initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 28

Numérotation du verset Ez. 28,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 28,2 
fili hominis dic principi Tyri hec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est
interl.| interl.| in celum||
cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris
interl.| interl.| id est cum insule tenearis angustiis||
cum sis homo
interl.| interl.| fragilis||
et non Deus
interl.| interl.| Christus homo est et Deus||
et dedisti cor tuum quasi cor Dei
interl.| interl.| ut etiam regni tui homines enigmatibus Salomonem provocarent||
marg.| marg.| FILI  HOMINIS. Sicut supra Tyri sub figura navis primum divitie deinde ruina et luctus describitur sic principis Tyri et superbia et ruina ordinatur.||
marg.| marg.| HEC  DICIT  DOMINUS. Hieronymus HIERONIMUS. Nabuchodonosor in Ysaia intantum elatus est ut dicere auderet : super sydera celi ascendam et ero similis altissimo et precipitatus de solio meruitur audire : quomodo cecidisti lucifer qui mane oriebaris ?. Et in propheta hoc pharao dicit : mea sunt flumina et ego faci ea. Et princeps Tyri : Deus ego sum etc. que omnia quanvis non hominum sint sed insanientium demonum yperbolice tamen debemus accipere quod in tantum de felicitate tumuerunt ut se homines esse nescirent et eternum imperium sibi presumerent licet sub typo regum et principum et singularum urbium et provintiarum contrarie potestates demonstrentur de quibus :non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem etc. et alibi : non sapientiam principum mundi huius. Et iterum : quam nullus principum huius mundi novit. In Daniele quorum legitur : Mihael princeps Iudeorum et princeps Grecie princepsque Persarum. Et in Deuteronimio : quando dividebat altissimus gentes etc. Nec mirum in figura demonum pessimos principes precessisse sicut in figura Christi optimi precesserunt.||
Numérotation du verset Ez. 28,3 
ecce sapientior es tu Daniele
interl.| interl.| quasi ponamus hoc||
omne secretum non est absconditum a te
marg.| marg.| SAPIENTIOR ES  DANIELE qui omnem Egypti vicit sapientiam vel etiam si sis eo sapientior et magnitudini Dei cupias te coequare tamen capieris ab adversariis et ultra non dices Deus ego sum doctus interitu hominem te esse non Deum.||
Numérotation du verset Ez. 28,4 
in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis
Numérotation du verset Ez. 28,5 
in multitudine sapientie tue et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo
Numérotation du verset Ez. 28,6 
propterea hec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei
marg.| marg.| PROPTEREA  HEC. Hieronymus HIERONIMUS. Ubicunque iuxta Septuaginta secundo ponitur Dominus primum nomen tetragrammaton est quod proprie ad Deum pertinet et ineffabile dicitur secundum commune quod sepe et in hominibus invenitur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Si volumus principem Tyri eandem dicere potestatem cui a Deo credita est ipsa civitas sive provintia hoc testimonium assumamus ego dixi dii estis et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. Illis enim tradite sunt ad regendum provintie quasi iudicibus ab imperatore qui obliti honorem suum eriguntru contra Dominum suum ut in toto orbe dispersi sub nominibus ydolatrie deorum sibi nomina assumerent et inflati superbia in iudicium et laqueum diaboli inciderent de quo : vidi sathanam quasi fulgor de celo cadentem.||
Numérotation du verset Ez. 28,7 
idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et
interl.| interl.| capta urbe sua||
nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientie tue
interl.| interl.| in qua confidis||
et polluent decorem tuum
Numérotation du verset Ez. 28,8 
interficient
interl.| interl.| multis confossum vulneribus||
et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris
Numérotation du verset Ez. 28,9 
interl.| interl.| et tunc||
numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te
Numérotation du verset Ez. 28,10 
morte
interl.| interl.| turpissima scilicet||
incircumcisorum
interl.| interl.| immundorum||
