg.| MAIOR. propter multitudinem decem tribuum vel quia post mortem Moysi de tribus Effraim Iesu filius Nave populo prefuit unde et Ieroboam qui scidit eas a domo David.||
Numérotation du verset Ez. 23,5 
fornicata est igitur
interl.| interl.| contra Deum relinquens fidei veritatisque castitatem||
Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios
interl.| interl.| scilicet||
propinquantes
interl.| interl.| ei ||
Numérotation du verset Ez. 23,6 
vestitos hyacintho
interl.| interl.| excelsa et celestia sibi promittentes||
principes
interl.| interl.| non quoslibet de populo||
et magistratus
interl.| interl.| hereticorum||
iuvenes
interl.| interl.| non confectos etate||
cupidinis universos equites
interl.| interl.| quorum secuta est ydola||
ascensores equorum
interl.| interl.| de quibus : hi in curribus et hi in equis||
Numérotation du verset Ez. 23,7 
et dedit fornicationes suas
interl.| interl.| a quibus contra iussionem Dei auxilium postulavit||
super eos electos filios
interl.| interl.| duces scilicet ac magistratus qui sibi scientiam et eloquentiam repromittunt||
Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in immunditiis
interl.| interl.| ydolis||
eorum polluta est
Numérotation du verset Ez. 23,8 
insuper et fornicationes suas quas habuerat
interl.| interl.| id est antequam crederet||
in Egypto
interl.| interl.| in adolescentia||
non reliquit
interl.| interl.| quia etiam in heresi exercuit||
nam et illi
interl.| interl.| Egyptii||
dormierant cum ea in adolescentia eius
interl.| interl.| verecunde concubuerunt quorum coluit symulacra||
et illi confregerant ubera pubertatis eius
interl.| interl.| devirginantes et virginitatem quam habuerat in ecclesia perdentes||
et effuderant fornicationem suam super eam
interl.| interl.| non modo fornicati sunt sed et effuderunt fornicationem||
Numérotation du verset Ez. 23,9 
propterea tradidi eam
interl.| interl.| unde Paulus : tradidi eos sathane||
in manu amatorum suorum
interl.| interl.| Phul scilicet et Teglaphalasar et Salmanasar||
in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem
Numérotation du verset Ez. 23,10 
ipsi discoperuerunt
interl.| interl.| tropologice : Urbis revelatio captivitas est||
ignominiam eius
interl.| interl.| quasi mulieris meretricis||
filios
interl.| interl.| scientia preditos||
et filias illius
interl.| interl.| simplices atque imperitos||
tulerunt
interl.| interl.| in captivitatem corporis vel anime||
et ipsam occiderunt gladio
interl.| interl.| spirituali vel corporali||
et facte sunt
interl.| interl.| quia superius dixerat pluraliter filios||
famose mulieres
interl.| interl.| in omnium mulierum exemplo et ut in malum omnium sermone celebrarentur||
et iudicia perpetrarunt in ea
marg.| marg.| ET FACTE  SUNT  FAMOSE. Heretici fiunt famosi inter cuncta seculi dogmata ut in exemplo omnium feminarum turpitudo eorum puniatur.||
marg.| marg.| ET IUDICIA  PERPETRARUNT. Ut nihil in illa salutis relinquerent. Usque hodie enim captive tenentur in montibus urbibusque Medorum.||
Numérotation du verset Ez. 23,11 
quod cum vidisset
interl.| interl.| plagas scilicet sororis||
soror eius
interl.| interl.| ecclesia||
Ooliba
interl.| interl.| Hierusalem in qua templum Dei non timuit exemplo illius||
plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis sue
interl.| interl.| hereticorum scilicet||
marg.| marg.| PLUSQUAM  ILLA  INSANIVIT. Quia illa semel et foris ydola fabricata est in Dan et Bethel hec crebro et in excelsis et in templo Dei adoravit statuam baalis et cum Assyriis fornicata est ydolo enim baal sive bel sive apertius Belis Assyriorum regio consecrata est in honore patris a Nino Beli filio.||
marg.| marg.| SUPER  FORNICATIONEM. Hieronymus HIERONIMUS.  ALLEGORICE. Ecclesia superat hereticam libidinem quia servus sciens voluntatem domini sui et non faciens vapulabit multis. Heretici quoque foris nefanda committunt et extra archam Noe naufragio pereunt. Ecclesiastici autem veram fidem sequentes Assyria et Caldea imitantur vicia et discolores sequuntur imagines peccatorum et ideo maioribus digni cruciatibus.||
Numérotation du verset Ez. 23,12 
ad filios Assyriorum prebuit impudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adolescentibus forma cunctis egregia
