initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 27

Numérotation du verset Ez. 27,1 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 27,2 
tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum
Numérotation du verset Ez. 27,3 
et dices Tyro que habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas hec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum
Numérotation du verset Ez. 27,4 
et in corde maris sita finitimi tui qui te edificaverunt impleverunt decorem tuum
Numérotation du verset Ez. 27,5 
abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
Numérotation du verset Ez. 27,6 
quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et pretoriola de insulis Italie
Numérotation du verset Ez. 27,7 
byssus varia de Egypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
Numérotation du verset Ez. 27,8 
habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui
Numérotation du verset Ez. 27,9 
senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium varie supellectilis tue omnes naves maris et naute earum fuerunt in populo negotiationis tue
Numérotation du verset Ez. 27,10 
Perse et Lydi et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui clipeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo
Numérotation du verset Ez. 27,11 
filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum. Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Numérotation du verset Ez. 27,12 
Carthaginenses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas

Carthaginenses Rusch ] Carthaginienses Weber
Numérotation du verset Ez. 27,13 
Grecia Tubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo
Numérotation du verset Ez. 27,14 
de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
Numérotation du verset Ez. 27,15 
filii Dedan negotiatores tui insule multe negotiatio manus tue dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo

Dedan Ruch] Dadan Weber
Numérotation du verset Ez. 27,16 
Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
Numérotation du verset Ez. 27,17 
Iuda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis
Numérotation du verset Ez. 27,18 
Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi
Numérotation du verset Ez. 27,19 
Dan et Grecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
Numérotation du verset Ez. 27,20 
Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
Numérotation du verset Ez. 27,21 
Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tue cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui
Numérotation du verset Ez. 27,22 
venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo
Numérotation du verset Ez. 27,23 
Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui

Aran Rusch Weber ] Haran Clementina
Numérotation du verset Ez. 27,24 
ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum que obvolute et asstricte erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
Numérotation du verset Ez. 27,25 
naves maris principes tue in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
Numérotation du verset Ez. 27,26 
in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris
Numérotation du verset Ez. 27,27 
divitie tue et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum naute tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo preerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua que est in medio tui cadent in corde maris in die ruine tue
Numérotation du verset Ez. 27,28 
a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes
Numérotation du verset Ez. 27,29 
et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum naute et universi gubernatores maris in terra stabunt
Numérotation du verset Ez. 27,30 
et eiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
Numérotation du verset Ez. 27,31 
et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine anime ploratu amarissimo
Numérotation du verset Ez. 27,32 
et assument super te carmen lugubre et plangent te que est ut Tyrus que obmutuit in medio maris
Numérotation du verset Ez. 27,33 
que in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terre
Numérotation du verset Ez. 27,34 
nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tue et omnis multitudo tua que erat in medio tui ceciderunt
Numérotation du verset Ez. 27,35 
universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
Numérotation du verset Ez. 27,36 
negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_27)