morieris in manu
interl.| interl.| potestate||
alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 28,11 
et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri
marg.| marg.| LEVA  PLANCTUM. Quia didicimus quis sit princeps Tyri et quomodo per superbiam corruerit lamentationem super pristinam gloriam cognoscamus primum commonet quid fuerit ut doleat se perdidisse quod habuit.||
Numérotation du verset Ez. 28,12 
et dices ei hec dicit Dominus Deus tu signaculum
interl.| interl.| expressum||
similitudinis plenus sapientia et perfectus decore
interl.| interl.| ubi similitudo Dei ibi plenitudo sapientie et perfectus décor||
marg.| marg.| TU SIGNACULUM  SIMILITUDINIS. quod de salvatore dicitur : hunc signavit Deus Pater. Et in Psalmo: signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Et alibi: carissimi scimus quoniam cum apparuit similes ei erimus. Et alibi : Quis similis tibi. Aliud est enim similitudo aliud equalitas unde sevissima heresis que in Christo tantum Patris similitudinem confitetur aufert naturam.||
marg.| marg.| TU SIGNACULUM. Hieronymus HIERONIMUS. Alii resignaculum eo quod rex Tyri imaginem Dei ad quam factus est resignaverit id est destruxerit. Et notandum quod imago tunc tantum facta sit similitudo in Christi baptismate compleatur.||
Numérotation du verset Ez. 28,13 
in deliciis paradisi
interl.| interl.| hebraice eden||
Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum
interl.| interl.| ostenditur ei quidquid perdiderit||
sardius
interl.| interl.| puniceus in quo crucis cruor||
topazius et iaspis
interl.| interl.| viror fidei||
chrysolitus et onyx et berillus saphirus
interl.| interl.| quorum conversatio in celis est||
et carbunculus
interl.| interl.| spiritu ferventes||
et smaragdus aurum
interl.| interl.| sapientia||
opus decoris tui et foramina tua
interl.| interl.| mentis capacitatem significat||
in die qua conditus es preparata sunt
interl.| interl.| divinis sacramentis accipiendis||
marg.| marg.| PARADISI  DEI. Est enim non Dei apud eos qui veritatem mutant in mendacium et paradisum se habere iactant hic demonstrat non hominem esse sed contrariam fortitudinem que in paradiso commorata est quanvis Iudei per tropum qui dicitur yperbole de Hyram rege Tyri estiment prophetari.||
marg.| marg.| OMNIS  LAPIS  PRECIOSUS. Non dicitur omni lapide preciosi regem Tyri fuisse circundatum sed omnem lapidem quem habuit fuisse preciosum. Multi sunt enim lapides preciosi quos hic non commemorat calcidonius sardonix crisopassus cristallus et alii.||
marg.| marg.| SARDIUS  TOPASIUS etc. Hieronymus HIERONIMUS. Hi sunt lapides quos in rationali descriptos in pectore portat pontifex qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedek. Hi sunt lapides vivi. De quibus in Apocalipse Iohannis civitas edificatur he margarite prophetarum et apostolorum que omnes venduntur ut ematur preciosa margmarita que habet semptem oculos id est septem graias Spiritus Sancti.||
marg.| marg.| Topazius ardens sanctorum contemplatio.||
marg.| marg.| Chrisolitus quasi aurum fulget scintillas ardentes habet in quo sancti significantur qui sapientia fulgent et predicationis verba et virtutum signa aliis prebent.||
marg.| marg.| Onix niger significat humilitatem candidus puritatem rubeus passionem.||
marg.| marg.| Berillus virens et pallens. Sancti vero fide virent humilitate pallent.||
marg.| marg.| Smaragdus virens nimium qui herbas et aerem circa se virore inficiens fideles significat qui ad hereditatem immarcessibilem spe ascendunt et in proximos verbis et exemplis spargunt.||
marg.| marg.| De his lapidibus plinius in tricesimoseptimo naturalis historie plene disserit.||
Numérotation du verset Ez. 28,14 
Tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti
interl.| interl.| Hierusalem celestem significat||
interl.| interl.| in paradiso tercio scilicet celo ad quod Paulus raptus est||
marg.| marg.| TU CHERUB  EXTENTUS ET  PROTEGENS. archam scilicet et propiciatorium vel urbem Tyri cui quondam sancta et precipua potestas imposita est.||