Numérotation du verset Ez. 23,13 
et vidi quod polluta esset via una ambarum
interl.| interl.| ut ambarum scilicet una fieret fornicatio||
Numérotation du verset Ez. 23,14 
et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos
interl.| interl.| in hoc scilicet auxit fornicationes scilicet||
in pariete imagines Chaldeorum
interl.| interl.| qui quasi demones interpretantur||
expressas coloribus
Numérotation du verset Ez. 23,15 
et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terreque Chaldeorum in qua orti sunt
Numérotation du verset Ez. 23,16 
et insanivit
interl.| interl.| libidine scilicet||
super eos concupiscentia oculorum suorum
interl.| interl.| forma eorum vestituque decepta||
et misit nuntios ad eos
interl.| interl.| auxilium postulans||
in Chaldeam
marg.| marg.| ET MISIT  NUNCIOS. Hieronymus HIERONIMUS. Ad Chaldeos qui quasi demones interpretantur nuncios mittimus quando pandimus eis et prebemus frangenda in pectore ubera ubi mentis hospitium est et saturati voluptatibus ab aliis ad alias transimus et non tam fornicationem quam meretricum numerum desideramus et in tantam rabiem pervenimus ut postquam diu Deo servierimus in Egyptum revertamur et faciamus que in seculo non fecimus antequam acciperemus nomen fidei.||
Numérotation du verset Ez. 23,17 
cumque venissent ad eam filii Babylonis
interl.| interl.| demones heretici||
ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis
interl.| interl.| ideo recessit ab illorum federe||
et saturata est anima eius ab illis
interl.| interl.| voluptas omnis brevis cito affert satietatem||
Numérotation du verset Ez. 23,18 
denudavit quoque fornicationes suas
interl.| interl.| ut scortum publicum||
et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea
interl.| interl.| quia vidi turpitudines eius publicatas ut que sororis sclelera vicerat penarum quoque magnitudine sororem superaret||
sicut recesserat anima mea a sorore eius
Numérotation du verset Ez. 23,19 
multiplicavit enim fornicationes suas
interl.| interl.| etiam in graviori etate||
recordans dies adolescentie sue
interl.| interl.| cum in Chaldeorum libidine lasciveret||
quibus fornicata est in terra Egypti
Numérotation du verset Ez. 23,20 
et insanivit libidine super concubitu eorum
interl.| interl.| Egyptiorum||
quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus
interl.| interl.| seminum scilicet vel verenda tam grandia ut superent equorum difformitatem||
equorum fluxus eorum
Numérotation du verset Ez. 23,21 
et visitasti scelus adolescentie tue quando subacta sunt in Egypto ubera tua et confracte mamme pubertatis tue
marg.| marg.| ET VISITASTI  SCELUS. Non cessavit scilicet scelus adolescentie tue postquam facta es mihi sed in heremo et in terra promissionis suspirasti ad antiquam libidinem in qua devirginata es et fracte sunt mamme pubertatis tue.||
Numérotation du verset Ez. 23,22 
propterea Ooliba
interl.| interl.| quia scilicet Egyptiarum carnium recordata es et imitata turpitudinem gentis immunde que omnium bestiarum symulacra veneratur||
hec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua
interl.| interl.| quorum satiate complexu scilicet a quorum federe recessisti ut quantus prius amor fuerat in tanta tedia vertereris||
et congregabo eos adversum te in circuitu
marg.| marg.| ECCE  EGO  SUSCITABO  OMNES. Hieronymus HIERONIMUS.  TROPOLOGICE. hoc de Hierusalem dicitur sed ad animam refertur que virtutibus iuncta Dei complexibus postea adulteravit in vicia et ab eo recessit et patefactis sceleribus suis nudata est et turpata et omnibus ostensa ut a scelera suo desistat ne glorietur in nominis dignitate sed pro mali conscientia et recordatione Egypti ultra ad celum oculos tollere non audeat unde ei nasus preciditur aures amputantur quia odorem bone flagrantie verterat in fetorem et audierat iudicium sanguinis quod non solum de odore et auditu sed de visu quoque intelligimus quo quia male abusi Samson et Sedechias sunt privati surdum quoque Deus et mutum facit ne lingua pertranseat usque ad terram et omnis tactus aufertur in his qui vitam penitus perdiderunt. Et hec fient ut igni cuncta purgentur et ut pereat Egypti fornicatio nec ultra ad mala elevent oculos suos. ||
