initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 29

Numérotation du verset Ez. 29,1 
In anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 29,2 
fili hominis pone faciem tuam contra pharaonem regem Egypti et prophetabis de eo et de Egypto universa
Numérotation du verset Ez. 29,3 
loquere et dices hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te pharao rex Egypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum
Numérotation du verset Ez. 29,4 
et ponam frenum in maxillis tuis et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt
Numérotation du verset Ez. 29,5 
et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terre cades non colligeris neque congregaberis bestiis terre et volatilibus celi dedi te ad devorandum
Numérotation du verset Ez. 29,6 
et scient omnes habitatores Egypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israel
Numérotation du verset Ez. 29,7 
quando apprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti omnem humerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es et dissolvisti omnes renes eorum
Numérotation du verset Ez. 29,8 
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et iumentum
Numérotation du verset Ez. 29,9 
et erit terra Egypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci
Numérotation du verset Ez. 29,10 
idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Egypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Ethiopie
Numérotation du verset Ez. 29,11 
non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis
Numérotation du verset Ez. 29,12 
daboque terram Egypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolate quadraginta annis et dispergam Egyptios in nationes et ventilabo eos in terras
Numérotation du verset Ez. 29,13 
quia hec dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Egyptum de populis in quibus dispersi fuerunt
Numérotation du verset Ez. 29,14 
et reducam captivitatem Egypti et collocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis sue et erunt ibi in regnum humile
Numérotation du verset Ez. 29,15 
inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et imminuam eos ne imperent gentibus
Numérotation du verset Ez. 29,16 
neque erunt ultra domui Israel in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 29,17 
et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 29,18 
fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis humerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam
Numérotation du verset Ez. 29,19 
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Egypti et accipiet multitudinem eius et depredabitur manubias eius et diripiet spolia eius et erit merces exercitui illius
Numérotation du verset Ez. 29,20 
et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Egypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 29,21 
in die illo pullulabit cornu domui Israel et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_29)