marg.| marg.| IN MEDIO  LAPIDUM. De quibus : qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem ut non solum Deus qui vocatur ignis consumens fenum stipulam lignaque consumat sed et angeli qui vocantur igniti lapides unde : ignem veni mittere in terram etc.||
Numérotation du verset Ez. 28,15 
perfectus in viis tuis a die condicionis tue
interl.| interl.| quasi : iniquitas tua voluntatis est non nature. Omnis creatura bona et perfecta condita est||
donec inventa est
interl.| interl.| a Deo||
iniquitas in te
interl.| interl.| in thesauro pectoris tui per superbiam et abusionem potestatis||
Numérotation du verset Ez. 28,16 
in multitudine negotiationis tue
interl.| interl.| id est dum multa queris non contentus beneficio conditoris||
repleta sunt interiora tua iniquitate
interl.| interl.| pectoris scilicet ut saturatus et incrassatus recalcitrares et Deum derelinqueres||
et peccasti
interl.| interl.| quia de corde tuo procedunt cogitationes pessime||
et eieci te de monte Dei
interl.| interl.| paradiso||
et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum
interl.| interl.| multomagis ergo nobis timendum est si ille tantus eiectus est||
marg.| marg.| ET PERDIDI TE O  CHERUB. Hieronymus HIERONIMUS. Cherub generis masculini numeri singularis cherubim plurale qui interpretatur multitudo scientie in quibus requiescit et sedet Deus unde: qui sedes super cherubim manifestare coram Ephraim Benjamin et Manasse et alibi : ascendit super cherubim et votavit.||
Numérotation du verset Ez. 28,17 
interl.| interl.| quia||
elevatum est cor tuum in decore tuo
interl.| interl.| dum tuum putas esse quod Dei est||
perdidisti sapientiam tuam in decore tuo
interl.| interl.| dum plus esse vis quam conditus es||
in terram
interl.| interl.| ut pro pulcritudine et sapientia deformitas te et stulticia possideat||
proieci te
interl.| interl.| a monte Dei unde : quomodo cecidisti lucifer||
ante faciem regum dedi te ut cernerent te
marg.| marg.| ANTE  FACIEM  REGUM. Hieronymus HIERONIMUS. ut scilicet tuo terreantur exemplo vel bonorum regum quorum cor in manu Dei est vel malorum quorum regna ostendit diabolus salvatori qui occurrerunt regi Babylonio dicentes et tu captus es sicut et nos etc.||
marg.| marg.| ANTE  FACIEM  REGUM. Unde : videbam sathanam sicut fulgur de celo cadentem unde Hieremias : quomodo obscuravit Dominus in ira sua filiam Syon proiecit de celo terram gloriosam Israel. ||
Numérotation du verset Ez. 28,18 
in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tue polluisti sanctificationem tuam
interl.| interl.| quam habuisti in monte Dei||
producam ergo ignem de medio tui
interl.| interl.| accensum ignitis iaculis diaboli de quo : omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum. De quo Ysaias : ambulate in lumine ignis vestri etc.||
qui comedat te
interl.| interl.| foras egrediens||
et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te
marg.| marg.| QUI  COMEDAT. Hieronymus HIERONIMUS. unde Ysaias devorabit sicut fenum materiam in die illa etc. Hunc ignem qui alienus dicitur Nadab et Abiu ad altare Domini obtulerunt et ideo divino igne consumpti sunt unde Moyses : hoc est verbum quod dixit Dominus. In his qui appropinquant mihi sanctificabor. Sanctificatio enim Domini est pena peccantium.||
marg.| marg.| ET DABO TE IN  CINEREM. Ut omnia que edificasti male conscientie tue ignis absumat. Qui cum deberes in requie et in sabbato nihil facere servile ligna in sabbato collegisti ut haberet quid in pectore tuo devoraret ignis. Prodest autem omnia mala opera converti in cinerem ut ignis noxius omnino extinguatur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Soletn hebrei inter ceteras fabulas hec contra Hyram regem Tyri dicta intelligere cum a Salomone usque ad Ezechielem anni fuerint plurimi quos eo tempore homines non superuixisse perspicuum est et sic pronunciare quasi per yroniam ad ipsum propheta loquatur. Nunquid tu es signaculum simili etc. cum econtra peccaveris et in cinerem solvendus sis. Adduntque fabule sue miraculum ut sine scripture autoritate dicant Hyram mille annis vixisse.||