Numérotation du verset Ez. 23,23 
filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque
interl.| interl.| vel tristatas de quibus in Exodo : eclectos ascensore tristatas pro quibus latina simplicitas ternos stratores transtulit tristate autem nomen est apud hebreos sedere post regiam dignitatem de quibus veruntamen ad tres non pervenit qui principes equitum peditumque erant et tribunorum quos nos magistros utriusque militie et perfectos annonarii tituli nominamus||
et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum
Numérotation du verset Ez. 23,24 
et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clipeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium
interl.| interl.| ut quos reliqueras et quorum irritum feceras pactum ab his iudiceris||
et iudicabunt te iudiciis suis
Numérotation du verset Ez. 23,25 
et ponam zelum meum in te
interl.| interl.| zelus Dei etiam inter hostes fidei non servate est||
quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas
interl.| interl.| quasi adultere et in stupro deprehense ut deformata placere desistas. Quomodo autem in facie omnis pulcritudo oris in narium decore consistit et in auribus equibus feminis uniones et margarite dependent ita dignitas regis iudicumque qua in ore auribusque signatur eorum gladio preciditur||
precident et que remanserint gladio concident ipsi filios tuos
interl.| interl.| non meos||
et filias tuas
interl.| interl.| non meas quas de adulterio generasti||
capient et novissimum tuum
interl.| interl.| cetera scilicet||
devorabitur igni
Numérotation du verset Ez. 23,26 
et denudabunt te vestimentis tuis
interl.| interl.| quibus te ornaveram||
et tollent vasa glorie tue
marg.| marg.| VASA. Aurea scilicet et argentea que tibi ad cerimonias templi dedi de quibus : ego dedi eis aurum et argentum et ipsi fecerunt ea baal.||
Numérotation du verset Ez. 23,27 
et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam
interl.| interl.| quam didicisti scilicet in Egypto||
de terra Egypti nec levabis oculos tuos
interl.| interl.| auribus auribusque truncates||
interl.| interl.| verecundi adeiecta||
ad eos
interl.| interl.| amatores tuos||
et Egypti non recordaberis amplius
interl.| interl.| Egyptiorum scilicet libidinis quorum mangnitudine carnium delectabaris||
marg.| marg.| ET REQUIESCERE. Quasi hec omnia feci ut perdita pulcritudine et vultu venefico de turpato requiecere faciam scelus tuum.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Universa hec dicuntur sub translatione adultere et propter adulterium detur pate ut ultra non glorietur in decore suo sed erubescat in feditate quam meruit voluptatum magnitudine.||
Numérotation du verset Ez. 23,28 
quia hec dicit Dominus Deus
interl.| interl.| prodest Hierusalem contra Assirios habere inimicicias et Egypti non recordari sed ecce ego traddam te||
ecce ego tradam te in manu eorum
interl.| interl.| puniendam||
quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua
marg.| marg.| ECCE  EGO  TRADAM. Non enim ante traditur ut postquam penituerit veterum peccatorum purgetur suppliciis ut perdat omnes labores quos arte meretricia acquisivit videatque nuditatem suam et ignominiam et sciat quod hec universa non ei fecerit Dominus sed fornicationes sue quibus post gentes fornicata est quas supra enumeravit ut earum coleret symulachra.||
Numérotation du verset Ez. 23,29 
et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum
interl.| interl.| non Dominus||
et fornicationes tue
Numérotation du verset Ez. 23,30 
fecerunt hec tibi quia fornicata es post gentes
interl.| interl.| quarum coluisti||
inter quas
interl.| interl.| symulacra||
polluta es in idolis eorum
Numérotation du verset Ez. 23,31 
in via sororis tue
interl.| interl.| Samarie scilicet||
ambulasti et dabo calicem eius
interl.| interl.| cuius peccata secuta es||
in manu tua
marg.| marg.| DABO  CALICEM. Penam scilicet unde : calix in manu Domini vini meri etc. Qui in Ysaia : calix ruine et poculum furoris dicitur et ad Hieremiam ait Dominus : accipe calicem vini meri de manu mea et potionabis omnes gentes etc.||