Numérotation du verset Ez. 28,19 
omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es
interl.| interl.| quia||
et non eris in perpetuum
interl.| interl.| secundum illud : non parcam tibi et non miserebor||
Numérotation du verset Ez. 28,20 
et factus est sermo Domini ad me dicens
interl.| interl.| post Tyrum fit sermo ad Sidonem quia unius provintie sunt||
Numérotation du verset Ez. 28,21 
fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea
marg.| marg.| FILI  HOMINIS  PONE  FACIEM  TUAM. Hieronymus HIERONIMUS.  ALLEGORICE. Sydonii venatores. De quibus : anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Et alibi : de laqueo venantium et a verbo aspero. In Proverbiis quoque : Oculus meretricis laqueus est peccatoris. Sunt autem et boni venatores. Unde Hieremias : ecce ego mittam piscatores et venatores qui venentur vos de omni colle. Hi de piscatoribus piscium facti sunt piscatores animarum unde : viculus Petri et Andree Bethsaida id est domus venatorum dicitur. Imperatur ergo prophete ut ponat faciem suam contra Sydonem ut firmiter consistens tales venatores interficiat. Ecce ego ad te veniam scilicet et glorificabor in te cum te interfecero et scient omnes qui vixerint quod ego sum Dominus qui reddo tibi quod mereris. Mittam pestilentiam et sanguinem #in plateas tuas. Lata enim et spaciosa est via que ducit ad mortem.||
Numérotation du verset Ez. 28,22 
et dices hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon
interl.| interl.| veniam||
et glorificabor in medio tui
interl.| interl.| cum a Babiloniis capta fueris||
et scient quia ego Dominus
interl.| interl.| malorum pondere convicti||
cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea
interl.| interl.| puniendo eam||
Numérotation du verset Ez. 28,23 
et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et corruent interfecti
interl.| interl.| qui male steterant||
in medio eius gladio per circuitum
interl.| interl.| quem venit Dominus mittere in terram ut male iuncta seperaret||
et
interl.| interl.| ita||
scient
interl.| interl.| qua remanserint||
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 28,24 
et non erit ultra domui Israel
interl.| interl.| cum illi cessaverint||
offendiculum amaritudinis
interl.| interl.| sicut ante cum impugnarent eos||
et spina dolorem inferens
interl.| interl.| populo Dei||
undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 28,25 
hec dicit Dominus Deus quando congregavero
interl.| interl.| scilicet cum hoc factum fuerit||
domum Israel
interl.| interl.| ante dispersam||
de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus
interl.| interl.| non ut in Sydoniis in malo sed in bono scilicet cum misertus eis fuerit et habitaverint in terra quam dedit patri eorum Iacob||
et habitabunt in terra sua
interl.| interl.| de qua : credo videre bona Domini in terra viventium quarum dedit Iacob qui priorem supplantavit fratrem et primitiva eius meruit accipere||
quam dedi servo meo Iacob
marg.| marg.| QUANDO  CONGREGAVERO. Hieronymus HIERONIMUS. Omnia autem hec dicuntur contra adversarias potestates quod scilicet in extremo tempore deleantur et sit eterna securitas quando congregaverit Dominus domum Israel eos scilicet qui sensu cernunt Deum et sanctificatus fuerit in eis eo completo quod scriptum est : sancti estote quia ego sanctus sum.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Hec multi ad tempus Zorobabel Ezdre et Neemie referent quando reversus est populus Israel et habitavit in terra sua alii in ultimo tempore et in mille annis sperant esse complendum.||
Numérotation du verset Ez. 28,26 
et habitabunt in ea securi et edificabunt domos
interl.| interl.| supra firmam petram unde: nisi Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam||
plantabuntque vineas et habitabunt confidenter
interl.| interl.| securi||
cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et
interl.| interl.| tunc||
scient quia ego Dominus Deus eorum
interl.| interl.| cuius firma promissa cuius vera iudicia||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_28)