marg.| marg.| DABO  CALICEM. Hieronymus HIERONIMUS. Sicut enim quedam cathartica dantur ut noxius humor qui est in corporibus egeratur sic et Dominus calicem dat tormentorum meracissimum ut quidquid fellis et amaritudinis inerat peccatoribus auferatur et pristine sanitati reddantur.||
Numérotation du verset Ez. 23,32 
hec dicit Dominus Deus calicem sororis tue bibes profundum et latum
interl.| interl.| penarum magnitudine||
eris
interl.| interl.| tunc||
in derisum
interl.| interl.| tempore captivitatis||
et in subsannationem que es capacissima
Numérotation du verset Ez. 23,33 
ebrietate et dolore repleberis calice meroris et tristitie calice sororis tue Samarie
Numérotation du verset Ez. 23,34 
et bibes illum et et potabis
interl.| interl.| alias : epotabis ||

et potabis] e potabis Weber
usque ad feces et fragmenta eius
interl.| interl.| intantum scilicet vorabis ut etiam fragmenta||
devorabis et
interl.| interl.| tunc quasi : tedebit te fornicationis tue||
ubera tua lacerabis
interl.| interl.| igne Egyptio fracta et ab amatoribus subacta et scissa||
quia ego locutus sum ait Dominus Deus
marg.| marg.| ET BIBES  ILLUM. Potest hoc super Hierusalem signifianter intelligi que claicem sororis sue Samarie bibit novissima et quasi feces tormentorum eius usque ad fundum epotavit.||
marg.| marg.| UBERA  TUA  LACERABIS.  SEPTUAGINTA. festivitates et neomenias eius auferam #q e l s ut pro solennitate scilicet atque leticia eternum planctum habeas atque merorem.||
marg.| marg.| Quia Samarie et Hierusalem adulteria separatim descripserat consequens erat ut pariter earum supplicia nunciaret. Omnia autem dicuntur quasi ad adulteras et facta anacephaleosi breviter earum scelera proponuntur ut recte iuxta legis imperium in adulteras iusta lapidatio populi sequeretur.||
Numérotation du verset Ez. 23,35 
propterea hec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum
interl.| interl.| corporis vicia vel genitalia quibus turpitudinis feditas indicatur||
tu quoque porta scelus tuum
interl.| interl.| sceleris scilicet supplicia||
et fornicationes tuas
Numérotation du verset Ez. 23,36 
et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas
interl.| interl.| quasi iustam pro me sententiam||
Oollam et Oolibam et annuntias eis scelera earum
Numérotation du verset Ez. 23,37 
quia adultere sunt
interl.| interl.| cum ydolis||
et sanguis in manibus earum
interl.| interl.| eorum scilicet quos immolaverunt ydolis unde : immolaverunt filios suos et filias suas demonis||
et cum idolis suis fornicate sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum
Numérotation du verset Ez. 23,38 
sed et hoc
interl.| interl.| tandem||
fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt
interl.| interl.| etiam hec non sufficiunt eis||
marg.| marg.| POLLUERUNT  SANCTUARIUM. Quasi non hoc fecerunt foris non in montibus non in lucis sicut soliti erant sed in templo meo statuam baalis posuerunt.||
marg.| marg.| ET SABBATA  MEA  PROFANAVERUNT ut nec loci nec temporis apud eos servaretur religio.||
39
cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hec fecerunt in medio domus mee
Numérotation du verset Ez. 23,40 
miserunt ad viros venientes de longe
interl.| interl.| non contente presentibus adulteris||
ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti
interl.| interl.| Ooliba et Hierusalem||
et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo
interl.| interl.| cultu scilicet||
muliebri
marg.| marg.| MISERUNT AD  VIROS. Ut peregrinis voluptatibus lascivirent Assyriorum scilicet et Chaldeorum symulacra venerantes.||
marg.| marg.| ITAQUE  ECCE  VENERUNT. Quasi cum venissent omnem adultere habitum implesti super eis ut et corpus lavares et stibio oculos linires.||
Numérotation du verset Ez. 23,41 
sedisti in lecto pulcherrimo
interl.| interl.| #libidini paratior cui simile et quia nuda fui sum visa paratior illi||
et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
interl.| interl.| epulis quibus fractas ad libidinem amatorum vires reparares. Sine Cerere #n et Libero friget Venus ||
marg.| marg.| THIMIAMA  MEUM. Quod mihi specialiter iusseram fieri et exterminare animam de populo qui in privatos usus hoc faceret tu offers ydolis ut congreges frequentiam populorum et omni genere musicorum canis ut non solum visu sed et auditu et odoratu et omnibus sensibus placeres amatoribus.||
Numérotation du verset Ez. 23,42 
et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur
interl.| interl.| non alicuius urbane elegantie rusticorum scilicet et latronum habitum preferentes||
et veniebant de deserto posuerunt
interl.| interl.| misere sorores||
armillas in manibus eorum
interl.| interl.| amatorum||
interl.| interl.| in tantum voluptatum fluxum insaniebant||
et coronas speciosas in capitibus eorum
Numérotation du verset Ez. 23,43 
et
interl.| interl.| ideo||
dixi ei que attrita est in adulteriis
interl.| interl.| vel adulteris||
interl.| interl.| Hierusalem vel Samarie vel utrique||
nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hec
marg.| marg.| ATTRISTA  EST IN. Sic scilicet attrivistis frontem ut non secreto polluamini vel mariti vel hominum aspectum vitetis sed quasi publice meretrices prostituamini.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Hec omnia tropicos et sub typo adultere sunt dicta contra Samariam et Hierusalem que Assyriis tradite atque Chaldeis ducte sunt in captivitatem urbes earum incendio cremate populi interfecti qui pro Deo demonum symulacra venerati sunt.||
Numérotation du verset Ez. 23,44 
et ingressi sunt ad eam
interl.| interl.| polluere cupientes||
quasi ad mulierem meretricem sic
interl.| interl.| certatim||
ingrediebantur ad
interl.| interl.| scilicet||
Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
Numérotation du verset Ez. 23,45 
viri ergo iusti sunt
interl.| interl.| quia adulteram scilicet et paricidam me iubente cruciant||
hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adultere sunt et sanguis in manibus earum et cum ydolis suis fornicate sunt
interl.| interl.| immolatorum ydolis ||
marg.| marg.| VIRI  ERGO  IUSTI. Quasi ergo tradam eas his ad puniendum quibus ultro tradite sunt ad polluendum.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Possunt hec et post adventum Christi intelligi quod viri iusti de populis nationum Samaritanos et Iudeos iudicent comparatione sui et tradant eos ad devorandum quibus dixit : relinquetur vobis domus vestra deserta et quando videritis ab exercitu circundari Hierusalem scitote quia appropinquat desolatio eius. Usque hodie enim adultere sunt et totius orbis lapidibus opprimuntur quoniam miserunt nuncios ad eos qui erant procul ut scilicet non dicerent : ego Dominus appropinquans et non delonge et preparaverunt se amatoribus suis scilicet demonibus est omnem cultum atque ornatum quem a Deo acceperant naturali bono verterunt in cultum demonum et opera sua decoremque que in armillis et diademate intelligimus amatoribus prebuerunt quorum pena gentibus timor est imo his qui ex gentibus crediderunt ne similia patiantur si similia fecerint a quibus tunc auferentur impietates cum receperint scelera sua et velamen quod positum est ante vultum Moysi abstulerint ab oculis suis ut cognoscant quod ipse sit Dominus Iesus Christus quem Dei Filium negaverunt.||

et cum ydolis suis fornicate sunt] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 23,46 
hec enim dicit Dominus Deus adduc
interl.| interl.| o propheta||
interl.| interl.| monitu vocis tue||
ad eas multitudinem
interl.| interl.| populorum||
et trade eas in tumultum et in rapinam
interl.| interl.| primum scilicet diripiatur universa eorum substantia ||
Numérotation du verset Ez. 23,47 
et
interl.| interl.| deinde||
lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent
Numérotation du verset Ez. 23,48 
et
interl.| interl.| hec omnia scilicet fient ut sic auferam scelus||
auferam scelus
interl.| interl.| earum||
de terra et discent
interl.| interl.| in earum penis||
omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum
interl.| interl.| ne recipiant similia ||
Numérotation du verset Ez. 23,49 
et dabunt scelus vestrum
interl.| interl.| penam sceleris||
super vos et peccata idolorum vestrorum
interl.| interl.| que coluistis||
portabitis et
interl.| interl.| sic||
scietis quia ego Dominus Deus
interl.| interl.| sola vexatio intellectum dabit auditui||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_23)